V
TERENTIUS ET DELUSOR

[I follow the text of P. de Winterfeld, Hrotsvithae Opera (1902), xx; the piece was previously edited by C. Magnin in Bibliothèque de l’École des Chartes, i (1840), 517; A. de Montaiglon in L’Amateur des Livres (1849); A. Riese, in Zeits. f. d. österreich. Gymn. xviii. 442; R. Sabbadini (1894). The only manuscript is B. N. Lat. MS. 8069 of the late tenth or early eleventh century. Various scholars have dated the poem from the seventh to the tenth century; Winterfeld declares for the ninth. It might have been intended as a prologue to a Terentian revival or to a mime. The homage paid to the vetus poeta by the delusor in his asides rather suggests the former; cf. Cloetta, i. 2; Creizenach, i. 8.]

[Delusor.]
Mitte recordari monimenta vetusta, Terenti;
cesses ulterius: vade, poeta vetus.
vade, poeta vetus, quia non tua carmina curo;
iam retice fabulas, dico, vetus veteres.
dico, vetus veteres iamiam depone camenas,
quae nil, credo, iuvant, pedere ni doceant.
tale decens carmen, quod sic volet ut valet istud;
qui cupit exemplum, captet hic egregium.
huc ego cum recubo, me taedia multa capescunt:
an sit prosaicum, nescio, an metricum.
dic mihi, dic, quid hoc est? an latras corde sinistro?
dic, vetus auctor, in hoc quae iacet utilitas?
Nunc Terentius exit foras audiens haec et ait:
quis fuit, hercle, pudens, rogo, qui mihi tela lacessens
turbida contorsit? quis talia verba sonavit?
hic quibus externis scelerosus venit ab oris,
qui mihi tam durum iecit ridendo cachinnum?
quam graviter iaculo mea viscera laesit acuto!
hunc ubi repperiam, contemplor, et hunc ubi quaeram?
si mihi cum tantis nunc se offerat obvius iris,
debita iudicio persolvam dona librato.
Ecce persona Delusoris praesentatur et hoc audiens inquit:
quem rogitas ego sum: quid vis persolvere? cedo;
huc praesens adero, non dona probare recuso.
Terentius.
tunc, sceleste, meas conrodis dente Camenas?
tu quis es? unde venis, temerarie latro? quid istis
vocibus et dictis procerum me, a! perdite, caedis?
tene, superbe, meas decuit corrumpere Musas?
Persona Delusoris.
si rogitas, quis sum, respondeo: te melior sum:
tu vetus atque senex, ego tyro valens adulescens;
tu sterilis truncus, ego fertilis arbor, opimus.
si taceas, vetule, lucrum tibi quaeris enorme.
Terentius.
quis tibi sensus inest? numquid melior me es? ...
nunc, vetus atque senex quae fecero, fac adolescens.
si bonus arbor ades, qua fertilitate redundas?
cum sim truncus iners, fructu meliore redundo.
Persona secum.
nunc mihi vera sonat; set huic contraria dicam—
quid magis instigas? quid talia dicere certas?
haec sunt verba senum, qui cum post multa senescunt
tempora, tunc mentes in se capiunt pueriles.
Terentius.
hactenus antiquis sapiens venerandus ab annis
inter et egregios ostentor et inter honestos.
sed mihi felicem sapientis tollis honorem,
qui mihi verba iacis et vis contendere verbis.
Persona.
si sapiens esses, non te mea verba cierent.
o bone vir, sapiens ut stultum ferre libenter,
obsecro, me sapias; tua me sapientia firmet.
Terentius.
cur, furiose, tuis lacerasti carmina verbis?
me retinet pietas, quin haec manus arma cerebro
implicet ista tuo: pessumdare te miseresco.
Persona secum.
quam bene ridiculum mihi personat iste veternus.—
te retinet pietas? nam fas est credere, credo.
me, peto, ne tangas, ne sanguine tela putrescant.
Terentius.
cur, rogo, me sequeris? cur me ludendo lacessis?
[Persona.]
sic fugit horrendum praecurrens damna leonem.
[Terentius.]
vix ego pro superum teneor pietate deorum,
ad tua colla meam graviter lentescere palmam.
Persona.
vae tibi, pone minas: nescis quem certe minaris.
verba latrando, senex cum sis vetus, irrita profers.
i, rogo, ne vapules et, quod minitare, reportes;
nunc ego sum iuvenis: patiarne ego verba vetusti?
Terentius.
o iuvenis, tumidae nimium ne crede iuventae:
saepe superba cadunt, et humillima saepe resurgunt.
o mihi si veteres essent in pectore vires,
de te supplicium caperem quam grande nefandum.
si mihi plura iacis et tali voce lacessis,
p....