1

In-Cypro-genitam Cytheream canam, quæ mortalibus

blanda dona dat; in amabili autem vultu

semper subridet, et amabilem affert florem.

Salve, dea, Salamini bene-cultæ imperans,

5

et toti Cypro; da vero amabilem cantum;

atque ego et tui et alius meminero cantionis.

X. IN MINERVAM.

Palladem Minervam, patronam-urbium, incipio canere,

potentem; cui cum Marte curæ-sunt bellica opera,

et quæ-diruuntur urbes, clamorque bellaque:

et liberavit populum in bellum euntemque redeuntemque.

Salve, dea; da vero nobis fortunam, felicitatemque.

XI. IN JUNONEM.

Junonem cano aureo-solio-insidentem, quam peperit Rhea,

immortalem reginam, supereminente specie præditam,

Jovis altisoni sororem, conjugemque,

illustrem, quam omnes beati per latum Olympum

venerantes honorant, pariter-cum Jove gaudente-fulminibus.

XII. IN CEREREM.

Cererem pulcris-comis, venerabilem deam, incipio canere,

ipsam, et filiam, præpulcram Proserpinam.

Salve, dea, et hanc serva urbem; præsis autem cantui.

XIII. IN MATREM DEORUM.

1

Matrem mihi omniumque deorum, omniumque hominum

celebra, Musa arguta, Jovis filia magni:

cui crotalorum tympanorumque sonus, simulque strepitus tibiarum

placuit, ac luporum clangor, torvorumque leonum,

5

montesque sonori, et silvosi recessus.

Et tu quidem sic salve deæque simul omnes, cantu.

XIV. IN HERCULEM LEONIS-ANIMO.

1

Herculem, Jovis filium, canam, quem longe præstantissimum

peperit terrestrium, Thebis in amœnis,

Alcmena, mixta cum-nubes-cogente Saturnio;

qui antea quidem per terram immensam ac mare

5

errans, sub mandatis Eurysthei regis,

multa quidem ipse fecit violenta, multa autem sustinuit:

nunc vero tandem in pulcra sede nivosi Olympi

habitat oblectans-se, et habet pulcram-talis Heben.

Salve, rex, Jovis fili; da vero virtutemque et felicitatem.

XV. IN ÆSCULAPIUM.

Medicum morborum Æsculapium incipio canere,

filium Apollinis, quem peperit divina Coronis

Dotio in campo, filia Phlegyæ regis,

gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.

Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu.

XVI. IN DIOSCUROS.

Castorem et Pollucem cane, Musa arguta,

Tyndaridas, qui ex-Jove Olympio nati-sunt:

quos sub Taygeti verticibus peperit veneranda Leda,

clam subacta a-nubes-atras-cogente Saturnio.

Salvete, Tyndaridæ, velocium ascensores equorum.

XVII. IN MERCURIUM.

1

Mercurium cano Cyllenium, Argicidam,

Cyllenen regentem, et Arcadiam pecorosam,

nuntium immortalium perutilem, quem peperit Maja,

Atlantis filia, Jovis in amore congressa,

5

veneranda; beatorum autem deorum vitavit cœtum,

antrum habitans umbrosum; ubi Saturnius

cum-Nympha pulcris-comis miscebatur nocte intempesta,

quando dulcis somnus occupabat candidis-ulnis Junonem;

latebat vero immortalesque deos, mortalesque homines.

10

Et tu quidem sic salve, Jovis et Majæ fili:

a te autem ego exorsus transibo alium ad hymnum.

Salve, Mercuri gratiarum-dator, internuntie, dator bonorum.

XVIII. IN PANA.

1

De Mercurii mihi caro filio dic, Musa,

capripede, bicorni, amante-strepitus, qui per valles

arborosas simul incedit choro-assuetis cum-Nymphis;

quæ quidem excelsæ petræ calcant cacumina

5

Pana invocantes, pastoralem deum, splendidum-cæsarie,

squalidum, qui omnem collem nivosum sortitus-est,

et vertices montium, et saxosas semitas;

itatque huc atque illuc, per virgulta densa,

interdum quidem fluentis pellectus mollibus;

10

interdum autem rursus petras inter præcipites ambulat,

summum verticem ovibus-speculandis-aptum conscendens.

Sæpe autem candidis-lapidibus-tectos percurrit montes longos;

sæpeque inter clivos agitavit, feras cædens,

acute cernens: aliquando autem verspertinus clanxit solus,

15

a-ventione revertens, ab arundiniabus musam modulans

suavem: non hunc sane præcurrerit in cantibus

avis, quæ veris floriferi in foliis

lamentum effundens, emittit suavissimum cantum.

Cum ipso vero tunc Nymphæ montanæ, canoræ,

20

ambulantes frequenter pedibus ad fontem nigris-aquis

canunt; verticem autem circumsonat montis echo

(deus vero huc et illuc chororum, modo in medium vadens,

micans pedibus obit; tegumentum autem ad terga cruentum

lyncis habet, suavibus oblectans-sibi animum cantibus),

25

in molli prato; illic crocus et hyacinthus

odorus florens immiscetur indiscriminatim herbæ.

Celebrant autem deos beatos, et latum Olympum:

qualiter Mercurium perutilem, egregium præ-aliis

dicebant, ut ille omnibus diis velox nuntius est.

30

Et sane is in Arcadiam fontibus-irriguam, matrem ovium,

pervenit, ubi ei lucus Cyllenii est:

illic is, etiamsi deus est, crispas-velleribus oves pascebat

virum apud mortalem. Floruit enim amor tener eum aggressus

cum-Nympha pulcris-comis Dryopis in-amore ut-misceretur:

35

ac perfecit concubitum juvenilem; peperit vero ea in ædibus

Mercurio carum filium, statim monstrosum visu,

capripedem, bicornem, multo-strepitu-gaudentem, dulce-ridentem;

fugit autem exsiliens, reliquitque puerum nutrix:

metuit enim, ut vidit faciem inamabilem, barbatam.

40

Hunc vero statim Mercurius perutilis in manus posuit

acceptum: gaudebatque animo supra-modum deus.

Celeriter autem ad immortalium sedes ivit, puero cooperto

pellibus in densis montani leporis;

apud Jovem vero consedit, et ceteros immortales,

45

ostenditque puerum suum; omnes autem inde animo oblectati-sunt

immortales; præcipue vero Bacchius Dionysus:

Pana vero ipsum vocabant, quod animum omnibus oblectavit.

Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu;

verum ego et tui et alius meminero cantionis.

XIX. IN VULCANUM.

1

Vulcanum sollertissimum cane, Musa arguta,

qui cum Minerva cæsiis-oculis præclara opera

homines docuit in terra; qui antea quidem

in-antris habitabant inter montes, tanquam feræ;

5

nunc vero per Vulcanum artificem-inclytum opera docti,

facile ævum, integrum in annum,

quieti transigunt in suis ædibus.

Sed propitius-esto, Vulcane; da autem virtutemque et felictatem.

XX. IN APOLLINEM.

Phœbe, te quidem et cygnus sub alis argute cantat,

ripæ insiliens, amnem propter vorticosum,

Peneum; te vero cantor, habens citharam argutam,

suaviloquus primumque et postremum semper canit.

Et tu quidem sic salve, rex; placo autem te cantu.

XXI. IN NEPTUNUM.

1

De Neptuno, deo magno, incipio canere,

terræ motore et infructuosi maris,

pontico, qui Heliconem et latas habet Ægas.

Dupliciter tibi, Terræ-quassator, dii honorem divisere,

5

equorumque domitor ut-sis, servatorque navium.

Salve, Neptune terram-cingens, cæruleis-crinibus,

et beate, benignum cor habens, navigantibus auxiliare.

XXII. IN JOVEM.

Jovem, deorum præstantissimum, canam, et maximum,

late-sonantem, potentem, perfectum; qui cum-Themide,

inclinate sedente, crebra colloquia facit.

Propitius-esto, late-sonans Saturnie, augustissime, maxime.

XXIII. IN VESTAM.

Vesta, quæ regis, Apollinis jaculantis,

Pytho in divina sacram domum tueris,

semper a-tuis cincinnis distillat humidum oleum.

Veni hanc in domum, propitium animum habens,

cum-Jove provido; gratiamque simul præbe cantui.

XXIV. IN MUSAS ET APOLLINEM.

1

A-Musis incipiam, Apollineque, Joveque.

Ex Musis enim, et longe-jaculante Apolline,

viri cantores sunt super terram et citharœdi;

ex Jove autem, reges: is vero felix, quemcunque Musæ

5

diligunt; suavis ei ab ore fluit vox.

Salvete, liberi Jovis, et meo honorem-date cantui;

atque ego vestrumque et alius meminero cantionis.

XXV. IN BACCHUM.

1

Hedera-coronatum Bacchum, altisonum, incipio canere,

Jovis ac Semeles inclytæ præclarum filium;

quem alebant pulcris-comis Nymphæ, a patre rege

susceptum sinubus, et sedulo nutriebant,

5

Nysæ in vallibus: is autem crescebat patris voluntate

antro in fragranti, in-numero-habitus immortalium.

At postquam hunc deæ celebratissimum aluerant,

tunc itabat per silvosos recessus,

hedera et lauro coronatus; simulque sequebantur

10

Nymphæ; ipse vero dux-erat: strepitusque tenebat immensam silvam.

Et tu quidem sic salve, uvis-abundans o Bacche;

da autem nos gaudentes ad horas rursus ut-veniamus,

ex horis vero inde in multos annos.

XXVI. IN EUNDEM.

***

1

alii enim in-Dracano te, alii vero in Icaro ventosa

dicunt, alii in Naxo, Jovis soboles, Insute Jovis femori,

alii te ad Alpheum flumen vorticosum

utero-conceptum Semelen peperisse Jovi fulmine-gaudenti,

5

alii vero in Thebis, rex, te dicunt natum-esse;

mentientes. Te vero genuit pater hominumque deûmque,

procul ab hominibus, latens candidis-ulnis Junonem.

Est vero aliqua Nysa, summus mons, florens silva,

longe a-Phœnice, prope Ægypti (Nili) fluenta,

10

atque ei statuent simulacra multa in templis.

Ut vero hæc tria sunt, sic tibi omnino tertio-quoque-anno usque

homines facient eximias hecatombas.

Dixit, et cyaneis superciliis annuit Saturnius:

divinæ autem comæ concutiebantur regis

15

de capite immortali; magnumque tremefecit Olympum.

Sic fatus, annuit capite consiliorum-auctor Jupiter.

Sis-propitius, Iraphiota, mulieribus-furorem incutiens; ac te poetæ

celebramus incipientes finientesque; neque ullo-modo licet,

tui oblitum, suavis meminisse cantus.

20

Et tu quidem ita salve, Bacche Iraphiota,

cum matre Semele, quam vocant Thyonen.

XXVII. IN DIANAM.

1

Dianam cano aurea-sagitta-insignem, tumultuosam,

virginem venerandam, cervos-ferientem, sagittis-gaudentem,

germanam-sororem aureo-ense-insignis Apollinis:

quæ per montes umbrosos, et cacumina ventosa,

5

venatione oblectans-se, totum-aureum arcum tendit,

emittens luctuosa tela; tremunt autem vertices

altorum montium; sonatque insuper umbrosa silva

graviter a clangore ferarum; horret vero terra,

pontusque piscosus; ea autem validum cor habens,

10

circumquaque se-vertit, ferarum perdens genus.

Ac postquam oblectata-est ferarum-speculatrix Sagittis-gaudens,

exhilaravitque animum, laxato flexili arcu,

vadit in magnam domum fratris cari,

Phœbi Apollinis, Delphorum ad opulentum populum,

15

Musarum et Gratiarum pulcrum chorum instauratura.

Ibi postquam-suspendit flexilem arcum et sagittas,

præcedit, venustum circa corpus ornatum habens,

exordiens choros: illæ autem divinam vocem emittentes

celebrant Latonam pulcram-talis, ut peperit liberos

20

immortalium consilioque et operibus longe optimos.

Salvete, liberi Jovis et Latonæ comis-pulcræ:

verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.

XXVIII. IN MINERVAM.

1

Palladem Minervam, illustrem deam, incipio canere,

cæsiis-oculis, multi-consilii, immite cor habentem,

virginem venerandam, patronam-urbium, robustam,

Tritoniam; quam ipse (solus) genuit providus Jupiter

5

augusto ex capite, bellica arma habentem,

aurea, splendentia; veneratio autem tenebat omnes videntes

immortales. Ea vero ante Jovem ægidem-tenentem

impetuose exsiliit ab immortali capite,

vibrans acutam hastam; magnus autem concutiebatur Olympus

10

graviter sub impetu Cæsiæ: circum vero terra

horrendum resonuit: commotusque-est inde pontus,

undis purpureis conturbatus; constitit autem salum

repente; stitit vero Hyperionis præclarus filius

equos celeripedes longo tempore, donec puella

15

demsit-sibi ab immortalibus humeris divina arma,

Pallas Minerva; gavisus-est autem providus Jupiter.

Et tu quidem sic salve, Jovis nata ægidem-tenentis;[TR1]

verum ego et tui et alius meminero cantionis.

[TR1] "agidem-tenentis" → "ægidem-tenentis"

XXIX. IN VESTAM ET MERCURIUM.

1

Vesta, quæ omnium in ædibus altis

immortaliumque deorum, et humi vadentium hominum

sedem sempiternam sortita-es, antiquum honorem,

pulcrum habens munus et honorem: non enim sine te

5

convivia sunt mortalibus, ubi non primæ postremæque

Vestæ incipiens libat quisque dulce vinum.

Et tu mihi, Argicida, Jovis et Majæ fili,

nuntie beatorum, auream-virgam-gestans, dator bonorum:

habitatis domos pulcras, cara mentibus invicem

10

propitius auxiliare, cum venerandaque caraque

Vesta. Ambo enim terrestrium hominum

scientes opera pulcra, menteque comites-estis et pubertate.

Salve, Saturni filia, tuque et auream-virgam-gestans Mercurius:

verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.

XXX. IN TERRAM MATREM OMNIUM.

1

Terram omnium-matrem canam, bene-fundatam,

antiquissimam, quæ alit super solo omnia, quæcumque sunt;

et quæcumque solum divinum permeant, et quæcumque pontum,

et quæcumque volant, hæc aluntur ex te ortis divitiis.

5

Ex te vero beati-filiis et-fructibus sunt homines,

veneranda: penes te autem est dare vitam et auferre

mortalibus hominibus. Ille vero est felix, quem tu animo

lubens honoraveris: ei copiosa omnia adsunt.

Onustum-est quidem ipsis arvum almum, ac per agros

10

jumentis abundat; domus autem impletur bonis:

ipsi vero bonis-legibus per urbem pulcris-abundantem-mulieribus

regnant, felicitasque multa et divitiæ sequuntur;

filii vero lætitia recens-florente gloriantur,

virgunculæque choris festivis læto animo

15

ludentes, persultant flores molles herbæ, eorum

quos tu honoraveris, venerabilis dea, copiosa diva.

Salve, deorum mater, uxor Cœli stelliferi;

lubensque pro cantu victum animo-gratum præbe:

verum ego et tui et alius meminero cantionis.

XXXI. IN SOLEM.

1

Solem celebrare rursus, Jovis nata, incipe, Musa,

Calliope, lucentem, quem Euryphaessa magnis-oculis

peperit Terræ filio et Cœli stellati.

Duxit enim Euryphaessam inclytam Hyperion,

5

germanam-sororem, quæ ei peperit pulcros liberos,

Auroramque roseis-cubitis, et pulcris-comis Lunam,

Solemque indefessum, assimilem immortalibus diis;

qui lucet mortalibus, et immortalibus diis,

equis invectus: horrendum vero is tuetur oculis

10

aurea e galea; clarique radii ab ipso

splendidum nitent; ad temporaque genæ

claræ a capite venustam tenent faciem

longe-lucentem; pulcerque circa corpus fulget vestitus,

textura-tenui, flatu ventorum: subtus autem masculi equi

15

ubi ille quum-stiterit aureo-jugo currum et equos,

vespertinus mittat per cœlum in-Oceanum.

Salve, rex, lubens autem victum animo-gratum præbe:

a te vero exorsus celebrabo articulate-loquentium genus virorum

semideorum, quorum opera dii mortalibus ostenderunt.

XXXII. IN LUNAM.

1

Lunam canere patulam-alis (volantem) aggredimini, Musæ,

suaviloquæ filiæ Saturnii Jovis, peritæ cantus;

ex qua splendor terram involvit a-cœlo-ostensus,

capite ab immortali; multusque decor suboritur

5

splendoris fulgentis; nitetque tenebrosus aer

aurea a corona; radii autem in-aere-versantur,

quando ab Oceano, quum-laverit corpus pulcrum,

vestes induta longe-lucentes divina Luna,

ubi-junxit equos ardua-cervice, fulgidos,

10

rapide ulterius agitavit pulcre-jubatos equos,

vespertina, in-medio-mense, quando plenus-est magnus globus,

splendidissimique radii tunc augescentis sunt

cœlitus; signum autem mortalibus et indicium est.

Cum-hac olim Saturnius mixtus-est amore et concubitu:

15

hæc vero gravida-facta, Pandiam peperit filiam,

conspicuam formam habentem inter immortales deos.

Salve, regina, dea candidis-ulnis, divina Luna,

benevola, pulcris-comis; a-te autem incipiens, laudes virorum

canam semideorum, quorum celebrant opera cantores,

20

Musarum ministri, ab oribus amabilibus.

XXXIII. IN DIOSCUROS.

1

De Dioscuris volubilibus-oculis-præditæ dicite Musæ,

Tyndaridis, Ledæ pulcræ-talis præclaris filiis,

Castoreque equûm-domitore, et irreprehenso Polluce;

quos sub Taygeti vertice, montis magni,

5

mixta in amore cum-nubes-cogente Saturnio

servatores peperit filios terrestrium hominum,

velociumque navium, quando sæviant procellæ

hiemales per pontum implacabilem; ii vero e navibus

supplicantes vocant Jovis pueros magni,

10

agnis mactatis albis, fastigia ubi-conscenderint

puppis; eam autem ventusque magnus et unda maris

fecere submersam: hi vero repente apparuerunt

fuscis alis per ætherem properantes,

statim autem gravium ventorum cessare-fecerunt procellas,

15

fluctusque straverunt albi maris in pelago

nautis, signa bona laboris navigandi ipsis; illi autem conspicati

gavisi-sunt, cessaruntque ab-ærumnoso labore.

Salvete, Tyndaridæ, velocium vectores equorum:

verum ego vestrûm et alius meminero cantionis.




EPIGRAMMATA.

I. AD NEOTICHENSES.

Reveremini hospitalium-munerum indigum et tecti,

qui urbem altam, Cymes pulcram puellam (coloniam),

habitatis, Sædenes radicem extremam alte-comantis,

divinam bibentes aquam sacri fluminis,

Hermi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter.

II. CYMEN REVERSURUS.

Mox pedes me referant ad verecundorum urbem virorum:

horum etenim animus benignus est et prudentia eximia.

III. IN MIDAM.

1

Ænea virgo sum, Midæque in sepulcro posita-sum.

Quoad et aqua fluet, et altæ arbores virescent,

solque oriens lucebit, splendidaque luna,

et fluvii labentur, æstuabitque mare:

5

hoc-ipso in-loco manens, lacrimoso in tumulo,

narrabo prætereuntibus, Midas quod hic sepultus-est.

IV. AD CYMÆOS.

1

Cui me fato fecit pater Jupiter ut-inciderem,

infantem venerandæ in genubus matris me nutriens!

quam olim munierunt consilio Jovis ægidem-tenentis

populi Phriconis, velocium vectores equorum,

5

fortes, devorantis ignis simili cernentes Marte,

Æoliam Smyrnam, mari-vicinam, ponto-concussam,

per quam pellucida labitur aqua sacri Meletis.

Inde profectæ filiæ Jovis, pulcræ puellæ

volebant celebrare sacram terram et civitatem virorum:

10

at illi repudiabant divinam vocem, loquelam cantus,

præ dementia. Horum quidem perpessus aliquis cogitet rursus,

quod ipsis opprobrio meam molitus-est malam-sortem.

Fortunam autem ego, quam mihi deus destinavit nascenti,

sustinebo, negata mihi ferens forti animo;

15

nec-vero omnino mea cara membra manere sacris in viis

Cymes cupiunt, magnus tamen me animus impellit

populum ad externum ire, debilis licet sim.

V. AD THESTORIDEN.

Thestoride, mortalibus quum-multa-sint obscura,

nihil tamen obscurius est ipsa mente mortalium.

VI. NEPTUNO.

1

Audi, Neptune validissime, terræ-concussor,

lato imperans ac divino Heliconi:

da auram secundam, et felicem reditum videre

nautis, qui navis deductores ac gubernatores sunt.

5

Da vero etiam ad radices præcipitis Mimantis

me venientem, verecundis hominibus et justis incidere:

virumque eum ulciscar, qui meam mentem decipiens

læserit Jovem hospitalem, hospitalemque mensam.

VII. IN URBEM ERYTHRÆAM.

Veneranda terra, munifica, largitrix suavium divitiarum,

ut tu aliis quidem hominibus profunda (fertilis) contigisti,

aliis autem sterilis et aspera, quibus quidem irasceris.

VIII. AD NAUTAS.

Nautæ marivagi, invisæ similes Noxæ,

timidis mergis male-æmulam vitam habentes,

reveremini hospitalis Jovis numen, alte-dominantis:

gravis enim est ultio hospitalis Jovis quisquis eum læserit.

IX. AD EOSDEM.

Vos, o hospites, ventus corripuit adversus veniens:

sed etiam nunc me recipite, et navigatio erit vobis.

X. IN PICEAM.

Alia quædam te, picea, arbor meliorem fructum fundit

Idæ in verticibus cum-multis vallibus, ventosæ.

Ibi ferrum Martis terrestribus hominibus

erit, quum primum eam Cebrenii viri tenebunt.

XI. AD GLAUCUM CAPRARIUM.

Glauce, pecudum curator, dictum aliquod tibi in animo ponam:

primum canibus memento victum ad aulæ januas

dare: sic enim satius est. Nam is (canis) et primus audit

hominem accedentem, et in septa bestiam intrantem.

XII. IN SACERDOTEM IN SAMO.

Audi me precantem, juvenes-alens Apollo, da autem mulierem

hanc juvenum renuere amores et lectum:

verum ea delectetur cum-canis senibus,

quorum vigor fractus-est, animus tamen appetit.

XIII. IN DOMUM TRIBULIUM.

1

Viri quidem decus sunt liberi, urbis autem turres,

equi porro campi ornatus, et naves, maris:

divitiæ vero exornant domum: sed augusti sunt reges,

quum-sedent in foro, decus civibus spectatu;

5

lucente vero igne augustior est domus aspectu.

[die hiberno, quando nives-fundit Saturnius.]

XIV. CAMINUS SIVE TESTA.

1

Si mihi dabitis mercedem, canam, o figuli:

huc-ades, age, Minerva, et tuere manu caminum:

pulcre autem incalescant pocula,[TR1] et omnia canistra,

torreanturque pulcre, et magno pretio potiantur,

5

multa quidem in foro vendita, multa autem in-viis,

multumque lucrentur ipsi: nobis vero contingat, ut iis cantemus.

At si ad impudentiam versi mendacia concinnetis,

tum vero convocabo fornaci vastatores,

Syntriba pariter Smaragumque, et Asbetum, et Sabacten,

10

Omodamumque, qui huic arti mala plurima afferat.

Vasta igni porticum et domos; unaque caminus

totus conteratur, testis multum plorantibus.

Ut malæ equinæ crepant, sic crepet caminus,

omnis intra se testas comminuens.

15

Huc-ades et Solis filia, venenis-dives Circe,

dira venena sparge, ac perde ipsosque et opera eorum.

Huc et tu, Chiron, ducito multos Centauros,

quique Herculis manus effugerunt, quique perierunt:

male tundant hæc opera, concidatque caminus,

20

ipsi autem plorantes videant facta mala:

ego vero lætabor conspiciens ipsorum infelicem artem.

Qui autem se-inclinaverit in fornacem inspecturus, igne hujus tota facies

aduratur, ut omnes discant recta facere.

XV. IRESIONE.

1

Domum adivimus viri opulenti,

qui multum potest, multumque superbit dives usque.

Ipsæ patescite, fores: divitæ enim intrabunt

multæ, cumque divitiis etiam lætitia florens,

5

et pax bona: omnia autem vasa plena fiant,

ac turgida semper in mactram irrepat maza.

[Nunc quidem hordeacam pulcram sesamussam....]

Filii autem uxor carpento vehetur vobis,

mulique portabunt eam veloces ad hanc domum;

10

ipsa vero telam texat electro insistens.

Redibo tibi, redibo quotannis, ut hirundo.

Sto in vestibulo, nuda pedibus: verum affer cito.

....................

Quod si quid dederis, bene est; sin minus, non stabimus:

non enim cohabitatum huc venimus.

XVI. PISCATORIBUS.

HOMERUS.

Viri ex Arcadia piscatores, num habemus aliquid?

PISCATORES.

Quæcunque cepimus, relinquimus; quæ non cepimus, auferimus.

HOMERUS.

Talium enim parentum e sanguine prognati-estis,

nec agris-divitum, nec pecorum greges pascentium.

IN HOMERI SEPULCRUM.

Hic sacrum caput terra abscondit,

virorum heroum cantorem, divinum Homerum.

EX MARGITE.

Multa sciebat opera, sed male sciebat omnia.

Plato, Alcib. II, p. 147, B.

Hunc neque fossorem dii fecerant, neque aratorem;

neque in-alia ulla-re institutum; sed omni carebat arte.

Clem. Al. Strom. I, p. 281.

Musarum famulus et longe-jaculantis Apollinis.

Schol. Aristoph. Pac. 914.

[TR1] "popula" → "pocula" (according to an 1853-edition)

FINIS.