I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII.
| “Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra | |
| Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid | |
| Composui pars esse putat, similesque meorum | |
| Mille die versus deduci posse. Trebati, | |
| Quid faciam praescribe.” “Quiescas.” “Ne faciam, inquis, | 5 |
| Omnino versus?” “Aio.” “Peream male si non | |
| Optimum erat: verum nequeo dormire.” “Ter uncti | |
| Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, | |
| Irriguumque mero sub noctem corpus habento. | |
| Aut si tantus amor scribendi te rapit aude | 10 |
| Caesaris invicti res dicere, multa laborum | |
| Praemia laturus.” “Cupidum, pater optime, vires | |
| Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis | |
| Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos | |
| Aut labentis equo describat vulnera Parthi.” | 15 |
| “Attamen et justum poteras et scribere fortem, | |
| Scipiadem ut sapiens Lucilius.” “Haud mihi deero | |
| Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci | |
| Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, | |
| Cui male si palpere recalcitrat undique tutus.” | 20 |
| “Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu | |
| Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, | |
| Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!” | |
| “Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto | |
| Accessit fervor capiti, numerusque lucernis. | 25 |
| Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem | |
| Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum | |
| Millia: me pedibus delectat claudere verba | |
| Lucili ritu nostrûm melioris utroque. | |
| Ille velut fidis arcana sodalibus olim | 30 |
| Credebat libris, neque si male cesserat unquam | |
| Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis | |
| Votiva pateat veluti descripta tabella | |
| Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: | |
| Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, | 35 |
| Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, | |
| Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, | |
| Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum | |
| Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro | |
| Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis | 40 |
| Vagina tectus; quem cur distringere coner | |
| Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex | |
| Juppiter, ut pereat positum rubigine telum, | |
| Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille | |
| Qui me commorit,—melius non tangere! clamo; | 45 |
| Flebit et insignis tota cantabitur urbe. | |
| Cervius iratus leges minitatur et urnam, | |
| Canidia Albuti quibus est inimica venenum, | |
| Grande malum Turius, si quid se judice certes. | |
| Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque | 50 |
| Imperet hoc natura potens, sic collige mecum: | |
| Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus | |
| Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti | |
| Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, | |
| Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos; | 55 |
| Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. | |
| Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus | |
| Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, | |
| Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, | |
| Quisquis erit vitae scribam color.” “O puer, ut sis | 60 |
| Vitalis metuo et majorum ne quis amicus | |
| Frigore te feriat.” “Quid, cum est Lucilius ausus | |
| Primus in hunc operis componere carmina morem, | |
| Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora | |
| Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui | 65 |
| Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen, | |
| Ingenio offensi aut laeso doluere Metello | |
| Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui | |
| Primores populi arripuit populumque tributim, | |
| Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. | 70 |
| Quin ubi se a volgo et scena in secreta remorant | |
| Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, | |
| Nugari cum illo et discincti ludere donec | |
| Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis | |
| Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me | 75 |
| Cum magnis vixisse invita fatebitur usque | |
| Invidia, et fragili quaerens illidere dentem | |
| Offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati, | |
| Dissentis.” “Equidem nihil hinc diffindere possum. | |
| Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti | 80 |
| Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: | |
| Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est | |
| Judiciumque.” “Esto, si quis mala; sed bona si quis | |
| Judice condiderit laudatus Caesare? si quis | |
| Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?” | 85 |
| “Solventur risu tabulae, tu missus abibis.” |
| Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, | |
| Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella | |
| Rusticus abnormis sapiens crassaque Minerva, | |
| Discite, non inter lances mensasque nitentes | |
| Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum | 5 |
| Acclinis falsis animus meliora recusat, | |
| Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc? | |
| Dicam si potero. Male verum examinat omnis | |
| Corruptus judex. Leporem sectatus equove | |
| Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat | 10 |
| Militia assuetum graecari, seu pila velox | |
| Molliter austerum studio fallente laborem, | |
| Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco; | |
| Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis | |
| Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno | 15 |
| Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum | |
| Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis | |
| Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut | |
| Qui partum? Non in caro nidore voluptas | |
| Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere | 20 |
| Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea | |
| Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois. | |
| Vix tamen eripiam posito pavone velis quin | |
| Hoc potius quam gallina tergere palatum, | |
| Corruptus vanis rerum, quia veneat auro | 25 |
| Rara avis et picta pandat spectacula cauda; | |
| Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista | |
| Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem? | |
| Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam | |
| Imparibus formis deceptum te petere! Esto: | 30 |
| Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto | |
| Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis | |
| Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem | |
| Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est. | |
| Ducit te species video: quo pertinet ergo | 35 |
| Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis | |
| Majorem natura modum dedit, his breve pondus. | |
| Jejunus raro stomachus volgaria temnit. | |
| “Porrectum magno magnum spectare catino | |
| Vellem,” ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, | 40 |
| Praesentes Austri, coquite horum obsonia,—quamquam | |
| Putet aper rhombusque recens, mala copia quando | |
| Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus | |
| Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta | |
| Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis | 45 |
| Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem | |
| Galloni praeconis erat acipensere mensa | |
| Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant? | |
| Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido | |
| Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo | 50 |
| Si quis nunc mergos suaves edixerit assos, | |
| Parebit pravi docilis Romana juventus. | |
| Sordidus a tenui victu distabit, Ofella | |
| Judice: nam frustra vitium vitaveris illud | |
| Si te alio pravum detorseris. Avidienus, | 55 |
| Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, | |
| Quinquennes oleas est et silvestria corna, | |
| Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et, | |
| Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit | |
| Ille repotia natales aliosve dierum | 60 |
| Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri | |
| Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. | |
| Quali igitur victu sapiens utetur, et horum | |
| Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt. | |
| Mundus erit qua non offendat sordibus, atque | 65 |
| In neutram partem cultus miser. Hic neque servis, | |
| Albuti senis exemplo, dum munia didit | |
| Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam | |
| Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. | |
| Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum | 70 |
| Afferat. In primis valeas bene: nam variae res | |
| Ut noceant homini credas memor illius escae | |
| Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis | |
| Miscueris elixa, simul conchylia turdis, | |
| Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum | 75 |
| Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis | |
| Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum | |
| Hesternis vitiis animum quoque praegravat una, | |
| Atque affigit humo divinae particulam aurae. | |
| Alter ubi dicto citius curata sopori | 80 |
| Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit. | |
| Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, | |
| Sive diem festum rediens advexerit annus, | |
| Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique | |
| Accedent anni et tractari mollius aetas | 85 |
| Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam | |
| Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu | |
| Dura valetudo inciderit seu tarda senectus? | |
| Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus | |
| Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes | 90 |
| Tardius adveniens vitiatum commodius quam | |
| Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter | |
| Heroas natum tellus me prima tulisset! | |
| Das aliquid famae quae carmine gratior aurem | |
| Occupet humanam: grandes rhombi patinaeque | 95 |
| Grande ferunt una cum damno dedecus; adde | |
| Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum, | |
| Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti | |
| As laquei pretium. “Jure,” inquit, “Trausius istis | |
| Jurgatur verbis; ego vectigalia magna | 100 |
| Divitiasque habeo tribus amplas regibus.” Ergo | |
| Quod superat non est melius quo insumere possis? | |
| Cur eget indignus quisquam te divite? Quare | |
| Templa ruunt antiqua deum? Cur, improbe, carae | |
| Non aliquid patriae tanto emetiris acervo? | 105 |
| Uni nimirum recte tibi semper erunt res. | |
| O magnus posthac inimicis risus! Uterne | |
| Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic qui | |
| Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, | |
| An qui contentus parvo metuensque futuri | 110 |
| In pace ut sapiens aptarit idonea bello? | |
| Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellam | |
| Integris opibus novi non latius usum | |
| Quam nunc accisis. Videas metato in agello | |
| Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum, | 115 |
| “Non ego,” narrantem, “temere edi luce profesta | |
| Quidquam praeter olus fumosae cum pede pernae. | |
| Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, | |
| Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem | |
| Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, | 120 |
| Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas | |
| Et nux ornabat mensas cum duplice ficu. | |
| Post hoc ludus erat culpa potare magistra, | |
| Ac venerata Ceres ita culmo surgeret alto, | |
| Explicuit vino contractae seria frontis. | 125 |
| Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus, | |
| Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius aut vos, | |
| O pueri, nituistis ut huc novus incola venit? | |
| Nam propriae telluris herum natura neque illum | |
| Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille; | 130 |
| Illum aut nequities aut vafri inscitia juris, | |
| Postremum expellet certe vivacior heres. | |
| Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofellae | |
| Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum | |
| Nunc mihi nunc alii. Quocirca vivite fortes | 135 |
| Fortiaque adversis opponite pectora rebus.” |
| “Sic raro scribis, ut toto non quater anno | |
| Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, | |
| Iratus tibi quod vini somnique benignus | |
| Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis | |
| Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo | 5 |
| Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est: | |
| Culpantur frustra calami, immeritusque laborat | |
| Iratis natus paries dis atque poëtis. | |
| Atqui voltus erat multa et praeclara minantis | |
| Si vacuum tepido cepisset villula tecto. | 10 |
| Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, | |
| Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? | |
| Invidiam placare paras virtute relicta? | |
| Comtemnere miser; vitanda est improba Siren | |
| Desidia, aut quidquid vita meliore parasti | 15 |
| Ponendum aequo animo.” “Di te, Damasippe, deaeque | |
| Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde | |
| Tam bene me nosti?” “Postquam omnis res mea Janum | |
| Ad medium fracta est aliena negotia curo, | |
| Excussus propriis. Olim nam quaerere amabam, | 20 |
| Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, | |
| Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset | |
| Callidus huic signo ponebam millia centum; | |
| Hortos egregiasque domos mercarier unus | |
| Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale | 25 |
| Imposuere mihi cognomen compita.” “Novi, | |
| Et miror morbi purgatum te illius. Atqui | |
| Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor | |
| Trajecto lateris miseri capitisve dolore, | |
| Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. | 30 |
| Dum ne quid simile huic esto ut libet.” “O bone, ne te | |
| Frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, | |
| Si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira | |
| Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me | |
| Solatus jussit sapientem pascere barbam | 35 |
| Atque a Fabricio non tristem ponte reverti. | |
| Nam male re gesta cum vellem mittere operto | |
| Me capite in flumen, dexter stetit et, Cave faxis | |
| Te quidquam indignum: pudor, inquit, te malus angit, | |
| Insanos qui inter vereare insanus haberi. | 40 |
| Primum nam inquiram quid sit furere: hoc si erit in te | |
| Solo nil verbi pereas quin fortiter addam. | |
| Quem mala stultitia et quemcunque inscitia veri | |
| Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex | |
| Autumat. Haec populos, haec magnos formula reges | 45 |
| Excepto sapiente tenet. Nunc accipe quare | |
| Desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen | |
| Insano posuere. Velut silvis ubi passim | |
| Palantes error certo de tramite pellit, | |
| Ille sinistrorsum hic dextrorsum abit: unus utrique | 50 |
| Error, sed variis illudit partibus; hoc te | |
| Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille | |
| Qui te deridet caudam trahat.” Est genus unum | |
| Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignes, | |
| Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; | 55 |
| Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignes | |
| Per medios fluviosque ruentis: clamet amica | |
| Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: | |
| “Hic fossa est ingens, hic rupes maxima, serva!” | |
| Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, | 60 |
| Quum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis, | |
| “Mater, te appello! clamantibus. Huic ego vulgus | |
| Errori similem cunctum insanire docebo. | |
| Insanit veteres statuas Damasippus emendo: | |
| Integer est mentis Damasippi creditor? Esto. | 65 |
| Accipe quod nunquam reddas mihi si tibi dicam, | |
| Tune insanus eris si acceperis, an magis excors | |
| Rejecta praeda quam praesens Mercurius fert? | |
| Scribe decem Nerio; non est satis: adde Cicutae | |
| Nodosi tabulas centum, mille adde catenas: | 70 |
| Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. | |
| Cum rapies in jus malis ridentem alienis, | |
| Fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor. | |
| Si male rem gerere insani est, contra bene sani, | |
| Putidius multo cerebrum est mihi crede, Perilli, | 75 |
| Dictantis quod tu nunquam rescribere possis. | |
| Audire atque togam jubeo componere, quisquis | |
| Ambitione mala aut argenti pallet amore, | |
| Quisquis luxuria tristive superstitione | |
| Aut alio mentis morbo calet; huc propius me, | 80 |
| Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite. | |
| Danda est ellebori multo pars maxima avaris; | |
| Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. | |
| Heredes Staberi summam incidere sepulcro: | |
| Ni sic fecissent gladiatorum dare centum | 85 |
| Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, | |
| Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave | |
| Seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi. Credo | |
| Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergo | |
| Sensit cum summam patrimoni insculpere saxo | 90 |
| Heredes voluit? Quoad vixit credidit ingens | |
| Pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut si | |
| Forte minus locuples uno quadrante perisset | |
| Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res, | |
| Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris | 95 |
| Divitiis parent; quas qui construxerit ille | |
| Clarus erit, fortis, justus. Sapiensne? Etiam, et rex, | |
| Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratum | |
| Speravit magnae laudi fore. Quid simile isti | |
| Graecus Aristippus? qui servos projicere aurum | 100 |
| In media jussit Libya, quia tardius irent | |
| Propter onus segnes. Uter est insanior horum? | |
| Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. | |
| Si quis emat citharas, emptas comportet in unum, | |
| Nec studio citharae nec Musae deditus ulli; | 105 |
| Si scalpra et formas non sutor, nautica vela | |
| Aversus mercaturis: delirus et amens | |
| Undique dicatur merito. Quî discrepat istis | |
| Qui nummos aurumque recondit, nescius uti | |
| Compositis metuensque velut contingere sacrum? | 110 |
| Si quis ad ingentem frumenti semper acervum | |
| Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc | |
| Audeat esuriens dominus contingere granum, | |
| Ac potius foliis parcus vescatur amaris; | |
| Si positis intus Chii veterisque Falerni | 115 |
| Mille cadis—nihil est, tercentum millibus, acre | |
| Potet acetum; age, si et stramentis incubet, unde- | |
| Octoginta annos natus, cui stragula vestis, | |
| Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca; | |
| Nimirum insanus paucis videatur, eo quod | 120 |
| Maxima pars hominum morbo jactatur eodem. | |
| Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, | |
| Dis inimice senex, custodis?—Ne tibi desit? | |
| Quantulum enim summae curtabit quisque dierum, | |
| Ungere si caules oleo meliore caputque | 125 |
| Coeperis impexa foedum porrigine? Quare, | |
| Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers | |
| Undique? Tun sanus? Populum si caedere saxis | |
| Incipias servosve tuos, quos aere pararis, | |
| Insanum te omnes pueri clamentque puellae: | 130 |
| Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, | |
| Incolumi capite es? Quid enim, neque tu hoc facis Argis, | |
| Nec ferro ut demens genitricem occidis Orestes. | |
| An tu reris eum occisa insanisse parente, | |
| Ac non ante malis dementem actum Furiis quam | 135 |
| In matris jugulo ferrum tepefecit acutum? | |
| Quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes | |
| Nil sane fecit quod tu reprehendere possis: | |
| Non Pyladen ferro violare aususve sororem | |
| Electram, tantum maledicit utrique vocando | 140 |
| Hanc Furiam, hunc aliud jussit quod splendida bilis. | |
| Pauper Opimius argenti positi intus et auri, | |
| Qui Veientanum festis potare diebus | |
| Campana solitus trulla vappamque profestis, | |
| Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres | 145 |
| Jam circum loculos et claves laetus ovansque | |
| Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis | |
| Excitat hoc pacto: mensam poni jubet atque | |
| Effundi saccos nummorum, accedere plures | |
| Ad numerandum; hominem sic erigit; addit et illud: | 150 |
| Ni tua custodis avidus jam haec auferet heres. | |
| Men’ vivo? Ut vivas igitur vigila. Hoc age! Quid vis? | |
| Deficient inopem venae te ni cibus atque | |
| Ingens accedit stomacho fultura ruenti. | |
| Tu cessas? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae. | 155 |
| Quanti emptae? Parvo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu! | |
| Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?— | |
| Quisnam igitur sanus? Qui non stultus. Quid avarus? | |
| Stultus et insanus. Quid, si quis non sit avarus, | |
| Continuo sanus? Minime. Cur, Stoïce? Dicam. | 160 |
| Non est cardiacus—Craterum dixisse putato— | |
| Hic aeger: recte est igitur surgetque? Negabit, | |
| Quod latus aut renes morbo tentantur acuto. | |
| Non est perjurus neque sordidus; immolet aequis | |
| Hic porcum Laribus: verum ambitiosus et audax; | 165 |
| Naviget Anticyram. Quid enim differt, barathrone | |
| Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis? | |
| Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives | |
| Antiquo censu, gnatis divisse duobus | |
| Fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis | 170 |
| Ad lectum: Postquam te talos, Aule, nucesque | |
| Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, | |
| Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem | |
| Extimui, ne vos ageret vesania discors, | |
| Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. | 175 |
| Quare per divos oratus uterque Penates, | |
| Tu cave ne minuas, tu ne majus facias id | |
| Quod satis esse putat pater et natura coërcet. | |
| Praeterea ne vos titillet gloria jure | |
| Jurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve | 180 |
| Vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto. | |
| In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, | |
| Latus ut in circo spatiere et aëneus ut stes, | |
| Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; | |
| Scilicet ut plausus quos fert Agrippa, feras tu, | 185 |
| Astuta ingenuum vulpes imitata leonem!— | |
| Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur? | |
| Rex sum. Nil ultra quaero plebeius. Et aequam | |
| Rem imperito; ac si cui videor non justus, inulto | |
| Dicere quod sentit permitto. Maxime regum, | 190 |
| Di tibi dent capta classem deducere Troja! | |
| Ergo consulere et mox respondere licebit? | |
| Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus, | |
| Putescit toties servatis clarus Achivis, | |
| Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, | 195 |
| Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro? | |
| Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen | |
| Et Menelaum una mecum se occidere clamans. | |
| Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam | |
| Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa, | 200 |
| Rectum animi servas? Quorsum? Insanus quid enim Ajax | |
| Fecit cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim | |
| Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis, | |
| Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. | |
| Verum ego, ut haerentes adverso litore naves | 205 |
| Eriperem, prudens placavi sanguine divos. | |
| Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus. | |
| Qui species alias veris scelerisque tumultu | |
| Permixtas capiet commotus habebitur, atque | |
| Stultitiane erret nihilum distabit an ira. | 210 |
| Ajax immeritos cum occidit desipit agnos: | |
| Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes, | |
| Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor? | |
| Si quis lectica nitidam gestare amet agnam, | |
| Huic vestem, ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, | 215 |
| Rufam aut Pusillam appellet fortique marito | |
| Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus | |
| Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. | |
| Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna | |
| Integer est animi? Ne dixeris. Ergo ubi prava | 220 |
| Stultitia hic summa est insania; qui sceleratus, | |
| Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, | |
| Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. | |
| Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum: | |
| Vincet enim stultos ratio insanire nepotes. | 225 |
| Hic simul accepit patrimoni mille talenta, | |
| Edicit piscator uti, pomarius, auceps, | |
| Unguentarius ac Tusci turba impia vici, | |
| Cum scurris fartor, cum Velabro omne Macellum, | |
| Mane domum veniant. Quid tum? Venere frequentes. | 230 |
| Verba facit leno: Quidquid mihi, quidquid et horum | |
| Cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras. | |
| Accipe quid contra juvenis responderit aequus: | |
| In nive Lucana dormis ocreatus ut aprum | |
| Coenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris. | 235 |
| Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer: | |
| Sume tibi decies; tibi tantumdem; tibi triplex | |
| Unde uxor media currit de nocte vocata. | |
| Filius Aesopi detractam ex aure Metellae, | |
| Scilicet ut decies solidum absorberet, aceto | 240 |
| Diluit insignem baccam: quî sanior ac si | |
| Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam? | |
| Quinti progenies Arri, par nobile fratrum, | |
| Nequitia et nugis pravorum et amore gemellum, | |
| Luscinias soliti impenso prandere coëmptas, | 245 |
| Quorsum abeant? Sanin creta an carbone notandi? | |
| Aedificare casas, plostello adjungere mures, | |
| Ludere par impar, equitare in arundine longa, | |
| Si quem delectet barbatum amentia verset. | |
| Si puerilius his ratio esse evincet amare, | 250 |
| Nec quidquam differre utrumne in pulvere trimus | |
| Quale prius ludas opus, an meretricis amore | |
| Sollicitus plores, quaero faciasne quod olim | |
| Mutatus Polemon? punas insignia morbi, | |
| Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille | 255 |
| Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas | |
| Postquam est impransi correptus voce magistri? | |
| Porrigis irato puero cum poma recusat: | |
| Sume, catelle! negat; si non des optet: amator | |
| Exclusus quî distat agit ubi secum eat an non | 260 |
| Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret | |
| Invisis foribus? Nec nunc cum me vocat ultro | |
| Accedam? An potius mediter finire dolores? | |
| Exclusit; revocat: redeam? Non si obsecret. Ecce | |
| Servus non paulo sapientior: O here, quae res | 265 |
| Nec modum habet neque consilium ratione modoque | |
| Tractari non volt. In amore haec sunt mala, bellum, | |
| Pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu | |
| Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret | |
| Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si | 270 |
| Insanire paret certa ratione modoque. | |
| Quid, cum Picenis excerpens semina pomis | |
| Gaudes si cameram percusti forte, penes te es? | |
| Quid, cum balba feris annoso verba palato, | |
| Aedificante casas quî sanior? Adde cruorem | 275 |
| Stultitiae atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam, | |
| Hellade percussa Marius cum praecipitat se | |
| Cerritus fuit, an commotae crimine mentis | |
| Absolves hominem et sceleris damnabis eundem, | |
| Ex more imponens cognata vocabula rebus? | 280 |
| Libertinus erat, qui circum compita siccus | |
| Lautis mane senex manibus currebat et, Unum— | |
| Quid tam magnum? addens—, unum me surpite morti, | |
| Dis etenim facile est! orabat; sanus utrisque | |
| Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, | 285 |
| Exciperet dominus cum venderet. Hoc quoque volgus | |
| Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. | |
| Juppiter, ingentes qui das adimisque dolores, | |
| Mater ait pueri menses jam quinque cubantis, | |
| Frigida si puerum quartana relinquerit, illo | 290 |
| Mane die quo tu indicis jejunia nudus | |
| In Tiberi stabit. Casus medicusve levarit | |
| Aegrum ex praecipiti mater delira necabit | |
| In gelida fixum ripa febrimque reducet; | |
| Quone malo mentem concussa? Timore deorum. | 295 |
| Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico | |
| Arma dedit, posthac ne compellarer inultus. | |
| Dixerit insanum qui me totidem audiet atque | |
| Respicere ignoto discet pendentia tergo.” | |
| “Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, | 300 |
| Qua me stultitia, quoniam non est genus unum, | |
| Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.” | |
| “Quid, caput abscissum demens cum portat Agave | |
| Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur?” | |
| “Stultum me fateor, liceat concedere veris, | 305 |
| Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me | |
| Aegrotare putes animi vitio?” “Accipe: primum | |
| Aedificas, hoc est, longos imitaris ab imo | |
| Ad summum totus moduli bipedalis, et idem | |
| Corpore majorem rides Turbonis in armis | 310 |
| Spiritum et incessum: quî ridiculus minus illo? | |
| An quodcunque facit Maecenas te quoque verum est | |
| Tantum dissimilem et tanto certare minorem? | |
| Absentis ranae pullis vituli pede pressis, | |
| Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens | 315 |
| Bellua cognatos eliserit. Illa rogare: | |
| Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? | |
| Major dimidio. Num tanto? Cum magis atque | |
| Se magis inflaret, Non si te ruperis, inquit, | |
| Par eris. Haec a te non multum abludit imago. | 320 |
| Adde poëmata nunc, hoc est, oleum adde camino; | |
| Quae si quis sanus fecit sanus facis et tu. | |
| Non dico horrendam rabiem. Jam desine.” Cultum | |
| Majorem censu. Teneas, Damasippe, tuis te. | |
| Mille puellarum, puerorum mille furores. | 325 |
| O major tandem parcas, insane, minori! |
| “Unde et quo Catius?” “Non est mihi tempus aventi | |
| Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant | |
| Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.” | |
| “Peccatum fateor cum te sic tempore laevo | |
| Interpellarim; sed des veniam bonus oro. | 5 |
| Quod si interciderit tibi nunc aliquid repetes mox, | |
| Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.” | |
| “Quin id erat curae quo pacto cuncta tenerem, | |
| Utpote res tenues tenui sermone peractas.” | |
| “Ede hominis nomen, simul et Romanus an hospes.” | 10 |
| “Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. | |
| Longa quibus facies ovis erit illa memento, | |
| Ut succi melioris et ut magis alba rotundis, | |
| Ponere; namque marem cohibent callosa vitellum. | |
| Caule suburbano qui siccis crevit in agris | 15 |
| Dulcior; irriguo nihil est elutius horto. | |
| Si vespertinus subito te oppresserit hospes, | |
| Ne gallina malum responset dura palato, | |
| Doctus eris vivam mixto mersare Falerno: | |
| Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis | 20 |
| Natura est: aliis male creditur. Ille salubres | |
| Aestates peraget qui nigris prandia moris | |
| Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. | |
| Aufidius forti miscebat mella Falerno, | |
| Mendose, quoniam vacuis committere venis | 25 |
| Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso | |
| Prolueris melius. Si dura morabitur alvus, | |
| Mitulus et viles pellent obstantia conchae | |
| Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. | |
| Lubrica nascentes implent conchylia lunae; | 30 |
| Sed non omne mare est generosae fertile testae. | |
| Murice Baiano melior Lucrina peloris, | |
| Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini, | |
| Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum. | |
| Nec sibi coenarum quivis temere adroget artem, | 35 |
| Non prius exacta tenui ratione saporum. | |
| Nec satis est cara pisces avertere mensa | |
| Ignarum quibus est jus aptius et quibus assis | |
| Languidus in cubitum jam se conviva reponet. | |
| Umber et iligna nutritus glande rotundas | 40 |
| Curvat aper lances carnem vitantis inertem: | |
| Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis. | |
| Vinea submittit capreas non semper edules. | |
| Fecundae leporis sapiens sectabitur armos. | |
| Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas | 45 |
| Ante meum nulli patuit quaesita palatum. | |
| Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. | |
| Nequaquam satis in re una consumere curam, | |
| Ut si quis solum hoc mala ne sint vina laboret, | |
| Quali perfundat pisces securas olivo. | 50 |
| Massica si caelo suppones vina sereno | |
| Nocturna si quid crassi est tenuabitur aura, | |
| Et decedet odor nervis inimicus; at illa | |
| Integrum perdunt lino vitiata saporem. | |
| Surrentina vafer qui miscet faece Falerna | 55 |
| Vina columbino limum bene colligit ovo, | |
| Quatenus ima petit volvens aliena vitellus. | |
| Tostis marcentem squillis recreabis et Afra | |
| Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri | |
| Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis | 60 |
| Flagitat immorsus refici; quin omnia malit | |
| Quaecunque immundis fervent allata popinis. | |
| Est operae pretium duplicis pernoscere juris | |
| Naturam. Simplex e dulci constat olivo, | |
| Quod pingui miscere mero muriaque decebit, | 65 |
| Non alia quam qua Byzantia putuit orca. | |
| Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis | |
| Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes | |
| Pressa Venafranae quod baca remisit olivae. | |
| Picenis cedunt pomis Tiburtia succo: | 70 |
| Nam facie praestant. Venucula convenit ollis; | |
| Rectius Albanam fumo duraveris uvam. | |
| Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, | |
| Primus et invenior piper album cum sale nigro | |
| Incretum puris circumposuisse catillis. | 75 |
| Immane est vitium dare millia terna macello | |
| Angustoque vagos pisces urgere catino. | |
| Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis | |
| Tractavit calicem manibus dum furta ligurit, | |
| Sive gravis veteri craterae limus adhaesit. | 80 |
| Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus | |
| Consistit sumtus? Neglectis flagitium ingens. | |
| Ten lapides varios lutulenta radere palma | |
| Et Tyrias dare circum inluta toralia vestes, | |
| Oblitum quanto curam sumtumque minorem | 85 |
| Haec habeant tanto reprehendi justius illis | |
| Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?” | |
| “Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, | |
| Ducere me auditum perges quocunque memento. | |
| Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, | 90 |
| Non tamen interpres tantundem juveris. Adde | |
| Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus | |
| Non magni pendis quia contigit; at mihi cura | |
| Non mediocris inest, fontes ut adire remotos | |
| Atque haurire queam vitae praecepta beatae.” | 95 |
| “Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti | |
| Responde, quibus amissas reparare queam res | |
| Artibus atque modis. Quid rides?” “Jamne doloso | |
| Non satis est Ithacam revehi patriosque penates | |
| Adspicere?” “O nulli quidquam mentite, vides ut | 5 |
| Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic | |
| Aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui | |
| Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est.” | |
| “Quando pauperiem, missis ambagibus, horres, | |
| Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus | 10 |
| Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc | |
| Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma | |
| Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores | |
| Ante Larem gustet venerabilior Lare dives; | |
| Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus | 15 |
| Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi | |
| Tu comes exterior si postulet ire recuses.” | |
| “Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Trojae | |
| Me gessi certans semper melioribus.” “Ergo | |
| Pauper eris.” “Fortem hoc animum tolerare jubebo; | 20 |
| Et quondam majora tuli. Tu protinus unde | |
| Divitias aerisque ruam dic, augur, acervos.” | |
| “Dixi equidem et dico: captes astutus ubique | |
| Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter | |
| Insidiatorem praeroso fugerit hamo, | 25 |
| Aut spem deponas aut artem illusus omittas. | |
| Magna minorve foro si res certabitur olim, | |
| Vivet uter locuples sine natis, improbus, ultro | |
| Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto | |
| Defensor; fama civem causaque priorem | 30 |
| Sperne, domi si natus erit fecundave conjux. | |
| Quinte, puta, aut Publi, (gaudent praenomine molles | |
| Auriculae,) tibi me virtus tua fecit amicum; | |
| Jus anceps novi, causas defendere possum; | |
| Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te | 35 |
| Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, | |
| Ne quid tu perdas neu sis jocus. Ire domum atque | |
| Pelliculam curare jube; fi cognitor; ipse | |
| Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet | |
| Infantes statuas, seu pingui tentus omaso | 40 |
| Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. | |
| Nonne vides, aliquis cubito stantem prope tangens | |
| Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer? | |
| Plures adnabunt thunni et cetaria crescent. | |
| Si cui praeterea validus male filius in re | 45 |
| Praeclara sublatus aletur, ne manifestum | |
| Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem | |
| Adrepe officiosus, ut et scribare secundus | |
| Heres et, si quis casus puerum egerit Orco, | |
| In vacuum venias: perraro haec alea fallit. | 50 |
| Qui testamentum tradet tibi cunque legendum, | |
| Abnuere et tabulas a te removere memento, | |
| Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo | |
| Cera velit versu; solus multisne coheres, | |
| Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus | 55 |
| Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, | |
| Captatorque dabit risus Nasica Corano.” | |
| “Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?” | |
| “O Laërtiade, quidquid dicam aut erit aut non: | |
| Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.” | 60 |
| “Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.” | |
| “Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto | |
| Demissum genus Aenea, tellure marique | |
| Magnus erit, forti nubet procera Corano | |
| Filia Nasicae metuentis reddere soldum. | 65 |
| Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque | |
| Ut legat orabit; multum Nasica negatas | |
| Accipiet tandem et tacitus leget, invenietque | |
| Nil sibi legatum praeter plorare suisque. | |
| Illud ad haec jubeo: mulier si forte dolosa | 70 |
| Libertusve senem delirum temperet, illis | |
| Accedas socius; laudes, lauderis ut absens. | |
| Adjuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum | |
| Expugnare caput. Scribet mala carmina vecors: | |
| Laudato. Scortator erit: cave te roget; ultro | 75 |
| Penelopam facilis potiori trade.” “Putasne? | |
| Perduci poterit tam frugi tamque pudica, | |
| Quam nequiere proci recto depellere cursu?” | |
| “Venit enim magnum donandi parca juventus, | |
| Nec tantum veneris, quantum studiosa culinae. | 80 |
| Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno | |
| De sene gustarit tecum partita lucellum, | |
| Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto. | |
| Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis | |
| Ex testamento sic est elata: cadaver | 85 |
| Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres, | |
| Scilicet elabi si posset mortua; credo | |
| Quod nimium institerat viventi. Cautus adito: | |
| Neu desis operae neve immoderatus abundes. | |
| Difficilem et morosum offendet garrulus ultro; | 90 |
| Non etiam sileas. Davus sis comicus atque | |
| Stes capite obstipo, multum similis metuenti. | |
| Obsequio grassare; mone, si increbuit aura, | |
| Cautus uti velet carum caput; extrahe turba | |
| Oppositis humeris; aurem substringe loquaci. | 95 |
| Importunus amat laudari; donec Ohe jam! | |
| Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge, | |
| Crescentem tumidis infla sermonibus utrem. | |
| Cum te servitio longo curaque levarit, | |
| Et certum vigilans, Quartae sit partis Ulixes, | 100 |
| Audieris, Heres: Ergo nunc Dama sodalis | |
| Nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem? | |
| Sparge subinde; et, si paulum potes, illacrimare: est | |
| Gaudia prodentem voltum celare. Sepulcrum | |
| Permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus | 105 |
| Egregie factum laudet vicinia. Si quis | |
| Forte coheredum senior male tussiet, huic tu | |
| Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit | |
| Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me | |
| Imperiosa trahit Proserpina; vive valeque.” | 110 |
| Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus | |
| Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons | |
| Et paulum silvae super his foret. Auctius atque | |
| Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, | |
| Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. | 5 |
| Si neque majorem feci ratione mala rem | |
| Nec sum facturus vitio culpave minorem; | |
| Si veneror stultus nihil horum: “O si angulus ille | |
| Proximus accedat qui nunc denormat agellum! | |
| O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi | 10 |
| Thesauro invento qui mercenarius agrum | |
| Illum ipsum mercatus aravit, dives amico | |
| Hercule!” si quod adest gratum juvat, hac prece te oro: | |
| Pingue pecus domino facias et cetera praeter | |
| Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. | 15 |
| Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, | |
| Quid prius illustrem satiris musaque pedestri? | |
| Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster | |
| Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. | |
| Matutine pater, seu Jane libentius audis, | 20 |
| Unde homines operum primos vitaeque labores | |
| Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto | |
| Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja, | |
| Ne prior officio quisquam respondeat, urge. | |
| Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem | 25 |
| Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. | |
| Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto, | |
| Luctandum in turba et facienda injuria tardis. | |
| “Quid vis, insane, et quas res agis?” improbus urget | |
| Iratis precibus; “tu pulses omne quod obstat, | 30 |
| Ad Maecenatem memori si mente recurras?” | |
| Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras | |
| Ventum est Esquilias aliena negotia centum | |
| Per caput et circa saliunt latus. “Ante secundam | |
| Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.” | 35 |
| “De re communi scribae magna atque nova te | |
| Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.” | |
| “Imprimat his cura Maecenas signa tabellis.” | |
| Dixeris, “Experiar:” “Si vis, potes,” addit et instat. | |
| Septimus octavo propior jam fugerit annus | 40 |
| Ex quo Maecenas me coepit habere suorum | |
| In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda | |
| Vellet iter faciens et cui concredere nugas | |
| Hoc genus: “Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par? | |
| Matutina parum cautos jam frigora mordent;” | 45 |
| Et quae rimosa bene deponuntur in aure. | |
| Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam | |
| Invidiae noster. Ludos spectaverat una, | |
| Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes. | |
| Frigidus a Rostris manat per compita rumor: | 50 |
| Quicunque obvius est me consulit: “O bone, nam te | |
| Scire deos quoniam propius contingis oportet; | |
| Numquid de Dacis audisti?” “Nil equidem.” “Ut tu | |
| Semper eris derisor!” “At omnes di exagitent me | |
| Si quidquam.” “Quid, militibus promissa Triquetra | 55 |
| Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?” | |
| Jurantem me scire nihil mirantur ut unum | |
| Scilicet egregii mortalem altique silenti. | |
| Perditur haec inter misero lux non sine votis: | |
| O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit | 60 |
| Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis | |
| Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae? | |
| O quando faba Pythagorae cognata simulque | |
| Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo? | |
| O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique | 65 |
| Ante Larem proprium vescor vernasque procaces | |
| Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est | |
| Siccat inaequales calices conviva, solutus | |
| Legibus insanis, seu quis capit acria fortis | |
| Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo | 70 |
| Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, | |
| Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos | |
| Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne | |
| Divitiis homines an sint virtute beati; | |
| Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; | 75 |
| Et quae sit natura boni summumque quid ejus. | |
| Cervius haec inter vicinus garrit aniles | |
| Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli | |
| Sollicitas ignarus opes, sic incipit: “Olim | |
| Rusticus urbanum murem mus paupere fertur | 80 |
| Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, | |
| Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum | |
| Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille | |
| Sepositi ciceris nec longae invidit avenae, | |
| Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi | 85 |
| Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena | |
| Vincere tangentis male singula dente superbo; | |
| Cum pater ipse domus palea porrectus in horna | |
| Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. | |
| Tandem urbanus ad hunc: ‘Quid te juvat,’ inquit, ‘amice, | 90 |
| Praerupti nemoris patientem vivere dorso? | |
| Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? | |
| Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando | |
| Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est | |
| Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, | 95 |
| Dum licet in rebus jucundis vive beatus; | |
| Vive memor quam sis aevi brevis.’ Haec ubi dicta | |
| Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde | |
| Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes | |
| Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat | 100 |
| Nox medium caeli spatium cum ponit uterque | |
| In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco | |
| Tincta super lectos canderet vestis eburnos, | |
| Multaque de magna superessent fercula coena, | |
| Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. | 105 |
| Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit | |
| Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes | |
| Continuatque dapes nec non verniliter ipsis | |
| Fungitur officiis, praelambens omne quod affert. | |
| Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque | 110 |
| Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens | |
| Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. | |
| Currere per totum pavidi conclave, magisque | |
| Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis | |
| Personuit canibus. Tum rusticus: ‘Haud mihi vita | 115 |
| Est opus hac,’ ait, ‘et valeas; me silva cavusque | |
| Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’” |
| “Jamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servus | |
| Pauca reformido.” “Davusne?” “Ita, Davus, amicum | |
| Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, | |
| Ut vitale putes.” “Age, libertate Decembri, | |
| Quando ita majores voluerunt, utere; narra.” | 5 |
| “Pars hominum vitiis gaudet constanter et urget | |
| Propositum; pars multa natat, modo recta capessens, | |
| Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus | |
| Cum tribus annellis, modo laeva Priscus inani, | |
| Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, | 10 |
| Aedibus ex magnis subito se conderet, unde | |
| Mundior exiret vix libertinus honeste; | |
| Jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis | |
| Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. | |
| Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra | 15 |
| Contudit articulos, qui pro se tolleret atque | |
| Mitteret in phimum talos, mercede diurna | |
| Conductum pavit; quanto constantior isdem | |
| In vitiis, tanto levius miser ac prior illo, | |
| Qui jam contento, jam laxo fune laborat.” | 20 |
| “Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, | |
| Furcifer?” “Ad te, inquam.” “Quo pacto, pessime?” “Laudas | |
| Fortunam et mores antiquae plebis, et idem | |
| Si quis ad illa deus subito te agat usque recuses, | |
| Aut quia non sentis quod clamas rectius esse, | 25 |
| Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres | |
| Nequicquam coeno cupiens evellere plantam. | |
| Romae rus optas, absentem rusticus urbem | |
| Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus | |
| Ad coenam laudas securum olus ac, velut usquam | 30 |
| Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque | |
| Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se | |
| Maecenas serum sub lumina prima venire | |
| Convivam: ‘Nemon oleum fert ocius? Ecquis | |
| Audit?’ cum magno blateras clamore fugisque. | 35 |
| Mulvius et scurrae tibi non referenda precati | |
| Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille, | |
| Duci ventre levem, nasum nidore supinor, | |
| Imbecillus, iners, si quid vis adde popino. | |
| Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro | 40 |
| Insectere velut melior verbisque decoris | |
| Obvolvas vitium? Quid, si me stultior ipso | |
| Quingentis emto drachmis deprenderis? Aufer | |
| Me vultu terrere; manum stomachumque teneto, | |
| Dum, quae Crispini docuit me janitor edo. | 45 |
| Te conjux aliena capit, meretricula Davum: | |
| Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me | |
| Natura intendit, sub clara nuda lucerna | |
| Quaecunque excepit turgentis verbera caudae, | |
| Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, | 50 |
| Dimittit neque famosum neque sollicitum ne | |
| Ditior aut formae melioris meiat eodem. | |
| Tu cum projectis insignibus, annulo equestri | |
| Romanoque habitu, prodis ex judice Dama | |
| Turpis, odoratum caput obscurante lacerna, | 55 |
| Non es quod simulas? Metuens induceris, atque | |
| Altercante libidinibus tremis ossa pavore. | |
| Quid refert uri, virgis ferroque necari | |
| Auctoratus eas, an turpi clausus in arca, | |
| Quo te demisit peccati conscia herilis, | 60 |
| Contractum genibus tangas caput? Estne marito | |
| Matronae peccantis in ambo justa potestas? | |
| In corruptorem vel justior? Illa tamen se | |
| Non habitu mutatve loco, peccatve superne. | |
| Cum te formidet mulier neque credat amanti, | 65 |
| Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti | |
| Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. | |
| Evasti, credo metues doctusque cavebis; | |
| Quaeres quando iterum paveas iterumque perire | |
| Possis, o toties servus! Quae bellua ruptis, | 70 |
| Cum semel effugit, reddit se prava catenis? | |
| Non sum moechus ais. Neque ego hercule fur ubi vasa | |
| Praetereo sapiens argentea: tolle periclum, | |
| Jam vaga prosiliet frenis natura remotis. | |
| Tune mini dominus, rerum imperiis hominumque | 75 |
| Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque | |
| Imposita haud unquam misera formidine privet? | |
| Adde super dictis quod non levius valeat: nam | |
| Sive vicarius est qui servo paret, uti mos | |
| Vester ait, seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe | 80 |
| Tu mihi qui imperitas alii servis miser atque | |
| Duceris ut nervis alienis mobile lignum. | |
| Quisnam igitur liber? Sapiens sibi qui imperiosus, | |
| Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, | |
| Responsare cupidinibus, contemnere honores | 85 |
| Fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, | |
| Externi ne quid valeat per leve morari, | |
| In quem manca ruit semper fortuna. Potesne | |
| Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta | |
| Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum | 90 |
| Perfundit gelida, rursus vocat; eripe turpi | |
| Colla jugo; Liber, liber sum, dic age. Non quis; | |
| Urget enim dominus mentem non lenis et acres | |
| Subjectat lasso stimulos versatque negantem. | |
| Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, | 95 |
| Quî peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque | |
| Aut Pacideiani contento poplite miror | |
| Proelia rubrica picta aut carbone, velut si | |
| Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes | |
| Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse | 100 |
| Subtilis veterum judex et callidus audis. | |
| Nil ego si ducor libo fumante: tibi ingens | |
| Virtus atque animus coenis responsat opimis | |
| Obsequium ventris mihi perniciosius est cur? | |
| Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa | 105 |
| Quae parvo sumi nequeunt obsonia captas? | |
| Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae. | |
| Illusique pedes vitiosum ferre recusant | |
| Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam | |
| Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, | 110 |
| Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem | |
| Non horam tecum esse potes, non otia recte | |
| Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro, | |
| Jam vino quaerens, jam somno fallere curam: | |
| Frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem.” | 115 |
| “Unde mihi lapidem?”—“Quorsum est opus?”—“Unde sagittas?” | |
| “Aut insanit homo aut versus facit.” “Ocius hinc te | |
| Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.” |
| “Ut Nasidieni juvit te coena beati? | |
| Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic | |
| De medio potare die.” “Sic ut mihi nunquam | |
| In vita fuerit melius.” “Da, si grave non est, | |
| Quae prima iratum ventrem placaverit esca.” | 5 |
| “In primis Lucanus aper; leni fuit Austro | |
| Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum | |
| Rapula, lactucae, radices, qualia lassum | |
| Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. | |
| His ubi sublatis puer alte cinctus acernam | 10 |
| Gausape purpureo mensam pertersit, et alter | |
| Sublegit quodcunque jaceret inutile quodque | |
| Posset coenantes offendere; ut Attica virgo | |
| Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes | |
| Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. | 15 |
| Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum | |
| Te magis appositis delectat, habemus utrumque.” | |
| “Divitias miseras! Sed quis coenantibus una, | |
| Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.” | |
| “Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra | 20 |
| Si memini Varius; cum Servilio Balatrone | |
| Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras. | |
| Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra | |
| Ridiculus totas semel obsorbere placentas; | |
| Nomentanus ad hoc, qui si quid forte lateret | 25 |
| Indice monstraret digito: nam cetera turba, | |
| Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces, | |
| Longe dissimilem noto celantia succum; | |
| Ut vel continuo patuit, cum passeris atque | |
| Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi. | 30 |
| Post hoc me docuit melimela rubere minorem | |
| Ad lunam delecta. Quid hoc intersit ab ipso | |
| Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni: | |
| Nos nisi damnose bibimus moriemur inulti: | |
| Et calices poscit majores. Vertere pallor | 35 |
| Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acres | |
| Potores, vel quod male dicunt liberius vel | |
| Fervida quod subtile exsurdant vina palatum. | |
| Invertunt Allifanis vinaria tota | |
| Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi | 40 |
| Convivae lecti nihilum nocuere lagenis. | |
| Affertur squillas inter muraena natantes | |
| In patina porrecta. Sub hoc herus: ‘Haec gravida,’ inquit, | |
| ‘Capta est, deterior post partum carne futura. | |
| His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri | 45 |
| Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi; | |
| Vino quinquenni, verum citra mare nato, | |
| Dum coquitur—cocto Chium sic convenit, ut non | |
| Hoc magis ullum aliud;—pipere albo, non sine aceto, | |
| Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. | 50 |
| Erucas virides, inulas ego primus amaras | |
| Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, | |
| Ut melius muria quod testa marina remittat.’ | |
| Interea suspensa graves aulaea ruinas | |
| In patinam fecere, trahentia pulveris atri | 55 |
| Quantum non Aquilo Campanis excitat agris. | |
| Nos majus veriti postquam nihil esse pericli | |
| Sensimus erigimur. Rufus posito capite, ut si | |
| Filius immaturus obisset, flere. Quis esset | |
| Finis ni sapiens sic Nomentanus amicum | 60 |
| Tolleret: ‘Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos | |
| Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus | |
| Humanis!’ Varius mappa compescere risum | |
| Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso, | |
| ‘Haec est condicio vivendi,’ aiebat, ‘eoque | 65 |
| Responsura tuo nunquam est par fama labori. | |
| Tene ut ego accipiar laute torquerier omni | |
| Sollicitudine districtum, ne panis adustus, | |
| Ne male conditum jus apponatur, ut omnes | |
| Praecincti recte pueri comptique ministrent! | 70 |
| Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si | |
| Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. | |
| Sed convivatoris uti ducis ingenium res | |
| Adversae nudare solent, celare secundae.’ | |
| Nasidienus ad haec: ‘Tibi di quaecunque preceris | 75 |
| Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.’ | |
| Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres | |
| Stridere secreta divisos aure susurros.” | |
| “Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa | |
| Redde age quae deinceps risisti.” “Vibidius dum | 80 |
| Quaerit de pueris num sit quoque fracta lagena, | |
| Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque | |
| Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, | |
| Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte | |
| Emendaturus fortunam; deinde secuti | 85 |
| Mazonomo pueri magno discerpta ferentes | |
| Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre; | |
| Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae | |
| Et leporum avolsos, ut multo, suavius, armos, | |
| Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto | 90 |
| Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, | |
| Suaves res, si non causas narraret earum et | |
| Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, | |
| Ut nihil omnino gustaremus, velut illis | |
| Canidia afflasset pejor serpentibus Afris.” | 95 |