Sub horam circiter quartam matutinam tantum discessit. Maritus suus inde a media nocte in quodam cubiculo inani dormiebat, iuxta cum aliis tribus viris, quorum uxores interea lautitiis frui perrexerunt.
Ipse denique evocatus, amictum, satis humilioris generis vitæ quotidianæ, domo allatum, humeris uxoris circumiecit, aspectus tamen vilior eius vestis non parum adversabatur novitati indumenti ad hæc solemnia præstinati. Eam hoc non præterivit, quapropter et conabatur aspectum cæterarum mulierum, quæ pretiosis pelliceis sese amiciebant, ne animadverterent, evadere.
Loisel eam demorabatur.
“Exspectadum paulisper. Foris frigus contrahes. Iam accersam pilentum meritorium.[9]
Ipsa tamen nihil pensi faciens per gradus celeriter decucurrit. In via circumspectantes, nulla vehicula viderunt; itaque anquirere cœperunt, clamore insectati pilentarium e longinquo prætereuntem. Deorsum Sequanam versus itabant, frigore trementes. Tandem ad crepidines repererunt exemplar antiqui pilenti noctambuli, quod genus revera sic agebat, quasi miseram suam speciem interdiu se prodere puderet, nec circa Lutetiam ante solis occasum se ostentare auderet.
Pilentum eos ad ostium usque suum devexit. Viá Martyrum, ubi, iterum domi, scalas solitas tristes conscenderunt. Uxor hinc cuncta vitæ oblectamenta deleta sensit. Vir autem, quoad se, satis meminit sibi in Administri officina horá decimá adesse oportere.
Ipsa ante speculum, postremo, vel semel suam gloriam lustratura, amictum, quo tegebatur, exuere cœpit. At subito clamorem edidit. Iam monile non erat circum collum!
Maritus iam semi-exutus severiori voce quærit:
“Quidnam rei tecum est?”
Ipsa succensa, se ad eum vertit:
“Pro! ego — ego — ego, inquam monile Heræ Forestier amisi.”
“Quid! — quínam? Esse non potest!”
Dispexerunt quærentes in sinu indumenti, in sinu amictús, in sacculis, ubique. Nusquam repererunt.
Maritus sciscitabatur:
“Certene tibi constat monile te usque gessisse quum finem saltando fecisses?”
“Ita, sane, ex ipso vestibulo palatii egrediens me id usque habere sensi.”
“Sed si in via cecidisset, sonum cadentis audissemus. Oportet id in pilento esse.”
“Ita verosimile est. Numerumne eius notasti?”
“Non feci. Et quid tu, tune notasti?”
“Nec ego.”
Quasi fulmine icti stabant, invicem aspectantes. Denique Loisel se induit.
“Ego,” inquit, “per pedes totam viam redibo, per quam domum vehebamur, perscrutaturus, si quo modo monile invenire possim.”
Hoc dicto prodiit. Interea ipsa in novo suo indumento in sella præstolabunda sedebat, cubitum ire viribus impar, calamitate obruta, sine foco, inops consilii.
Maritus circa horam septimam rediit. Reperit nihil.
Peragravit Decuriam Lictorum, officinas diurnorum, ad præmia offerenda; adivit officinas pilentarias — quaquaversum, ubicunque vel umbram spei suspicari quivit.
Ipsa totum diem eodem in statu, ob tam trucem calamitatem metu sævo lacerata exegit.
Loisel sera vespera vultu pallido et enervato domum venit; nusquam reperit quidquam.
“Scribas oportet,” inquit uxori, “amicæ tuæ, dicesque fibulam monilis te casu fregisse, et nunc eam reparari curare. Tempus eo modo nanciscemur, quo nos circumvertere queamus.”
Sic scripsit ipsa, marito dictante.
Exacta una septimana, omnem spem deposuerunt.
Loisel autem, qui interim quinos annos consenuit, sic denique ait:
“Videndum nobis est, quí monile illud alio compensemus.”
Postridie itaque sumpta capsa quæ monile ferebat, adiverunt gemmarium, cuius nomen in ea reperiebatur. Hic suos libros consultabat.
“Non ego, mea Hera,” ait ille, “monile vendidi; me capsam tantum suppeditasse verosimile est.”
Dehinc ab uno gemmario ad alium peregrinabantur monile quærentes alteri simile, memorias suas consulentes, ambo ægri indignatione et angore.
Tandem repererunt in gemmaria quadam in Palais Royal, fasciam adamantum, quæ simillima deperditæ esse ipsis videbatur, qualem quærebant. Hæc autem valebat quadraginta millia centussium. Præstinari tamen poterat sex et triginta millibus.
Rogarunt itaque gemmarium, ne eam intra triduum venderet. Præterea et impetrarunt ab eo sponsionem, ut si alterum monile ante exitum Februarii reperissent, quatuor et triginta millibus suum redimeret.
Habebat Loisel duodeviginti millia centussium, quæ a patre in hæreditatem acceperat. Reliquam summam in mutuum accepturus erat.
Petivit profecto in mutuum mille centusses ab uno, quincentusses ab altero, quinos ludoviceos hic, ternos alias. Syngraphos edidit, onera assumpsit intoleranda, egit cum fœneratoribus, et omnigenis fœnerariis. Totam reliquam vitam suam aleæ commisit, obligationes periclitabatur incertus utrum eas etiam unquam redimere posset; territus porro angustiis modo secuturis ex tæterrima indigentia, quæ eum assecutura erat, ex egestate materiali exspectanda, perinde atque ex angustiis et angoribus animi, quos supervenire necesse erat, gemmarium denique adivit monile præstinatum, denumeratis in pluteo gemmarii sex et triginta centussium millibus.
Quum Hera Loisel monile Heræ Forestier retulit, ipsa frigide regessit:
“Longe ante decebat te reddere, egere enim eo poteram.”
Capsulam non aperuit, quod sua amica adeo verebatur. Quid enim ipsa cogitasset? quidque dixisset, si alterum monile suo suppositum animadvertisset? Annon Heram Loisel furti ream existimasset?
Hera Loisel modo miseram sortem egentium iam intelligere cœpit. Ipsa, insuper, suam partem improvisam ac subitam forti animo accepit. Debitum illud terribile solvendum est. Etiam solutura ipsa est. Famulam dimiserunt; habitaculum mutaverunt; subteglinum[10] conduxerunt.
Didicit interea quid ardui labores domestici essent, quid sordidæ curæ culinæ. Ipsa lavabat vasa cibaria, propriis rosaceis unguibus ad purgandas ollas sartaginesque pinguedine squalidos adhibitis. Ipsa lavabat vestes sordidas, subuculas,[11] sábana, manutergia, quæ in funiculo siccavit; quoque mane colluviem in incile[12] deportavit, aquamque supportavit, quoque graduum fastigio spiritum haustum subsistens. Induta præterea plebeio more, ipsa tabernas frequentavit olerarias, victuarias, macella, quasillum in brachio gestans, arilata[13] ubique, nec raro contumeliis lacessita, suam pecuniam libellatim[14] tuebatur.
Quoque mense aliquot syngraphæ tegendæ, aliæ novandæ erant, atque novi termini impetrandi.
Maritus vespertinis temporibus transcribendis libris rationalibus mercatorum occupabatur, seris autem noctibus manuscripta aliorum denario paginatim transcribere consuevit.
Istud autem vitæ genus denos annos duravit.
Exacto decennio cuncta ad teruncium solverunt, cuncta cum fœnore, atque cum anatocismo.[15]
Hera Loisel nunc iam senex erat aspectu. Mulier facta est domestica familiæ egentis — fortis, dura ac rudis, comá incompta, supparo[16] obliquato, manibus rubris, voce elata et aspera locuta dum tabulatum magnis aquæ sibilis lavabat. Alias, quum maritus in officina fungebatur, ad fenestram subinde consedit, in mentem sibi revocabat memoriam illius hilaris et iucundæ noctis dudum præteritæ ballistiorum, in quibus ipsa tam pulchra fuit, tamque celebrata.
Quidnam evenisset si monile illud non amisisset? Quis dixerit? quis tandem dixerit? En quam singularis, quamque mutabilis vita est! Quam parum causæ sufficit ad nos perdendos aut servandos!
Quodam vero die Solis, quum ad vires suas, post exantlatos septimanæ labores reficiendas, ambulatum in Campum Elysium prodivisset, subito mulierem prolem suam secum ductantem, animadvertit. Hera Forestier ea erat, usque iuvenilis, usque venusta ac scitula.
Hera Loisel animo mota est. Anne eam alloquatur? Prorsus sic. Nunc, postquam pretium monilis exsolutum est, id totum ei narrabit. Ut quid non?
Accessit ad eam.
“Salve, mea Ioannula.”
Illa prorsus stupens, quod mulier tam plana, tamque domestica, se ita familiariter affata esset, igitur contuita eam est, nec agnovit, proin sic balbutiebat:
“At — Hera mea! ego non te novi — Errasse te oportet.”
“Neutiquam. Mathildæ Loisel mihi nomen est.”
Illa mirabunda exclamavit.
“O, mea misella Mathilda! Quantopere mutata es!”
“Ita, profecto, tempora certe ardua pertuli ex quo te ultimo conveni, tempora sane miserrima — et hæc propter te!”
“Propter mene? Ecquí?”
“Meministine monile illud adamantinum, quod tu mihi ad gerendum in ballistiis Administri commodaveras?”
“Sic. Tum?”
“Ego id amisi.”
“Quid innuis? Tamen id domum retulisti.”
“Aliud retuli, illi simillimum. Huius pretium usque modo minutatim solvebamus. Ut facile intelliges, id factu nobis, quippe qui nihil habebamus, haud erat facile. Denique perfecimus, et nunc gaudeo admodum.”
Hera Forestier constitit.
“Aisne tu monile adamantinum vos in locum mei emisse?”
“Sic fecimus. Proinde tu id nunquam animadvertisti! Illa enim inter se perquam similia erant.”
Et ipsa subrisit cum voluptate, quæ superbiam iuxta ac puerilem animum prodebat.
Hera Forestier, animo vehementer mota, ambas eius manus prehendit:
“O, misellam meam Mathildam! Atqui monile meum ex pasta vitrea erat. Valebat autem, ad summum, quingentos centusses!”
Finis.
Dionysius de Beaulieu annum ætatis suæ vigesimum et alterum necdum expleverat, adultis tamen se annumeravit, et, insuper, etiam equestellorum[1] loco se habuit. Iis etenim temporibus austeris ac bellicosis catulastri[2] maturius in virilitatem formabantur; et siquis eorum unquam comminus pugnaverit, incursionum aliquoties particeps fuerit, ac suum denique virum quisque in honesta pugna interfecerit, item si artis belligerandi mediocriter gnarus fuerit, atque genus humanum noverit, ei in incedendo quandam iactantiam nemo est quin concedendam iudicet. Hic suum equum debitá curá loricavit, iusta deliberatione cœnavit, tum, circa crepusculum, iucundissimo animi statu aliquem visum prodiit. Id tamen ex parte iuvenci nostri haud fuit cœptum sapientissimum. Satius profecto ipsi fuerit domi, iuxta focum mansisse, probeque cubitum ivisse. Enimvero oppidum copiis sub ducibus promiscuis, Burgundiorum Anglorumque scatebat; ac tametsi Dionysius illic sub salvo conductu morabatur, suus tamen salvus conductus casu conflictús fortuiti parum sibi profuturus erat.
Mensis agebatur Septembris, anni millesimi quadringentesimi undetrigesimi; cœli temperies asperior fiebat, ventus impetuosior, sibilans, imbribus gravidus oppidum percursabat; folia autem delapsa in viis perstrepentia volitabant. Passim aliquot fenestræ iam collustratæ erant; clamor armatorum, intus, supra cœnas laute agentium, foris minutatim audiebatur, vento subinde haustus et abreptus. Nox celeriter cecidit; vexillum Angliæ, de vertice turris fluctuans plus et plus sub umbra labentium nimborum obscurabatur — merum punctum atrum instar hirundinis, in plumbeo cœli chao. Nocte altius mergente ventus oboritur, in fornicibus mugire, in valle autem sub oppido, inter comas arborum boare cœpit.
Dionysius celeriter incedebat, et mox ostium amici pulsabat; at, licet sibi promiserit parum ibi se moraturum, matureque reversurum, exceptus tamen tam humaniter est, totque causas ibi reperit, quare moraretur, ut iam media nox pridem præterivisset, quum in limine valediceret. Interea ventus iterum cecidit; nox tam erat atra quam sepulcrum; nulla stellula, ne vel radiolus quidem lunæ nubium moles penetrabat. Dionysius ambages angiportuum Castelli Landon vix ac ne vix quidem novit; quin et interdiu viarum meatus haud facile enodare quibat; in hac autem caligine nox eum omnino deperdidit. Unum tantum sibi plane constabat — semitam sursum collem se sequi oportere; quod domus sui amici in inferiori declivitate Castelli Landon sita erat, diversorium autem superius stabat, a capite, ad radices celsæ turris templi. His ductus indiciis prorsum conabatur cœcutiens et cæspitabundus, aurá liberius haustá quoties in loca aperta perveniret, ubi cœlum visui amplius pateret, subinde aere spissiori secundum muros palpando iter carpebat. Status idgenus cuiuslibet viatoris anceps, mysteriique plenus existimandus est, cui in loco prope ignoto, in cœcis tenebris versari contingat. Silentium infinitarum rerum possibilium mater, terribile est. Sic ferrea fenestrarum clathra algida manui palpanti æque terrifica sunt atque attrectatio bufonis; viæ scruposa asperitas cor viatoris in faucem sursum agit; quisque locus spissiori caligine obumbratus insidias, aut voraginem in via minitatur; ubi autem aer luculentior est, domus vicinæ figuras insolitas sinistrasque induunt, acsi eum a via sua abducere minentur. Dionysio etenim, in diversorium suum sine notitia publica pervenire enitenti, et verum periculum, et molestia in itinere sublatebat; tamen fortiter et audacter progrediebatur, quoque tamen angulo ad circumspiciendum moratus.
Iam per aliquod tempus Dionysius in angiportu itabat tam angusto, ut muros alterutra manu attingere posset, quum, denique, angiportus dilatari, acriterque in declive ducere cœpit. Manifestum iam nunc erat viam hanc non suum diversorium versus tendere; exspectatio tamen plusculi luminis eum prorsum tentabat ad explorandum. Angiportus in fastigio desinebat, muro pinnato clauso, unde inter celsas domos, tamquam ex sepimento conspectus in vallem informem et opacam aliquot centena pedum infra propansam patebat. Dionysius deorsum spectabat, videbatque summos aliquot arborum vertices oscillantes, unumque lucidiorem locum, ubi fluvius planitiem percurrebat. Tempestas iam clarescere incipiebat, cœlumque serenascere, ut iam margines nubium cumulorum, lineamentaque collium discernerentur. Lumine diluculi incerto ædes ad lævum suum conspicatur, quæ in aliquo numero esse videbantur; muri enim earum pinnis turriculisque eminebant; e summa ædificii mole posticum sacelli pluribus erismatibus[3] munitum acriter prominebat; ostium autem ædificii sub profundo fornice occulebatur, cuius exteriora figuris in lapide incisis, superne autem duæ imbrices draconteæ impendebant. Fenestræ sacelli, vitris pictis, quadraturisque[4] multiplicibus obumbratæ, lumen prodebant tamquam plurium cereorum,[5] quo fiebat ut et erismata, et apicatum[6] tectum eo acriori caligine adversum cœlum eniterent. Satis erat manifestum ædes has domicilium esse familiæ cuiusdem potentioris regionis vicinæ; quum vero eædem in mentem Dionysii proprii domicilii Burgis revocaret, substitit, ac paulisper sursum spectabat, secumque artem architecti pensitabat, duasque has familias recensebat.
E septo fastigio nullus exitus videbatur patére præter angiportum, qui eo ducebat, nec fieri quidquam poterat, nisi ut eadem via qua venerat, rediret, sed ubi modo esset, quadam ratione sibi fingere videbatur, proin usque sibi confidebat viam præcipuam hoc modo se assecuturum, suoque diversorio potiturum. Sic ipse secum coniectabat, quin casuum fortuitorum qui incidere possent, rationem habuisset, quorum unus hanc noctem omnium maxime in suæ omnis vitæ curriculo memorabilem reddidisset; namque vix centum passus retrorsum cessit antequam lumen conspexit adversum se appropinquans, vocesque in his angustiis vicissim reverberantes audivit. Caterva erat hominum armatorum vias noctu tædis obeuntium. Dionysius statim coniectabat hos vinum paullo liberius ingurgitasse, nec proinde salvis conductibus admodum detineri, aut vero leges honesti belli maximi facturos. Æque ambiguum erat utrum se non canis instar decuterent, ibique ubi lapsus esset relicturi essent. Status itaque rei satis concitatus, etsi non sine angore, fuit. Eorum tædæ, ut ipse putabat, se ab eorum visu tuerentur; item futurum sperabat ut eorum vociferatio sonitum gressuum suorum absorberet. Si modo ipse satis agilis silensque esset, existimabat se eorum notitiæ omnino subducere posse.
Malá quadam fortuná, quum ad recedendum se verteret, pedem maiori silici offendit; edito clamore, muro illabitur, ensis autem suus magno strepitu pavimento alliditur. Protinus voces duorum aut trium audiebantur quærentium, quis illic esset — aliquæ Francice, aliæ Anglice; Dionysius tamen nihil respondit, eoque celerius deorsum currere perrexit. Fastigium nactus, ad respectandum constitit. Illi usque sciscitabundi in se inclamitabant, ac nunc demum accelerato gressu se insectari cœperunt, non sine magno strepitu armorum, tædarumque huc et illuc in angusta fauce iactatione.
Oculis denique circumlatis, Dionysius in fornicem ostii suffugit. Illic enim notitiam effugere poterat, aut vero — si hoc minus — loco se reperiebat capitali, unde licebat aut negotiari, aut certe se defendere. Sic statuto, ensem evaginavit, tentavitque tergum suum ostio applicare. Præter omnem exspectationem ostium moli corporis sui cessit; ac, licet ipse extemplo se vertisset, ostium in cardinibus bene unctis silens ulterius verti perrexit, et cum opaco hiatu propansum stabat. Quum homini in angustiis res prospere cedunt, exspectandum non est eum magnopere pensi habiturum quí et quare res evenerint, commoditas propriæ personæ sibi satis causæ videri solet, quare etiam maxime insoliti eventus rerum in hoc sublunari mundo nostro contingant; unde Dionysius sine momentanea dubitatione locum hiantem ingreditur, et ad suffugium suum celandum ostium pone se ex parte clausit. Nihil sibi a mente adeo fuit alienum quam ostium penitus claudere; aliquo tamen prorsus inexplicabili modo — choragio[7] fortasse aliquo aut pondere — ingens querna moles digitos suos elusit, postibus obvolvitur, ingentique clangore, tamquam si claustrum automaticum cecidisset, sua sponte clauditur.
Vigiles eodem tempore in fastigium cœcum se effuderunt, clamoribus ac maledictis eum appellantes. Ipse eos in opacis angulis scrutantes audivit; quin extremitas manubrii lanceæ etiam in exteriori superficie ostii, pone quod ipse stabat, perstrepere audiebatur; at hi eximii homines nimis lauto erant spiritu quam ut se diu demorari sinerent, moxque per callem tortuosum, qui attentionem Dionysii fefellerat, e medio se sustulerunt, ac pedetentim e visu audituque per muros oppidi evanuerunt.
Nunc Dionysius iam liber respiravit. Pauca minuta gratiæ eis concessit, nequid accideret, post quæ palpando quæritabat si quo modo ostium recludere, et effugere posset. Superficies ostii interior tamen omnino erat plana, nusquam ullus capulus, ansa, ruga, aut obex. Unguibus rimas tentabat, at moles ingens movenda non erat. Quassare tentabat, at quercus velut rupis erat firma. Dionysius de Beaulieu frontem rugare cœpit, lenique sibilo se solari. Quidnam rei cum hoc ostio? mirabatur. Curnam erat aperta? Quínam factum est ut pone se tam facile ac tanto cum effectu clauderetur? Hic aliquid obscuri et clandestini circa hæc omnia sublatere necesse erat, quæ iuveni non admodum arridebant. Technas hæc redolebant; et tamen in tam quieta seclusaque via, in ædibus tam prosperis, imo et nobilibus aspectu, quisnam dolum suspicetur? Et tamen — sive technæ sive non, sive datá operá, sive casu — hic ipse erat pulchre captus; ac ne pretio vitæ quidem illinc eluctari se posse sensit. Etiam caligo eum obruere ac deprimere cœpit. Itaque ad auscultandum se convertit; foris altum erat silentium, sed ab interiori, et prope quidem, sonum submissi suspirii, susurrum singultus clandestini stridoris — acsi multi sibi vicini silentio se continerent, ipsumque adeo spiritum furtim ducerent. Hæc res sibi ipsa præcordia penetravit, unde cum impetu ad se rediit, veluti cui vita in discrimen venisset. Nunc demum radiolum luminis e regione oculorum animadvertit e penetralibus manantem — radiolum lucis filo similem, in extremo se expandentem, qualis inter rimas superioris ianuæ inter alas aulæi emanare posset. Conspectus cuiuscunque demum rei Dionysio levamini fuit; tamquam solum sub pedibus cuiquam in palude versanti, solidum Dionysio erat; avido animo se ei applicuit, aliquem conatus sibi conceptum de rebus se circumdantibus coniectare. Manifestum erat inter solum in quo ipse stabat, fontemque radii luminis, aliquot gradus interesse; ac, profecto, etiam aliud filum luminis, tenuitatis acús, phosphorique instar languidi se deprehendisse sibi fingebat, quod, profecto, ab æreis cancellis graduum reverberari facile credi poterat. Ex quo intellexit se non esse solum cor sibi violento pulsu, pæne ad suffocandum, palpare perrexit, animumque ad summum ardorem quidquid demum audendi suscitavit. Persuasum nunc sibi erat se in vitæ discrimine versari. Quid itaque debebat naturæ magis consentaneum videri, quam ut gradus protinus ascenderet, aulæum revelleret, fataque sua extemplo coram cognosceret? Si nihil aliud, saltem cum rebus ageret attrectabilibus; atque saltem in tenebris non esset. Brachiis proinde porrectis lente progrediebatur, usquedum pedes in infimo gradu offendit; inde celeri gressu ascendit, ad se componendum constitit, ac, denique, relevatis aulæis, in aulam ingressus est.
Locus in quem pervenit ampla ac spatiosa aula erat ex lapidibus lævigatis. Tria erant ostia, unum a singulis trium laterum; cuncta in eundum modum aulæis ornata. A quarto latere duæ amplæ fenestræ patebant, inter quas ingens caminus cum insignibus stirpis Malétroit decorus, locum occupabat medium. Dionysius statum rerum protinus agnovit, nec parum lætabatur quod in tam egregias manus incidisset. Aula præclari modo erat illustrata; supellex tamen paullo parcior esse videbatur, quippe quæ e gravi mensa, vix binis ternisve sellis constabat, sed in foco nullus ignis conspiciebatur, solum autem lapideum scirpis, per aliquot dies iam tritis, constratum erat.
Rectá ex adverso ingredienti Dionysio, iuxta caminum, in celso artisellio vir sedebat senex, pelliceo focali amictus. Sedebat autem crure uno alteri superiecto, manibus iunctis, calice vini aromatibus condíti in pluteolo ad parietem. Vultus eius aspectu perquam masculinus erat, non adeo hominis proprius, quam idgenus quem in tauro, hirco, vel in verre solemus videre; aliquid ambigui et assentatorii; aliquid avari, atrocis atque perniciosi. Labium superius præter morem erat crassum, quasi ex ictu, aut ex dentium dolore tumidum; dein risus ille, supercilia cacuminata, oculique pusilli acresque aspectum præbebant curiosum ac fere comice male ominantem. Decori cani e capite undique pendebant, tamquam sancti alicuius, omnesque in singulo cirro in focale defluebant. Barba mystacesque suæ decori erant indices venerabilis suavitatis. Senectus, haud dubie propter singularem curam, nulla vestigia in manu eius reliquit; manus etenim stirpis Malétroit semper fuit clara. Difficile esset quidquam tam carnosi, simul et figurá tam delicati sibi fingere; digiti leniter in tenuitatem desinentes procacitatem digitorum muliebrium a Leonardo pictorum æquabant; radix pollicis clausi minutam lacunam in ruga exsurgenti efficit; ungues in figuram perfectam erant formati, albedine prorsus insolita. Quod quisquam huiusmodi manibus, virginis martyris instar — pietate quadam religiosa eas iunctas servet — quod quisquam tam intento conspectu atque mirificis vultús lineamentis patienter sedeat, hominesque oculis fixis contempletur tamquam Deus, aut statua Dei, huius aspectum decies magis formidolosum reddidit. Quies eius ironica ac subdola videbatur, nec aspectui eius conformis.
Talis erat Alain, Clarissimus Vir[8] de Malétroit.
Dionysius atque ille per pauca momenta se invicem contuebantur.
“Velis, rogo, intrare,” fatur denique Domnus[9] de Malétroit. “Tota vesperá te exspectavi.”
Interea non surrexit, sed verba subridens protulit, caputque leni nutu proclinavit. Dionysius, partim e subrisu, partim e sonoro murmure singulari, quo verba sua vir senex protulerat, acrem animi aversionem persentiscebat medullá tenus. Tædio rei percitus, et ex imo confusus, advena vix verba ad respondendum reperire poterat.
“Equidem vereor,” respondet denique, “ne casus hic dupliciter fortuitus sit. Non enim is ego sum quem tu esse arbitraris. Aliquem tu exspectasse mihi videris; at, quoad me, nihil a mente mea poterat esse magis alienum — nihil voluntati meæ magis adversum — quam ista intrusio.”
“Eia mi bone,” indulgenter respondet senex, “ecce te hic; et hoc solum refert. Cape sedem, amabo. Esque prorsus bono animo. Negotiola nostra confestim dirimemus.”
Dionysius perspexit statum rerum usque esse cum aliquo conceptuum errore confusum, prohinc explicare perrexit.
“Ostium tuum ...” prosequitur.
“De ostio meo?” excipit ille supercilio cacuminato erecto.” Lusus ingenii merus.” Et humeris tantum gestiebat. “Phantasia hospitalitatis! Secundum tua propria verba, tu minime eras cupidus me noscendi. Nos seneciones tale quid haud raro exspectamus; quum vero id ad famam nominis nostri attingendam respicit, conari solemus aliquid ad id superandum comminisci. Non invitatus quidem advenis, haud tamen ideo minus opportune.”
“At, mi vir, pergesne in errore perseverare?” instat Dionysius. “Inter me et te nullus quæstioni esse potest locus. In hac regionis parte peregrinus ego sum. Nomen mihi est Dionysio Domnicello[10] de Beaulieu. Si me domi tuæ vides, id inde fit, quod —”
“Mi amicule,” incidit in eius sermonem senex, “indulgebis mihi si in his rebus proprium sequar iudicium. Verosimile est iudicia nostra hoc momento inter se differre,” modo inani subiungit, “dies tamen uter nostrum in vera sententia fuerit, ostendet.”
Dionysius se cum demente agere credere cœpit. Cum gestu humerorum consedit, reique eventum exspectare statuit; tum silentium institit, dum interea se discernere putabat quasi pone aulæum, e regione sibi, clam preces recitarentur. Interdum unius tantum vox audiri videbatur, alias binæ, atque vocis, tametsi submissæ, vehementia sive magnam properantiam, sive vero agoniam animi indicare parebat. Tunc sibi in mentem venit aulæum istud ingressum celare sacelli, cuius formam exteriorem foris animadverterat.
Interim vir senex Dionysium a capite ad calcem oculis scrutabatur censoriis, leniter subridens, ac nonnunquam sonitum haud absimilem aviculæ, aut musculi edens, unde inferri licebat eum contentissimum, spirituque elatum esse. Hic rerum status pedetentim tolerari non posse videri cœpit; quamobrem Dionysius, finem rei facturus, suavi modo memorabat ventum foris iam recessisse.
Vir senex hoc audito impetu submissi risús captus est tam diuturni ac violenti ut toto vultu rubore perfunderetur. Dionysius extemplo surrexit, pileumque gestiens capiti imposuit.
“Mi Domne,” eloquitur hic, “si sanus es, iam plus satis me vilipendisti. Sin autem insanis, licet mihi credere facultates meas intellectús iucundius impendere posse quam cum demente agere. Mea mens recti est conscia; tu me inde a primo momento lusisti; audire meam excusationem recusasti; et nunc nulla sub Diis potestas me hic ulterius continebit; atque nisi mihi nullus honestior modus viam foras reperiendi detur, ense ostium tuum diffringam.”
Domnus de Malétroit dextram levavit, eamque adversum Dionysium, indice, minoribusque digitis pansis, agitavit.
“Nepotule mi dilecte,” inquit, “conside.”
“Nepotule!” regerit Dionysius, “quin tu ore pleno mentiris;” talitrum ipsi minitatus.
“Conside, inquam, nebulo!” clamat denique vir senex, subita asperaque voce, consimili canis latrantis. “Existimasne,” tum prosequitur, quum tendiculas ope ostii commentus eram, me rem ibi terminasse? Si mavis ut manibus pedibusque vinciaris ita ut ossa tibi doleant, tenta modo surgere ac discedere. Sin vero malis hircus manere liber, teque suavem erga virum senem præstare — tum bene, sede ibi ubi es in pace, ac Dii te amabunt.”
“Num tu indicare vis me captivum esse?” quærit Dionysius acrius.
“Facta memoro,” respondet ille. “Satius duco ut reliqua ipse tibi inferas.”
Dionysius itaque iterum consedit. Extrinsecus se satis compositum gerebat, in animo tamen furore æstuabat, subinde vero sollicitudine refrigerabatur. Nec amplius sibi cum demente negotium esse existimavit. At si vir senex mente captus non erat, quid per Deorum fidem sibi exspectandum erat? Quidnam absonum aut tragicum discrimen se supervenit? Quemnam vultum eum oporteat fingere?
Dum hæc taliaque secum meditabatur animo fluctuans, aulæum in sacellum ingressum celans tollitur, procerior sacerdos ornatu suo indutus inde egressus, longoque aspectu Dionysium acriter contuitus, Domno Malétroit aliquid in aures susurravit.
“Estne ipsa animo tranquillior?” quærit hic.
“Mente placidiori modo est, mi Domne,” respondet sacerdos.
“Dii eam adiuvent, ipsi non facile satisfit!” ludificatur vir senex. “Propago optimæ spei — haud male natus — et hoc etiam propriæ electionis? Ehem, quid mannus hic amplius sibi vellet?”
“Status hic nulli domnicellæ est quotidianus,” refert alter, “ac pro sua verecundia res etiam est nimis aspera.”
“Decebat eam hæc priusquam choreas agere cœperat perpendere. Non propriæ electionis meæ id fuisse, Diis notum: quando tamen eam inesse contingit, sic Domna[11] Nostra eam adiuvet, totam hanc rem illa exsequetur ipsa.” Tum Dionysium allocutus, “Domnicelle mi de Beaulieu,” quærit ab eo, “licebitne ut te nepti meæ sistam? Ipsa te diu præstolabatur haud dubito dicere, etiam quam ego magis impatiens.”
Iam Dionysius cum gratia se sorti suæ totum dedidit — nec ulterius quidquam expetivit, nisi ut deterrima fata sua citissime quam fieri posset, cognosceret; surrexit itaque sine mora, nec invitationem recusans, se proclinavit. Domnus de Malétroit, exemplum eius secutus, brachio capellani[12] adiutus, adversum cancelli ostium claudicavit. Sacerdos aulæum revulsit, simulque omnes tres intraverunt. Ædificium ornatu architectonico non immerito superbiebat. E medio arcu lacunaris inter sex robustas columnas lenior fornicatus desursum pendebat paribus ornatissimis. Sanctuarium pone altare in rotunditate desinebat anaglyphis supra modum affluentibus ornata, eamque complures fenestellæ formas stellarum, trifoliorum aut rotarum referentes collustrabant. Hæ fenestellæ vitris haud satis erant clausæ, ita ut aer nocturnus minime impeditus sacellum perflabat. Cerei quorum haud pauciores quam quinquageni credibile erat ibi arsisse, a vento violentissime agitabantur, unde lumina nunc in coruscam claritatem, nunc autem in umbratilem eclipsin verterentur. Ante aram, in infimo gradu, nympha[13] ornatu resplendens, virgo genibus insistebat. Ut Dionysius animadvertit ornatum eius, contremuit; omni vi conabatur suspitiones, quæ menti suæ subreperant, repellere; id fieri nec debet — nec potest, quod futurum timebat.
“Blanca,” fatur Domnus voce sua tibiæ cantui simillima, “puellula mea, amicum tibi adduco sistendum; velis te vertere, manumque ei præbere. Multum iuvat religioni esse deditum, sed, mea neptis, haud minus iuvat esse civilem.”
Puella surrexit, seque ad advenas convertit. Motus autem eius talis erat quasi corpus nusquam flecteretur, et in omnibus vegeti ac iuvenili corporis lineamentis indicia verecundiæ torporisque expressa videbantur, stabatque capite declinato, et oculis demissis, dum interim leni gressu propius accedebat. Progredienti oculi in pedes Dionysii de Beaulieu incidebant — in pedes, quibus ipse merito superbiebat, liceat hic monere, quos etiam in itinere maximá curá vestiri et indui moris ei erat. Ipsa substitit — exterrita est, acsi cothurni[14] sui flavi indicia essent alicuius rei terribilis — tum, repente, lumina ad vultum levavit cothurnos eos gerentis. Oculi eorum concurrunt; pudicitia horrori ac formidini locum cedit in vultu puellæ; labia expallescunt; acri quiritatu vultum manibus tegit, suique impos in solum sacelli corruit.
“Hic non is est!” clamat puella. “Patrue mi, hic non est is!”
Domnus de Malétroit suaviter mussitabat: “Utique non est,” inquit, “tantum et ego exspectavi. Tam infortunate factum, quod nomen illius tibi excidisset.”
“Sic prorsus,” quiritat puella, “ego profecto hunc ad istud ipsum temporis momentum nunquam vidi — nequaquam, ne oculis quidem hunc unquam contuita sum — nunquam amplius eum conspicere volo. Mi Domne,” ait ad Dionysium conversa, “si vir es, verba mea confirmabis. Unquamne te vidi — unquamne tu me vidisti — ante hanc horam maledictam?”
“Ut pro me solo loquar, nunquam ita fortunatus fui,” respondit iuvenis, “nunc mihi primum contigit, mi Domne, ut tuæ formosæ neptis in conspectum venirem.”
Vir senex humeris gestiebat.
“Hoc audire multum aggravor,” inquit ille. “Attamen initium facere nunquam sero est. Et ipse haud multo plus notitiæ uxoris meæ bonæ memoriæ habebam quam eam duxissem; unde clarum fit,” subiunxit mimice gestiens, “posse fieri ut connubia eiusmodi extemporanea, habitu diuturniori in optimam concordiam evadant. Quandoquidem et paranymphus hac in re habiturus est quod dicat, duarum horarum spatium illi concedam ad reparandum tempus amissum, antequam ad ritum procedamus.” Quibus dictis ad ianuam versus processit, sacerdote comitante.
Puella sine mora in pedibus constitit. “At, mi Patrue, tu certe non serio hæc dicis,” interpellat illa. “Deos testes appello, malle memet propria manu confodere, quam ut invito huic iuveni obtrudar. Cor rebellat. Dii vetant idgenus connubium; tu autem canos tuos dehonestas. O, mi Patrue, miseresce mei. Nulla in terrarum orbe est mulier, quæ non mortem, quam tale connubium potiorem habeat. Fierine potest,” subdit titubans, “fierine potest ut tu fidem mihi neges, atque ulterius quoque credas hunc” — digitis Dionysium cum flagranti ira et contemptu indicans — “ut tu usque putes hunc eum fuisse?”
“Ingenue fateor,” refert vir senex in limine subsistens, “me ita credere. Verum, sine ut tibi, mea Blanca de Malétroit, semel omnino explicem, quid hac de re censeam. Quum tu tecum statuisti nostram prosapiam nomenque, quod bello ac pace plus quam sexagenos annos cum honore gesseram, dehonestare, non modo ius tuum in meam sententiam inquirendi pessumdedisti, verum etiam vultum meum contuendi. Si pater tuus tunc in vivis fuisset, te conspuisset, et ex domo exesse iussisset. Ipse manibus fuit ferreis. Grates Diis tuis habueris, mea Domnicella, quod tantum cum manibus byssinis tibi agendum est. Muneri meo duxi te, citissime quam poteram, locare. Ex mera bona voluntate tuum tentavi proprium reperire procum. Et confido me successisse. Verum, per omnes Deos et cœlicolas, Blanca de Malétroit, si id mihi minus contigit, ne vel hilum quidem curo. Prohinc, sine ut te moneam, ut iuveni amico tuo civilem te præstiteris; etenim sic me Dii ament, procus tuus proximus minus tibi ad gustum futurus est.”
His dictis, capellano comitante, egressus est; aulæum autem pone iuvenes demissum est.
Puella flagrantibus oculis se ad Dionysium vertit.
“Ecquid hæc omnia sibi volunt?” quærit ipsa nervose.
“Dii ipsi norunt,” mœste refert Dionysius. “Captivus sum in ista domo, quæ cerritorum plena esse paret. Plus scio nihil; nec quidquam intelligo.”
“Quí autem, rogo, huc intravisti?” percontatur ipsa.
Rem brevissime quam poterat narravit. “Cæterum,” subiunxit, “fortasse exemplum meum secutura ænigmatibus his tu respondebis, dicesque quid Diis propitiis, exspectandum, et quis exitus eorum futurus sit.”
Paulisper ipsa silens stabat, licebatque iuveni videre quemadmodum ipsa tremeret, oculique absque lacrymis lustro febrili micarent. Tum ipsa utraque manu frontem premebat.
“Eheu, quam mihi caput dolet!” fatur cum lassitudine — “ut de corde laborante sileam! At tu iure postulabis meam partem eventuum scire, tametsi ea narrare muliere indignum videri debeat. Nomen mihi est Blancæ de Malétroit; patre matreque orba eram ex — o! ex quo memini, fuique omni mea vita infelicissima. Ternis ab hinc mensibus iuvenis quidam centurio in templo quotidie iuxta me stare cœpit. Satis perspexi me ei placuisse; meá profecto culpá factum, sed me ab aliquo amari perquam iucundum existimavi; atque quum epistolium mihi porrexisset, id mecum domum tuli, magnaque cum voluptate legi. Exinde complura mihi scripsit. Misellus ille me convenire perquam cupivit, meque continuo rogitavit, ut ostium quadam vespera apertum relinquerem, ut ad gradus vel pauca verba nobis colloqui liceret. Cognitum enim habebat, quantopere patruus meus mihi confideret.” Hic aliquot singultus edidit, ac pauca solum post momenta prosequi valuit. “Patruus meus durus est homo, sed admodum astutus,” tandem perrexit ipsa. “Multa ille præclara in bello edidit facinora, non exiguo in aula loco habebatur, atque olim magna apud reginam Isabeau gratiá cluebat. Quo autem tandem modo suspitio illi de me in animum irrepserit, haud equidem scio; sed vix quidquam ab eius notitia arceri potest; atque hoc mane quum a missa domum veniebamus, ipse manum meam cepit, eam vi aperuit, meumque epistolium legit, dum a latere mecum itabat. Postquam id legerat, omni civilitate id mihi reddidit. In eo iterum rogabar ut ostium apertum linquerem; et hoc cunctos nos labefactavit. Patruus etenim me per totum diem ad vesperam usque in cubiculo continuit, ac tum, ut modo vides — me vestiri et ornari iussit, en insignem, nonne putas? in quamlibet puellam, contumeliam. Quandoquidem, ut puto, nomen iuvenis centurionis ex me extorquere non valeret, insidias illi tetendit, in quas, per Deorum vindictam, pro! tu incidisti. Confusionem utique acerbam exspectabam; quínam enim præscire poteram utrum ipse legibus tam duris me in uxorem accipere paratus esset? Fieri etiam poterat eum inde ab initio nunquam serio fuisse animo; aut etiam ego me nimis vili æstimare poteram quam ut illi placerem. Revera tamen pœnam tam insolentem mihi inflictum iri nunquam exspectavi! Fingere nequibam fieri posse ut Dii puellam, in conspectu cuiuspiam iuvenis viri sic dehonestari sinerent. His itaque cuncta tibi edisserui; ac vix sperare audeo fore ut me non despectui habeas.”
Dionysius honorem ei tribuit proclinando.
“Domnicella mea,” respondit hic, “fiduciá tuá insignem honorem mihi præstitisti. Superest ut ipse ostendam me eo honore indignum non fuisse. Estne Domnus Malétroit ad manum?”
“Eum in contigua aula scribendo occupatum esse existimo,” ait ea.
“Indulgesne, mea Domnicella, ut eo te ducam?” quærit Dionysius, manum ei urbanissimo modo præbens.
Accepit ipsa; quo facto, iuvenes e sacello excesserunt, Blanca admodum deiecta et pudibunda, sed Dionysius, conscius quodammodo functionis officiosæ, iuvenilique confidentiá fultus se id et effectui dare posse, pavonis instar itabat.