1

At postquam per vallosque et fossam transierant

fugientes, multique domiti-erant Danaorum sub manibus,

hi quidem (Trojani) jam ad currus se-cohibebant manentes,

pallidi præ metu, exterriti: experrectus vero est Jupiter

5

Idæ in verticibus, ex amplexu Junonis aureum-solium-habentis.

Stetit autem raptim-exsurgens, viditque Trojanos et Achivos,

illos quidem turbatos, hos vero turbantes a-tergo,

Argivos; interque eos Neptunum regem.

Hectorem vero in campo vidit jacentem; circumque socii

10

sedebant: is autem gravi tenebatur anhelitu, mente defectus,

sanguinem vomens; quippe eum non imbecillimus ferierat Achivorum.

Hunc intuitus, misertus-est pater hominumque deûmque

terribiliterque torvum intuens Junonem verba allocutus-est:

Profecto vero mali-artifex, fraudulenta, tuus dolus, Juno,

15

Hectorem cessare-fecit a-pugna, fugavitque copias.

Non tamen scio, si rursus machinationum perniciosarum

prima fructum-sis-pereceptura, et te verberibus cædam.

An non meministi, quando pependisti ab-alto, a pedibusque

incudes suspensas demisi duas, circum manus autem vinculum misi

20

aureum, infragile? tu vero in æthere et nubibus

pependisti; indignabanturque dii per latum Olympum:

at solvere non poterant circumstantes: quemcunque vero prenderem,

projiciebam correptum de limine cœli, donec perveniret

in-terram vix-spirans: mihi vero ne sic quidem iram remisit

25

vehemens dolor ob-Herculem divinum,

quem tu, cum Borea vento inducens procellas,

misisti per infructuosum pontum, mala machinans,

et eum deinde ad-Coon bene-habitatam cursu-detulisti:

eum quidem ego inde liberavi, et reduxi iterum

30

Argos in equos-pascens multis licet malis-exercitum.

Hæc tibi rurus in-memoriam-reducam, ut desistas a-fallaciis:

ut scias, an tibi profuerit congressusque et cubile,

quo mista-es, veniens seorsum a-diis, et me decepisti.

Sic dixit: cohorruit autem magnis-oculis veneranda Juno,

35

et eum compellans verbis alatis allocuta-est:

Sciat nunc hoc Terra et Cœlum latum superne,

et subterlabens Stygis aqua, quod maximum

jusjurandum gravissimumque est beatis diis;

tuumque sacrum caput et noster torus ipsorum

40

ingenuus, quem quidem non ego unquam temere jurarim:

non per meum consilium Neptunus terræ-concussor

vexat Trojanos et Hectorem, his autem (Argivis) auxiliatur:

sed certe ipsum[TR1] suus animus incitat ac jubet

afflictos autem ad naves videns miseratus-est Achivos.

45

At quin et illi ego consuluerim,

eo ire, quo jam tu, Jupiter atras-nubes-cogens, imperaris.

Sic dixit: subrisit autem pater hominumque deûmque,

et eam respondens verbis alatis allocutus-est:

Si quidem tu jam deinceps, magnis-oculis veneranda Juno,

50

idem mecum sentiens inter immortales sederis:

ea-re sane Neptunus, etiam si maxime velit alio,

confestim et suam converterit mentem ad tuum et meum animum.

Verum si jam quidem ex-animo et vere loqueris,

vade nunc ad cœtus deorum, et huc vocatos-jube

55

Irimque accedere, et Apollinem inclytum-arcu;

ut illa quidem ad exercitum Achivorum ære-loricatorum

eat, et dicat Neptuno regi,

ut-cessans a-pugna suas ad ædes redeat:

Hectorem vero excitet ad pugnam Phœbus Apollo,

60

iterumque inspiret robur, obliviscique-faciat dolorum,

qui nunc eum premunt in præcordiis: atque Achivos

iterum avertat, imbelli fuga immissa:[TR2]

fugientes autem, in naves multa-transtra-habentes incidant

Pelidæ Achillis: is vero excitabit suum socium

65

Patroclum; illum autem interficiet hasta splendidus Hector

Ilium ante, multos quando-peremerit ille juvenes

quum alios, tum autem filium meum Sarpedona divinum.

Ob-illum iratus interficiet Hectorem divinus Achilles.

Ex eo vero inde repressionem Trojanorum a navibus

70

semper ego efficiam perpetuo, usque-dum Achivi

Ilium excelsum ceperint, Minervæ per consilia.

Prius autem neque ego cessabo ab-ira, nec quemquam aliorum

immortalium Danais auxililiari hic sinam,

quam hoc Pelidæ expletum-fuerit desiderium;

75

sicut ei promisi primum, meoque annui capite

die illo, quando mihi dea Thetis tetigit genua,

supplicans, ut-honorarem Achillem urbium-vastatorem.

Sic dixit; nec non-obsecuta-est dea ulnis-candidis Juno;

discessit autem ab Idæis montibus ad excelsum Olympum.

80

Sicut vero quum salit mens viri, qui per multas

terras profectus, præcordiis in prudentibus secum-cogitat:

Huc iverim, vel illuc; animoque-versat multa:

sic celeriter properans pervolavit veneranda Juno;

pervenitque in excelsum Olympum. Congregatis autem supervenit

85

immortalibus diis Jovis in-domo: illi vero conspicati,

omnes celeriter-assurrexerunt, et excipiebant eam poculis.

Hæc autem alios quidem omisit, a-Themide vero pulcris-genis

accepit poculum: prima enim illa obvia venit currens,

et eam compellans verbis alatis allocuta-est:

90

Juno, quid huc ascendisti? metu vero perculsæ similis-es?

profecto valde te territavit Saturni filius, qui tibi maritus.

Huic autem respondit deinde dea candidis-ulnis Juno:

ne me, dea Themi, hæc interroga: scis et ipsa,

qualis illius animus superbus et inclemens.

95

At tu quidem præsis inter-deos, in ædibus, convivio æquali.

hæc autem et inter omnes audies immortales,

qualia Jupiter mala opera aperiet; nec quicquam puto

omnibus una animum gavisurum, nec mortalibus,

nec diis; etiamsi quis adhuc non convivetur hilaris.

100

Hæc quidem sic locuta consedit, veneranda Juno:

moleste-ferebant autem per domum Jovis dii: illa vero risit

labiis tenus, nec frons super superciliis nigris

exhilarata-est; inter-omnes autem indignata locuta-est:

Dementes, qui Jovi irascimur insipientes!

105

Certe adhuc ipsum cupimus compescere, propius accedentes,

vel suasu, vel vi; is vero procul-sedens nos non curat,

neque moratur: ait enim inter immortales deos

viribusque potentiaque eximie se esse optimum.

Quare tolerate, quodcunque vobis malum immittat unicuique.

110

Jam enim nunc opinor Marti utique damnum illatum-esse:

filius enim ei interiit in pugna, carissimus hominum,

Ascalaphus, quem ait suum esse fortis Mars.

Sic dixit: Mars autem robusta feriebat-sibi femora

manibus pronis, lugens autem verbum dixit:

115

Ne nunc mihi succenseatis, cælestes domos habentes,

si-ulciscar cædem filii, profectus ad naves Achivorum,

etiam si mihi sit fatale, Jovis percussum fulmine

jacere una-cum mortuis, in sanguine et pulvere.

Sic dixit: et equos jussit Terroremque Metumque

120

jungere: ipse autem arma induebat collucentia.

Tum etiam majorque et gravior alia

a-Jove in-immortales ira et indignatio exorta-fuisset,

nisi Minerva, cunctis admodum-timens diis,

prosiluisset e vestibulo, liquissetque solium, ubi sedebat:

125

hujus vero a capite galeam demsit, et scutum ab humeris;

hastamque ad parietem erexit, robusta e manu raptam,

æream; ipsa vero verbis corripuit impetuosum Martem:

Furiose, vecors, periistine? certe tibi frustra

aures ad-audiendum sunt, mens autem periit et pudor.

130

Non audis, quæ dicit dea candidis-ulnis Juno,

quæ jam modo a Jove Olympio venit?

an vis ipse quidem, perpessus mala multa,

reverti in-Olympum, etiam dolens, necessitate,

ac ceteris malum magnum omnibus creare?

135

Continuo enim Trojanos quidem magnanimos et Achivos

linquet Jupiter, ad-nos autem veniet turbas-excitaturus in Olympum:

corripietque alium-post-alium, qui in culpa sit, et qui non.

Quare te nunc jubeo missam-facere iram de-filio optimo.

Jam enim aliquis, eo vi et manibus fortior,

140

vel interfectus-est, vel etiam posthac interficietur: difficile vero,

omnium hominum servare progeniemque partumque.

Sic locuta, sedere-fecit in-solio impetuosum Martem.

Juno autem Apollinem vocavit e domo

Irimque, quæ diis internuntia est immortalibus;

145

et eos compellans, verbis alatis allocuta-est:

Jupiter vos in Idam jubet venire quam celerrime:

ac postquam veneritis, Jovisque vultum aspexeritis,

facite quicquid ille hortatus-fuerit et jusserit.

Hæc quidem sic locuta, retro cessit, veneranda Juno;

150

conseditque in solio: ii vero properantes volabant, ad

Idamque pervenerunt fontibus-irriguam, matrem ferarum;

invenere autem late-sonantem Saturnium in Gargaro summo

sedentem, circaque ipsum odorata nubes circumfusa-erat.

Hi autem venientes coram Jove nubes-cogente

155

steterunt; neque iis, conspicatus, iratus-est animo,

quoniam sibi celeriter verbis caræ uxoris paruerant.

Irim autem priorem verbis alatis allocutus-est:

Vade age, Iri velox, Neptuno regi

omnia hæc nuntia, neu falsa-nuntia sis:

160

relicta illum jube pugna atque prælio

ire vel ad cœtus deorum, vel in mare divinum.

Si vero mihi (meis) verbis non parebit, sed ea aspernabitur,

perpendat jam deinde in mente et in animo,

ne me, fortis licet sit, invadentem non valeat

165

sustinere; quoniam ipso profiteor viribus multo præstantiorem me esse,

et natu majorem: illius tamen non veretur carum cor

æqualem se-profiteri mihi, quem metuunt etiam alii.

Sic dixit: nec non-obsecuta-est pedibus-ventosa velox Iris;

descendit autem ab Idæis montibus Ilium versus sacrum.

170

Ut vero quum ex nubibus volat nix aut grando

gelida, acta ab impetu ex-æthere-nati Boreæ:

sic festinanter ruens pervolavit velox Iris,

prope autem stans allocuta-est inclytum Neptunum:

Nuntium quendam tibi, Neptune cæruleis-crinibus,

175

veni huc ferens a Jove ægidem-tenente.

Relicta te jubet pugna atque prælio

ire vel ad cœtus deorum, vel in mare divinum.

Si vero ejus verbis non parebis, sed ea aspernaberis,

minatus-est et ipse, se ex-adverso pugnantem

180

huc venturum: te autem vitare jubet suas

manus: quia, quam-tu sis, ait viribus multo se præstantiorem esse

et natu majorem: tuum autem non veretur carum cor

æqualem te profiteri ei, quem metuunt etiam alii.

Hanc autem valde indignatus allocutus-est inclytus Neptunus:

185

dii-boni, certe, potens licet sit, superbe locutus-est,

si me, pari-honore præditum, vi invitum coercebit.

Tres enim ex Saturno sumus fratres, quos peperit Rhea,

Jupiter, et ego, tertius autem Pluto, inferis imperans:

trifariamque omnia divisa-sunt, et quisque accepit honorem:

190

nempe ego sortitus-sum canum mare habitare perpetuo,

motis sortibus: Pluto sortitus-est tenebras caliginosas;

Jupiter vero sortitus-est cœlum latum, in æthere et nubibus:

terra autem communis est omnium, et latus Olympus.

Quare nequaquam Jovis vivam ex-mente sed quietus,

195

potens licet sit, maneat sua tertia in portione.

Manibus vero nequid me omnino, ignavum veluti, territet.

Filiasque enim et filios suos satius esset

terrificis verbis incessere, quos genuit ipse;

qui ei imperitanti auscultabunt, etiam necessitate.

200

Huic autem respondit deinde pedibus-ventosa velox Iris:

itane vero a-te, Neptune cæruleis-crinibus,

hunc feram Jovi sermonem durumque vehementemque?

anne quid mutabis? flexibiles quidem mentes prudentium.

Nosti, ut majoribus-natu Erinnyes semper asseclæ-sint.

205

Hanc autem vicissim allocutus-est Neptunus terræ-concussor:

Iri dea, valde hoc verbum recte dixisti:

bonum et illud est, quando nuntius decentia norit.

Sed hic gravis dolor cor et animum meum occupat,

quum parem-sorte et pari destinatum fato

210

objurgare vult iracundis verbis.

Verum enim nunc quidem, eum veritus, cedam.

[Aliud vero tibi dicam, et minabor illud animo:

siquidem sine (inivitis) me et Minerva prædatrice,

Junone, Mercurioque et Vulcano rege,

215

Ilio excelso pepercerit, neque volet

evertere, dareque magnam victoriam Argivis:

sciat hoc, quod nobis insanabilis ira erit.]

Sic fatus, liquit exercitum Achaicum Neptunus:

subiitque pontum profectus; desiderabant vero eum heroes Achivi.

220

Et tunc Apollinem allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

Vade nunc, dilecte Phœbe, ad Hectorem ære-armatum:

jam etenim terram-cingens Neptunus

abiit in mare divinum, evitans iram gravem

nostram: perquam enim alioqui pugnam nostram audissent et alii,

225

etiam qui inferi sunt dii, circa Saturnum qui-sunt.

Sed hoc et mihi multo satius, et illi ipsi

erat, quod ante veritus cessit

manus meas: quippe haud sine-sudore perfectum-fuisset.

Sed tu quidem in manibus accipe ægidem fimbriatam,

230

qua admodum incussa terreas heroas Achivos:

tibi vero ipsi curæ-sit, e-longinquo-feriens, splendidus Hector;

tantisper enim ei excita robur magnum, dum Achivi

fugientes ad-navesque et Hellespontum pervenerint:

exinder vero ipse ego consultabo opereque verbisque,

235

ut et vicissim Achivi respirent a-labore.

Sic dixit: neque patri non-obsecutus-est Apollo.

Descendit vero ab Idæis montibus, accipitri similis

celeri, columbarum-occisori, qui celerrimus volucrum:

invenit filium Priami bellicosi, Hectorem divinum,

240

sedentem; neque amplius jacebat; modoque collegerat animum,

circa se agnoscens socios: atque anhelitus et sudor

cessarat, quando ipsum reficiebat Jovis voluntas ægidem-tenentis.

Prope autem stans eum allocutus-est sagittans Apollo:

Hector, fili Priami, curnam tu seorsum ab aliis

245

sedes viribus-defectus? nunquid aliquis te dolor invasit?

Hunc autem languidus allocutus-est galeam-motans Hector:[TR3]

quisnam vero tu es, optime deorum, qui me interrogas coram?

non audisti, quod me navium ad puppes Achivorum,

suos socios perdentem, pugna strenuus percussit Ajax

250

saxo in pectus, cessareque-me-fecit ab-animosa fortitudine?

et sane ego putabam me mortuos et domum Plutonis

die hoc visurum, quippe caram efflabam animam.

Hunc autem vicissim allocutus-est rex sagittans Apollo:

confide nunc: talem tibi adjutorem Saturnius

255

ex Ida demisit, qui-astet tibi et auxilietur,

Phœbum Apollinem aureo-gladio-conspicuum; qui te etiam antea

tueri-soleo, simul ipsumque et excelsam urbem.

Sed age, nunc equites exhortare numerosos,

naves ad cavas ut-agant veloces equos:

260

at ego ante vadens, equis viam

omnem complanabo, vertamque-in-fugam heroas Achivos.

Sic locutus, inspiravit robur magnum pastori virorum.

Ut vero quum aliquis stabulatus equus, hordeo-pastus ad præsepe,

vinculo rupto currit per-campum terram-pedibus-pulsans,

265

consuetus lavari pulcre-fluenti de-fluvio,

superbiens; alte vero caput fert, ac jubæ circum

humeros motantur; ipse autem pulcritudine fretus quum sit,

facile eum genua ferunt ad loca-consueta et pascua equarum:

sic Hector celeriter pedes et genua movebat,

270

concitans equites, postquam dei audivit vocem.

Ut vero quum vel in-cervum cornutum, vel silvestrem capram,

incitate-feruntur canesque et viri rustici;

hunc quidem præceps petra et dense-umbrosa silva

servavit; neque enim ipsis eum prehendere in-fatis erat;

275

horum autem a clamore excitatus apparet leo barbatus

ad viam, statimque omnes avertit, vel ardenter-persequentes:

sic Danai hactenus quidem catervatim perpetuo sequebantur,

ferientes ensibusque et hastis utrinque-acutis:

sed postquam viderunt Hectorem obeuntem ordines virorum,

280

metu-perculsi-sunt, omnibusque in-pedes decidit animus.

Iis autem dein concionatus-est Thoas, Andræmonis filius,

Ætolorum longe præstantissimus, peritus quidem jaculi,

strenuus etiam in stataria pugna; concione vero ipsum pauci Achivorum

vincebant, quando juvenes contenderent de eloquentia:

285

qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Dii-boni, profecto ingens miraculum hoc oculis video:

quomodo jam de-integro exsurrexit, morte evitata,

Hector. Atqui ipsum omnino sperabat animus cujusque

manibus sub Ajacis mortuum-esse Telamonidæ.

290

Sed aliquis rursus deorum retraxit et servavit

Hectorem; qui profecto multorum Danaorum genua solvit:

quemadmodum et nunc fore puto: non enim sine

Jove altitonante primus-pugnator stat, adeo animo-incitatus.

Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes:

295

multitudinem quidem ad naves jubeamus redire;

ipsi vero, quotquot fortissimos in exercitu profitemur-nos esse,

stemus, si-qua primum arcere-poterimus occurrentes,

hastas elevantes; hunc autem puto, etiam ardentem,

animo veriturum Danaorum ingredi multitudinem.

300

Sic dixit, illique ei maxime quidem auscultarunt et paruerunt.

Atque cum-sociis-suis Ajax et Idomeneus rex,

Teucer, Merionesque, Megesque, par Marti,

ad-pugnam copias instruebant, proceribus convocatis,

Hectorem et Trojanos contra: sed retro

305

multitudo imbecillior ad naves Achivorum abibant.

Trojani vero priores-impetum-fecere conferti; præibat autem Hector

passibus-magnis gradiens; anteibatque ipsum Phœbus Apollo,

indutus humeros nube, tenebatque ægidem impetuosam,

horrendam, utrinque-hirtam, insignem, quam faber

310

Vulcanus Jovi dederat gestandam in fugam virorum.

Hanc ille in manibus tenens, præibat copiis.

Argivi vero, eos sustinuerunt conferti; ortusque-est clamor

acutus utrinque: a nervis autem sagittæ

exsiliebant; multaque hastilia fortibus e manibus,

315

alia quidem in corpore figebantur bellicosorum juvenum;

multa vero et in-medio, antequam corpus album attingerent,

in terra stabant-fixa, cupientia corpore se-saturare.

Quamdiu ægidem manibus tenebat immotam Phœbus Apollo,

tamdiu valde utrosque tela feriebant, cadebatque populus:

320

sed postquam adversus intuens Danaos cum-citis-equis

eam concussit, insuperque ipse clamavit immaniter, tum vero illis animos

in pectoribus debilitavit, oblitique-sunt strenuæ fortitudinis.

Hi autem, ut vel boum armentum, vel gregem magnum ovium

feræ duæ turbant, nigra nocte intempesta

325

advenientes repente, custode non præsente:

sic fugati-sunt Achivi imbelles: iis enim Apollo

immisit terrorem, Trojanis autem et Hectori gloriam dedit.

Tum vero vir interfecit virum, dissipata acie.

Hector quidem Stichiumque et Arcesilaum occidit;

330

hunc quidem, Bœotorum ductorem ære-loricatorum,

illum vero, Menesthei magnanimi fidum socium.

Æneas autem Medontem et Iasum interfecit:

ac hic quidem nothus filius Oilei divini

erat, Medon, Ajacis frater; atque habitabat

335

in Phylace, terra procul-a patria, virum quum-occidisset,

fratrem novercæ Eriopidis, quam habebat Oïleus:

Iasus vero dux quidem Atheniensium erat,

filius autem Spheli vocabatur Bucolidæ.

Mecisteum autem occidit Polydamas, Echiumque Polites

340

prima in acie, Cloniumque interemit divinus Agenor:

Deiochum autem Paris feriit extremum in-humerum a tergo,

fugientem inter primos-pugnatores; penitus autem æs adedigt.

Dum hi illos spoliabant armis, interim Achivi

in-fossam et palos irruentes, quam-foderant,

345

huc et illuc fugiebant; introibantque murum, necessitate.

Hector autem Trojanos hortabatur, altum clamans:

In-naves ut-irruerent, omitterentque spolia sanguinolenta:

quem autem ego seorsum a-navibus alibi animadvertero,

ibi ei mortem moliar, nec sane eum

350

fratresque sororesque rogi participem-facient mortuum,

sed canes eum distrahent ante urbem nostram.

Sic fatus, scutica super-humeros feriens-impulit equos,

adhortans Trojanos per ordines. Illi vero cum ipso

omnes minaciter-clamantes, rexere trahentes-currum equos,

355

clamore immenso: ante eos autem Phœbus Apollo

facile labra fossæ profundæ pedibus proruens

in medium dejecit; munivitque-tanquam-ponte viam

longam atque latam, quantum hastæ jactus

pertingit, quum vir roboris sui periculum-faciens jaculatur.

360

Hac via illi profundebantur turmatim, ante vero ibat Apollo,

ægidem tenens venerandam: diruebat autem murum Achivorum

facile admodum, ut quum quis arenam puer prope mare;

qui postquam struxerit ludicra-puerilia animo-infantili,

deinceps iterum conturbat pedibus et manibus lusitans:

365

ita tu, sagittator Phœbe, multum laborem et ærumnam

confudisti Argivorum, ipsisque trepidam-fugam immisisti.

Sic illi quidem ad naves compellebantur ibi manentes,

invicemque adhortantes, et omnibus diis

manus attollentes, alta-voce vota-faciebant unusquisque;

370

Nestor autem maxime Gerenius, custos Achivorum,

precabatur, manus porrigens cœlum versus stellatum:

Jupiter pater, si unquam aliquis in Argo tritici-ferace,

vel bovis vel ovis pinguia femora comburens,

precatus-est ut-redeat, tu autem promisisti et annuisti;

375

horum memento, et arce, Olympie, sævum diem:

neu sic a-Trojanis sinas domari Achivos.

Sic dixit orans: valde autem intonuit providus Jupiter,

preces exaudiens Nelidæ senis.

Trojani vero, ut audiere Jovis fragorem ægidem-tenentis,

380

acrius in Argivos irruebant, meminerantque pugnæ.

Illi autem, tanquam magna unda maris vasti

navis supra latera in eam transcendit, quando urget

vis venti; hæc enim maxime undas auget:

sic Trojani magno clamore murum ingrediebantur,

385

equos autem ubi-immiserant, ad puppes pugnabant

hastis utrinque-acutis cominus: hi quidem ex equis,

illi vero e navibus ex-alto nigris, quas-conscenderant,

longis contis, qui ipsis in navibus jacebant

ad-navale-prælium-apti, compacti, in ore induti ære.

390

Patroclus autem, quamdiu quidem Achivique Trojanique

circa murum pugnabant, veloces extra naves,

tamdiu ipse in tentorio virtutem-amantis Eurypyli

seditque et hunc oblectabat sermonibus, inque vulnus grave

pharmaca spargebat, medelas atrorum dolorum.

395

Sed postquam murum impetu-magno-ingressos advertit

Trojanos, ac Danaorum ortus-est clamorque fugaque,

ejulavit deinde, et sua percussit femora

manibus pronis, lugensque verbum dixit:

Eurypyle, non amplius tecum possum, indigente licet,

400

hic manere: sane enim magnum certamen ortum-est:

sed te quidem famulus oblectet; at ego

festinabo ad Achillem, ut impellam eum ad-pugnam.

Quis autem scit, si forte ei, cum (favente) deo, animum moveam

admonens? bona vero admonitio est amici.

405

Hunc quidem, sic locutum, pedes ferebant: at Achivi

Trojanos ingruentes sustinebant constanter, nec-tamen poterant,

pauciores licet essent, repellere a navibus,

neque Trojani Danaorum valebant phalangas

perrumpentes, tentoria ingredi et naves.

410

Sed sicuti amussis lignum navale dirigit

fabri in manibus periti, qui quidem totam

bene callet artem, de-præceptis Minervæ:

sic quidem horum ex æquo pugna porrecta-erat præliumque;

alii autem circa alias pugnam pugnabant naves.

415

Hector vero contra Ajacem incessit gloria-sublimem.

Hi autem unam circa navem habebant laborem, nec poterant

neque hic illum vi-abigere, et incendere igni naves,

neque ille hunc repellere, postquam eum prope-admorat deus.

Tunc filium Clytii Caletorem splendidus Ajax,

420

ignem in navem ferentem, ad pectus percussit hasta.

Fragorem vero edidit cadens, torrisque ei excidit manu.

Hector autem ut advertit oculis suis consobrinum

in pulverem procidisse, navem ante nigram:

Trojanosque et Lycios exhortatus-est, altum clamans:

425

Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes,

ne qua jam recedatis a-pugna in angustia hac:

sed filium Clytii servate, ne ei Achivi

arma detrahant in certamine ad-naves cadenti.

Sic fatus, in-Ajacem jaculatus-est hasta fulgenti.

430

Ab-eo quidem aberravit: ac deinde Lycophronem, Mastoris filium,

Ajacis famulum, Cytherium, qui cum ipso

habitabat, quoniam virum interfecerat Cytheris inclytis:

hunc utique percussit in-caput super aurem acuta hasta,

stantem prope Ajacem: hic autem supinus in pulvere

435

navis a puppe humi decidit; solutaque-sunt ei membra.

Ajax autem exhorruit, fratremque allocutus-est:

Teucer dulcissime, sane nobis interfectus-est fidus socius,

Mastorides; quem nos, Cytheris ad-nos profectum,

æque-ac caros parentes honorabamus in ædibus;

440

hunc autem Hector magnanimus occidit. Ubinam jam tibi sagittæ

letiferæ, et arcus, quem tibi dedit Phœbus Apollo?

Sic dixit: hic autem intellexit: currensque ei prope astitit,

arcum tenens in manu resilientem, ac pharetram

sagittiferam: perquam autem cito sagittas Trojanis immittebat.

445

Et percussit Clitum, Pisenoris illustrem filium,

Polydamantis socium, præclari Panthoidæ,

frena manibus tenentem: hic quidem exercebatur circa equos:

eâ enim regebat, qua multo plurimæ turbabantur phalanges,

Hectori et Trojanis gratificans: statim vero ipsi

450

venit malum, quod ab-eo nemo arcuit cupientium licet.

Cervici enim ejus a-tergo luctuosa incidit sagitta:

decidit autem de curribus, retrocesseruntque ejus equi,

vacuos currus succutientes-cum-sonitu. Rex vero vidit statim,

Polydamas, et primus obviam venit equis.

455

Hos quidem ille Astynoo, Protiaonis filio, dedit:

multisque eum hortabatur prope se tenere in-conspectu

equos: ipse autem reversus primis-pugnatoribus mixtus-est.

Teucer autem aliam sagittam in Hectorem ære-armatum

depromsit, et abrupisset pugnam ad naves Achivorum,

460

si ei pugnanti-fortissime, sagitta injecta eripuisset animam.

Sed non latuit Jovis prudentem mentem, qui custodiebat

Hectorem, at Teucrum Telamonium gloria privavit;

qui ei scite-tortum nervum in eximio arcu

rupit in illum retrahenti, detorquebatur autem ei alio

465

sagitta ære-gravis, arcusque ei excidit manu.

Teucer vero cohorruit, fratremque allocutus-est:

Eheu, certe jam penitus pugnæ consilia præcidit

deus nostræ, qui mihi arcum excussit manu:

nervum autem disrupit recens-tortum, quem ei illigaveram

470

hodie-mane, ut sustineret crebro exsilientes sagittas.

Huic autem respondit deinde magnus Telamonius Ajax:

o amice, quin tu arcum quidem sine et crebras sagittas

jacere; quoniam eum confregit deus, Danais invidens;

sed manibus sumens longam hastam, et scutum humero,

475

pugnaque ipse cum Trojanis, et ceteras excita copias:

ne sine-labore saltem, victores licet, capiant

naves bonis-transtris-instructas; sed meminerimus pugnæ.

Sic dixit: ille vero arcum quidem in tentoriis reposuit:

ac circum humeros scutum sibi-cepit quatuor-laminarum,

480

capitique forti galeam scite-factam imposuit;

[equinis-setis, terribiliterque crista desuper nutabat;]

sumsit autem et validam hastam, præfixam acuto ære:

profectusque-est ire, et perceleriter currens Ajaci astitit.

Hector autem, ut vidit Teucri inutiles-factas sagittas,[TR4]

485

Trojanosque et Lycios exhortatus-est, altum clamans:

Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes,

viri estote, amici, memineritisque strenuæ fortitudinis,

naves ad cavas: jam enim vidi oculis

viri primarii a-Jove inutiles-factas sagittas.

490

Admodum vero facilis-agnitu Jovis hominibus est potentia,

tum quibus gloriam superiorem dederit,

tum quos deprimatque et nolit defendere:

sicut nunc Argivorum minuit robur, nobisque auxiliatur.

Sed pugnate ad naves conferti! Qui autem vestrum

495

vulneratus-eminus vel -cominus mortem et fatum inierit,

moriatur: non ei indecorum erit pugnanti pro patria

mori; at uxorque salva erit, et filii in-posterum,

et domus, et patrimonium integrum; siquidem Achivi

abierint cum navibus dilectam in patriam terram.

500

Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque.

Ajax vero vicissim ex-altera-parte hortatus-est suos socios:

Proh pudor, Argivi! nunc prope-est vel penitus perisse,

vel servatos-esse, et avertisse mala a-navibus.

An speratis, si naves ceperit galeam-motans Hector,

505

pedibus vos perventuros in-suam patriam terram singulos?[TR5]

An non incitantem auditis copias suas omnes

Hectorem, qui jam ad-naves incendendas incitate fertur?

non certe ad saltationem jubet ire, sed ad-pugnam.

Nobis vero nulla hac est mens et consilium melius,

510

quam-ut cominus misceamus manusque roburque.

Melius est, aut perisse uno tempore, aut vitam-servasse,

quam diu paulatim-consumi in gravi pugna,

ita frustra[TR6] ad naves, sub viris deterioribus.

Sic fatus, incitavit robur et animum uniuscujusque.

515

Tunc Hector quidem interfecit Schedium, Perimedei filium,

ducem Phocensium: Ajax autem interfecit Laodamantem,[TR7]

ductorem peditum, Antenoris clarum filium;

Polydamas autem Otum Cyllenium interemit,

Phylidæ (Megetis) socium, magnanimorum ducem Epeorum.

520

Illi vero Meges irruit, hoc conspicatus; at oblique se-declinavit

Polydamas; et ab-eo quidem aberravit Meges: non enim Apollo

sivit Panthi filium inter primos-pugnatores domari:

sed ille Crœsmi pectus medium feriit hasta;

fragoremque-is-edidit cadens; ille vero ei ab humeris arma detraxit.

525

Interea huic insiliit Dolops, hastæ bene sciens,

Lampetides (quem Lampus genuit, præstantissimus virorum,

Laomedontiades, bene scientem strenuæ pugnæ):

qui tunc Phylidæ medium scutum percussit hasta,

cominus irruens; densa autem eum tuebatur lorica,

530

quam ferebat cava firmiter-conjuncta-habentem: quam quondam Phyleus

attulit ex Ephyre, fluvio ab Selleente:

hospes enim ei dederat rex virorum Euphetes,

in pugnam ferendum, adversus infestos-viros munimen:

qui ei et tunc filii a corpore defendit perniciem.

535

Hujus autem Meges galeæ æreæ equinis-setis-densæ

coni-basin extremam percussit hasta acuta,

abrupitque equinum conum ejus: totus vero humi

decidit in pulvere, recens puniceo-colore fulgens.

Dum hic cum-illo pugnabat perstans, et adhuc sperabat victoriam,

540

interim ei (Megeti) Menelaus Mavortius venit adjutor;

stetitque obliquus cum hasta, latens, feriitque humerum a-tergo:

cuspis vero pectus transegit rapido-impetu-acta,

ulterius tendens: is autem pronus prolapsus-est.

Illi quidem irruerunt, ærea arma ab humeris

545

detracturi: Hector vero cognatos adhortabatur

omnes valde; primum autem Hicetaoniden increpabat,

fortem Melanippum: is tantisper pedes-trahentes boves

pascebat in Percota, hostibus procul absentibus;

sed postquam Danaorum naves venerant utrinque-recurvæ;

550

retro ad Ilium venit, excellebatque inter-Trojanos;

habitabatque juxta Priamum; isque eum honorabat æque-ac filios;

hunc Hector increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:

Itane vero, Melanippe, remisse agemus? nec vel tibi

movetur-curâ carum cor, ob-consobrinum occisum?

555

Nonne vides, ut Dolopis circum arma hi occupantur?

sed sequere: non enim amplius licet eminus cum-Argivis

pugnare, priusquam vel occiderimus eos, vel illi a culmine

Ilium excelsam ceperint, interfecerintque cives.

Sic fatus, ipse quidem præibat; ille vero una sequebatur, par-deo vir.

560

Argivos autem excitabat magnus Telamonius Ajax:

O amici, viri estote, et pudorem habete in animo:

aliusque-alium verecundantes-observate per acres pugnas.

Verecundantium vero virorum plures salvi, quam occisi-sunt:

fugientium tamen nec gloria exsurgit, nec ullum auxilium.

565

Sic dixit: illi vero etiam per-se arcere hostem promti-erant,

in mente autem reponebant verbum; muniebantque naves

muro æneo: in eos vero Jupiter Trojanos excitabat.

Antilochum autem impellebat pugna strenuus Menelaus:

Antiloche, nemo te junior est alius Achivorum,

570

nec pedibus velocior, nec robustus sicut tu ad-pugnandum:

vide si quem forte Trojanorum prosiliens virum ferias.

Sic fatus, ipse quidem rursus abiit, hunc autem incitaverat.

Prosiliit hic e-primis-pugnatoribus, et jaculatus-est hasta fulgenti,

circum se spectans; sed Trojani recessere,

575

viro jaculante: is vero non irritum telum emisit;

sed Hicetaonis filium animosum Melanippum,

euntem in-pugnam, percussit pectore ad papillam;

fragoremque-is-edidit cadens, eique caligo oculos operuit.

Antilochus autem irruit, canis instar, qui in hinnulum

580

vulneratum prorupit, quem e cubili exsilientem

venator assecutus-fuerit jaculando, solveritque membra:

sic in te, Melanippe, irruit Antilochus bellicosus,

arma detracturus. Sed non latuit Hectorem divinum,

qui ei obvius venit currens per prælium.

585

Antilochus autem non mansit, impiger licet esset bellator,

sed is fugit quidem, feræ quæ-malum patravit similis,

quæ, canem ubi-interfecerit, vel bubulcum circa boves,

fugit, antequam multitudo congregetur virorum:

sic fugit Nestorides; in eum vero Trojanique et Hector,

590

clamore ingenti, tela luctuosa fundebant:

stetit tamen conversus, postquam venit ad-agmen sociorum.

Trojani autem, leonibus similes cruda-vorantibus,

in-naves ruebant, Jovisque perficiebant mandata;

qui eis semper excitabat robur magnum, debilitabatque animos

595

Argivorum, et gloriam auferebat, illos vero excitabat.

Hectori enim ejus animus volebat gloriam præbere,

Priamidæ, ut navibus recurvis immane-ardentem ignem

injiceret indefessum, Thetidisque injustam supplicationem

totam perficeret: hoc enim exspectabat providus Jupiter,

600

navis ardentis splendorem oculis ut-videret.

Ex illo enim tempore erat repressionem a navibus

facturus Trojanorum, Danaisque gloriam præbiturus.

Hæc cogitans, naves in cavas suscitabat

Hectorem Priamiden, perquam ardentem etiam per-se.

605

Furebat autem is, ut quum Mars hastam-vibrans, vel perniciosus ignis

in-montibus furit, profundæ in densis-recessibus silvæ:

spumaque circum os oriebatur, eique oculi

fulgebant torvis sub superciliis; atque cassis circum

tempora horrendum quassabatur pugnantis.

610

[Hectoris: ipse enim ei ab æthere erat auxiliator

Jupiter, qui eum, plures inter viros solus quum-versaretur,

honorabat, gloriamque-extollebat: brevis-ævi enim erat

futurus: jam enim ei urgebat fatalem diem

Pallas Minerva sub Pelidæ viribus.]

615

Ac volebat Hector perrumpere ordines virorum, tentans,

quacunque plurimam turbam videret, et arma optima:

sed ne sic quidem poterat perrumpere, valde licet ardens.

Sustinebant enim turmatim conferti, veluti petra

præceps, magna, canum mare prope quæ-est,

620

quæ manet stridulorum ventorum vehementes incursiones,

undasque ingentes, quæ illiduntur in-ipsam:

sic Danai Trojanos manebant firmiter, nec fugiebant.

At Hector fulgens igne undique, insiliit turbæ:

irruit vero, veluti quum unda velocem in navem illisit

625

impetuosa e nubibus, ventis-aucta; hæc autem autem tota

spumâ cooperta-est, ventique vehemens flatus

in-velo fremit; trepidantque animo nautæ

timentes; nam parvulo-spatio a morte distantes subvehuntur:

sic scindebatur animus in pectoribus Achivorum.

630

At hic, tanquam leo infestus bobus superveniens,

quæ in irriguo-loco paludis magnæ pascuntur

innumeræ; interque eas est pator, haud recte gnarus

cum-fera pugnare, camuris-cornibus bovis circa cædem:

atque hic quidem cum-primis et (vel) postremis bobus

635

usque simul-graditur, ille vero (leo) in medias irruens

bovem vorat, ceteræque omnes territæ-fugiunt: sic tunc Achivi

divinitus in-fugam-conjecti-sunt sub Hectore et Jove patre

omnes; hic autem solum occidit Mycenæum Peripheten,

Coprei dilectum filium; qui (Copreus) Eurysthei regis

640

nuntius ibat ad-vim Herculeam:

hoc genitus-erat e patre multo deteriore filius præstantior

omnigenis virtutibus, et pedibus (cursu), et pugnando;

et prudentia inter primos Mycenæorum fuit:

qui tunc Hectori gloriam superiorem præbuit.

645

Conversus enim retro, in scuti extrema-ora offendit,

quod ipse gestabat, talare, munimentum adversus-jacula:

eo hic impeditus, cecidit supinus; cassis autem

terribiliter circumsonuit circa tempora prolapsi.

Hector autem cito animadvertit, currensque ei prope astitit,

650

pectorique hastam infixit, carosque ipsum prope socios

interfecit: illi autem non poterant, tristes licet ob-socium,

opitulari: ipsi enim valde timebant Hectorem divinum.

Intra-conspectum autem venere navium, circumsepseruntque eos extremæ

naves, quæ primæ subductæ-erant; illi vero insequebantur.

655

Argivi autem a-navibus quidem recessere necessitate

prioribus, illic vero ad tentoria mansere

conferti, nec dissipati-sunt per exercitum: retinebat enim pudor

et metus; perpetuo enim vociferantes-hortabantur invicem:

Nestor autem maxime, Gerenius, custos Achivorum,

660

obtestabatur per parentes, supplicans viro cuique:

O amici, viri estote, et verecundiam ponite in animo

aliorum hominum; et recordamini unusquisque

filiorum et uxorum, et possessionis, et parentum,

et si-cui vivunt, et cui mortui-sunt:

665

per hos hic ego supplico, non præsentes,

ut-stetis fortiter; neu vertamini in-fugam.

Sic fatus, accendit robur et animum cujusque.

Illis autem, ab oculis nubem caliginis submovit Minerva

divinitus-immissam: valde vero ipsis lux coorta-est utrinque,

670

et a navibus, et ab omnibus-æque-gravi prælio.

Hectorem autem conspexerunt pugna strenuum, et socios,

tum quotquot a-tergo abstiterant, nec pugnabant,

tum quotquot ad naves pugnam pugnabant veloces.

Neque vero amplius Ajaci magnanimo placuit mente

675

stare quo alii abstiterant filii Achivorum:

sed hic navium tabulata obibat, magnis-passibus gradiens,

versabatque contum magnum navalem in manibus,

compactum clavis-ferreis, duorum-et-viginti-cubitorum.

Ut vero quum vir equis desultoriis-uti bene sciens,

680

qui postquam ex multis quatuor selegit equos,

agitans eos ex campo magnam ad urbem incitat

publicam per viam; multique eum admirantes spectant

viri et mulieres; ipse autem firmiter sine-lapsu assidue

subsiliens, alias in alium alternat, illi vero volant:

685

sic Ajax multa velocium tabulata-in-puppibus navium

obibat, magnis-passibus gradiens; voxque ejus ad-ætherem pervenit.

Semper enim terribiliter clamans Danaos hortabatur

navesque et tentoria ut-defenderent. Ac-neque Hector

manebat in Trojanorum turba bene armatorum:

690

sed sicut avium volucrium aquila fulva

gentem invadit, fluvium juxta pascentium,

anserum, vel gruum, vel cygnorum longis-collis:

sic Hector ferebatur-recta in-navem prora-cæruleam,

adversus prorumpens; eumque Jupiter impulit a-tergo

695

manu valde magna, concitabatque populum una-cum ipso.

Iterum vero acris pugna ad naves commissa-est:

dixisset indefessos et infatigabiles inter-se

occurrere in prælio: tanto cum-impetu pugnabant.

Ac pugnantibus hic erat animus: nempe Achivi

700

non putabant se-evasuros e clade, sed perituros:

Trojanis autem credebat animus in pectoribus cujusque,

se naves incensuros-esse, occisurosque heroas Achivos.

Hi quidem his animis instabant sibi-invicem.

Hector autem puppim navis prehendit pontum-transeuntis,

705

pulcræ, velocis, quæ Protiselaum advexerat

ad Trojam, nec retro reduxit in-patriam terram.

Hujus jam pro nave Achivique Trojanique

occidebant alii-alios cominus; neque sane ii

sagittarum impetus eminus exspectabant, nec jaculorum;

710

sed hi cominus stantes, unum animum habentes,

acutis jam securibus et bipennibus pugnabant,

et ensibus magnis, et hastis utrinque-acutis.

Multi vero gladii pulcri, nigris-inditi-manubriis, capulis-magnis,

alii e manibus humi cadebant, alii vero ab humeris

715

virorum pugnantium: fluebatque sanguine terra nigra.

Hector autem a-puppi navem ut prenderat, non dimisit,

summam-puppis manibus tenens; Trojanisque inclamabat:

Ferte ignem, simulque et ipsi conferti excitate pugnam!

nunc nobis Jupiter omnibus dignum (pretiosissimum) diem dedit,

720

quo-naves capiamus, quæ huc diis invitis profectæ,

nobis clades multas intulerunt, ignavia seniorum;

qui me, volentem pugnare ad puppes navium,

ipsumque detinebant, inhibebantque exercitum.

Verum si tum lædebat mentes late-sonans Jupiter

725

nostras, nunc ipse impellit et jubet.

Sic dixit: illi autem inde magis in Argivos irruebant.

Ajax autem non-amplius sustinebat; obruebatur enim telis;

sed recedebat paululum, putans se moriturum-esse,

transtrum in septem-pedale, liquit vero tabulata navis æqualis.

730

Ibi ille stabat observans; hastaque assidue

Trojanos arcebat a-navibus, quicunque ferret indefessum ignem;

semperque horrendum clamans, Danaos hortabatur:

O amici, heroes Danai, famuli Martis,

viri estote, amici, recordaminique strenuæ fortitudinis.

735

An aliquos putamus esse adjutores a-tergo?

aut aliquem murum firmiorem, qui viris perniciem arceat?

Neutiquam prope est urbs turribus munita,

qua defendamur, suis-vicibus-succedentem exercitum habentes:

verum enim in Trojanorum campo bene armatorum,

740

ponto acclinati, longe sedemus a-patria terra.

Ideo in manibus salus, non in remissione pugnæ.

Dixit, et furens insectabatur hasta acuta.[TR8]

Quicunque vero Trojanorum cavas ad naves ferretur

cum igne ardenti, in-gratiam Hectoris concitantis:

745

hunc Ajax vulnerabat, excipiens hasta longa;

duodecim autem antes naves cominus feriit.