haec iam haec deleto altero haec A |
Bruges Ritschelius quaest uarr. p. 34 Phryges A phyres B |
nonnunquam B |
cecilium B |
dei A dei· (i ab altera manu in loco eraso scr.) B |
Terentium] Ad. IIII 4, 1 |
discrutior B | Clausulas quoque primum appellatas dicunt, quod clauderent sententiam, ut apud Attium: ‘an haec iam obliti sunt Bruges?' nonnumquam ab his initium fit; ut apud Caecilium: ‘di boni quid hoc?', apud Terentium: ‘discrucior animi’.
quod] quae P |
cum ex ea P |
disoluitur P |
efficit P |
cedatur P |
* nam] ex. gr. poteris consideranda nunc |
quae] qui P |
complurum P |
abdissimilium P |
temporibus P |
trieterici, uel in P corr. Vsener | Consideranda praeterea in metris cola quae latine membra, item comma, quod caesum a nobis proprie dicitur, | quorum differentia talis est. colon est membrum quod finitis constat pedibus, comma autem in quo uel pars pedis est. | partes ergo uersus cum ea qua coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient, cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur, particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur: ut in illis uersus soluatur, in his caedatur. * nam periodus, quae latina interpretatione circuitus uel ambitus uocatur, [id est compositio pedum trium uel quattuor uel complurium similium atque dissimilium] ad id rediens unde exordium sumpsit, sicut temporis lustrum uel sacrorum trieteris.
an omne delendum? |
num ad exordium suum? |
decurrit. Περίοδος dicitur omnis P |
exametri P |
unde—sunt] uncis inclusit Vsener |
commate P | ita et in poematis, quando non uno uersus omnes metri genere panguntur sed ex uariis uersibus carmen omne compositum per circuitum quendam ad ordinem suum recurrit, περίοδος dicitur circuitus omnis hexametri uersus modum excedens [unde ea quae modum et mensuram habent metra dicta sunt]; subsistit autem ex commatis colis et uersibus.
ac rhythmos] arythmos P |
exametrum infra quoque P |
dipodian P |
sua cuique P |
quodsi Vsener quos P |
simplicum P |
appellatione habebitur P corr. Vsener | Versus est, ut Varroni placet, verborum iunctura quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. incipit autem a dimetro et procedit usque ad hexametrum in his dumtaxat uersibus qui per singulos pedes dirimuntur, in illis autem qui per dipodiam, usque ad tetrametrum uel pentametrum, nonnunquam hexametrum procedunt; quibus de diuisione ac scansione suum cuique nomen est. quodsi latine taxatione simplicium senarios trimetros, octonarios uero tetrametros uocauerunt abusiue, uel haec appellatio tenebitur cum sincera et propria significatione graecorum.
quae] qui P |
quae] qui P |
partis om. P |
cf. Ennius annal. 563 Vahl.
suam Charisius ceterique |
Ennius ann. 317 Vahl. |
a famul P |
Lucilius sat. XX fr. 10 Dous.
detendite et spoliate P despoliate et detundite Nonius p. 490 | hoc autem genus scripturae dicebant βουστροφηδὸν a boum uersatione, unde adhuc in arando, ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur, uersura proprio uocabulo nuncupatur. omnis autem uersus ab integra parte orationis incipit et in integram desinit exceptis his, quae in comoediis ioculariter dicta corrupta aut semiplena efferuntur aut quae raro apud epicos metri necessitate diuiduntur | pari ratione in uersu et apocope praecepta est, id est subtractio syllabae syllabarumue [cuiuslibet partis orationis] metro cogente facta, quae siue in uerbo siue in nomine acciderit, pro integra parte orationis accipietur, ut ‘indo sua do’ id est in sua domo. item: ‘ac famul infimus esset’ pro famulo. similiter ‘proras detondete et despoliate guberna’ id est gubernacula. | uersus autem distat a metro, quod in uersu statim auditur et metrum, in metro autem non statim uersus.
τὸ om. P |
quod] qui P |
uiti P |
uno add. O. Iahn |
est] id est P | Qui uersus facit παρὰ τὸ ποιεῖν dictus est ποιητής, latina lingua uates dicitur, quod uerba modulatione conectat. uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti species et uieti in rotis. poetice est ars ipsa. nam poesis et poema distant eo quod poema uno tantummodo clauditur carmine ut tragoedia [uel rhapsodia], poesis autem ex pluribus est corpus operis confecti ut Ilias Homeri.
et ceterorum B | Mensuram esse in fabulis [hoc est μέτρον] Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi: Cicero Scaurus Firmianus Varro Victorinus.
Dimeter ABM |
heroious ex superiore iambico fit ut Buschius et, nisi quod hexametro pro iambico cl. Diom. p. 512, 4 correxit, Ritschelius quaest. uarr. p. 35. | Trimeter herous ex superiore * * * iambico diximus. sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale: ‘omni potente parente meo’. huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedea, quos prior pars hexametri recipere consueuit.
at A aut B |
fiat AB |
heri (h in rasura) B Terent. Eun. III 4, 1 |
aliquod AB | At in extremum senarium totidem semipedibus adiectis fiet comicus quadratus, ut hic: ‘heri aliquot adulescentuli coimus in Piraeo’.
notam ·I· transuersam A notam et transuersum corr. alt. m. in notam I tranuersam B |
sillabas A |
uorsum B |
amicus] Terent. Phorm. I 1, 1 |
meus sup. lineam B | Quare in huiuscemodi locis poni oportet notam I transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum senarium et similes, si pro longa breuem habebunt extremam, ut in hoc: ‘amicus summus meus et popularis Geta’.
proponuntur ABM |
dicens priore loco a docens ABM | Octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro praeponuntur, et fit uersus talis: ‘pater meus dicens docendo qui docet dicit docens’.
Ex om. ABM |
iambico] iambionicum Lachmannus in Lucr. p. 276 |
phylumenae BM Terent. Hec. III 2, 14 | Ex iambico nouum carmen refert Varro cuius exemplum est tale: ‘pedem rhythmumque finit’. si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis sic: ‘pedem rhythmumque finit [alta nauium]' potest hoc comma tale esse, quale illud: ‘Philumenae dolores’, quod est ex iambico septenario.
Archilochium Varro illud dicit, quod est tale: ‘ex litoribus properantes nauibus recedunt’.
hiccecero {*above first e: i} B | Latine (scripserunt) de numeris hi: Cicero Victorinus Eusebius Terentianus Varro Probus.
producta sup. lin. add. ab alt. manu in A |
uaro A |
letis {*above e: c} D |
significare BD |
perflexa AB per.lexa {*above .: p} C perplexa D |
producenda D |
preterea D |
grecos A |
aput latinos A |
longe ab alt. m. add. C |
prosę AB prose C |
p̃rius C |
condebatur {*above at: n} C |
prose C | Prosa est producta oratio a lege metri soluta. prosum enim antiqui productum dicebant et rectum, unde ait Varro, apud Plautum ‘prosis lectis' significari rectis. unde etiam quae non est perflexa numero sed recta prosa oratio dicitur, in rectum producendo. | praeterea tam apud graecos quam apud latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. omnia enim prius uersibus condebantur, prosae autem studium sero uiguit.
grecos AD |
ferecides ABCD |
syrus AD sirus BC |
oration~ B |
apius C |
caecus A cecus CD c&us B |
pirrum ABCD |
prius {*above u: M} M alt. m. add. A prius C |
exhinc & caeteri A exhinc & ceteri BCD |
pose {*above po: r} aeloquentia condiderunt C | primus apud graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit, apud romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. iam exin ceteri prosae eloquentia contenderunt.
recte iudicauit Vsener quae uolgo leguntur cap. 38, 12 quondam uerbis nostris adscripta fuisse, praue relata ad § 11 ‘ante Pherecydem’; sunt autem haec: hoc (hunc AB) apud graecos Hecataeus Milesius (achatesius milesius A acatesius melesius B acathes milesius ras. trium litterarum post acathes D) fertur primus conposuisse uel ut alii putant Phercydes Syrus (ferecides sirus ABD). de C tacet Vsener
in soluta] in om. R |
pabilia (corr. ex babilia) eis fecerunt tria u~ nos primum uberem uocamus om. reliquis R |
atq: atq: R | Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi sunt tria probabilia, quae graeci χαρακτῆρας uocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν ἰσχνόν μέσον. nos quoque quem primum posuimus uberem uocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem. uberi dignitas atque amplitude est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.
emenciuntur R |
propria] pa{*above p: i} R | His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiuni dici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. uera autem et propriahuiuscemodi formarum exempla in latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum; subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.
atenienses R |
senatum populi legrauerunt imperatum R |
remitterent R |
fecerant R |
uastacionem R |
cecilio R |
disseritauerunt R |
admiracioni R |
polibius R |
rapida capida del. capida R |
terecia R |
modesdiogenes {*above di: ta} R | Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legauerant impetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia; Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus. et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore, sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. uiolenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.
* * lacunam signauit O. Iahn |
nullis aliis Ritschelius parergon plaut. I p. 194 nullus ali N |
atte pathe N | Ἤθη ut ait Varro de latino sermone libro V, * * nullis aliis seruare conuenit, inquit, quam Titinio Terentio Attae. πάθη uero Trabea; inquit, Atilius Caecilius facile mouerunt.
illam quae] illamq: N |
praecisę N |
tu me] Terent. Ad. I 2, 31 |
tun] Ter. Ad, I 2, 47 |
tremo] Ter. Eun. I 2, 4 |
adolere N |
adfectae N et edit. | ‘Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine modo, mori me malim. sentiet qui uir siem’: praecise, inquit Varro, generat animi passionem. quod noui generis cum non sit interiectio sed ademptio, tamen interiecti animi causa uocitamus. ‘tu me homo adigis ad insaniam’ irascentis et haec oratio est, licet nulla sit interiecta particula. ‘tun consulis quicquam’? et haec irascentis oratio est. ‘tremo horreoque postquam aspexi hanc’ adfectus ob amorem. ‘heus heus pater, heus Hector’ adolore mentis adfectus. ‘mane mane, porro ut audias’ cupiditatis adfectus est.
exercitu codd. ut Schopenius mecum communicauit: num seruandum coll. Prisciano VII p. 363, 6? | Id praesente legatis omnibus exercitui pronuntiat.
M. Varrone] ·H· Varrone V Varrone B | Auctore M. Varrone is demum latine caper dicitur qui excastratus est.
Iterum ex gallo gallinaceo castrato fit capus.
quoties cod. Regin. 1674 saec. X |
precibus cod. Paris. 7929 saec. X cum precibus Regin. | Poscere est quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere uero est cum aliquid humiliter et precibus postulamus.
Domi suae.
consuetudine] cognomine N |
mutue N |
docte sic putant N | Mutuo, ut Varro de sermone latino libro V loquitur, in consuetudine est, mutue uero ut docte scribendum putat.
presentibus cod. Cassellanus, in ceteris Varronis uerba desunt | Coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus.
formianus et fundanius ait ut uarro N | Quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos ait Varro.
DE GRAMMATICA
Vt Varroni placet, ars grammatica, quae a nobis literatura dicitur, scientia est eorum, quae a poetis historicis oratoribusquedicuntur ex parte maiore. eius praecipua officia sunt quattuor ut ipsi placet: scribere legere intellegere probare.
Audiri absentium uerba non poterant. ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem uocat; [Graece autem quomodo appelletur non in praesentia recolo]. |
expremensque A exp̄mensque M expraemensque B |
cuisque narratio A cuius narratio BM |
exquisitio AB adquisitio M |
dictionemue ABM | Grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus quattuor: lectione enarratione emendatione iudicio. lectio est uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque. enarratio est exquisitio, per quam unius cuiusque rei qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est recorrectio errorum, qui per scripturam dictationemue fiunt. iudicium est aestimatio, qua poema ceteraque scripta perpendimus.
Nomen unius cuiusque litterae omnes artis latores praecipueque Varro neutro genere appellari iudicauerunt et aptote declinari iusserunt.
ut A et B et h et x partim sunt quę neque dicuntur. quędam AB |
ut phi · y B ut phi · Ψ·A | Litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B; partim dicuntur neque sunt ut H et X, quaedam neque sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ.