I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII. | IX. | X. | XI. | XII. | XIII. | XIV. | XV. | XVI. | XVII. | XVIII. | XIX. | XX.
| Prima dicte mihi, summa dicende Camena, | |
| Spectatum satis et donatum jam rude quaeris, | |
| Maecenas, iterum antiquo me includere ludo. | |
| Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis | |
| Herculis ad postem fixis latet abditus agro, | 5 |
| Ne populum extrema toties exoret arena. | |
| Est mihi purgatam crebro qui personet aurem: | |
| Solve senescentem mature sanus equum, ne | |
| Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. | |
| Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono, | 10 |
| Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum; | |
| Condo et compono quae mox depromere possim. | |
| Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter, | |
| Nullius addictus jurare in verba magistri | |
| Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes. | 15 |
| Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, | |
| Virtutis verae custos rigidusque satelles; | |
| Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor, | |
| Et mihi res non me rebus subjungere conor. | |
| Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque | 20 |
| Longa videtur opus debentibus, ut piger annus | |
| Pupillis quos dura premit custodia matrum; | |
| Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem | |
| Consiliumque morantur agendi naviter id quod | |
| Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, | 25 |
| Aeque neglectum pueris senibusque nocebit. | |
| Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. | |
| Non possis oculo quantum contendere Lynceus, | |
| Non tamen idcirco contemnas lippus inungi; | |
| Nec quia desperes invicti membra Glyconis, | 30 |
| Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. | |
| Est quadam prodire tenus si non datur ultra. | |
| Fervet avaritia miseroque cupidine pectus, | |
| Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem | |
| Possis et magnam morbi deponere partem. | 35 |
| Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te | |
| Ter pure lecto poterunt recreare libello. | |
| Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, | |
| Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, | |
| Si modo culturae patientem commodet aurem. | 40 |
| Virtus est vitium fugere et sapientia prima | |
| Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis | |
| Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, | |
| Quanto devites animi capitisque labore. | |
| Impiger extremos curris mercator ad Indos, | 45 |
| Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: | |
| Ne cures ea quae stulte miraris et optas | |
| Discere, et audire, et meliori credere non vis? | |
| Quis circum pagos et circum compita pugnax | |
| Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, | 50 |
| Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? | |
| Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. | |
| “O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; | |
| Virtus post nummos.” Haec Janus summus ab imo | |
| Perdocet, haec recinunt juvenes dictata senesque, | 55 |
| Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. | |
| Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque; | |
| Sed quadringentis sex septem milia desunt, | |
| Plebs eris. At pueri ludentes, “Rex eris,” aiunt, | |
| “Si recte facies.” Hic murus aëneus esto, | 60 |
| Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. | |
| Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est | |
| Nenia, quae regnum recte facientibus offert, | |
| Et maribus Curiis et decantata Camillis? | |
| Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem, | 65 |
| Si possis recte, si non quocunque modo rem, | |
| Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi, | |
| An qui Fortunae te responsare superbae | |
| Liberum et erectum praesens hortatur et aptat? | |
| Quodsi me populus Romanus forte roget, cur | 70 |
| Non ut porticibus sic judiciis fruar isdem, | |
| Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, | |
| Olim quod vulpes aegroto cauta leoni | |
| Respondit referam: Quia me vestigia terrent, | |
| Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. | 75 |
| Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem? | |
| Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui | |
| Crustis et pomis viduas venentur avaras, | |
| Excipiantque senes quos in vivaria mittant; | |
| Multis occulto crescit res fenore. Verum | 80 |
| Esto aliis alios rebus studiisque teneri: | |
| Idem eadem possunt horam durare probantes? | |
| Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis, | |
| Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem | |
| Festinantis heri; cui si vitiosa libido | 85 |
| Fecerit auspicium, “Cras ferramenta Teanum | |
| Tolletis, fabri.” Lectus genialis in aula est, | |
| Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; | |
| Si non est jurat bene solis esse maritis. | |
| Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? | 90 |
| Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos, | |
| Balnea, tonsores, conducto navigio aeque | |
| Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis. | |
| Si curatus inaequali tonsore capillos | |
| Occurri, rides; si forte subucula pexae | 95 |
| Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar, | |
| Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, | |
| Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, | |
| Aestuat et vitae disconvenit ordine toto, | |
| Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? | 100 |
| Insanire putas sollemnia me neque rides, | |
| Nec medici credis nec curatoris egere | |
| A praetore dati, rerum tutela mearum | |
| Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem | |
| De te pendentis, te respicientis amici. | 105 |
| Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives, | |
| Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum; | |
| Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. |
| Trojani belli scriptorem, maxime Lolli, | |
| Dum tu declamas Romae Praeneste relegi; | |
| Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, | |
| Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. | |
| Cur ita crediderim, nisi quid te detinet audi. | 5 |
| Fabula qua Paridis propter narratur amorem | |
| Graecia Barbariae lento collisa duello | |
| Stultorum regum et populorum continet aestus. | |
| Antenor censet belli praecidere caussam: | |
| Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus | 10 |
| Cogi posse negat. Nestor componere lites | |
| Inter Peliden festinat et inter Atriden: | |
| Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. | |
| Quidquid delirant reges plectuntur Achivi. | |
| Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira | 15 |
| Iliacos intra muros peccatur et extra. | |
| Rursus quid virtus et quid sapientia possit | |
| Utile proposuit nobis exemplar Ulixen, | |
| Qui domitor Trojae multorum providus urbes | |
| Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, | 20 |
| Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa | |
| Pertulit adversis rerum immersabilis undis. | |
| Sirenum voces et Circae pocula nosti; | |
| Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, | |
| Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, | 25 |
| Vixisset canis immundus vel amica luto sus. | |
| Nos numerus sumus et fruges consumere nati, | |
| Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique | |
| In cute curanda plus aequo operata juventus, | |
| Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et | 30 |
| Ad strepitum citharae cessatum ducere curam. | |
| Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones: | |
| Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui | |
| Si noles sanus curres hydropicus; et ni | |
| Posces ante diem librum cum lumine, si non | 35 |
| Intendes animum studiis et rebus honestis, | |
| Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur | |
| Quae laedunt oculos festinas demere, si quid | |
| Est animum differs curandi tempus in annum? | |
| Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude; | 40 |
| Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam | |
| Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille | |
| Labitur et labetur in omne volubilis aevum. | |
| Quaeritur argentum puerisque beata creandis | |
| Uxor, et incultae pacantur vomere silvae: | 45 |
| Quod satis est cui contingit nil amplius optet. | |
| Non domus et fundus, non aeris acervus et auri | |
| Aegroto domini deduxit corpore febres, | |
| Non animo curas. Valeat possessor oportet | |
| Si comportatis rebus bene cogitat uti. | 50 |
| Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res | |
| Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, | |
| Auriculas citharae collecta sorde dolentes. | |
| Sincerum est nisi vas quodcunque infundis acescit. | |
| Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. | 55 |
| Semper avarus eget: certum voto pete finem. | |
| Invidus alterius macrescit rebus opimis: | |
| Invidia Siculi non invenere tyranni | |
| Majus tormentum. Qui non moderabitur irae | |
| Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, | 60 |
| Dum poenas odio per vim festinat inulto. | |
| Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret | |
| Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena. | |
| Fingit equum tenera docilem cervice magister | |
| Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo | 65 |
| Tempore cervinam pellem latravit in aula, | |
| Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro | |
| Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer. | |
| Quo semel est imbuta recens servabit odorem | |
| Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, | 70 |
| Nec tardum opperior nec praecedentibus insto. |
| Juli Flore, quibus terrarum militet oris | |
| Claudius Augusti privignus, scire laboro. | |
| Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, | |
| An freta vicinas inter currentia turres, | |
| An pingues Asiae campi collesque morantur? | 5 |
| Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo. | |
| Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? | |
| Bella quis et paces longum diffundit in aevum? | |
| Quid Titius Romana brevi venturus in ora? | |
| Pindarici fontis qui non expalluit haustus, | 10 |
| Fastidire lacus et rivos ausus apertos? | |
| Ut valet? ut meminit nostri? Fidibusne Latinis | |
| Thebanos aptare modos studet auspice Musa, | |
| An tragica desaevit et ampullatur in arte? | |
| Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus | 15 |
| Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet | |
| Scripta Palatinus quaecunque recepit Apollo, | |
| Ne si forte suas repetitum venerit olim | |
| Grex avium plumas moveat cornicula risum | |
| Furtivis nudata coloribus? Ipse quid audes? | 20 |
| Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum | |
| Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum. | |
| Seu linguam caussis acuis seu civica jura | |
| Respondere paras seu condis amabile carmen, | |
| Prima feres hederae victricis praemia. Quodsi | 25 |
| Frigida curarum fomenta relinquere posses | |
| Quo te caelestis sapientia duceret ires. | |
| Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli | |
| Si patriae volumus, si nobis vivere cari. | |
| Debes hoc etiam rescribere, si tibi curae | 30 |
| Quantae conveniat Munatius; an male sarta | |
| Gratia nequicquam coit et rescinditur. At vos | |
| Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat | |
| Indomita cervice feros, ubicunque locorum | |
| Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, | 35 |
| Pascitur in vestrum reditum votiva juvenca. |
| Albi, nostrorum sermonum candide judex, | |
| Quid nunc te dicam facere in regione Pedana? | |
| Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat, | |
| An tacitum silvas inter reptare salubres, | |
| Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est? | 5 |
| Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam, | |
| Di tibi divitias dederunt artemque fruendi. | |
| Quid voveat dulci nutricula majus alumno, | |
| Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui | |
| Gratia, fama, valetudo contingat abunde, | 10 |
| Et mundus victus non deficiente crumena? | |
| Inter spem curamque, timores inter et iras, | |
| Omnem crede diem tibi diluxisse supremum: | |
| Grata superveniet quae non sperabitur hora. | |
| Me pinguem et nitidum bene curata cute vises | 15 |
| Cum ridere voles Epicuri de grege porcum. |
| Si potes Archiacis conviva recumbere lectis | |
| Nec modica coenare times olus omne patella, | |
| Supremo te sole domi, Torquate, manebo. | |
| Vina bibes iterum Tauro diffusa palustres | |
| Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. | 5 |
| Si melius quid habes, arcesse vel imperium fer. | |
| Jamdudum splendet focus et tibi munda supellex. | |
| Mitte leves spes et certamina divitiarum | |
| Et Moschi causam: cras nato Caesare festus | |
| Dat veniam somnumque dies; impune licebit | 10 |
| Aestivam sermone benigno tendere noctem. | |
| Quo mihi fortunam si non conceditur uti? | |
| Parcus ob heredis curam nimiumque severus | |
| Assidet insano; potare et spargere flores | |
| Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi. | 15 |
| Quid non ebrietas designat? Operta recludit, | |
| Spes jubet esse ratas, ad proelia trudit inertem; | |
| Sollicitis animis onus eximit, addocet artes. | |
| Fecundi calices quem non fecere disertum? | |
| Contracta quem non in paupertate solutum? | 20 |
| Haec ego procurare et idoneus imperor et non | |
| Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa | |
| Corruget nares, ne non et cantharus et lanx | |
| Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos | |
| Sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par | 25 |
| Jungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, | |
| Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum | |
| Detinet, assumam; locus est et pluribus umbris: | |
| Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae. | |
| Tu quotas esse velis rescribe, et rebus omissis | 30 |
| Atria servantem postico falle clientem. |
| Nil admirari prope res est una, Numici, | |
| Solaque quae possit facere et servare beatum. | |
| Hunc solem et stellas et decedentia certis | |
| Tempora momentis sunt qui formidine nulla | |
| Imbuti spectent: quid censes munera terrae, | 5 |
| Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos, | |
| Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis? | |
| Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? | |
| Qui timet his adversa fere miratur eodem | |
| Quo cupiens pacto; pavor est utrobique molestus, | 10 |
| Improvisa simul species exterret utrumque. | |
| Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, | |
| Si quidquid vidit melius pejusve sua spe | |
| Defixis oculis animoque et corpore torpet? | |
| Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, | 15 |
| Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. | |
| I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes | |
| Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; | |
| Gaude quod spectant oculi te mille loquentem; | |
| Navus mane forum et vespertinus pete tectum, | 20 |
| Ne plus frumenti dotalibus emetat agris | |
| Mutus et, indignum quod sit, pejoribus ortus | |
| Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. | |
| Quidquid sub terra est in apricum proferet aetas; | |
| Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum | 25 |
| Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi, | |
| Ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus. | |
| Si latus aut renes morbo tentantur acuto | |
| Quaere fugam morbi. Vis recte vivere: quis non? | |
| Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis | 30 |
| Hoc age deliciis. Virtutem verba putas ut | |
| Lucum ligna: cave ne portus occupet alter, | |
| Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; | |
| Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et | |
| Tertia succedant et quae pars quadret acervum. | 35 |
| Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos | |
| Et genus et formam regina Pecunia donat, | |
| Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. | |
| Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex: | |
| Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, | 40 |
| Si posset centum scenae praebere rogatus, | |
| “Qui possum tot?” ait; “tamen et quaeram et quot habebo | |
| Mittam:” post paulo scribit sibi millia quinque | |
| Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes. | |
| Exilis domus est ubi non et multa supersunt | 45 |
| Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo, | |
| Si res sola potest facere et servare beatum, | |
| Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. | |
| Si fortunatum species et gratia praestat, | |
| Mercemur servum qui dictet nomina, laevum | 50 |
| Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram | |
| Porrigere. “Hic multum in Fabia valet, ille Velina; | |
| Cui libet hic fasces dabit eripietque curule | |
| Cui volet importunus ebur.” Frater, Pater, adde; | |
| Ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta. | 55 |
| Si bene qui coenat bene vivit, lucet, eamus | |
| Quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim | |
| Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos | |
| Differtum transire forum populumque jubebat, | |
| Unus ut e multis populo spectante referret | 60 |
| Emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur, | |
| Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera | |
| Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, | |
| Cui potior patria fuit interdicta voluptas. | |
| Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque | 65 |
| Nil est jucundum, vivas in amore jocisque. | |
| Vive, vale. Si quid novisti rectius istis | |
| Candidus imperti; si non his utere mecum. |
| Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, | |
| Sextilem totum mendax desideror. Atqui | |
| Si me vivere vis sanum recteque valentem, | |
| Quam mihi das aegro dabis aegrotare timenti, | |
| Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque | 5 |
| Designatorem decorat lictoribus atris, | |
| Dum pueris omnis pater et matercula pallet, | |
| Officiosaque sedulitas et opella forensis | |
| Adducit febres et testamenta resignat. | |
| Quodsi bruma nives Albanis illinet agris, | 10 |
| Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet | |
| Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset | |
| Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. | |
| Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes | |
| Tu me fecisti locupletem. “Vescere sodes.” | 15 |
| “Jam satis est.” “At tu quantum vis tolle.” “Benigne.” | |
| “Non invisa feres pueris munuscula parvis.” | |
| “Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.” | |
| “Ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.” | |
| Prodigus et stultus donat quae spernit et odit; | 20 |
| Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. | |
| Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, | |
| Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis: | |
| Dignum praestabo me etiam pro laude merentis. | |
| Quodsi me noles usquam discedere, reddes | 25 |
| Forte latus, nigros angusta fronte capillos, | |
| Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et | |
| Inter vina fugam Cinarae maerere protervae. | |
| Forte per angustam tenuis vulpecula rimam | |
| Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus | 30 |
| Ire foras pleno tendebat corpore frustra; | |
| Cui mustela procul, “Si vis,” ait, “effugere istinc, | |
| Macra cavum repetes artum quem macra subisti.” | |
| Hac ego si compellor imagine cuncta resigno; | |
| Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec | 35 |
| Otia divitiis Arabum liberrima muto. | |
| Saepe verecundum laudasti, rexque paterque | |
| Audisti coram, nec verbo parcius absens: | |
| Inspice si possum donata reponere laetus. | |
| Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: | 40 |
| “Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis | |
| Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae; | |
| Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.” | |
| Parvum parva decent; mihi jam non regia Roma, | |
| Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum. | 45 |
| Strenuus et fortis causisque Philippus agendis | |
| Clarus ab officiis octavam circiter horam | |
| Dum redit, atque Foro nimium distare Carinas | |
| Jam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, | |
| Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra | 50 |
| Cultello proprios purgantem leniter ungues. | |
| “Demetri,”—puer hic non laeve jussa Philippi | |
| Accipiebat—“abi, quaere et refer, unde domo, quis, | |
| Cujus fortunae, quo sit patre quove patrono.” | |
| It, redit et narrat, Volteium nomine Menam, | 55 |
| Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum | |
| Et properare loco et cessare et quaerere et uti, | |
| Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo | |
| Et ludis et post decisa negotia Campo. | |
| “Scitari libet ex ipso quodcunque refers; dic | 60 |
| Ad coenam veniat.” Non sane credere Mena, | |
| Mirari secum tacitus. Quid multa? “Benigne,” | |
| Respondet. “Neget ille mihi?” “Negat improbus et te | |
| Negligit aut horret.” Volteium mane Philippus | |
| Vilia vendentem tunicato scruta popello | 65 |
| Occupat et salvere jubet prior. Ille Philippo | |
| Excusare laborem et mercenaria vincla, | |
| Quod non mane domum venisset, denique quod non | |
| Providisset eum. “Sic ignovisse putato | |
| Me tibi si coenas hodie mecum.” “Ut libet.” “Ergo | 70 |
| Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.” | |
| Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus | |
| Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe | |
| Occultum visus decurrere piscis ad hamum | |
| Mane cliens et jam certus conviva, jubetur | 75 |
| Rura suburbana indictis comes ire Latinis. | |
| Impositus mannis arvum caelumque Sabinum | |
| Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, | |
| Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, | |
| Dum septem donat sestertia, mutua septem | 80 |
| Promittit, persuadet uti mercetur agellum. | |
| Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra | |
| Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque | |
| Sulcos et vineta crepat mera; praeparat ulmos, | |
| Immoritur studiis et amore senescit habendi. | 85 |
| Verum ubi oves furto, morbo periere capellae, | |
| Spem mentita seges, bos est enectus arando, | |
| Offensus damnis media de nocte caballum | |
| Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes. | |
| Quem simul adspexit scabrum intonsumque Phillippus, | 90 |
| “Durus,” ait, “Voltei, nimis attentusque videris | |
| Esse mihi.” “Pol me miserum, patrone, vocares, | |
| Si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen! | |
| Quod te per Genium dextramque deosque Penates | |
| Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.” | 95 |
| Qui semel adspexit quantum dimissa petitis | |
| Praestent, mature redeat repetatque relicta. | |
| Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. |
| Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano | |
| Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. | |
| Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem | |
| Vivere nec recte nec suaviter: haud quia grando | |
| Contuderit vites oleamque momorderit aestus, | 5 |
| Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; | |
| Sed quia mente minus validus quam corpore toto | |
| Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum; | |
| Fidis offendar medicis, irascar amicis, | |
| Cur me funesto properent arcere veterno; | 10 |
| Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam; | |
| Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. | |
| Post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se, | |
| Ut placeat juveni percontare utque cohorti. | |
| Si dicet, Recte, primum gaudere, subinde | 15 |
| Praeceptum auriculis hoc instillare memento: | |
| Ut tu fortunam sic nos te, Celse, feremus. |
| Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus | |
| Quanti me facias: nam cum rogat et prece cogit | |
| Scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, | |
| Dignum mente domoque legentis honesta Neronis | |
| Munere cum fungi propioris censet amici, | 5 |
| Quid possim videt ac novit me valdius ipso. | |
| Multa quidem dixi, cur excusatus abirem; | |
| Sed timui mea ne finxisse minora putarer, | |
| Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. | |
| Sic ego majoris fugiens opprobria culpae | 10 |
| Frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi | |
| Depositum laudas ob amici jussa pudorem, | |
| Scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. |
| Urbis amatorem Fuscum salvere jubemus | |
| Ruris amatores, hac in re scilicet una | |
| Multum dissimiles, at caetera paene gemelli; | |
| Fraternis animis, quidquid negat alter et alter; | |
| Annuimus pariter vetuli notique columbi. | 5 |
| Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni | |
| Rivos et musco circumlita saxa nemusque. | |
| Quid quaeris? Vivo et regno simul ista reliqui | |
| Quae vos ad caelum fertis rumore secundo: | |
| Utque sacerdotis fugitivus liba recuso; | 10 |
| Pane egeo jam mellitis potiore placentis. | |
| Vivere naturae si convenienter oportet | |
| Ponendaeque domo quaerenda est area primum, | |
| Novistine locum potiorem rure beato? | |
| Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura | 15 |
| Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, | |
| Cum semel accepit solem furibundus acutum? | |
| Est ubi divellat somnos minus invida cura? | |
| Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? | |
| Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum | 20 |
| Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? | |
| Nempe inter varias nutritur silva columnas, | |
| Laudaturque domus longos quae prospicit agros. | |
| Naturam expellas furca, tamen usque recurret, | |
| Et mala perrumpet furtim fastidia victrix. | 25 |
| Non qui Sidonio contendere callidus ostro | |
| Nescit Aquinatem potantia vellera fucum | |
| Certius accipiet damnum propiusque medullis, | |
| Quam qui non poterit vero distinguere falsum. | |
| Quem res plus nimio delectavere secundae, | 30 |
| Mutatae quatient. Si quid mirabere pones | |
| Invitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto | |
| Reges et regum vita praecurrere amicos. | |
| Cervus equum pugna melior communibus herbis | |
| Pellebat, donec minor in certamine longo | 35 |
| Imploravit opes hominis frenumque recepit; | |
| Sed postquam victor violens discessit ab hoste | |
| Non equitem dorso, non frenum depulit ore. | |
| Sic qui pauperiem veritus potiore metallis | |
| Libertate caret, dominum vehit improbus atque | 40 |
| Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. | |
| Cui non conveniet sua res, ut calceus olim, | |
| Si pede major erit, subvertet, si minor uret. | |
| Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, | |
| Nec me dimittes incastigatum ubi plura | 45 |
| Cogere quam satis est ac non cessare videbor. | |
| Imperat aut servit collecta pecunia cuique, | |
| Tortum digna sequi potius quam ducere funem. | |
| Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, | |
| Excepto quod non simul esses caetera laetus. | 50 |
| Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, | |
| Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardes, | |
| Smyrna quid et Colophon? Majora minorave fama, | |
| Cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent? | |
| An venit in votum Attalicis ex urbibus una, | 5 |
| An Lebedum laudas odio maris atque viarum? | |
| Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque | |
| Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, | |
| Oblitusque meorum obliviscendus et illis | |
| Neptunum procul e terra spectare furentem. | 10 |
| Sed neque qui Capua Romam petit imbre lutoque | |
| Adspersus volet in caupona vivere; nec, qui | |
| Frigus collegit furnos et balnea laudat | |
| Ut fortunatam plene praestantia vitam. | |
| Nec, si te validus jactaverit Auster in alto, | 15 |
| Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. | |
| Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod | |
| Paenula solstitio, campestre nivalibus auris, | |
| Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. | |
| Dum licet ac vultum servat fortuna benignum, | 20 |
| Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens | |
| Tu quamcunque deus tibi fortunaverit horam | |
| Grata sume manu, neu dulcia differ in annum, | |
| Ut quocunque loco fueris vixisse libenter | |
| Te dicas: nam si ratio et prudentia curas, | 25 |
| Non locus effusi late maris arbiter aufert, | |
| Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. | |
| Strenua nos exercet inertia; navibus atque | |
| Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, | |
| Est Ulubris, animus si te non deficit aequus. | 30 |
| Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci, | |
| Si recte frueris non est ut copia major | |
| Ab Jove donari possit tibi. Tolle querelas: | |
| Pauper enim non est cui rerum suppetit usus. | |
| Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil | 5 |
| Divitiae poterunt regales addere majus. | |
| Si forte in medio positorum abstemius herbis | |
| Vivis et urtica, sic vives protinus ut te | |
| Confestim liquidus Fortunae rivus inauret: | |
| Vel quia naturam mutare pecunia nescit, | 10 |
| Vel quia cuncta putas una virtute minora. | |
| Miramur si Democriti pecus edit agellos | |
| Cultaque dum peregre est animus sine corpore velox; | |
| Cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri | |
| Nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: | 15 |
| Quae mare compescant caussae, quid temperet annum, | |
| Stellae sponte sua jussaene vagentur et errent, | |
| Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, | |
| Quid velit et possit rerum concordia discors, | |
| Empedocles an Stertinium deliret acumen. | 20 |
| Verum seu pisces seu porrum et caepe trucidas | |
| Utere Pompeio Grospho, et si quid petet ultro | |
| Defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. | |
| Vilis amicorum est annona bonis ubi quid deest. | |
| Ne tamen ignores quo sit Romana loco res: | 25 |
| Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis | |
| Armenius cecidit; jus imperiumque Phraates | |
| Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges | |
| Italiae pleno defundit Copia cornu. |
| Ut proficiscentem docui te saepe diuque | |
| Augusto reddes signata volumina, Vini, | |
| Si validus, si laetus erit, si denique poscet; | |
| Ne studio nostri pecces odiumque libellis | |
| Sedulus importes opera vehemente minister. | 5 |
| Si te forte meae gravis uret sarcina chartae, | |
| Abjicito potius quam quo perferre juberis | |
| Clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum | |
| Cognomen vertas in risum et fabula fias. | |
| Viribus uteris per clivos, flumina, lamas; | 10 |
| Victor propositi simul ac perveneris illuc, | |
| Sic positum servabis onus, ne forte sub ala | |
| Fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, | |
| Ut vinosa glomus furtivae Pyrrhia lanae, | |
| Ut cum pileolo soleas conviva tribulis. | 15 |
| Ne vulgo narres, te sudavisse ferendo | |
| Carmina, quae possint oculos auresque morari | |
| Caesaris; oratus multa prece nitere porro. | |
| Vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas. |
| Villice silvarum et mihi me reddentis agelli, | |
| Quem tu fastidis habitatum quinque focis et | |
| Quinque bonos solitum Variam dimittere patres, | |
| Certemus spinas animone ego fortius an tu | |
| Evellas agro, et melior sit Horatius an res. | 5 |
| Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur | |
| Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis | |
| Insolabiliter, tamen istuc mens animusque | |
| Fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra. | |
| Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum: | 10 |
| Cui placet alterius sua nimirum est odio sors. | |
| Stultus uterque locum immeritum causatur inique: | |
| In culpa est animus, qui se non effugit unquam. | |
| Tu mediastinus tacita prece rura petebas, | |
| Nunc urbem et ludos et balnea villicus optas; | 15 |
| Me constare mihi scis, et discedere tristem | |
| Quandocunque trahunt invisa negotia Romam. | |
| Non eadem miramur; eo disconvenit inter | |
| Meque et te: nam quae deserta et inhospita tesca | |
| Credis amoena vocat mecum qui sentit, et odit | 20 |
| Quae tu pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina | |
| Incutiunt urbis desiderium, video, et quod | |
| Angulus iste feret piper et thus ocius uva, | |
| Nec vicina subest vinum praebere taberna | |
| Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cujus | 25 |
| Ad strepitum salias terrae gravis: et tamen urges | |
| Jampridem non tacta ligonibus arva bovemque | |
| Disjunctum curas et strictis frondibus exples; | |
| Addit opus pigro rivus, si decidit imber, | |
| Multa mole docendus aprico parcere prato. | 30 |
| Nunc age quid nostrum concentum dividat audi. | |
| Quem tenues decuere togae nitidique capilli, | |
| Quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, | |
| Quem bibulum liquidi media de luce Falerni, | |
| Coena brevis juvat et prope rivum somnus in herba; | 35 |
| Nec lusisse pudet sed non incidere ludum. | |
| Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam | |
| Limat, non odio obscuro morsuque venenat; | |
| Rident vicini glebas et saxa moventem. | |
| Cum servis urbana diaria rodere mavis; | 40 |
| Horum tu in numerum voto ruis; invidet usum | |
| Lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. | |
| Optat ephippia bos, piger optat arare caballus; | |
| Quam scit uterque libens censebo exerceat artem. |
| Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, | |
| Quorum hominum regio et qualis via, (nam mihi Baias | |
| Musa supervacuas Antonius, et tamen illis | |
| Me facit invisum, gelida cum perluor unda | |
| Per medium frigus. Sane murteta relinqui | 5 |
| Dictaque cessantem nervis elidere morbum | |
| Sulphura contemni vicus gemit, invidus aegris, | |
| Qui caput et stomachum supponere fontibus audent | |
| Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. | |
| Mutandus locus est et deversoria nota | 10 |
| Praeteragendus equus. Quo tendis? Non mihi Cumas | |
| Est iter aut Baias, laeva stomachosus habena | |
| Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore.) | |
| Major utrum populum frumenti copia pascat, | |
| Collectosne bibant imbres puteosne perennes | 15 |
| Jugis aquae; (nam vina nihil moror illius orae; | |
| Rure meo possum quidvis perferre patique, | |
| Ad mare cum veni generosum et lene requiro, | |
| Quod curas abigat, quod cum spe divite manet | |
| In venas animumque meum, quod verba ministret, | 20 |
| Quod me Lucanae juvenem commendet amicae.) | |
| Tractus uter plures lepores, uter educet apros, | |
| Utra magis pisces et echinos aequora celent, | |
| Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, | |
| Scribere te nobis, tibi nos accredere par est. | 25 |
| Maenius, ut rebus maternis atque paternis | |
| Fortiter absumptis urbanus coepit haberi, | |
| Scurra vagus non qui certum praesepe teneret, | |
| Impransus non qui civem dinosceret hoste, | |
| Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, | 30 |
| Pernicies et tempestas barathrumque macelli, | |
| Quidquid quaesierat ventri donabat avaro. | |
| Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil | |
| Aut paulum abstulerat patinas coenabat omasi | |
| Vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset; | 35 |
| Scilicet ut ventres lamna candente nepotum | |
| Diceret urendos, correctus Bestius. Idem | |
| Quidquid erat nactus praedae majoris ubi omne | |
| Verterat in fumum et cinerem, Non hercule miror, | |
| Aiebat, si qui comedunt bona, cum sit obeso | 40 |
| Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla. | |
| Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvula laudo | |
| Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis; | |
| Verum ubi quid melius contingit et unctius idem | |
| Vos sapere et solos aio bene vivere, quorum | 45 |
| Conspicitur nitidis fundata pecunia villis. |
| Ne perconteris fundus meus, optime Quinti, | |
| Arvo pascat herum an baccis opulentet olivae, | |
| Pomisne et pratis an amicta vitibus ulmo, | |
| Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. | |
| Continui montes ni dissocientur opaca | 5 |
| Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat Sol, | |
| Laevum discedens curru fugiente vaporet. | |
| Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni | |
| Corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex | |
| Multa fruge pecus multa dominum juvet umbra, | 10 |
| Dicas adductum propius frondere Tarentum. | |
| Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec | |
| Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, | |
| Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. | |
| Hae latebrae dulces, etiam si credis amoenae, | 15 |
| Incolumem tibi me praestant Septembribus horis. | |
| Tu recte vivis si curas esse quod audis. | |
| Jactamus jampridem omnis te Roma beatum; | |
| Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, | |
| Neve putes alium sapiente bonoque beatum, | 20 |
| Neu si te populus sanum recteque valentem | |
| Dictitet occultam febrem sub tempus edendi | |
| Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. | |
| Stultorum incurata pudor malus ulcera celat. | |
| Si quis bella tibi terra pugnata marique | 25 |
| Dicat et his verbis vacuas permulceat aures: | |
| “Tene magis salvum populus velit an populum tu | |
| Servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi: | |
| Juppiter;” Augusti laudes agnoscere possis: | |
| Cum pateris sapiens emendatusque vocari, | 30 |
| Respondesne tuo dic sodes nomine? Nempe | |
| Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu. | |
| Qui dedit hoc hodie cras si volet auferet, ut si | |
| Detulerit fasces indigno detrahet idem. | |
| “Pone, meum est:” inquit. Pono tristisque recedo. | 35 |
| Idem si clamet furem, neget esse pudicum, | |
| Contendat laqueo collum pressisse paternum; | |
| Mordear opprobriis falsis mutemque colores? | |
| Falsus honor juvat et mendax infamia terret | |
| Quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis? | 40 |
| Qui consulta patrum, qui leges juraque servat, | |
| Quo multae magnaeque secantur judice lites, | |
| Quo res sponsore et quo causae teste tenentur. | |
| Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota | |
| Introrsum turpem, speciosum pelle decora. | 45 |
| “Nec furtum feci nec fugi,” si mihi dicat | |
| Servus, “Habes pretium, loris non ureris,” aio. | |
| “Non hominem occidi.” “Non pasces in cruce corvos.” | |
| “Sum bonus et frugi.” “Renuit negitatque Sabellus: | |
| Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque | 50 |
| Suspectos laqueos et opertum miluus hamum. | |
| Oderunt peccare boni virtutis amore; | |
| Tu nihil admittes in te formidine poenae: | |
| Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis; | |
| Nam de mille fabae modiis cum surripis unum, | 55 |
| Damnum est non facinus mihi pacto lenius isto.” | |
| Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, | |
| Quandocunque deos vel porco vel bove placat, | |
| Jane pater! clare, clare cum dixit, Apollo! | |
| Labra movet metuens audiri: “Pulchra Laverna, | 60 |
| Da mihi fallere, da justo sanctoque videri, | |
| Noctem peccatis et fraudibus objice nubem.” | |
| Quî melior servo, qui liberior sit avarus, | |
| In triviis fixum cum se demittit ob assem, | |
| Non video; nam qui cupiet metuet quoque; porro, | 65 |
| Qui metuens vivet liber mihi non erit unquam. | |
| Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui | |
| Semper in augenda festinat et obruitur re. | |
| Vendere cum possis captivum occidere noli; | |
| Serviet utiliter: sine pascat durus aretque, | 70 |
| Naviget ac mediis hiemet mercator in undis; | |
| Annonae prosit; portet frumenta penusque. | |
| Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu, | |
| Rector Thebarum, quid me perferre patique | |
| Indignum coges?” “Adimam bona.” “Nempe pecus, rem, | |
| Lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis et | 76 |
| Compedibus saevo te sub custode tenebo.” | |
| “Ipse deus simul atque volam me solvet.” Opinor | |
| Hoc sentit: “Moriar; mors ultima linea rerum est.” |
| Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis | |
| Quo tandem pacto deceat majoribus uti, | |
| Disce, docendus adhuc, quae censet amiculus, ut si | |
| Caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid | |
| Et nos quod cures proprium fecisse loquamur. | 5 |
| Si te grata quies et primam somnus in horam | |
| Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, | |
| Si laedit caupona, Ferentinum ire jubebo; | |
| Nam neque divitibus contingunt gaudia solis. | |
| Nec vixit male qui natus moriensque fefellit | 10 |
| Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum | |
| Te tractare voles, accedes siccus ad unctum. | |
| “Si pranderet olus patienter regibus uti | |
| Nollet Aristippus.” “Si sciret regibus uti | |
| Fastidiret olus qui me notat.” Utrius horum | 15 |
| Verba probes et facta doce, vel junior audi | |
| Cur sit Aristippi potior sententia; namque | |
| Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: | |
| “Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et | |
| Splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, | 20 |
| Officium facio: tu poscis vilia rerum, | |
| Dante minor quamvis fers te nullius egentem.” | |
| Omnis Aristippum decuit color et status et res, | |
| Tentantem majora, fere praesentibus aequum. | |
| Contra quem duplici panno patientia velat | 25 |
| Mirabor vitae via si conversa decebit. | |
| Alter purpureum non exspectabit amictum, | |
| Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet, | |
| Personamque feret non inconcinnus utramque; | |
| Alter Mileti textam cane pejus et angui | 30 |
| Vitabit chlamydem, morietur frigore si non | |
| Rettuleris pannum. Refer et sine vivat ineptus. | |
| Res gerere et captos ostendere civibus hostes | |
| Attingit solium Jovis et caelestia tentat: | |
| Principibus placuisse viris non ultima laus est. | 35 |
| Non cuivis homini contingit adire Corinthum. | |
| Sedit qui timuit ne non succederet. Esto! | |
| Quid qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui | |
| Hîc est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret, | |
| Ut parvis animis et parvo corpore majus: | 40 |
| Hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est, | |
| Aut decus et pretium recte petit experiens vir. | |
| Coram rege suo de paupertate tacentes | |
| Plus poscente ferent; distat sumasne pudenter | |
| An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons. | 45 |
| “Indotata mihi soror est, paupercula mater, | |
| Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,” | |
| Qui dicit, clamat, “Victum date.” Succinit alter: | |
| “Et mihi dividuo findetur munere quadra.” | |
| Sed tacitus pasci si posset corvus haberet | 50 |
| Plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. | |
| Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum | |
| Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, | |
| Aut cistam effractam et subducta viatica plorat, | |
| Nota refert meretricis acumina, saepe catellam, | 55 |
| Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox | |
| Nulla fides damnis verisque doloribus adsit. | |
| Nec semel irrisus triviis attollere curat | |
| Fracto crure planum, licet illi plurima manet | |
| Lacrima, per sanctum juratus dicat Osirim: | 60 |
| “Credite non ludo; crudeles, tollite claudum.” | |
| “Quaere peregrinum,” vicinia rauca reclamat. |
| Si bene te novi metues, liberrime Lolli, | |
| Scurrantis speciem praebere professus amicum. | |
| Ut matrona meretrici dispar erit atque | |
| Discolor, infido scurrae distabit amicus. | |
| Est huic diversum vitio vitium prope majus, | 5 |
| Asperitas agrestis et inconcinna gravisque, | |
| Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, | |
| Dum vult libertas dici mera veraque virtus. | |
| Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum. | |
| Alter in obsequium plus aequo pronus et imi | 10 |
| Derisor lecti sic nutum divitis horret, | |
| Sic iterat voces et verba cadentia tollit, | |
| Ut puerum saevo credas dictata magistro | |
| Reddere vel partes mimum tractare secundas | |
| Alter rixatur de lana saepe caprina, | 15 |
| Propugnat nugis armatus: “Scilicet ut non | |
| Sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non | |
| Acriter elatrem! Pretium aetas altera sordet.” | |
| Ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus; | |
| Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. | 20 |
| Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, | |
| Gloria quem supra vires et vestit et ungit, | |
| Quem tenet argenti sitis importuna famesque, | |
| Quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus | |
| Saepe decem vitiis instructior odit et horret: | 25 |
| Aut si non odit regit, ac veluti pia mater | |
| Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem | |
| Vult, et ait prope vera: “Meae (contendere noli) | |
| Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est: | |
| Arta decet sanum comitem toga; desine mecum | 30 |
| Certare.” Eutrapelus cuicunque nocere volebat | |
| Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam | |
| Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, | |
| Dormiet in lucem, scorto postponet honestum | |
| Officium, nummos alienos pascet, ad imum | 35 |
| Thrax erit aut olitoris aget mercede caballum. | |
| Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam, | |
| Commissumque teges et vino tortus et ira; | |
| Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, | |
| Nec cum venari volet ille poëmata panges. | 40 |
| Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque | |
| Zethi dissiluit, donec suspecta severo | |
| Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur | |
| Moribus Amphion: tu cede potentis amici | |
| Lenibus imperiis, quotiesque educet in agros | 45 |
| Aetolis onerata plagis jumenta canesque, | |
| Surge et inhumanae senium depone Camenae, | |
| Coenes ut pariter pulmenta laboribus empta. | |
| Romanis sollemne viris opus, utile famae | |
| Vitaeque et membris, praesertim cum valeas et | 50 |
| Vel cursu superare canem vel viribus aprum | |
| Possis. Adde virilia quod speciosius arma | |
| Non est qui tractet:—scis, quo clamore coronae | |
| Proelia sustineas campestria; denique saevam | |
| Militiam puer et Cantabrica bella tulisti | 55 |
| Sub duce qui templis Parthorum signa refigit | |
| Nunc, et, si quid abest Italis adjudicat armis. | |
| Ac, ne te retrahas et inexcusabilis absis, | |
| Quamvis nil extra numerum fecisse modumque | |
| Curas, interdum nugaris rure paterno; | 60 |
| Partitur lintres exercitus; Actia pugna | |
| Te duce per pueros hostili more refertur; | |
| Adversarius est frater, lacus Hadria, donec | |
| Alterutrum velox Victoria fronde coronet. | |
| Consentire suis studiis qui crediderit te, | 65 |
| Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. | |
| Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu | |
| Quid de quoque viro et cui dicas saepe videto. | |
| Percontatorem fugito, nam garrulus idem est, | |
| Nec retinent patulae commissa fideliter aures, | 70 |
| Et semel emissum volat irrevocabile verbum. | |
| Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve | |
| Intra marmoreum venerandi limen amici, | |
| Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae | |
| Munere te parvo beet aut incommodus angat. | 75 |
| Qualem commendes, etiam atque etiam adspice, ne mox | |
| Incutiant aliena tibi peccata pudorem. | |
| Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo | |
| Quem sua culpa premet deceptus omitte tueri, | |
| Ut penitus notum, si tentent crimina, serves | 80 |
| Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui | |
| Dente Theonino cum circumroditur, ecquid | |
| Ad te post paulo ventura pericula sentis? | |
| Nam tua res agitur paries cum proximus ardet, | |
| Et neglecta solent incendia sumere vires. | 85 |
| Dulcis inexpertis cultura potentis amici; | |
| Expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est | |
| Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. | |
| Oderunt hilarem tristes tristemque jocosi, | |
| Sedatum celeres, agilem navumque remissi; | 90 |
| Potores bibuli media de nocte Falerni | |
| Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis | |
| Nocturnos jures te formidare vapores. | |
| Deme supercilio nubem: plerumque modestus | |
| Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. | 95 |
| Inter cuncta leges et percontabere doctos, | |
| Qua ratione queas traducere leniter aevum; | |
| Num te semper inops agitet vexetque cupido, | |
| Num pavor et rerum mediocriter utilium spes; | |
| Virtutem doctrina paret, naturane donet; | 100 |
| Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum; | |
| Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, | |
| An secretum iter et fallentis semita vitae. | |
| Me quoties reficit gelidus Digentia rivus, | |
| Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, | 105 |
| Quid sentire putas? quid credis, amice, precari? | |
| Sit mihi quod nunc est, etiam minus; et mihi vivam | |
| Quod superest aevi, si quid superesse volunt di; | |
| Sit bona librorum et provisae frugis in annum | |
| Copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae. | 110 |
| Sed satis est orare Jovem quae donat et aufert: | |
| Det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo. |
| Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, | |
| Nulla placere diu nec vivere carmina possunt | |
| Quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos | |
| Adscripsit Liber Satyris Faunisque poëtas | |
| Vina fere dulces oluerunt mane Camenae. | 5 |
| Laudibus arguitur vini vinosus Homerus; | |
| Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma | |
| Prosiluit dicenda. “Forum putealque Libonis | |
| Mandabo siccis, adimam cantare severis:” | |
| Hoc simul edixi non cessavere poëtae | 10 |
| Nocturno certare mero, putere diurno. | |
| Quid, si quis vultu torvo ferus et pede nudo | |
| Exiguaeque togae simulet textore Catonem, | |
| Virtutemne repraesentet moresque Catonis? | |
| Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, | 15 |
| Dum studet urbanus tenditque disertus haberi. | |
| Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi | |
| Pallerem casu biberent exsangue cuminum. | |
| O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe | |
| Bilem, saepe jocum vestri movere tumultus! | 20 |
| Libera per vacuum posui vestigia princeps, | |
| Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit | |
| Dux reget examen. Parios ego primus iambos | |
| Ostendi Latio, numeros animosque secutus | |
| Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. | 25 |
| Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes | |
| Quod timui mutare modos et carminis artem, | |
| Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, | |
| Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, | |
| Nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris, | 30 |
| Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. | |
| Hunc ego non alio dictum prius ore Latinus | |
| Vulgavi fidicen; juvat immemorata ferentem | |
| Ingenuis oculisque legi manibusque teneri. | |
| Scire velis mea cur ingratus opuscula lector | 35 |
| Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus? | |
| Non ego ventosae plebis suffragia venor | |
| Impensis coenarum et tritae munere vestis; | |
| Non ego nobilium scriptorum auditor et ultor | |
| Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor: | 40 |
| Hinc illae lacrimae. “Spissis indigna theatris | |
| Scripta pudet recitare et nugis addere pondus,” | |
| Si dixi: “Rides,” ait, “et Jovis auribus ista | |
| Servas; fidis enim manare poëtica mella | |
| Te solum, tibi pulcher.” Ad haec ego naribus uti | 45 |
| Formido, et luctantis acuto ne secer ungui, | |
| “Displicet iste locus,” clamo, “et diludia posco.” | |
| Ludus enim genuit trepidum certamen et iram, | |
| Ira truces inimicitias et funebre bellum. |
| Vertumnum Janumque, liber, spectare videris, | |
| Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus. | |
| Odisti claves et grata sigilla pudico; | |
| Paucis ostendi gemis et communia laudas, | |
| Non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis. | 5 |
| Non erit emisso reditus tibi. “Quid miser egi? | |
| Quid volui?” dices ubi quis te laeserit; et scis | |
| In breve te cogi cum plenus languet amator. | |
| Quodsi non odio peccantis desipit augur, | |
| Carus eris Romae donec te deserat aetas; | 10 |
| Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi | |
| Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes, | |
| Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam. | |
| Ridebit monitor non exauditus, ut ille | |
| Qui male parentem in rupes protrusit asellum | 15 |
| Iratus: quis enim invitum servare laboret? | |
| Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem | |
| Occupet extremis in vicis balba senectus. | |
| Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures, | |
| Me, libertino natum patre et in tenui re, | 20 |
| Majores pennas nido extendisse loqueris, | |
| Ut quantum generi demas virtutibus addas; | |
| Me primis Urbis belli placuisse domique; | |
| Corporis exigui, praecanum, solibus aptum, | |
| Irasci celerem, tamen ut placabilis essem. | 25 |
| Forte meum si quis te percontabitur aevum, | |
| Me quater undenos sciat implevisse Decembres | |
| Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno. |