[225] Dum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita. Aug. de Vera Relig. c. 20. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus; et relinquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et ærumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans. Ib. c. 35.
[226] Quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata quæ de tali vita colligunt amplexari. Ibid. cap. 54.
[227] Nam qui videntur sibi copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Aug. in Psal. 67.
[228] Temporalium enim specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per carnales sensus diverberavit, et mutabili varietate multiplicavit ejus affectum: ita facta est abundantia laboriosa, et, si dici potest, copiosa egestas: dum aliud atque aliud sequitur, et nihil cum eo permanet. Sic "a tempore frumenti vini et olei sui, multiplicatus est," ut non inveniat "Idipsum," id est naturam incommutabilem et singularem, quam secutus non erret et assecutus non doleat. Aug. de Vera Relig. cap. 21. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque ærumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur: qualis est illa de qua dicitur, "deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem." (Sap. 9.) Talis anima, temporalium bonorum decessione et successione, i. e. "a tempore frumenti, vini et olei sui," innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod præceptum est, "Sentite de Domino in bonite, et in simplicitate cordis quærite illum." (Sap. 1, 1.) Ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est.—Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores æternitatis et Unitatis esse debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhærere. August. in Psal. 4.
[229] Non dictum est, aut "Obdormivi, et somnum cepi" aut "Obdormio et somnum capio:" sed, "Obdormiam, et somnum capiam." Tunc "corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate:" "tunc absorbebitur mors in victoriam," Id. Ib.
[230] Dolorem corporis non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quærendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quæ jam forte didiceram, a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Soliloq. i. §. 21.
[231] Isaias ergo inter illa quæ arguit iniqua, et justa præcepit, et peccatori populo mala futura prædixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam ceteri prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista quam Propheta potius diceretur. Aug. de Civ. Dei, xviii. 29.
[232] Vid. sup. l. viii. §. 4. De hac nominum inscriptione vid. Bingham, l. x. c. 2. §. 6. "Quid autem aliud agit totum tempus, quo Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quæ fides et qualis vita debeat esse Christani; ut cum "se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant?"—Quod autem fit per omne tempus quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina jam dederunt." Aug. de fid. et operib. §. 9. De seipso autem ait Aug. ib. "An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præceperint a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes vocaremur?
[233] Ejus sententiola tunc temporis in lib. de beata vita conservatur "Ille est vere castus, qui Deum adtendit, et ad eum solum se tenet." §. 18. de eo scribit Aug. ibid. §. 6. "Erat etiam nobiscum ætate minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus."
[234] "In quo, disputatur, et quæritur, et invenitur, magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est, unus est magister vester Christus." Retract i. 12. Exstat ap. Opp. Aug. t. i.
[235] Ab ipso baptizatus est Ambrosio, quod plus semel memorat. "Audi adhuc alium excellentem Dei dispensatorem; quem veneror ut patrem; in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis prædicare Romanus." c. Julian. Pelagian. 1. §. 10. cf. de nuptiis et concupisc. §. ult et Ep. 147. c. 23. "neque enim et mihi propterea placet sancti viri Ambrosii sententia quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam."
[236] Quo sc. "Baslicam Portianam, h. e. extramuranam." Arrianis traderet; postea vero "basilicam novam h. e. intramuranam quæ major est," petivit. vid. Ambr. Epp. 20-22. Serm. c. Auxentium de Basilicis tradendis, pp. 852-880. ed. Ben. cf. Tillemont. Hist. Eccl. S. Ambroise, Art. 44-48. pp. 76-82. Eo tempore Mediolani erat Valentinianus vid. inf. not. 238.
[237] Longe ante Ambrosii tempus passi sunt, quippe qui narret "Invenimus miræ magnitudinis viros duos, ut prisca ætas ferebat." Ep. 22. §. 2. Eosdem tamen "longe posterius passos esse quem beatiss. Stephanum" "probe sciri" ait Aug. (Serm. 318.) "Sub ignobili cæspite latebant" (Ambr. l. c.) "in tantum ut supra ipsorum corpora ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus SS. Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulchra defendebantur." (Paullin. Vita S. Ambros. §. 14.) donec "Ambrosio per somnium revelata reperta sint." Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. Postea vero "senes repetierunt, se aliquando horum martyrum nomina titulumque legisse." Ambr. l. c. §. 12. Plerique eos sub Nerone passos esse credunt. vid. Tillemont. II. E. t. ii. Art. S. Gervais et S. Protais et nott. ibid. Ense martyrium adepti sunt; "avulsum humeris caput." (Ambr. l. c.)
[238] Ita factum esse haud negabant Arriani, sed narrabant "venerabilem virum Ambrosium pecunia comparasse homines qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur." Paull. l. c. §. 15.
[239] Plura de eo habet Ambros. l. c. §. 2. "Dum transferimus, cæcus sanatus est" et postea, §. 17. in sermone coram populo frequente habito, "Negant [Arriani] cæcum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Cæcus esse desivi: et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suæ visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros cæcitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus?—Detestabilior istorum quam Judæorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant, jam non operi increduli, sed auctori."—Idem miraculum citat Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. inter ea, quæ "ad multorum notitiam potuerunt pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc Imperator, et immenso populo teste res gesta est, concurrente ad corpora Martyrum Protasii et Gervasii;" ipse porro, ut ait, testis oculatus; (Serm. 286. §. 4.) "cujus tunc tantæ gloriæ Martyrum etiam, ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum: 'in conspectu Domini,' sed etiam in conspectu hominum esset 'mors illa pretiosa.' Cæcus notissimus universæ civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem." Paullinus autem, notarius Ambrosii, qui eadem refert, ait hominem "nunc usque in eadem basilica, quæ dicitur Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose vivere." l. c. §. 14.
[240] Vid. sup. ad l. viii. c. 15.
[241] Hoc temporis intervallo, antequam Africam remearet, scripsit Aug. Libb. ii. "de moribus Ecclesiæ Catholicæ" et "de moribus Manichæorum," quo horum reprimeret "jactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper præferunt;" Retract. i. c. 7. et lib. "de animæ quantitate," quo eam incorpoream esse ostenderet (ib. c. 8.) item primum e 3. libb. "de libero arbitrio" e quibus constat "malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio." Ib. c. 9.
[242] Matris in se merita sæpius grato animo confitetur Aug. "in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne quod vivo" de beata vita §. 6. "cujus precibus indubitanter credo atque confirmo, mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod, te promerente, concupivimus, eadem, te petente, adepturos." Similia habet de dono Persever. §. 53. "me fidelibus et quotidianis matris meæ lacrymis ne perirem fuisse concessum."
[243] Multa enim fiunt a malis quidem contra voluntatem Dei; sed tantæ est ille sapientiæ tantæque virtutis, ut in eos exitus sive fines quos bonos et justos ipse præscivit, tendant omnia quæ voluntati ejus videntur adversa. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 2.
[244] Mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno, et diligenti consideratione perspexeram, tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. De Ord. l. ii. §. 1. Ibid. l. i. §. 32. eam "divinas scripturas vehementer" ait "amplecti" et eximium ejus profert responsum; "Si bona quæ velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est." De beata vita, §. 10.
[245] i.e. in id quod summe est. Alludit ad illud Prophetæ, Ps. 4, 5. "In pace, in Idipsum dormiam et requiescam." [Dub.] Vid. sup. §. 11.
[246] Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quærimus novimus, quamvis illud nondum quale sit, noverimus. Aug. Ep. 130. §. 27.
[247] i.e. ipsi adhæsimus qua parte per primitias Spiritus innovati jam eramus. Vid. inf. l. xii. c. 16. et l. xiii. c. 13. [Dub.]
[248] Nomine Navigium, Aug. de vita beat. §. 6.
[249] Hunc numerum omnes ad unum codices, cum editi, tum scripti assignant; unde intelligitur locum minime corruptum esse, quod suspicatus est Cæsar Baronius ad an. 388, n. 71, et in not. ad Mart. die 5 Maii. [ed. Ben.]
[250] Ἁι δὲ τῶν Θεαρχικῶν ἐπαγγελιῶν ὠδαὶ καὶ ἀναγνώσεις ἐκφαντορικαὶ μέν εἰσι τῶν μακαριωτάτων λήξεων. εἰς ἃς αἱ θείαν ἐσχηκότες τελείωσιν, αἰωνίως καταταχθήσονται. τοῦ δὲ κοιμηθέντος ἱερῶς ἀποδεκτικαὶ, τῶν ἔτι δὲ ζώντων προτρεπτικαὶ πρὸς τὴν ὁμοίαν τελείωσιν. Dionys. Eccl. Hier. c. 7.
[251] Effertur, imus, Ter. Andr. i. l. 90.
[252] Preces pro mortuis dogmati Ecclesiæ Romanæ de Purgatorio haud favere, immo omnino adversari, vid. inter alios, Bull, Serm. 3. et "Corruptions of the Church of Rome." cf. Bingham, Antiq. l. xv. c. 3. §. 16. l. xxiii. c. 3. §. 13. Collyer, "Eccl. Hist. of Great Britain," p. ii. b. iv. p. 257. Usher, Answer to a Jesuit. Field, on the Church, p. 750, 1. &c.
[253] Vid. sup. §. 17. cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Ep. 194. §. 19. ubi plur.
[254] Quæ est justitia qua victus est diabolus? Quæ, nisi justitia Jesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil dignum morte inveniret, occidit eum tamen. Et utique justum est, ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, credentes in eum quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod justificari dicimur in sanguine Christi: Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde se dicit, in Psalmis, "in mortuis liberum." Solus enim a debito mortis liber est mortuus. Aug. de Trin. l. xiii. c. 14.
[255] Imitari visum est vetustos codices, qui cum gemina littera nn præferunt, Monnicæ: quo pacto etiam scriptum reperitur in oratione, quam Willelmus abbas, piis Augustini votis obtemperandi studio, composuit sub his verbis: "Memento, Domine, animæ famuli tui Patricii, et famulæ tuæ Monnicæ; et si quid pro anima filii ipsorum domini mei Augustini, dilectissimi confessoris tui, mihi misero peccatori licet vel intimo cordis affectu desiderare, etc." Quæ oratio integra habetur in Veterum Analectorum tomo primo. [ed. Ben.]
[256] Vid. sup. l. vii. §. 5. p. 106. n. 156. et p. 132, n. 194. et p. 139. n. 205.
[257] Vox quædam est mutæ terræ species terræ. Adtendis, et vides speciem ejus, vides et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Aug. in Psal. 144. §. 13.
[258] Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus, tamquam una voce tibi species ipsa respondet, Non me ego feci sed Deus? Id. ib.
[259] Scio quid velis, beatitudinem quæris: si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Aug. in Ps. 118. §. 1.
[260] Quisquis enim fruitur eo quod amat, verumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus neget? Aug. de Civit. Dei, l. viii. c. 9.
[261] Vid. sup. l. viii. c. 8. sub fin.
[263] Nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam; illud enim, cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Aug. de Lib. Arb. l. i. c. 14.
[264] Ter. Andr. i. 1, 40.
[265] Sup. l. iv. c. 12. l. vii. c. 10.
[267] Sup. l. vii. c. 10. p. 115. not. 166.
[268] Sup. l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.
[269] Ib. not. 84. et vii. c. 14, 20.
[270] Quæ mea verba Pelagius Romæ, cum a quodam fratre et coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoverat litigavit. Aug. de dono Persev. §. 53.
[271] Duo sunt, quæ in hac vita veluti laboriosa nobis præcipiuntur, continere et sustinere. Jubemur enim continere ab his quæ in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quæ in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur. Duæ virtutes quæ mundant animam, et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coërcendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenæ, et usque ad finem quærere felicitatem, quæ non habet finem. Ut autem est continentia, felicitati mundi non credere: ita sustinentiæ est, infelicitati mundi non cedere. Aug. Serm. 38. init.
[272] Non quo non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille amor, non jam cupiditas, sed caritas erit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Aug. de Trin. ix. §. 13. Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitæ regulam utroque testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Aug. de mor. Eccl. Cath. §. 39.
[273] Hæc autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quæ mihi videntur a Johanne Apostolo enumerata. Per oculos enim maxime curiositas prævalet. Reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est, per concupiscentiam carnis; ubi suggeritur, 'Dic lapidibus istis ut panes fiant:' per inanem jactantiam; ubi, in monte constituto, ostenduntur omnia regna hujus terræ, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem; ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque posteaquam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur, 'Postquam complevit omnem tentationem diabolus.' Aug. in Ps. 8. v. fin.
[274] "Crapula, Nimia ciborum voluptas, apud S. Aug. Confess. x. 31. et Aëlred. edit. P. Gibbon, p. 260, et 410. Vide Camusat. in Hist. crit. Diar. t. 2. Art. 4. p. 54." Carpent. Suppl. Citat etiam Martin S. Benedicti Reg. c. 39. "de mensura ciborum," ("de mensurâ potûs" in c. 40. seorsim agitur) ubi "crapula" de cibo nimio capiendo usurpatur quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota præ omnibus crapula, ut nunquam subrepat monacho indigeries; quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster, "videte ne graventur corda vestra in crapulà." Vers. Arab. quod notat idem, in Luc. 21, 34. reddit 'cibi satietas.'
[275] Deus igitur impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis. Aug. de Nat. et Grat. c. 43.
[276] c. Manichæos, qui carnibus vesci nefas putabant.
[277] 'Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur:' non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, 'Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.' Aug. in Ps. 138. §. 21. Ipse Filius dicit, 'Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: 'Et in libro tuo omnes scribentur.' Aug. Serm. 135. de verb. Ev. Joh. 9. c. 5.
[278] Occulta scilicet Dei dona non nisi interrogatio tentationis, etiam in semetipso, unicuique declarat. Aug. de Sancta Virginit. c. 4. 4.
[279] Carmen Ambrosii quod initio noctis cantare soliti sunt. Vid. sup. l. ix. §. 32.
[281] Vid. sup. ad c. 29. not. 270.
[282] Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tuæ. Sed umbra, dum amatur, languidiorem facit oculum animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius, quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse videre quod summe est. Aug. de lib. arb. l. i. §. 43.
[283] Si causæ corporalium motionum noscendæ nobis essent, nullas magis nosse quam nostræ valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis Medicos quærimus, quis non videat quod de secretis cœli et terræ nos latet quanta patientia sit nesciendum? Aug. Enchir. cap. 16.
[284] Jam vero ut perseverent in eo quod esse cœperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur, 'Qui videtur stare, videat ne cadat.' Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tamquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus 'territi cum timore et tremore' gradiamur viam justam, donec ex hac 'vita, quæ tentatio est super terram,' transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum. Aug. Ep. 217. §. 14.
[285] Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit: sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint. Quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus: sed cum abesse cœperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Aug. de vera relig. c. 47.
[286] Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed subsequi debet recte facientem; ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid sibi prodesse, quem laudant. Aug. de Serm. Dom. in monte, l. ii. c. 2. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, immo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus prædico. Aug. Serm. 339. in die ordinat. suæ, §. 1.
[287] Qui autem vera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea in quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quæ non tam ipsi quam veritati placent. Neque id, unde jam potest placere, tribuit nisi ejus misericordiæ cui timet displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. Aug. de Civ. Dei, l. v. c. 20.
[288] Jam diu occupata vixisti et desideriorum diversitate verberata portas plagas saucia, divisa per amores multos. Colligere ad teipsam: quidquid tibi foris placet, quære quem habeat authorem. Aug. in Ps. 145. §. 5. Vide sup. l. ix. §. 10. et inf. l. xi. c. 29.
[289] Vid. sup. iii. c. 8. v. fin. p. 38. not. 50.
[290] Verus ille benignusque mediator, in ea se ostendit mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo, se superbius extulerunt; miserisque hominibus adjutorium deceptorium, velut immortales mortalibus, promiserunt. Aug. de Civ. Dei, l. x. c. 24.
[291] Nec enim ob hoc mediator est quia Verbum; maxime quippe immortale, et maxime beatum. Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo. Aug. de Civ. Dei, l. iii. c. 15. Vide ad l. vii. c. 18. p. 119. not. x.
[292] Qui de pulvere hominem fecit, et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit, quantum nos amet quis potest explicare; quis potest saltem digne cogitare? Aug. Serm. 57. c. 13. Porro, persuadendum erat homini quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit; quantum, ne desperaremus, quales, ne superbiremus. Id. de Trin. l. iv. c. 1.
[293] In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius "inter mortuos liber," nisi "in similitudine carnis peccati" inter peccatores solus "sine peccato?" Hic ergo "inter mortuos liber," qui "in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat;" qui etiam carnem suam, tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat; quem &c. Aug. in Ps. 87. §. 5. vid. sup. p. 167. not. 254. ad l. ix. §. 36.
[294] Pauca quædam de ordinatione, quam invitus accepit, habet Aug. Ep. 21. ad Valerium et 126. ad Albinam, §. 7. de episcopatu Ep. 31. ad Paulinum et Therasiam; uberiora paullo de iis saltem quæ eo vel ab eo facta sunt, in Serm. quem, ne "fama sua pollueretur," de vita et moribus clericorum suorum habuit. §. 355. §. 2. "Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quærebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem sæculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quæsivi esse quod sum. 'Elegi in domo Dei mei abjectus esse magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum.' Ab eis qui diligunt sæculum, segregavi me: sed eis qui præsunt populis, non me coæquavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, 'Adscende sursum.' Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam cœperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non adtuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar." Suam, quam vocat "tenuem paupertatulam (seu "paucos agellulos paternos" Ep. 126. §. 6.) vendiderat, et pauperibus erogaverat, ut de communi viveret; ("commune autem nobis esset magnum et uberrimum prædium ipse Deus," ib.) quum eam "perfectionem de qua Dominus locutus est Mat. 19, 21. vehementer adamaverit" (Ep. 157. §. 39.) et "solo victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse decreverit." (de util. cred. §. 3.)
[295] Vid. sup. l. vi. §. 3. p. 85. c. 15. p. 95. et not. 142. et Actt. Eccles. S. Aug. Ep. 213. "ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor" ub. plur. et de op. Monach. §. 37. "Dominum Jesum, in cujus nomine securus hæc dico, testem invoco super animam meam, quoniam quantum adtinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et ceteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis sæcularibus, vel judicando dirimendis, vel interveniendo præcidendis: quibus nos molestiis idem affixit Apostolus, non utique suo, sed ejus, qui per eum loquebatur, arbitrio. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit nisi qui expertus est. Non ergo 'alligamus onera gravia, et humeris vestris imponimus quæ nos digito non tangimus:' quandoquidem si officii nostri salva ratione possemus, (videt ille qui probat corda nostra,) mallemus hæc agere, quæ ut agatis hortamur, quam ea quæ nos agere cogimur."
[296] Porro mysteria sua in Scripturis Deus ideo nebulis texit, ut amor veri in hominibus ipsa inveniendi difficultate accendatur. Si enim ea tantum essent quæ facillime intelliguntur, nec studiose quæreretur, nec suaviter inveniretur veritas. Aug. de vera relig. c. 17.
[297] "Vox Domini perficientis, cervos." Vox enim Domini primo perfecit superatores et repulsores venenosarum linguarum. "Et revelabit silvas." Et tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Aug. ad Ps. 28. 9.
[299] Vid. inf. l. vii. c. 11.
[300] Vid. l. x. §. 53.
[301] In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam præteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum quasi nondum sit; sed quidquid est tantummodo est. Aug. lib. 83 quæst. qu. 19.
[302] Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tamquam enim in eo quod dixerunt, 'Tu quis es,' nihil aliud dixerint, quam 'Quid te esse credimus:' respondit,'Principium,' id est,'Principium me credite.' Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent; cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? 'Ergo,' inquit, 'credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis.' Aug. ad loc.
[303] Quo se autem convertat, ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat, et appetit, et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum, unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat. Aug. de Trin. l. viii. c. 3.
[304] Vid. sup. l. vii. c. 15.
[305] Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est. Aug. Enchir. 49.
[306] Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant, et abrumpant ab uno. Aug. Serm. 255. c. 6.
[307] Si enim recte discernuntur æternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in æternitate autem nulla mutatio est; quis non videat quod tempora non fuissent nisi creatura fieret, quæ aliquid aliqua mutatione mutaret? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 6. Vide inf. l. xii. c. 29. sub fin.
[308] Apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit, quasi consilio repentino, quod non ex æternitate se facturum esse præscivit: sed in creaturæ temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse, non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur, quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quæque temporibus agnita et præsentia facit, et futura jam fecit. Aug. in Ps. 105, 45. §. 35.
[309] Manichæis, vid. sup. ad l. iii. §. 11. p. 34. n. 39.
[311] Vid. sup. l. iii. §. 10. p. 32. not. 37. et not. 94. p. 60. ad l. iv. §. 26.
[312] Sc. Manichæorum.
[313] Nec frustra de illo dictum est, quod solus habeat immortalitatem: nam immortalitas ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera æternitas quæ est immutabilis Deus, sine initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Aug. de Trin. l. xv. §. 7.
[314] "Vos substantiam quamdam malum esse dicitis; nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. (Aug. c. Secundin. Man. c. 12.) Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium convertitur, cum suæ potestatis vult esse: ad exterius, cum aliorum propria, vel quæcumque ad se non pertinent cognoscere studet: ad inferius, cum voluptatem corporis diligit; atque ita homo superbus, curiosus, et lascivus (vid. sup. ad l. x. §. 41. p. 188. n. 273.) effectus, excipitur ab alia vita, quæ, in comparatione superioris vitæ, mors est. Id. de lib. arb. l. ii. §. 53. vid. sup. l. vii. c. 16.
[315] Vid. sup. l. v. c. 2. p. 63. et not. 96. 97. 98.
[316] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 46. n. 65.
[317] Vid. inf. §. 19. et ib. not.
[318] Sup. l. xi. §. 38. inf. §. 18.
[320] Vid. inf. c. 29. v. fin. et ib. not. 332. p. 247.
[321] Manichæos, qui V. T. respuerunt, ideoque eos forsan "gladio bis acuto" salubriter feriri cupit, utpote qui utrumque Testamentum designet. "Sermo Dei, gladius bis acutus. Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de æternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo." Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet; quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens æterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur.—Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent? Vetus Testamentum terrena promittit, Novum æterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Aug. in Ps. 149, 6. cf. in Ps. 143, 17.
[322] Fatendum est enim et Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est incommutabilis. Sed ea voluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et stabiles manent in illo, et fruuntur majestate ipsius, ei uni libentissime subditi. Aug. de vera relig. c. 13.
[323] Templo autem suo, quod sunt omnes sancti et Angeli et homines, sic impertitur habitationem suam Deus, ut illi ex ipso habeant tale bonum, quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum, sine qua beatus esse non possit. Aug. c. Adv. Leg. et Proph. l. i. c. 2.
[324] Cf. in Joh. Tract. xiv. §. 2. xxxv. §. 3. c. Ep. Parmenian. l. ii. c. 14.
[325] C. Manichæos, vid. sup. l. iv. n. 26. n. 92. p. 59.
[326] Vid. sup. l. ix. §. 24. v. fin. et inf. l. xiii. c. 13.
[327] Vid. sup. l. ii. c. 1. et not. 26. p. 18. l. ix. §. 10. l. x. c. 29. et 40. et ib. n. 288. p. 201.
[328] "Materiei" nomine designat Aug. quicquid, in "creaturis spiritualibus," incorporeum licet, non est Deus, sed Dei opificium, ut verbis Dub. utar, "Ipsamet creatura qualis esset si non æterna luce perfunderetur, et Deo inhæreret casto illo et indeficiente amore quo naturalis illius mutabilitas cohibetur" (coll. §. 9. 12. 15. 21. 25 sub fin. 33 sub fin.) unde, ne corporeum quiddam sonet, id alibi appellat (monente Martin.) "quandam pro suo genere materiam," "spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret," "quasi materies," de Gen. ad Litt. 1. vii. §. 9. 10. "Sicut caro habuit materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quæ anima dicitur, cujus vel pulcritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quæ nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro.
[329] Cum ista quæruntur, et ea sicut potest quisque conjectat, non inutiliter excercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est, ut hæc atque hujusmodi affirmentur vel negentur, vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur! Aug. Enchir. c. 59.
[330] In rebus obscuris, et a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quæ possint, salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos præcipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quæ nostra est, cum potius eam quæ scripturarum est, nostram esse velle debeamus. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. §. 37.
[331] Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et, intervallo aliquo interposito temporis, formasse quod prius informe fecerat; sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accepit formam, sed formata profertur: ita intelligendus est Deus de materia quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia et si potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. Aug. contra Advers. Legis et Proph. l. i. c. 9. cf. de Gen. ad Lit. i. 14. v. 5. et sup. ad c. 20. p. 238. n. 328.
[332] Factæ itaque creaturæ motibus cœperunt currere tempora; unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset, vel spiritalis vel corporalis creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino: Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura cœpit a tempore, utrumque autem ex Deo. Aug. de Gen. ad Lit. l. v. c. 5.
[333] Cum divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate fidei Catholicæ muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturæ non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturæ circumstantia pertractari et discuti non potest, saltem id solum quod fides sana præscribit. Aliud est enim quid potissimum Scriptor senserit non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam si Scriptoris voluntas incerta sit, sacræ fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. fin.
[334] a Vid. l. i. §. 2. et n. 7. p. 2.
[335] Nec faciendis eguit, qui factis non eget. Aug. c. adv. Leg. et Proph. l. i. c. 4.
[336] Ille quippe servitute nostra non indiget, nos vero dominatione ejus indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo verus et solus est Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque servimus. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 11.
[337] Creatura, quamquam spiritalis et intellectualis et rationalis, potest habere informem vitam.—Aversa enim a sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quæ informitas ejus est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen sapientiæ, quod est verbum Dei. A quo enim existit ut sit, utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. c. 5.
[338] Quod cum ita sit, huic naturæ, quæ in tanta excellentia creata est, ut licet ipsa sit mutabilis, inhærendo tamen incommutabili bono, id est, summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendæ non sufficiat nisi Deus; profecto non illi adhærere vitium est. Aug. de Civ. Dei, l. xii. c. 1.
[339] Quid "montibus Dei" designetur, vid. Aug. in Joann. Tract. i. &c. et in Ps. 35, 7, ubi (§.10.) ita pergit; "Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum. Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, 'Auxilium meum a Domino.' Sed unde? Quia 'levavi oculos meos in montes.' Quid est hoc? Latine dicam: In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, adtende in montes; sed nec remaneas in montibus. 'Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit cælum et terram.'"
[340] Inde est civitatis sanctæ, quæ in sanctis Angelis sursum est, et origo, et informatio, et beatitudo. Nam si quæratur unde sit, Deus eam condidit; si unde sit sapiens, a Deo illuminatur; si unde sit felix, Deo fruitur. Subsistens modificatur, contemplans illustratur, inhærens jocundatur; est, videt; amat; in æternitate Dei viget; in veritate Dei lucet; in bonitate Dei gaudet. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 24.
[341] Ille qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non potest esse, quia non se potest amittere. Id. l. xii. c. 1.
[342] Intelligimus Filium in Principii nomine, qui non Patri, sed per seipsum creatæ—creaturæ principium est. Aug. de Gen. ad Lit. I. i. §. 12.
[343] Eadem iisdem fere verbis habet Aug. Ib. §. 13.
[344] Nulla re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate. Nemo autem securus est in iis bonis, quæ potest invitus amittere. Aug. de lib. Arb. l. ii. §. 37.
[345] Quæ est 'aqua sine substantia,' nisi aqua peccatorum sine substantia. Peccata enim non habent substantiam; inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. Aug. ad loc. §. 9.
[346] Quo etiam peccato suo teste convincitur, bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non æquale conditori, bonum esset, profecto desertio Dei, tanquam luminis sui, malum ejus esse non posset. Nam sicut cæcitas oculi vitium est, et idem ipsum indicat ad lumen videndum oculum esse creatum, ac per hoc, etiam ipso vitio suo excellentius ostenditur cœteris membris membrum capax luminis;—ita natura quæ fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso suo vitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 1.
[347] Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahæ. Vilescat totum quidquid præter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitæ hujus, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste Psalmus, hoc ei ait superius, 'Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii.' Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis, intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc sæculo exceperis corde tuo, ille post hoc sæculum excipiet te vultu suo. Aug. ad Ps. 30, 21. Enarr. 4. §. 8.
[348] Porro rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quæ perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum? Aug. de Trin. l. xv. c. 18.
[349] Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 28.
[350] "Et nos quidem in nobis, tametsi non æqualem, immo valde longeque distantem, neque coæternam, et, quo brevius totum dicitur, non ejusdem substantiæ, cujus est Deus, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est summæ illius Trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus quæ dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat." Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 26. "Sicut autem duo quædam sunt, mens et amor ejus, cum se amat: ita quædam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quædam sunt, et hæc tria unum sunt: et cum perfecta sunt, æqualia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut, verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Mens vero cum se ipsam cognoscit, non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, hæc tria cum perfecta sunt, esse consequenter æqualia.—Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, hæc in anima exsistere, et tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color aut figura in corporo, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse, et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quæque substantia.—At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel nota, vel noscibilis, ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque, et amata, vel amabilis, ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota, et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor, quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est, tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est, se ipso. Ita sunt hæc singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente." Aug. de Trin. l. ix. c. 4, 5. ubi pluribus rem persequitur, non quo Sacrosanctæ Trinitatis mysterium planum faciat, sed quo ostendat Deum "se non sine testimonio" in mente humana "reliquisse;" librum vero ita claudit; "Et est quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, et amor tertius: et hæc tria unum, atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est."
[351] Ut quoniam cœli et terræ nomine sæpe in Ecclesia spiritales carnalesque significantur, cœlos ostenderit pertinere ad serenam intelligentiam veritatis, dicens, 'Qui fecit cœlos in intelligentia;' terram vero ad fidem simplicem parvulorum, sed prophetica et evangelica prædicatione firmissimam, quæ per baptismum solidatur, et ideo subjecerit, dicens, 'Fundavit terram super aquam.' Aug. de Gen. ad Lit. l. ii. §. 4. cf. Serm. 56. in Mat. 6. §. 7. et 57. §. 6.
[352] "Propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur." Aug. de div. Quæst. 83. §. 6. vid. sup. n. 215. p. 148. ad l. ix. §. 5.
[353] Quæ ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videre possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Abyssum invocant sancti prædicatores verbi Dei. Numquid et ipsi, non abyssus? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat! quanta abyssus erat! Quæ tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam æternam prædicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatæ, quando fit in voce cataractarum tuarum. Aug. ad Ps. 41, 8. §. 13.
[354] Sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit. Spes enim quæ videtur, non est spes. Intelligit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta est, id est, tenebræ quas peccata meruerunt. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris, quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Aug. in Ps. 5, 4.
[355] Vid. sup. n. z. ad l. vii. §. 24.
[356] Extat enim authoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet; nec relicto Solidamento divini eloquii, per suspicionum suarum abrupta præcipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Aug. de Trin. 1. iii. c. 10. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua, inde cæpit exsequi cætera; posuit enim cœlum, et extendit sicut pellem. Id. in Ps. 103, §. 8.
[357] "Mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui extendit cælum sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetæ et Apostoli, non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judæa habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum cælum, ut tegeret orbem terrarum." Aug. ad Ps. 103. §. 8. Cæterum "typum" hunc, quo "cœli" ministros Dei designant, varie illustrat ad hunc loc. et ad Ps. 8, 4. §.7. Ps. 18, 1. Ps. 32, 6. §. 4-7. Ps. 146, 8. §. 15.
[358] Imprimis Manichæos. vid. sup. l. iv. §. 26. et nott. 92. 93. 94.
[359] Propterea enim legitur lex, quia nondum venimus ad illam sapientiam, quæ implet corda et mentes intuentium; et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabæ sonant et transeunt; illa lux veritatis non præterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium. Aug. in Ps. 93. §. 6.
[360] "'Spes omnium finium terræ et in mari longe:' et quia 'in mari,' ideo 'longe.' Mare enim in figura dicitur sæculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis, facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis, 'Faciam vos piscatores hominum.' Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc sævit procellis, sed retia quæ nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris; ergo perventio in finem sæculi. Interim intra ipsa retia, Fratres, bene vivamus; non retia rumpentes foras exeamus." Aug. in Ps. 64, 6. §. 9.
[361] Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat; omnes voluntates justus ordinat. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 9. vid. sup. l. i. c. 10. p. 9. n. 13. l. v. c. 2. p. 63. n. 98.