Capm. x.
O maledicta deo gens perfida, nempe pagani,
Quos incredulitas non sinit esse sacros;
Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto
Iure creatoris ligna creata colunt.
Incuruatur homo, sese prosternit, adorat
Ligna, creatoris inmemor ipse sui.
334500
Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta,
Quodlibet ipse suum iactitat esse deum.
Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam,
Et sculptam statuam stipitis orat homo;
Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur,
Postulat et manibus quos creat ipsa manus.
Quam vacui sensus est et racionis egeni,
Quod dominus rerum res facit esse deos!
O perturbate mentis reminiscere pensa,
Cuius erat primo condicionis homo:510
Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim
Insignem fecit, cum dedit esse tibi.
Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis,
Subiecteque tuis nutibus eius opes?
Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum,
Esse tuus seruus, non deus esse tuus.
Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne
Conflat vel ligno leuigat, esse deum?
O miser, vnde deos tibi dices ydola vana,
Tuque deo similis ad simulacra iaces?520
Omnibus, heu! viciis hec est insania maior,
Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt.
Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum,
Numquid ymaginibus sit reputanda salus?
Ad racionale quid brutum, quid minus illud
Ad vitale genus, quod neque viuit, erit?
Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago,
Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit:
Ecce duas partes calco, set tercia sculpta
Nescio deberet qua racione coli.530
‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille
Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus.
Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo
Quod nimis est fatuus qui colit actor opus.
Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis,
Non ad culturam ius minuendo dei;
335
Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse
Possumus, vt sanctis intima vota demus.
Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus
Nos gentilis habet: absit ab orbe procul!540
Set cum causa lucri statuas componit et illas
Ornat, vt ex plebe carpere dona putet,
Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum,
Nescio quid meriti fabrica talis habet.
Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus,
Visa dei populo nulla figura fuit;
Nam si quam speciem populus vidisset, eadem
Forma fecisset sculptile forsan opus.
Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem,
Noluit effigiem quamque notare suam;550
Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni,
Ex qua culturam vendicat ipse suam.
Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi
Mentibus impressa sunt adoranda satis.
Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine,
Demone deiecto, crux reparauit opus:
Crux est vera salus, crux est venerabile lignum,
336
Mors mortis, vite porta, perhenne decus:
Pectora purificat, mentemque rubigine mundat,
337
Clarificat corda, corpora casta facit;560
Dat sensus, auget vires, tollitque timorem
338
Mortis, et ad martem corda parata facit.
In cruce libertas redit, et perit illa potestas,
Hoste triumphato, que dedit ante mori:
In cruce religio, ritus cultusque venuste
Gentis concludunt omnia sacra simul:
In cruce porta patet paradisi, flammeus ensis
Custos secreti desiit esse loci:
Ecce vides quantis prefulgeat illa figuris,
Pagina quam pulcre predicet omnis eam.570
Mira quidem crucis est virtus, qua tractus ab alto
Vnicus est patris, vt pateretur homo.
Vi crucis infernum Cristus spoliauit, et illam,
Perdita que fuerat, inde reuexit ouem:
Vi crucis in celum conscendit, et astra paterni
Luminis ingrediens ad sua regna redit:
Glorificata caro, que sustulit in cruce penas,
Presidet in celo sede locata dei.
Sic virtute pie crucis et celestis amoris
Surgit in ecclesia gracia lege noua.580