“Quin ego sumptibus ferendis prorsus par sum; indulge cæterum ut paullo post de ea re tibi scribam.”
Post denos circiter dies litteras ab hero I — accepi, in quibus me docuit se inde ex quo conveneramus domum visum ivisse; litteras duas de quibus ego retuleram, in forulo unde ego eas sustuleram, repositas reperisse; se eas eadem quam ego diffidentia legisse; de muliere, ad quam coniectabat eas scriptas fuisse, se caute disquisivisse. Ipsam, ut videbatur, sex et triginta annis antea (uno anno ante datas litteras) cognatis invitis, cuidam Americano, moribus admodum suspecto, qui profecto universim piratarum numero habebatur, nupsisse. Eam ipsam loco satis honesto, ex parentibus mercatoriis natam, ante connubium nutritiæ functam esse munere. Fratrem viduum opulentum creditum eam habuisse, huic autem prolem fuisse circiter sex annorum natam. Uno mense post nuptias fratrem hunc in Thamesi, prope ad Pontem Londinensem, mortuum fuisse inventum, circa gulam cuius notas violentiæ fuisse repertas, non tamen sufficere creditas quare inquisitio aliter pronuntiasset quam ‘inventum mortuum’ aqua mersum.”
Americanum uxoremque curam prolis suscepisse, fratrem mortuum per testamentum sororem unici filii tutricem statuisse, si autem filius decessisset, sororem hæredem futuram. Filiolum, circiter sex menses post mortuum esse; ut fama percrebruit, ex neglectu et crudelitate. Vicinorum nonnullos puerulum noctibus eiulare se audivisse. Chirurgum, qui post mortem in causam inquisivisset asseruisse puerulum veluti fame confectum exinanitum et emaciatum fuisse, nec lividas plagas et vibices in cadavere abfuisse. Quadam nocte hiberna puellum effugere tentare allegatum esse; furtim eum in areolem posticam evasisse, murum ascendere tentasse, sed ex defectu virium recidisse, postridie autem mane moribundum repertum esse. Tamen, etiamsi indicia crudelitatis haud deessent, necis defuisse; amitam vero eiusque maritum crudelitatem pervicaciá, nimiaque pueri perversitate extenuare conatos esse, et eum mentis minus compotem allegare. Quidquid tamen fuerit, amitam, morte orphani hæredem bonorum fratris esse factam. Antequam annum coniugii primum explevissent, Americanum subito Angliam reliquisse, nec eo unquam amplius revertisse. Nactum eum esse navim, quæ binis annis post in oceano Atlantico deperisset. Viduam affluentem fuisse relictam, quam tamen varia infortunia supervenissent, argentariam cum sua pecunia ad incitas redactam, locatam pecuniam amissam, negotiolum eam inivisse, non solvendo factam, dein in famulatum abivisse, inde sensim profundius mersam, e curatrice domús mediastinam factam, uno loco nunquam diu perseverasse, quamvis nihil adversi contra mores eius allegari potuisset. Omnes eam sobriam, fidam, indole et habitu admodum quietam habuisse, tamen nihil prospere gerere valere. Itaque postremo in refugium egentium eam relatam, herum I — eam inde evocasse, domuique præstituisse, quam antea, primo anno sui connubii, rebus suis tum integris, conduxisset.
Ad hæc herus I — in litteris addidit se solum in eo cubiculo quod illi demoliendum suaseram, unam horam exegisse, suamque formidinem dum ibi morabatur tantam fuisse, quamvis nec audisset nec vidisset quidquam, ut desiderio cubiculi parietes subruendi, constratumque evellendi, ut ego suaseram, maximo captus esset. Ad opus perficiendum iam etiam operas conduxisse, seque, quocunque ego vellem die, opus incipere paratum esse.
Dies itaque est statutus. Ad domum infestam igitur me contuli; intravimus inane illud ac formidolosum cubiculum. Tabulas ad pedes parietum sustulimus, tum axedones constrati singillatim avulsimus. Sub canteriis, mole scrutorum referctis, ianua reperta erat cadiva, magnitudine homini accommodata, erat tamen clavis ac fibulis destinata. His avulsis, cubiculum subternum penetravimus, quod exstitisse nemini unquam notum erat, nec id quisquam suspicatus est. Hoc in cubiculo erat fenestra atque ductus in caminum, qui tamen, ut satis constabat, lateribus per multos annos obstructi erant. Lumine candelarum inspeximus locum, in quo aliqua muscosa supellex — ternæ sellæ, scamnum quernum, una mensa — cuncta ad normam et consuetudinem octuagenûm annorum ante, superstitabat. Erat et armarium illic cum forulis parieti applicitum, in quo synthesin indumentorum virilium, cuiusmodi sæculo, vel octuaginta annis ante, viri alicuius numeri gerere poterant, sed nunc iam carie ac putore semesa. Item inventi erant chalybeii noduli et fibulæ, magni quondam pretii, cuiusmodi in vestitu aulico usque geruntur; deinde nitidus ensis ornamentalis. In colobio, quod olim aureis patagiis clarebat, modo tamen nigrore mucoreque erat tætrum, quinos aureos Anglicos, paucos nummos argenteos, atque tessellam invenimus eburneam, haud dubie pro sociali quadam diversatione, iam dudum præterita. At inventio nostra princeps erat arca quædam fortis muro instructa, cuius seram maximo nonnisi artificio poteramus enucleare.
Hac in arca tria erant pegmata, duoque foruli parvi. Supra pegmata in ordine stabant lagenulæ crystallinæ hermetice obturatæ, plus haud dicam, quam quod venenosæ non erant, et quod partes mixturæ quarumdam phosphorus erat atque ammonia. Accesserunt etiam quidam admodum curiosi tubuli vitrei, item taleola ferrea cuspidata cum frusto grandiori crystalli, frustum alterum succini, denique magnes lapis magnæ potentiæ.
In forulorum uno imagunculam in quadratura auream invenimus, cuius colores usque vividi erant. Imaguncula simulacrum erat viri, qui tum superiores annos mediæ ætatis agere videbatur, eratque fortasse annorum septem vel octo supra quadraginta.
Vultus eius præter morem peculiaris erat, nec memoriá facile delendus. Si tibi grandem colubrum in speciem humanam conversum, servatis lineamentis colubri veteris in vultu tibi fingere posses, accuratiorem tibi concipere imaginem eius vultús, quam descriptio quælibet impertiri posset. Frons eius erat lata ac pressa, lineamenta elegantia, terribilibus oculis viridibus, smaragdi instar, tamen non sine truci tranquillitate, veluti ex conscientia ingentis potentiæ. Quocirca unum mihi perquam mirum videbatur, nempe primo ictu oculi agnovi stupendam similitudinem huius cum effigie in orbe terrarum pæne rarissima; effigie nempe viri ex optimatibus, secundi tantum a regia dignitate, qui sua ætate famá multum percrebruerat. Historia de eo nihil, aut parum, prodidit; verum si epistolas æqualium volvites, reperies haud pauca de eius temeraria audacia, de morum perversitate, de animo vago et inconstanti, et, denique, de studiis eius rerum occultarum. Dum usque in fastigio ætatis mediæ mortuus sepultusque est, chronicis testantibus, peregri. Decessit autem in tempore ad effugiendas legum manus; nam criminum accusatus est, quæ supplicio capitali luenda erant. Post mortem eius effigies, quarum nullus erat numerus, quod liberalis erat artium patronus, coemptæ, et flammis abolitæ sunt, ut creditur ab hæredibus, quibus, si nomen huius ex illustri suo stemmate oblitterare potuissent, nihil futurum erat gratius. Ipse opibus affluebat, quarum magnam partem astrologus quidam aut vates creditur diripuisse; utut sit, post mortem eius opes hæ, quonam modo, ignoratur, e medio evanuerunt. Una sola eius effigies putabatur universam stragem evitavisse, quam ego aliquot ante menses in domo cuiusdam emptoris rerum curiosarum videram. Aspectus effigiei mihi, ut plerumque omnibus qui eam intuiti sunt, fere indelebilia animo vestigia impressit, vultus enim erat talis, qui oblivione nunquam deleri possit. Atque en faciem in minutulo, quam manu tenebam. Verum quidem est in minutula effigie ipse paucis annis ætate provectior videbatur quam in ea quam alias videram, aut ille ipse tempore mortis fuit; at quid pauci anni? Etenim ab ea ætate qua hic terribilis magnas floruerat, atque tempus quum hæc imago picta esse videbatur, temporis intervallum plus quam duo sæcula intercesserunt. Dum ego sic spectabundus mirabar tacitus, herus I — sic fatur:
“At fierine potest? Hunc ego hominem novi.”
“Quomodo? ubi? stupens quæro ego.”
“Ex India. Iste ipse in intima fiducia erat principis —, eumque fere in seditionem seduxit, quæ seditio certe finem eius attulisset principatús. Homo autem ille Francus fuit, nomine De V—; versutus, audax, legirupa. Nos eum civitate pelli et in exsilium agi curavimus; hunc eum ipsum esse necesse est; nulli enim duo vultus iidem; atque minutulum hoc pæne centum annorum esse videtur.”
Vix mei conscius verti imagunculum obversum eius inspecturus, ubi incisam reperi stellam sexangulam, cuius in medio scala, huius autem gradus tertius numeros efficiebat mille septingentorum sexaginta quinque (1765). Penitiore instituto examine, choragiolum reperi, quod quum digito pressissem, operculum obversi recellit. In interiori huius operculi incisum erat, “Marianæ, tibi. Fida esto in vita et in morte erga tuum — —.” Nomen hic sequitur, quod memorare non libet, sed mihi haud ignotum. Puer a senibus memoratum audivi tamquam nomen cuiusdam splendidi nebulonis, qui Londini per annum et ultra ingentem sui famam civerit, ac postmodum, post geminam in propria domo cædem, pellicis nempe suique rivalis, peregre profugerit. De his rebus hero I — nihil memoravi, sed imagunculam invitus ei concessi.
Primum forulum arcæ sine labore aperuimus, opus tamen arduum erat alterum aperire; obseratus quidem forulus non erat, nihilo tamen secius resistebat, nec quidquam usque eo profecimus donec cuspidem cæli rimæ impulerimus. In forulo itaque vi evulso reperimus in concinno ordine apparatum quemdam perquam singularem. Super libellum, sive tabellam, stabat patella crystallina; ista plena erat liquidi cuiusdam clari; supra liquidum illud flutabat genus acús magneticæ, quæ celeriter in gyrum versabatur; sed loco indicum plagarum cœli nautis usitatorum, potius siderum, ut astrologis est solemne, signa erant in margine descripta. E foriculo isto quidam odor manabat admodum singularis, licet non inamœnus. Parietes huius foruli, ut postea reperimus, ligno avellano erant obducti. Quæquæ odoris istius causa fuerit, singulari quodam modo nervos afficiebat. Singuli nostrum, etiam operæ, eundem effectum experti sunt, quicunque in cubiculo intererant. Sensus autem erat titillatio quædam obrepens ab extremis unguibus usque ad radices crinium. Avidus quum essem tabellam inspiciendi, sustuli patellam. Dum hoc faciebam, acus celerrime circumversari cœpit, ego autem stringore sum perculsus, qui omnes meos artus percurrit, ita ut patellam in terram abiecissem. Liquidum utique diffusum, patella autem fracta est, pyxis vero cum acu magnetica ad parietem devoluta est, atque eodem puncto temporis muri nutare cœperunt, acsi manus gigantum eos quassaret.
Duæ operæ ita exterriti sunt ut per scalas, quarum ope huc per ianuam cadivam descenderamus, sursum currerent, sed quum nihil amplius evenire sentirent, ad redeundum facile permoveri poterant.
Interea tabellam, sive codicillum, qui communi corio rubro et fibulá argenteá pactus erat, evolvi. Nihil nisi unam philyram crassioris chartæ continebat, in qua, inter duas stellas sexangulares, antiqua Latinitate monastica hi versiculi erant inscripti: “In omnes, quos intra hos muros attigerit, sentientes aut inanimes, vivos aut mortuos, ut ista movetur acus, mea voluntas operabitur! Maledicta sit ista domus, incolæ autem eius irrequieti.”
Plus reperimus nihil. Herus I — codicillum cum eius anathemate unà flammis abolevit. Eam autem partem ædificii, in qua secretum hoc cubiculum cum camera supra idem, funditus evertendum curavit. Hoc perfecto ausus est eam domum ipse per mensem incolere, nec ulla domus tota in urbe placidior et accommodatior eá reperiri poterat. Paullo post, æquis legibus, eandem inquilino locavit, nec hic unquam conquestus est.
At historia mea finem necdum attigit. Paucos dies postea quam herus I— in hanc domum migraverat, eum visum ivi. Fenestris ante nos patentibus colloquentes stabamus. Tensa[11] ante ostium stabat rebus quibusdam onerata, quas ex instructione prioris sui domicilii huc transvehi curabat. Usque conabar theoriam meam inculcare, qua asserebam omnia eventa, quæ vulgo supramundana existimantur, e mente humana emanare, fascini exemplum allegans, sive maledicti potius, quod hic repereramus ac delevimus, quo meam theoriam suffulcirem. Herus I— in responsum evolvere conabatur “mesmerismum,” sive quidquid eiusmodi vis ac potentia appelletur, utrum posset, absente auctore, ita operari, atque effectus ita stupendos producere veros et genuinos, et, si hoc detur, possetne hos effectus, etiam auctore mortuo, facere ut perdurent? si vero fascinatio effecta sit, tum, profecto, si cubiculum muro septuaginta et ultra clausum fuerit annos, ex quo tempore certe verosimile est auctorem vitá functum esse, tamen effectus usque perseverent? arguebat herus I —, quum ego subito brachium eius attrecto, eumque oculos deorsum in viam flectere iubeo.
Vir quidam probe vestitus ex adverso vico viá horsum[12] traiectá, aurigam tensæ alloquebatur. Vultus eius nostræ fenestræ rectá obversus erat. Facies eadem ipsa erat quam in minutula effigie a nobis inventa spectabamus; facies nempe simulacri optimatis trium sæculorum ante vitá functi.
“Dii immortales!” clamat herus I —, vultus hic illius De V — est, vixque die adultior eo quem in aula principis vidi iuvenis.”
Eadem capti cogitatione gradus descendimus. Ego prior in viam perveni, homo tamen iam discesserat. Attamen oculis eum mox consecutus, nec valde procul, paullo post ad latus eius adstiti.
Constitui mecum eum alloqui; verum conspecto eius vultu, id fieri haud posse censui. Oculi illi — oculi colubri — fascino me defixum tenebant. Nihilominus homini non deerat quædam dignitas conscientia superioritatis habitusque statús sublimioris, quemlibet moribus urbanis et civilibus assuetum deterruissent quominus tantam sibi licentiam sese obtrudendi sumere auderet. Præterea, quid poteram ei dicere? Quidnam ab eo quærere poteram? Sic itaque pudore repulsus ob meos conatus, eundo lentescebam, tamen peregrinum hunc sequi perrexi pendens animi quid potissimum facto opus esset. Interea ipse circuivit cornu vici, prope ubi rheda satis plana cum pedisequo ut cacula induto præ ianua rhedæ eum præstolabatur. Paullo post ipse ingressus rhedam, visui mox subductus est. Ego ad domum redii. Herus I — usque in ostio stabat. Interim ipse quæsivit ab auriga quid peregrinus ille percontatus esset.
“Nihil nisi sciscitabatur cuius nunc hæc domus esset.”
Eadem vespera casu contigit ut cum quodam amico quendam locum in urbe visum irem, qui Circulus Cosmopolitanus appellabatur, qui omnibus omnium gentium, opinionum, omnisque statús patebat. More suo quisque caffam, convolvulosque pro suo gustu et consuetudine sibi mandare solet. Ibi nunquam non convenies affabiles, aut etiam claros viros.
Vix bina minuta in conclavi eram, quum ad mensam cum viro quodam mihi noto, quem littera G — lubebit designare, animadverto virum in illa effigie depictum. Caput nunc nullo pileo tegebatur, unde et similitudo etiam magis erat stupenda, quum etiam animadverti vultum minus severitatis prodere, quin nec lenis risus aberat, licet tranquillior, ac fere nimis gelidus. Dignitas quoque habitús quam iam foris agnoveram, hic enixior erat, similisque dignitati principis orientalis extorris.
G — paullo post a peregrino recessit, qui tum periodicum doctificum lectitare cœpit, quo omnis mersus esse videbatur.
Interim ego G — sevocavi. “Quisnam et quidnam ille vir est?” quæro ab eo.
“Illene? O, is homo est admodum notabilis et singularis! Anno superiori inter antra Petræ, qui locus in Scripturis Edom appellatur, eum conveni. Omnium quos novi rerum Orientis eruditorum ipse doctissimus est. Societatem iunximus, cum latronibus discrimina subivimus, quocirca constantia animi eius nos ab interitu servavit; dein me invitavit ut vel unum diem domi suæ, quam Damasci emerat, agerem, quæ domus prope obruta est amygdalorum floribus ac rosis; res pulcherrima! Illic iam plures annos vixit more veri orientalis, et grandi quidem apparatu. Ego tamen quodammodo suspicor eum extorrem esse opibus perquam affluentem, moribusque insolitis, cæterum et mesmerismo deditum. Ipse eum vidi potestatem in res inanimes exserere. Si epistolam e sacculo tuo expromptam in adversam cubiculi partem proieceris, videbis hanc eius iussu ad pedes eius moveri, cernesque epistolam agitari prorsum in tabulato donec iussa faciat. Sic, Medius Fidius, ut hoc verum est. Vidi etiam eum ipsam afficere tempestatem ope tubuli vitrei scipionis nubes cogere ac dissipare. Verum de his rebus cum peregrinis loqui ei non lubet. Modo tantum in Angliam pervenit, dicitque se hic multos annos non fuisse; indulge ut eum tibi sistam.”
“Perlibenter! Estne igitur ipse Anglus? Quid ei nomen est?”
“O, quodammodo plebeium — Richards.”
“Quanam e prosapia, — cuiusmodi gentis?”
“Quínam possum scire? Ecquid cæterum hoc refert? Sine dubio quidam novus homo, sed dives, improbe dives!”
Proinde G — me ad peregrinum adduxit, eique me rite stitit. Mores heri Richards non erant iidem qui temerariorum peregrinantium esse solent. Peregrinatores plerumque vivaces, loquaces se præbent atque avidos imperandique cupidissimos. Herus Richards tranquillus, sermone submisso erat atque moribus politis, prorsusque moribus superioris ævi. Etiam animadverti Anglicitatem non prorsus eandem esse qua nos utimur, sermonemque eius peregrini quid sonare. At herus Richards nos monebat se multos annos sua lingua nativa usum non esse. Sermo nunc de multimodis mutationibus quas Londinum forma sua exteriori subiverat ex eo tempore quo ipse metropolin nostram viserat. Tum G — mutationes memorabat in moribus — litterariis, socialibus, politicis — de viris qui novissimis vicenis annis e publica vita excesserint, ac de novis et illustribus qui nunc in publicum emerserint. Ipse haud dubie nullos legit auctores nostri ævi vivos, nostros autem qui in republica versantur viros ne fando quidem audivit, nec cunctas has res admodum curare videbatur. Semel, et semel tantum, etiam risit, hoc autem tunc evenit quum G — quærebat ab eo utrum non in Legislaturam eligi in votis haberet. Risus autem hic fuit intimus, per sarcasmum, ac sinister; derisio potius quam risus. Post pauca momenta G — ad conveniendum quemdam notum, qui modo intrabat, discessit; tum ego submissius hæc memoravi, —
“Vidi effigiem tuam minutulam, Here Richards, in domo, quam tu olim incolueras, si non tu ædificaveris — si non ex integro, saltem ex parte — Via Oxoniana. Eam hoc mane tu præterivisti.”
Oculos meos usque eo ad suos non sublevavi donec sententiam finiveram; sed ipse suis meum intuitum tantá constantiá defixum tenebat, ut oculos avertere nullo pacto possem; talis erat fascinatio oculorum anguinorum. Tamen præter voluntatem, et, acsi verba cogitationem meam interpretantia vi mihi extorta essent, susurro subiunxi: “Mysteriis vitæ naturæque indagandis operam dedi; occultos magistros horum mysteriorum cognovi. Iure itaque mihi sic loqui fas est.” Et tunc certum verbum, tesseram, enuntiavi.
“Esto; ius tuum non nego. Quid velles interrogare?”
“Quem ad finem extremum potest voluntas humana sese exserere?”
“Quam late possit voluntas se exserere? Cogita modo, ac priusquam spiritum ducas, eris in Seribus!”
“Ita quidem, at voluntas mea in Seribus inefficax est!”
“Fac exprimas, et tum efficax esse poterit. Licebit tibi cogitatum quoddam litteris mandare, quod serius aut tardius possit totum rerum statum in Seribus commutare. Quid enim lex est nisi cogitatio? Cogitatio igitur infinita est. Ergo cogitatio potentia pollet, non quidem ad eam proportionem quantam valeat — nam cogitatio mala efficere potest ut mala lex potentiá tantum valeat quantum bona cogitatio bonam legem efficere possit.”
“Prorsus ita; quod tu doces, meum theorema confirmat. Cogitatio unius mentis ad mentem alterius æqua celeritate permitti potest per invisibilem fluxum elementorum, quam per adminicula visibilia. Atque, quandoquidem cogitata interire nequeunt, suaque in rerum natura vestigia relinquunt, etiamsi auctor vitá excesserit, sic cogitata vivorum ad cogitata mortuorum suscitanda, in vitamque revocanda potestate pollere æquum est concedi, ea nimirum cogitata quæ habuerint quum vixissent. Nonne sic res se habent?”
“Si cogitata, meo iudicio, iis quos memoras limitibus circumscripta sint, respondere nolo. At perge; tu enim quæstionem habes quamdam specialem quam proponere velis.”
“Impensa malignitas in voluntate acerrima, adiumentisque cunctis quorum scientia capax est effectibus edendis quales antiquæ nequam magiæ adscribi solent. Hoc itaque modo posset habitacula humana voluntas infestare spectris tamquam visibilibus simulacris cogitationum ac factorum flagitiosorum, quæ quondam intra illos muros perpetrata fuerint. Cogitationes sic altera alteram casu fortuito, sine certo ordine ac tumultuatim percurrentes, tamquam in phantasiis somniorum, in cadaverosas visiones sonitusque accrescunt; et horrorem in contuenti gignunt; utique non quod hæc spectra sonitusque e mundo quodam exteriori proveniant, sed quod sunt cadaverosæ ac monstrosæ repetitiones eorum quæ iam in hoc mundo ipso exstiterunt, nunc vero a nequam mortali quodam in flagitiosum lusum incitatæ sunt. Hæc phantasmata etiam agendi potestatem humanam obtinent, interventu voluntatis eius sive mentis humanæ. Nam hæc etiam feriunt, tamquam vi electrica; possunt et occidere, nisi vis voluntatis eius quem impetunt ita assurgere valeat ut auctorem impetentis voluntatis vi superet; posset etiam valentissimum animal interimere si id metu nervis relaxaretur; at ne debilissimo homini nocere queunt si is, etiamsi illi capilli steterint, mente perseveret firma et inconcussa. Sic itaque quum in veteribus historiis relata legimus magos a dæmonibus, quos ipsi elicuerant, dilaniatos esse; vel etiam multo magis in legendis Orientalium quum allegatum invenimus unum magum artificiis suis alterum peremisse, in tantum videntur veritate niti, in quantum ens materiale, ex propria propensione nequam poterat quædam fluida cæteroquin quieta et innoxia, vel et alia elementa, terrificis formis atque vi investire, perinde ac fulmen, quod in nubibus innoxium latitabat, legibus naturæ subito visibile fit, formam sibi induit propriam, oculis obviam, mortem atque interitum spargit ubicunque illi ferire contingat.”
“Levi quodam aspectu grandis arcani non cares,” respondit herus Richards placide. “Siquis mortalium ex tuo obtutu, eam quam tu memoras potentiam adipisci posset, maleficum ens esset et malignum.”
“Si illud ens potestatem, quo memoravi modo exerceret, esset maxime maleficum ac malignum; credo tamen quod a priscis traditum est, bonis nocere non posse. Voluntas eius tantum iis nocere valeret quibus affinitate quadam iunctus esset, aut vero quos suæ voluntati penitus subiecisset. Lubebit modo exemplum fictum quoddam allegare, quod omnino intra leges naturæ esse possit, tam absonum tamen videbitur quam fabula monachi delirantis.”
“Meministi fortasse quid Albertus Magnus postquam fuse monuerat quemadmodum manes citari, mandatisque obtemperare iuberi possent, disertis verbis docuisset eum obeundi modum paucis tantum adhiberi posse; atque magum ad hoc natum esse oportere; hoc est, natum certis humoribus et attributis physicis, prorsus ut nascuntur poetæ. Rari sunt homines intellectús supremi gradús, quorum in organis hæc facultas lateat, quod intellectus plerumque aut torvus est, aut e perversitate vel morbo laborat. Vicissim oportet ut hi præditi sint facultate cogitationes suas in aliquod unum punctum dirigendi et cumulandi, — et hæc efficax facultas est quam voluntatem appellamus. Hinc, tametsi intellectus istorum possit esse haud sanus et sincerus, est tamen agens et efficax ad vota assequenda. Ponam nunc eiusmodi personam præditam esse eiusmodi organis et quæ comitentur, facultatibus. Eum in supremum societatis fastigium collocabo. Faciam eum propensum esse atque abiectum ad libidinem, et ideo tenacissimum desiderii vivendi. Is amoris proprii est plenissimus; voluntas sua circum se solum versatur. Rerum status, ad quos animus et corporis conditiones eum ducunt, accuratiori cognitione arcanorum naturæ eum imbuunt, quibus propria proposita facilius assequi possit. Ubi mores sui lascivi id expetunt, arcanorum legumque naturæ diligentissimus est observator; rationes minutissimas ponit non ex amore veri, sed ubi amor sui facultates suas exacuit, unde fit ut cultor scientiarum esse possit. Faciamus eiusmodi hominem, postquam experientia edoctus sciret quantopere suis artibus aliis prævaleret, tentare quid viribus suæ voluntatis in proprium corpus posset, scrutando simul ea omnia in philosophia naturali quæ hanc potentiam adaugere possint. Is enim vitam amat, mortem abhorret, et ut ulterius vivat voluntatem suam adstringit. Iuventuti sese restaurare, mortem omnino refrænare ac sistere utique nequit — immortalem se in carnali ac sanguineo corpore reddere nequit, impedire tamen quominus artus obdurescant, unde senectus, in tam diuturnum potest tempus ut fidem excedat si memorem. Annus huic haud plus senectæ addit quam hora alteri. Voluntas sua scientiá exercitata in methodum, ut paucis absolvam, consumendis proprii corporis viribus moderatur. Ipse pergit vivere. Ne tamen portentum atque miraculum civibus suis videatur, semel iterumque moritur, simulate dumtaxat; atque quibusdam tantum. Prospicit quadam arte ut opum, quantum suis indigentiis sufficiat, transferatur, ipse ex una orbis parte evanescit, datque operam ut exsequiæ suæ rite celebrentur. In alteram orbis partem se recipit ubi non agnitus vitam ducit, nec priscas sedes suas revisit donec omnes quibus vultus suus cognitus erat dies deleverit. Is se miserrimum arbitratur si aliorum teneatur desiderio; at non tenetur nisi ipsius sui. Longævitatem suam nemo acceperit bonus, nec ulli, bono aut malo, vult aut potest secretum eius rei impertire. Homo istiusmodi exsistere posset; talem qualem descripsi habeo ante me nomine Ducis — in regia Regis —, ætatem inter luxuriam et tumultum, alchemicos sagasque agentem; dein iterum, sæculo superiori, fraus et malefactor, sub nomine minus nobili, incolendo domum quam hodie intuitus es, profugus a legibus quas violaveras, in loca nulli nota; viator Londinum iterum reviseras, iisdem terrenis cupiditatibus quibus cor tibi imbutum fuit, quum generatio hasce vias plateasque frequentabat, quæ hanc vitam iam pridem obiit; exlex et extorris omnium scholarum, quæ mysteria sublimiora ac diviniora prosequi consueverunt, is tu ipse es. Te, exsecrabile simulacrum vitæ in morte; mortisque in vita, ex urbibus, aris focisque sanorum ac valentium hominum retrorsum te mando! retrorsum in rudera regnorum dilapsorum! retro in deserta civilitati humanæ necdum reddita!”
Susurrus mihi respondere videbatur numeris musicæ tam mire canorus ut omnia mea præcordia penetraret, meque invitum opprimere ac subigere cœpit. Hunc in modum fatus est:—
“Iam per sæculum tui similem quæsivi. Igitur te reperi, nec ab invicem divellemur donec quod cupiam sciam. Hac hora visione teneris quæ præterita intuetur, et quæ velamina futurorum penetrat, quæ te nunquam antea incessit, nec ad te unquam revertetur. Nec visio hæc est flebilis ac delirantis puellæ, nec ægri somnambuli, sed viri fortis, mentis acerrimæ. Evola sursum spectaque prorsum!”
Dum ipse loquebatur, mihi ceu alis aquilæ ex me exsurgere ipso videbar. Totum aeris onus dissipari, laquear conclavis, tectum tholi aerei evanescere sensi. Iam non in corpore latebam — sed ubi, ignorabam, supra tamen tempus, supra terram.
Susurrum sonorum iterum audire cœpi: “Recte memoras; vi voluntatis summis potitus sum secretis. Recte mones, voluntate ac scientia cursum annorum retardare didici; at mors non ætate sola venit. Possumne casus, qui mortem inferunt, coercere?”
“Minime! Quisque casus fortuitus Deorum providentia est. Coram Deorum providentia omnis voluntas humana concidit.”
“Moriarne denique post longinquam ab hinc ætatem temporum lenta sed ineluctabili maturitate, an causa quadam, quam casum appellas fortuitum?”
“Causá, quam casum vocas fortuitum.”
“Nonne finis usque longe abest?” quærit susurrus leni tremore.
“Secundum tempus, ut mea id metitur vita, usque longe abest.”
“Futurumne est ut ante id tempus in hominum mundo verser ut antea quam hæc arcana didici; ut acri desiderio eorum discriminum ferar ac vicissitatibus; ut cum ambitione collucter, et ad potestatem assequendam quæ regum est, potestate sapientum utar?”
“Futurum est ut hac in terra usque potestate fruaris, quæ hac in terra causa sit ingentis tumultús atque stuporis. Mira enim volvitas proposita, ipse quoque mirus impetrasti ut sæcula perviveres. Cuncta quæ recondidisti arcana tunc usui erunt; cuncta quæ te modo his in generationibus te peregrinum reddunt simul efficient ut eorum dominator evadas. Quemadmodum arbores iuxta cum paleis una in gurgitem rapiuntur, perinde ut ista in gyrum versantur, ac denique in ima absorbentur, et e voragine iterum in sublime iactantur, perinde sæcla hominum soliaque in tuum impellentur voraginem. Demolitor horrende! at ex demolitore te invito factus structor es.”
“Illane etiam ætas procul est?”
“Est procul; quum appropinquaverit, tuum quoque interitum adesse scito!”
“Quonam modo, et qui is finis est? Circumspice ortum, occasum, meridiem atque septemtriones.”
“In aquilone, quo pedem nunquam posuisti, regionem versus unde proprio impulsu te abstinuisti, spectrum te apprehendet. Id mors est. Navim cerno! Infestatur! pellitur! velis ferri pergit. Classes stupefactæ eam insectantur. Regionem illa glacialem intrat. Præternavigat cœlum meteoribus rutilum. Cautibus glacialibus duæ illucescunt lunæ. Cerno navim inter candidos anfractus; rupes eæ e glacie sunt. Cerno constratum cadaveribus sparsum.”
“Tace,” inquit susurrus. “Dies tamen is, ut me certiorem fecisti, procul est, valde procul! Nunc redibo ad amygdalos rosasque Damasci! Dormi!”
Conclave ante oculos meos fluctuare videbatur. Impos mei factus sum. Quum ad me redivi reperi G — manum meam tenentem ac subridentem. Sic is me allocutus est: “Tu, qui te mesmerismo impervium gloriari solebas, auctore amico meo Richards eidem denique succubuisti.”
“Ubinam est herus Richards?”
“Discessit quum tu in extasin raptus es his verbis: ‘Amicus tuus intra horam non evigilabit.’ ”
Facultate denique ratiocinandi mihi restituta quæsivi ubi Richards habitaret.
“In Diversorio Trafalgar.”
“Præbe mihi brachium, sis,” rogo amicum G —. “Eamus eum visum; habeo aliquid ei dicere.”
Eo nobis advenientibus nuntiatum est herum Richards viginti ante minutis reversum credita solvisse, iussisseque caculam Græcum res suas convasare, parataque omnia ad navim, quæ ex Southampton Melitam postridie solutura erat, devehi. Præterea herum Richards de suis nonnisi peregrinationibus locutum fuisse, debere se in vicinitate Londini varios visum ire, nec certo constare utrum postridie par esset Southampton, ad assequendam vaporariam in tempore adesse; quod si id minus posset, futurum esse ut per proximam iter carperet.
Pincerna nomen meum quæsivit. Eo reddito, notulam mihi tradidit ab hero Richards, casu quo venirem, mihi relictam.
In ea scriptum reperi in hunc modum:
“Volebam, ut quid tibi in animo esset, edissereres. Tu morem gessisti. Itaque potestatem in te adeptus sum. Per tres menses ab hodierno die, quid inter nos gestum sit, cum nullo mortalium communicare poteris. Hanc notulam ne amico quidem ad latus tuum monstrare valebis. Dubitas me hoc mandatum tibi iniungere posse? tenta obediantiam negare. Fine mensis tertii fascinum hoc solvetur. Cæteroquin tibi parcam. Post annum, diemque unum, sepulcrum, quod te receperit, visum ibo.”
Sic ergo fabula hæc admodum insuete finem capit, quam ut credat, requiro neminem. Describo eam accurate post tres menses a notula accepta. Fabulam ante hanc scribere omnino nequivi, nec amico meo G —, maxime etiam sollicitanti, poteram hanc notulam ostendere.
Finis.
- ↑ Quæcunque domus, in qua plures inquilini habitant; unum quodque horum habitaculorum.
- ↑ Per septem dies, adverbium.
- ↑ Cælia est potus Anglis gratus, qui ex hordeo atque humulo elixatur, vel braxatur. Puer dein ad emptores circuit, vasaque, in quibus cælia vendita erat, colligit.
- ↑ Est pecunia quam alicui non debitam, sed ex grato animo damus.
- ↑ Ligna, ad suscitandum ignem.
- ↑ Arma iaculatoria, minora, quæ plerumque in sacculis, aut in vaginis coriaceis geruntur; est Latinitas moderna. Derivatur autem vocabulum e Romano scloppo, -are, sonus displosionis, unde Latini Medii Ævi, post inventos pulveres pyrios, arma iaculatoria militum sclopetum nominaverunt.
- ↑ Est supellex calicum, h. e., ubi pocula, lagenas, omnem apparatum vitreum pro mensa recondi et contineri solet. Hic de armario, sive vestiario accipitur.
- ↑ Moderni Latini sic vocant nicotianam, vulgo tabaccam, in speciem digiti convolutam.
- ↑ Est tegumentum capitis mulierum, quod domi gerere solent.
- ↑ Amor sui; vulgo, egoismus.
- ↑ Est genus vehiculi maioris, præsertim ad vectandam supellectilem domesticam.
- ↑ Hoc versum, in citeriorem partem ex adverso latere viæ i. e. in eam partem in qua nos stabamus.
Monile
Ipsa una erat ex illis venustis ac scitulis fœmellis, quæ subinde veluti ex fatorum errore, in actariorum[1] familia nascuntur. Dote ipsa nullá erat prædita, nullis exspectationibus, nullis adminiculis fulta, per quæ alicui innotescere, ab aliquo adamari, ab aliquo opulentiori viro duci posset; quamobrem passa est ut a quodam exili in Administerio Educationis Publicæ actario duceretur.
Vestium ornatu planiori utebatur, quod sumptuosiori nequibat, sed ob id tam infelicem se sentiebat, acsi de altiori vitæ statu esset revera delapsa; quandoquidem animo muliebri nullus est hominum ordo segrex, nullus primoratus; atque pulchritudo, venustas, et illecebræ formæ vices agunt generis ac prosapiæ. Naturalis subtilitas, instinctus innatus cognoscendi quid elegans sit, atque tractabilitas ingenii sola sunt hierarchia quæ mulieres etiam tenuissimæ sortis, pares efficit matronis ordinis optimatum.
Quoniam se ad omnes delitias luxumque natam arbitrabatur, nunquam non dolore afficiebatur. Dolorem capiebat e paupertate sui habitaculi, e misera parietum inanitate, e trito aspectu sellarum, e turpi simplicitate sipariorum.[2] Cuncta horum, quæ animum vix alterius mulieris suæ sortis subivissent, hanc immaniter vexabant, et in iram concitabant. Aspectus rusticulæ Britannicæ, quæ humile opus suum domesticum perficere solebat, suscitabat in animo eius desideria, quæ erant ad desperandum, erantque somnia delirantis. Ipsa de atriis somniabat Persicis tapetibus superbientibus, luminaribus, celsisque candelabris æreis illustribus, item de duobus caculis[3] genuum tenus braccatis, qui in grandibus artiselliis, calore diætæ furno subterno formidæ sopiti dormitarent. De spatiosis exedris, antiquá sericá undique pendenti decoris ipsa somniabat, item de delicata supellectili podiisque artium curiositates, supra omne pretium, ostentatibus, atque de recessibus, ad colloquendum cum selectis amicis horá quintá adaptatis, viris nempe celebribus, multumque optatis, qui invidiam omnium mulierum excitarent, et quorum notitiam omnes concupiscerent.
Quum mensæ rotundæ, linteo per triduum non mutato opertæ, e regione mariti accumberet, qui operculo catini sublato veluti fascinatus exclamabat, “En præclaram bubulam liquaminatam! Nihil equidem hoc præstantius novi,” ipsa delicatas epulas, micantia argentea, tapetes, quæ figuris hominum antiquorum parietes circum complerent, atque avium insolitarum, in fabulosis sylvis circumvolitantium, meditabatur; item de dapibus cogitabat, in ferculis lancibusque miris supportatis, atque de lepidis susurris, qui vultu sphingato subrisu silenti excipitur, dum interea carnem manduces punicatam tructæ, aut alas coturnicis.
Ipsa ornatu indumentorum ac monilium prorsus carebat. Atqui ipsa hæc sola, nihil aliud in pretio habebat; se ita natam existimabat. Quantopere etenim cupiebat placere, invideri, fascinare, appeti.
Habebat quandam amicam, suam quondam in conventu nonnarum condiscipulam, quæ opulenta erat, quam tamen iam non solebat visere, quod ab ea redux semper acerbum egestatis dolorem concipiebat.
Aliquo tamen vespere maritus suus triumphali quodam aspectu domum venit, involucrum[4] grandiusculum manu gestans.
“En,” fatur ille, “tibi aliquid.”
Ipsa chartam avide carpit, eximitque schedulam impressam, quæ sequentia verba ferebat:
“Administer Educationis Publicæ, uxorque sua Georgia Ramponneau, societate Heri Heræque Loisel, in palatio Administerii, die Lunæ vesperi, duodevigesimo Ianuarii, cohonestari flagitant.”
Loco magnopere lætandi, ut maritus exspectabat, invitationem contemptim in mensam mussitans deiecit:
“Quid me vis ea re facere?”
“Quin, mea chara, ego tibi gratum futurum existimavi. Etenim tu raro prodis, prohinc istud perquam opportune advenit. Summo id labore effeci. Nemo est quin eo ire cupiat; turba selectissima est, nec invitationes idgenus in actarios effundunt. Omnis officialium mundus intererit.”
Ipsa eum oculis contuetur irritatis, minusque patienter fatur:
“Et quanam re me amiciam vis?”
Hac de re non se cogitasse fassus, ait:
“Ehem, indumento, quo induta theatrum visere soles. Mihi quidem præclarum paret.”
Uxorem flentem quum conspexisset, desperatus conticuit. Duæ lacrymarum guttæ largiores ex angulis oculorum adversum angulos oris lente cadebant. Ipse balbutiebat:
“Quid rei? Quidnam rei est?”
Magno denique conatu dolorem repressit, et genas detergens madidas, voce placida respondit:
“Nihil. Attamen indumento careo, prohinc ballistia[5] ea adire nequeo. Dona schedulam tuam collegarum alicui, cuius uxor melius quam tua ornatu instructa est.”
Ipse prope desperabat. Tamen prosequitur:
“Ausculta modo, Mathilda, rem perpendamus. Quantinam constaret amictus idoneus, cuius et aliis occasionibus usum capere posses, aliquid minime sumptuosi?”
Uxor pauca momenta rem reputabat, simul etiam secum ratiocinata, quam summam posset memorare quin subitaneam repulsam ferret, perterritamque exclamationem parci ærarii eliceret.
Tandem dubitabunda respondit:
“Nescio pro certo, existimo tamen me quadringentis centussibus rem componere posse.”
Ipse paululum expalluit, quod ipsam eam summam comparcatam habebat, qua sclopetum[6] sibi emeret, æstateque secutura, in planitie Nanterrena cum aliquot amicis, qui nuperno die Solis ad iaculandas alaudas eo excurrerant, oblectationem venandi pararet.
Tamen sic respondit:
“Esto. Dabo tibi quadringentos centusses. Conare scitulum indumentum præstinare.”
Dies ballistiorum interea appropinquabat. Hera autem Loisel tristis, sollicita, pendensque animi esse videbatur. Attamen indumentum suum erat paratum. Maritus eius quadam vespera sic eam affatur:
“Quidnam, rogo, rei est? Tam insolitam te hoc triduo præbuisti?”
Ipsa respondit:
“Molesto fero me omni omnino monili destitui, ne unum quidem lapidem pretiosum possideo, quo me ornem. Miserum aspectum præbebo. Vel ne participare quidem malim.”
Prosequitur ipse:
“Licebit floribus naturalibus tibi te ornare. Hoc anni tempore admodum moris est iis uti. Denis centussibus ternas quaternas rosas commode tibi comparabis.”
Ipsa minime erat persuasa.
“Nequaquam; nihil est indignius quam speciem prodere paupertatis in medio aliarum mulierum, quæ divites sunt.”
Maritus tamen exclamat:
“Quam stultam te præbes! I, vise amicam tuam, Heram Forestier, rogaque eam ut aliquot lapides pretiosos tibi commodet. Satis arcta inter vos necessitudo intercedit, ut hoc ab ea impetres.”
Leta exclamat illa:
“Vera memoras. De hoc ne cogitavi quidem.”
Postridie amicam adit, eique suam patefacit egestatem.
Hera Forestier ad armarium cum valvis vitreis accessit, indeque largiorem dactylothecam retulit, pandit eam, sic Heram Loisel affata:
“Selige tibi, mea chara.”
Primum armillas aliquot in ea conspexit, tum monile unionum[7] dein crucem Veneticam auream cum gemmis faberrime factam. Ornamenta prius ante speculum sibi aptare tentabat, hærens dubitabunda, nec sibi persuadere poterat ut ea deponeret ac redderet. Interea dictitabat:
“Nihilne plus habes?”
“Quin et alia habeo. Videdum. Nescio quid malis.”
Subito in capsula nigra holosericea eximium monile speculabatur adamantum, protinusque cor suum febricitare aviditate cœpit. Manus sibi id attrectanti tremebant. Gulæ suæ idem celeriter circumligat extra collare indumenti, atque sic, admirationi diu immersa perseveravit.
Tum dubitabunda, angoreque inquieta, quæsivit:
“Poterisne id solum mihi commodare?”
“Utique potero.”
Hoc audito ipsa in brachia amicæ suæ se coniecit, eam flagranter deosculata thesauro suo domum avolavit.
Dies denique ballistiorum advenit. Hera Loisel ingentem successús triumphum reportavit. Venustate cæteras omnes superavit, elegans, gratiá nitens, ore renidens, felicitate prope dementata. Viri cuncti eam mirabantur, nomen sciscitabantur, eique sisti cupiebant. Nulli non legativi[8] Administerii cum ea saltitare conabantur. Ipsi adeo Administro innotuit.
Saltabat autem ipsa tamquam voluptate ebria, affectibus abrepta, gaudiis temulenta, in triumpho suæ pulchritudinis, in gloria sui successús, veluti nube beatitudinis, ex omni hac assentatione, admiratione, suscitatis desideriis, ac denique, e conscientia gloriæ agnitæ victoriæ, omni cordi muliebri tam chara ac pretiosa, prorsus suffusa et obruta, omnium rerum erat immemor.