1

Sic hi quidem ingemiscebant per urbem: at Achivi

postquam ad-navesque et Hellespontum pervenerant,

alii quidem dispersi-ibant suam ad navem quisque:

Myrmidones vero non sinebat dispersos-abire Achilles,

5

sed is inter-suos socios bellicosos dixit:

Myrmidones pernicibus-equis, mei cari socii,

ne jam sub curribus solvamus solidis-ungulis equos,

sed cum-ipsis equis et curribus proprius accedentes,

Patroclum defleamus: hic enim honor est mortuorum.

10

At postquam tristi satiati-fuerimus ploratu,

equis solutis cœnabimus hic omnes.

Sic dixit: illi autem ejulabantur frequentes: præibat vero Achilles.

Hi ter circa mortuum pulcre-jubatos egerunt equos

lugentes; interque ipsos Thetis fletus desiderium excitavit.

15

Rigabantur arenæ, rigabantur et arma virorum

lacrimis: talem enim desiderabant artificem fugæ hostium.

Illis-autem Pelides densum-suspiriis exorsus-est planctum,

manibus homicidis impositis pectori sodalis:

Salvete mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo:

20

omnia enim jam tibi perficiam, quæ antea pollicitus-sum:

me Hectorem huc tractum daturum canibus, crudum ut-discerpant,

duodecim autem ante pyram cervices-abscissurum

Trojanorum claris filiis, de-te interfecto iratum.

Dixit, et in Hectorem divinum indigna moliebatur opera,

25

pronum ad feretrum Menœtiadæ extendens

in pulveribus: illi vero arma sibi-exuebant quisque

ærea, coruscantia; solvebantque altisonos equos;

ac consederunt juxta navem pedibus-velocis Æacidæ

frequentissimi; at is eis epulum-funebre lautum præbebat.

30

Multi quidem boves candidi palpitabant circa ferrum,

dum-jugulabantur, multæque oves et balantes capræ:

multique albis-dentibus sues, florentes pinguedine,

torrendi extendebantur per flammam Vulcani:

undique autem circum cadaver plurimus fluebat sanguis.

35

Ac regem quidem, pedibus-celerem Peliden,

ad Agamemnonem divinum ducebant reges Achivorum,

ægre persuadentes ob-sodalem irato corde.

Illi vero quum jam ad tentorium Agamemnonis venisset euntes,

statim is præconibus argutis-voce imperavit,

40

in igne ponerent tripodem magnum; si persuadere-possent

Pelidæ, ut-ablueret-sibi tabum cruentum.

At is recusabat constanter, insuper et jusjurandum juravit:

Non per Jovem, qui deorum summus est et optimus,

non fas est lavacra ad-caput prope accedere,

45

antequam Patroclum imposuero igni, tumulumque injecero,

totonderoque comam: quippe haud mihi posthac iterum sic

invadet dolor cor, quamdiu vivis interero.

At tamen nunc quidem inviso pareamus epulo, ad id vocati:

mane vero eos excita, rex virorum Agamemno,

50

lignaque comportent, apponantque, uti (qualia) par est

mortuum habere, ut-subeat tenebras obscuras:

ut hunc quidem comburat indefessus ignis

ocyus ab oculis, copiæque ad sua opera revertantur.

Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt ac paruerunt.

55

Sedulo vero cœna parata, singuli

convivabantur; nec quicquam animus indigebat epuli æqui.

Sed postquam potus et cibi desiderium exemerant,

alii quidem decubituri iverunt ad tentorium quisque.

Pelides vero in litore multo-strepitu-resonantis maris

60

Jacebat graviter-gemens, multos inter Myrmidonas,

in loco puro, ubi fluctus litus alluebant:

quando eum somnus cepit, solvens curas animi,

suavis circumfusus: valde enim lassatus-erat pulcris membris

Hectorem persequendo ad Ilium ventosum.

65

Supervenit vero anima Patrocli miseri,

in-omnibus ipsi, magnitudineque et oculis pulcris, similis,

et voce; et tales corpore vestes induta-erat:

constitit autem super capite, et eum sermone allocutus-est:

Dormis, et mei oblitus es, Achille?

70

non quidem me viventem negligebas, sed mortuum negligis:

sepeli me quam citissime, portas Orci ut intrem.

Procul me arcent animæ, simulacra defunctorum,

nec me omnino se-adire trans flumen sinunt:

sed sic erro circum instructam-latis-portis Orci domum.

75

Et mihi da tuam manum, obtestor: non enim amplius posthac

redibo ex Orco, postquam me ignis participem-feceritis.

Haudquaquam enim vivi dilectis seorsum a-sociis

consilia sedentes meditabimur; sed me quidem Fatum

absorbuit invisum, quod sortito-obvenit etiam nascenti.

80

Et vero tibi ipsi fatum est, diis similis Achille,

muro sub Trojanorum nobilium perire.

Aliud autem tibi dicam et mandabo, si obsequi velis.

Ne mea a-tuis seorsum condas ossa, Achille;

sed simul, sicut nutriti-fuimus in vestris ædibus,

85

quando me, parvulus quum-essem, Menœtius ex Opunte

duxit ad-vestram domum, homicidium propter triste,

die illo, quando filium interfeci Amphidamantis,

imprudens, invitus, de talis iratus;

tum me exceptum in ædibus eques Peleus

90

nutrivitque diligenter, et tuum famulum nominavit:

sic vero et ossa nobis idem loculus contegat,

aurea amphora, quam tibi dedit veneranda mater.

Illum vero respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:

cur mihi, venerandum caput, huc venisti,

95

et mihi hæc singula mandas? atqui ego tibi

omnia maxime perficiam, et obsequar, ut tu jubes.

Sed mihi propius asta: paululum saltem complexi

nos-invicem, tristi satiemur fletu.

Sic igitur fatus, captavit-protensis manibus caris,

100

nec prehendit; anima enim sub terram, tanquam fumus,

abiit stridens. Attonitus vero exsurrexit Achilles,

manibusque complosit, verbumque lugubre dixit:

Dii boni, certe aliqua est et in Orci ædibus

anima et simulacrum: sed præcordia non insunt omnino.

105

Pernox enim mihi Patrocli miseri

anima superstitit ploransque, lugensque,

et mihi singula præcepit: similis autem erat mirifice ipsi.

Sic dixit: illis vero omnibus desiderium excitavit fletus;

lugentibus autem illis apparuit roseis-digitis Aurora

110

circa mortuum miserandum. At rex Agamemno

mulosque excivit et viros, qui-conveherent ligna,

undique e tentoriis; insuperque vir strenuus exortus-est,

Meriones, famulus virtutem-amantis Idomenei.

Hi vero ibant materiæ-cædendæ secures in manibus ferentes,

115

funeque bene-tortos; ac muli præibant ipsos:

multa vero ardua, declivia, accliviaque, transversaque transierunt.

Sed quum jam ad-saltus venerunt irriguæ-fontibus-Idæ,

protinus quercus alte-comantes longa-acie-munito ære

cædebant festinantes; eæ vero magnum sonitum-edentes

120

cadebant: has quidem deinde diffindentes Achivi,

alligabant mulis; hi vero terram pedibus carpebant,

cupientes campum, per senticeta densa.

Omnes autem lignatores stipites ferebant: sic enim jusserat

Meriones, famulus amantis-virtutem Idomenei.

125

Atque in litore eos dejecerunt ordine, ubi Achilles

designaverat Patroclo magnum sepulcrum, ac sibi ipsi.

At postquam undique apposuerant immensam materiem,

considebant ibidem manentes conferti: atque Achilles

confestim Myrmidonas bellicosos jussit

130

ære cingi, jungereque sub curribus quemque

equos: hi vero festini-surrexerunt, et arma induerunt.

Conscenderunt autem currus propugnatores, aurigæque:

ante quidem curribus-vecti, pone vero nubes sequebatur peditum,

frequentissimi: in mediis autem ferebant Patroclum socii.

135

Capillis vero totum mortuum-tegebant, quos injiciebant

tondentes: pone autem caput ejus tenebat divinus Achilles

mœstus: sodalem enim eximium efferebat ad-Orcum.

Illi vero ut ad-locum pervenerant, ubi ipsis indicarat Achilles,

eum deposuere; statimque ei affatim accumularunt materiam.

140

Tum rursus aliud cogitavit pedibus-velox divinus Achilles:

stans seorsum a-pyra, flavam sibi-abscidit comam,

quam Sperchio fluvio alebat florescentem:

ingemiscens autem dixit, spectans in nigrum pontem:

Sperchie, frustra tibi-utqieu pater vovit Peleus,

145

illuc me reversum dilectam in patriam terram,

tibique comam abscisurum, mactaturumque scaram hecatomben;

quinquaginta insuper masculas ibidem oves sacrificaturum

ad fontes, ubi tibi ager-sacer altareque odoratum.

Sic vovit senex, tu vero ei mentem non perfecisti.

150

Nunc autem quia non redibo dilectam in patriam terram,

Patroclo heroi comam dedero secum-ferendam.

Sic fatus, in manibus dilecti sodalis comam

posuit: his autem omnibus desiderium excitavit fletus.

Et certe lamentantibus occidisset lumen Solis,

155

nisi Achilles statim Agamemnoni dixisset astans:

Atride: tibi enim maxime certe populus Achivorum

parebunt dictis: fletu quidem licet etiam alias satiari.

Nunc autem a pyra dimitte, et cœnam jube

parari: hæc vero curabimus, ad-quos maxime

160

cura-justorum pertinet mortui: sed duces nobiscum maneant.

Atque ut hoc audivit rex virorum Agamemno,

confestim populum quidem dimisit per naves æquales;

funeratores autem ibidem manserunt, et accumularunt ligna;

struxerunt vero pyram centum-pedum quaquaversus;

165

et in pyra summa cadaver posuerunt, dolentes corde.

Multas autem pingues oves et pedes-trahentes camuros boves

ante pyram excoriarunt et curarunt; at ex omnibus

adipe sumta, obtexit cadaver magnanimus Achilles

ad pedes a capite, circumque excoriata corpora accumulabat;

170

imposuit et mellis et olei amphoras,

ad feretrum acclinans: quatuorque arduis-cervicibus equos

festinanter injecit pyræ, magnos edens-gemitus.

Novem huic regi (Patroclo) mensarii canes erant:

horum etiam injecit pyræ duos obtruncatos:

175

duodecim et Troum magnanimorum filios strenuos,

ære cædens: mala vero animo struebat opera:

immisit denique ignis vim invictam, ut depasceret.

Ejulavitque deinde, carumque nomine-ciebat sodalem:

Salve mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo:

180

omnia enim jam tibi perficio, quæ antea pollicitus-sum.

Duodecim quidem Troum magnanimorum filios strenuos,

hos una tecum omnes ignis absumit: Hectorem autem neutiquam

dabo Priamiden igni vorandum, sed canibus.

Sic dixit minitans: circa-illum vero canes non occupabantur;

185

sed canes quidem arcebat Jovis filia Venus

per-dies et noctes: rosaceo autem unxit oleo,

divino, ut ne ipsum laceraret raptans.

Huic vero cyaneam nubem induxit Phœbus Apollo

a-cœlo-usque ad-terram, texitque locum totum,

190

quantum obtinebat cadaver; ne prius vis Solis

siccaret circumcirca corpus cum-nervis atque artubus.

Neque pyra Patrocli ardebat mortui.

Ibi rursus alia excogitavit pedibus-velox divinus Achilles,

stans seorsum a-pyra, duobus vota-fecit Ventis,

195

Boreæ et Zephyro, et pollicitus-est sacra pulcra:

multumque etiam libans aureo poculo, supplicabat,

ut-venirent, quo citissime igne comburerent cadaver,

lignaque properent ardere. Velox autem Iris

vota exaudiens internuntia venit ad-Ventos.

200

Illi quidem Zephyri graviter-spirantis frequentes in-domo

convivium celebrabant; currens autem Iris institit

limini lapideo. Illi vero ut eam viderunt oculis,

omnes propere surrexere, vocabantque eam ad se quisque;

hæc vero sedere quidem recusavit, dixit autem sermonem:

205

Non est sedendum: vadam enim inde super Oceani fluenta,

Æthiopum ad terram, ubi sacrificant hecatombas

immortalibus, ut jam et ego particeps-fiam sacrificiorum.

Sed Achilles Boream et Zephyrum sonorum

venire orat, et pollicetur sacra pulcra,

210

ut pyram suscitetis ad-ardendum, in qua jacet

Patroclus, quem omnes gemunt Achivi.

Hæc quidem sic locuta abiit; illi vero exorti-sunt

sonitu immenso, nubes vi-agentes præ se.

Confestim vero ad pontum venere flaturi; excitatusque-est fluctus

215

flatu sub stridulo: Trojamque ad-glebosam pervenere,

ac rogo incubuerunt, valdeque sonuit immane-ardens ignis.

Tota-nocte inde hi pyræ simul flammam jactabant,

flantes stridule: ac tota-nocte velox Achilles

aureo ex cratere, tenens poculum duplex,

220

vinum hauriens in-humum fundebat, rigabatque terram,

animam appellans Patrocli miseri.

Ut vero pater sui filii lamentatur ossa cremans

desponsi, qui mortuus miseros dolore-affecit parentes:

sic Achilles sodalis lamentabatur ossa cremans,

225

reptans propter pyram, crebro ingemescens.

Quando vero Lucifer venit lumen nuntians super terram,

post quem croceo-peplo-induta super mare spargitur Aurora,

tunc pyra elanguit, cessavitque flamma.

Ac Venti rursus abiere domum ut-redirent,

230

Thracium per pontum: hic vero gemebat, tumore-fluctuum furens.

Pelides autem a pyra in-alteram-partem quum-discessisset,

procubuit fessus, et dulcis somnus ei cito supervenit.

Illi vero (reges) circa Atriden frequentes congregabantur,

quorum adeuntium ipsum tumultus et strepitus excitavit.

235

Resedit vero erectus, et ipsos sermone allocutus-est:

Atrideque, et ceteri principes universorum-Achivorum,

primum quidem pyram exstinguite nigro vino

totam, quantum occupavit ignis vis: ac deinde

ossa Patrocli Menœtiadæ legamus,

240

bene discernentes: cognitu vero facilia sunt:

(in media namque jacebat pyra, ceteri vero seorsum

in-extrema-ora cremabantur promiscue, equique et viri:)

et ea quidem in aurea phiala et duplici adipe

ponamus, donec ipse ego Orco condar.

245

Tumulum autem non admodum magnum ego fieri volo,

sed mediocrem talem: postmodum vero et hunc Achivi

latumque altumque facite, qui quidem post me

in navibus multa-transtra-habentibus relinquemini.

Sic dixit: illi vero obsecuti-sunt pedibus-veloci Pelidæ.

250

Primum quidem pyram exstinxerunt nigro vino,

quantum flamma pervaserat, profundusque corruit cinis:

flentes vero socii mitis ossa alba

collegerunt in auream phialam et duplicem adipem:

in tentoriisque posita tenui linteo texerunt:

255

circuloque-designarunt tumulum, fundamentaque jecerunt

circa pyram: statim autem fusilem terram aggesserunt:

aggesto vero tumulo, redierunt. At Achilles

ibidem populum detinuit, et sedere-fecit, lato-ambitu circum;

e-navibus autem extulit præmia, lebetasque tripodasque,

260

equosque, mulosque, boumque robusta capita,

et feminas pulcre-cinctas, splendidumque ferrum.

Aurigis quidem primum velocibus præclara præmia

posuit, mulierem abducendam, eximia opera scientem,

et tripodem ansatum duarum-et-viginti-mensurarum,

265

primo: sed secundo deinde equam posuit

sexennem, indomitam, fœtum mulum utero-gestantem:

at tertio igni-non-admotum deposuit lebetem,

pulcrum, quatuor mensuras capientem, album adhuc sic (ut a fabro);

quarto vero posuit duo auri talenta:

270

quinto autem duplicem phialam ignem-non-expertam posuit.

Stetit vero se-erigens et verba inter Argivos fecit.

Atrideque et ceteri bene-ocreati Achivi,

aurigas hæc præmia exspectantia jacent in circo.

Si quidem nunc alius viri gratia certaremus Achivi,

275

tum certe ego prima accepta in-tentorium ferrem.

Scitis enim, quantum mei virtute superant equi;

immortales etenim sunt: Neptunus autem dedit ipsos

patri meo Peleo, is vero vicissim mihi tradidit.

Sed certe quidem ego quiescam, et solidis-ungulis equi:

280

talis enim gloriam eximiam amiserunt aurigæ,

benigni, qui ipsis admodum sæpe liquidum oleum

jubis superfundebat, quum-lavisset aqua limpida.

Hunc hi stantes lugent, soloque ipsis

jubæ profusæ-sunt, ipsique stant dolentes corde.

285

Vos vero ceteri accingimini per exercitum, quicunque Achivorum

equisque fidit et curribus coagmentatis.

Sic dixit Pelides; celeres autem aurigæ surrexerunt.

Surrexit multo primus quidem rex virorum Eumelus,

Admeti dilectus filius, qui aurigandi-peritia eximie-ornatus-erat:

290

post hunc autem Tydides surrexit fortis Diomedes,

equosque Troicos duxit-sub jugum, quos quondam abstulit

Æneæ; at ipsum Æneam subripuerat Apollo.

Post hunc autem Atrides surrexit flavus Menelaus,

nobilissimus, sub jugumque duxit veloces equos,

295

Æthen Agamemnoniam, suumque Podargum;

illam Agamemnoni dedit Anchisiades Echepolus

donum, ut ne ipsum sequeretur ad Ilium ventosam,

sed domi oblectaretur manens; magnas enim ei dederat

Jupiter opes, habitabat autem hic in spatiosa Sicyone:

300

hanc iste sub jugum duxit, admodum cursus cupidam.

Antilochus autem quartus pulcris-jubis instruxit equos,

Nestoris præclarus filius, magnanimi regis,

Neleidæ; Pylo autem nati ei equi

pedibus-velocibus agebant currum. Pater vero ipsi prope astans

305

dixit in bonum monens, intelligentem etiam per-se:

Antiloche, certe quidem te, juvenem licet, dilexerunt

Jupiterque Neptunusque, et aurigandi-artes docuerunt

omnigenas: ideoque te docere nequaquam multum opus est.

Nosti enim recte circa metas equos flectere; sed tibi equi

310

sunt tardissimi cursu; ideoque puto damnosa eventura.

Horum vero equi quidem sunt perniciores, nec tamen ipsi

plura sciunt te ipso sollerter-machinari.

Sed agedum tu, dilecte, sollertiam reconde animo

omnigenam, ut ne tibi effugiant præmia.

315

Arte etenim faber-lignarius longe præstantior, quam viribus;

arte vero rursus gubernator in nigro ponto

navem celerem dirigit, jactatam ventis:

arte et auriga superat aurigam.

Sed qui quidem equis et curribus suis fretus

320

imprudenter eos in latum flectit huc et illuc,

huic equi vagantur per stadium, neque eos continet:

qui vero utilia noverit, agens deteriores equos,

semper metam spectans flectit prope, neque eum latet,

quo-pacto primum eos agitet-laxatis bubulis loris:

325

sed continet perpetuo, et præcedentem observat.

Metam autem tibi indicabo cognitu-perfacilem, nec te latebit.

Stat lignum aridum, quantum ulna, super terram,

vel quercus, vel laricis, quod quidem non putrescit imbre:

lapides vero ejus ex-utraque-parte positi-sunt duo albi,

330

in concursu viæ: planum autem curriculum-equorum hinc-inde:

seu alicujus monumentum hominis jam-pridem defuncti,

sive hoc meta fuit tempore priscorum hominum;

ac nunc terminum fecit pedibus-velox divinus Achilles.

Huic tu proxime admotos agita juxtà currum et equos:

335

ipse vero inclinator bene-concinnata in sella-currus,

paullulum ad sinistram eorum; at dextrum equum

stimula minaciter-inclamans, laxaque ei habenas manibus.

Ad metam autem tibi equus sinister admoveatur,

ita-ut tibi modiolus utique videatur summum strinxisse

340

rotæ affabre-factæ: in-lapidem vero vites impingere,

ne qua equosque vulneres, et currus confringas:

gaudium vero hoc aliis, opprobrium tamen tibi ipsi

erit. Sed, dilecte, si-sapis, cautus esto.

Si enim ad metam prætervectus-fueris urgens,

345

non erit, qui te assequatur perniciter-insecutus, nec prætervehatur,

ne si a-tergo quidem Arionem divinum ageret,

Adrasti velocem equum, qui ex deo genere erat,

aut illos Laomedontis, qui hic nutriti-sunt eximii.

Sic locutus Nestor Neleius iterum in loco

350

resedit, postquam suo filio cujusque rei summam dixerat.

Meriones autem quintus pulcris-jubis instruxit equos.

Ascenderunt vero in sellas curruum, et sortes injecere galeæ;

concutiebat Achilles, et sors exsiliit Nestoridæ

Antilochi: post hunc sortitus-est rex Eumelus;

355

post illum autem Atrides, inclytus-hasta Menelaus:

post eum vero Meriones sortitus-est agere: postremus autem

Tydides, longe fortissimus, sortitus-est agere equos.

Steterunt jam ordine: monstravit autem metas Achilles,

procul in plano campo, juxtàque speculatorem collocavit

360

deo-parem Phœnicem, armigerum patris sui,

ut memor-inspectet cursum, et veritatem referret.

Illi vero simul omnes in equos scuticas sustulerunt,

percusseruntque loris, exhortatique-sunt verbis,

magno-ardore: ii autem ocyus percurrebant campum,

365

procul a-navibus, celeriter: sub pectoribus vero pulvis

surgebat excitatus, tanquam nubes, vel procella:

jubæ autem agitabantur cum flatibus venti.

Currus vero modo quidem terræ appropinquabant almæ,

modo autem sussultabant sublimes: at aurigæ

370

stabant in sellis: palpitabat autem animus cujusque,

victoriæ cupidorum; et hortabatur suos quisque

equos: hi vero volabant pulverem-excitantes per-campum.

Sed quum jam extremum peragerent cursum veloces equi

retro mare versus canum, tum demum virtus cujusque

375

apparuit, statimque equis extendebatur cursus: celeriter vero inde

Pheretiadæ pedibus-veloces eminebant equæ.

Post eas autem eminebant Diomedis masculi equi,

Troici, neque multum aberant, sed admodum prope:

semper enim currum ascensuris similes-erant,

380

flatu vero narium Eumeli dorsum, latique humeri,

calefiebant: super ipsum enim capitibus repositis volabant.

Et certe vel prævertisset, vel dubiam victoriam fecisset,

nisi Tydei filio iratus-fuisset Phœbus Apollo,

qui ei e manibus excussit scuticam splendidam.

385

Ejus vero ex oculis effusæ-sunt lacrimæ, indignantis,

quod illas quidem videret jam etiam multo fortius euntes,

sui vero divinitus affligerentur, sine stimulo currentes.

Nec sane Minervam fraude-lædens latuit Apollo

Tydiden, valde autem celeriter assecuta-est pastorem virorum;

390

reddiditque ei scuticam, vimque equis immisit.

Ipsa vero Admeti filium succensens accessit,

equinumque ei fregit dea jugem: atque ei equæ

utrinque-extra viam currebant, temoque in terram factus-decidit.

Ipse vero e sella juxta rotam provolutus-est,

395

cubitique ei circumcirca-lacerabantur, osque, naresque;

collisaque-est frons ad supercilia: atque ei oculi

lacrimis impleti-sunt, liquidaque ei hæsit vox.

Tydides vero prævertens dirigebat solidis-ungulis equos,

longe præ-ceteris emicans: nam Minerva

400

equis immisit vim, et ei gloriam imposuit.

Post illum Atrides agebat equos flavus Menelaus.

Antilochus vero equos adhortabatur patris sui:

Incumbite, et vos intendite quam celerrime.

Cum-illis quidem vos contendere haudquaquam jubeo,

405

Tydidæ equis bellicosi, quibus Minerva

nunc præbuit celeritatem, et ipsi gloriam apposuit.

Sed equos Atridæ assequimini, neu relinquimini,

rapide, ne vobis dedecus offundat

Æthe, femina quum-sit: curnam deficitis, præstantissimi?

410

Sic enim denuntio, et certe perfectum erit:

non amplius vobis cura apud Nestorem pastorem virorum

erit, statim autem vos interficiet acuto ære,

si remissi referamus vilius præmium:

verum insequimini, et festinate quam citissime.

415

Hæc autem ego ipse machinabor, ac dispiciam,

angusta in via astu-præterire: neque hoc me fallet.

Sic dixit: illi vero domini veriti minas,

acrius cucurrerunt exiguo tempore; statimque inde

angustiam viæ cavæ vidit Antilochus bellicosus:

420

scissura erat terræ, qua hiemalis collecta aqua

eruperat viæ partem, profundumque fecerat locum totum:

hac dirigebat Menelaus, rotarum-concursum vitans.

Antilochus autem deflectens impellebat solidis-ungulis equos

extra viam, parumperque avertens insequebatur.

425

Atrides vero extimuit, et Antilochum inclamavit:

Antiloche, temere equos-agis; sed contine equos:

angusta enim via est; mox vero latiore præterages:

ne qua utrosque lædas, currui meo impingens.

Sic dixit: Antilochus vero adhuc etiam multo magis agebat,

430

stimulo adurgens, tanquam non audienti similis.

Quantus vero disci jactus ab-humero-vibrati est,

quem juvenis emittit vir, tentans vigorem-juvenilem:

tantum cursu-emicarunt: equæ vero cesserunt retro

Atridæ; ipse enim sponte remisit agitare,

435

ne qua colliderentur in via solidis-ungulis equi,

currusque everterent bene-compactos, atque ipsi

in pulveres deciderent, festino-cursu-contendentes de victoria.

Hunc et objurgans allocutus-est flavus Menelaus:

Antiloche, nemo te mortalium perniciosior alius:

440

i-in-malum: quippe non te vere dicebamus sapere Achivi.

Sed certe ne sic quidem sine jurejurando auferes præmium.

Sic locutus, equos exhortatus-est, dixitque:

ne mihi inhibemini neve stetis dolentes corde.

Prius istis pedes et genua lassabuntur,

445

quam vobis; ambo enim privati-sunt juventute.

Sic dixit: illi vero, regis veriti hortatum,

acrius cucurrerunt, statimque ipsis proximi fuerunt.

Argivi vero in circo sedentes spectabant

equos: hi autem volabant pulverem-excitantes per-campum.

450

Primus vero Idomeneus, Cretum dux, visos-agnovit equos;

sedebat enim extra circum ceteris-sublimior in specula.

Illum autem, procul licet-esset, equos increpantem ut-audiit,

agnovit; viditque equum insignem ceteros prævertentem,

qui quidem cetero quanto corpore spadix erat, in fronte vero

455

alba macula erat rotunda, tanquam luna.

Surrexit autem, et sermonem inter Argivos dixit:

O amici, Argivorum ductores atque principes,

solusne ego equos noscito, an et vos?

Alii mihi videntur nunc priores esse equi,

460

alius et auriga videtur: illæ vero equæ alicubi illic

læsæ-sunt in campo, quæ eousque certe præstantiores erant.

Nempe illas primum vidi metam circumflectentes,

nunc vero nequaquam possum videre: undique autem mihi oculi

Troicum per campum lustrant prospectanti.

465

Aut aurigam fugerunt habenæ, nec potuit equas

bene continere circa metam, et non feliciter flexit:

illic ipsum excidisse reor, et currus confregisse;

hæ vero extra-viam-cucurrerunt, postquam furor occupavit animum.

Sed intuemini et vos surgentes: non enim equidem

470

bene dignosco; videtur autem mihi esse vir

Ætolus genere, interque Argivos imperat,

Tydei equûm-domitoris filius, fortis Diomedes.

Hunc autem indecore objurgavit Oilei filius velox Ajax:

Idomeneu, cur præmature garris? illæ vero procul

475

equæ pedes-alte-tollentes amplum per-campum currunt.

Nec minimus-natu es inter Argivos tantopere,

nec tibi acutissime ex capite prospiciunt oculi:

sed semper verbis garris. Neutiquam te decet

blateronem esse: adsunt enim et præstantiores alii.

480

Equæ vero eædem sunt priores, quæ et antea,

Eumeli, in eisque ipse tenens lora vehitur.

Hunc autem iratus Cretum dux contra allocutus-est:

Ajax, rixa optime, maledice! in-ceterisque omnibus

inferior-es Argivis: quod tibi mens est insolens.

485

Age nunc vel tripode deposito-certemus, vel lebete;

arbitrum autem Atriden Agamemnonem faciamus ambo,

utræ anteriores sint equæ: ut sentias persolvens.

Sic dixit: surrexit vero protinus Oilei filius velox Ajax,

iratus, asperis ut-exciperet eum verbis.

490

Et omnino jam ulterius adhuc contentio evasisset utrisque,

nisi Achilles ipse surrexisset, et dixisset sermonem:

Ne amplius nunc asperis altercemini verbis,

Ajax, Idomeneuque, malis; quippe non par-est.

Et vero alii succenseritis, quicunque talia faceret.

495

Sed vos in circo sedentes spectate

equos; hi autem cito ipsi festino-cursu-contendentes de victoria

huc venient: tam vero cognoscetis singuli

equos Argivorum, qui secundi, quique priores.

Sic dixit: Tydides autem valde prope venit urgens equos,

500

scutica autem assidue feriebat super-humeros: atque ei equi

in-altum sussultabant cito conficientes viam.

Assidue autem aurigam pulveris guttæ percutiebant:

currusque, auro accurate-elaborati stannoque,

equos veloces pone-currebant; neque profunda

505

fiebat canthorum orbita retro

in tenui pulvere: hi vero festinantes volabant.

Stetit autem medio in circo; multusque exsiliebat sudor

equorum, eque cervicibus et a pectore, in-terram.

Ipse vero e sella in-terram desiliit collucente,

510

acclinavitque scuticam ad jugum. Nec segnis-erat

fortis Sthenelus, sed propere accepit præmium;

deditque abducendam sociis magnanimis mulierem,

et tripodem ansatum asportandum: ipse vero solvit equos.

Post eum autem Antilochus Neleius agebat equos,

515

dolis, haud quidem celeritate, prævertens Menelaum;

sed etiam sic Menelaus agebat prope veloces equos.

Quantum vero a-rota equus distat, qui quidem dominum

trahit per-campum nisu-contento cum curribus;

hujus quidem attingunt canthum pili extremi

520

caudæ; is autem prope admodum currit, nec prorsus magnum

spatium in-medio est, per longum campum equo currente:

tantum jam Menelaus eximio Antilocho

posterior-erat: at prius etiam ad disci-jactum relictus-erat,

sed ipsum statim assecutus-est; augebatur enim vis valida

525

equæ Agamemnoniæ, jubis-pulcris Æthes.

Si vero adhuc ulterius actus-fuisset cursus ambobus,

eo certe eum præteriisset, nec dubiam-victoriam reliquisset.

Sed Meriones, famulus strenuus Idomenei,

posterior-erat inclyto Menelao hastæ jactu:

530

tardissimi enim ei erant pulcris-jubis equi,

minimeque-peritus erat ipse agendi currum in certamine.

Filius vero Admeti omnium-ultimus venit e-ceteris,

trahens currus pulcros, agens ante equos.

Hunc autem ut-vidit, miseratus-est velox divinus Achilles;

535

stansque inter Argivos verba alata dixit:

Ultimus vir præstantissimus agit solidis-ungulis equos:

sed agedum ei demus præmia, ut par est,

secunda; at prima ferat Tydei filius.

Sic dixit: illi autem omnes comprobarunt, sicut jubebat.

540

Et sane ei dedisset equam (comprobarant enim Achivi),

si non Antilochus, magnanimi Nestoris filius,

Pelidæ Achilli jure respondisset surgens:

O Achille, valde tibi iratus-fuero, si perfeceris

hoc verbum: es enim ablaturus mihi præmium,

545

hoc cogitans, quod ei divinitus-læsi-sunt currus et veloces equæ,

ipse strenuus quum-sit: sed debuit immortalibus

vota-facere: ita nequaquam ultimus-omnium venisset equos urgens.

Si vero ejus misereris, et tibi gratum est animo,

est tibi in tentorio aurum multum, est vero et æs,

550

et pecora, suntque tibi ancillæ, et solidis-ungulis equi:

ex-his ipsi postea electum dato vel majus præmium,

vel etiam jam nunc, ut te collaudent Achivi.

Hanc vero ego non dabo: de ipsa autem periculum-faciat,

virorum quicunque velit mecum manibus pugnare.

555

Sic dixit: subrisit autem pedibus-velox divinus Achilles

gratulans Antilocho, quod ipsi dilectus erat sodalis:

et eum respondens verbis alatis allocutus-est:

Antiloche, si quidem jam me jubes e-domo aliud

Eumelo dare, ego vero etiam hoc perficiam.

560

Dabo ei loricam, quam Asteropæo abstuli,

æream, quam circum ora fulgidi stanni

circulo-fusa-est: multo autem pretio ei æstimanda erit.

Dixit, et Automedontem carum jussit sodalem

ferre eam e-tentorio: is vero abiit, et ei attulit.

565

[Eumeloque in manibus posuit; is vero accepit gaudens.]

Inter-hos autem et Menelaus surrexit, animo dolens,

Antilocho immensum iratus: atque præco

in-manibus sceptrum posuit, silereque jussit

Argivos: at ille inde inter-eos-dixit par-deo vir:

570

Antiloche, antehac prudens, quale fecisti!

dedecorasti quidem meam virtutem, læsisti autem mihi equos,

tuis ante actis, qui multo inferiores erant.

Sed agite, Argivorum ductores ac principes,

in medium utrisque judicate, neu in gratiam:

575

ne-quando quis dicat Achivorum ære-loricatorum:

Antilocho mendaciis oppresso, Menelaus

abiit equam ducens; quoniam ei longe deteriores erant

equi, ipse vero melior armisque viribusque.

Eia vero, age, ego ipse judicabo, ac me nullum puto

580

alium increpaturum Danaorum: rectum enim erit judicium.

Antiloche, eia vero, age huc ades, Jovis-alumne, ut fas est,

stans ante equos et currum, ac flagellum

manibus tenens argutum, quo antea agitabas,

equos tangens, terram-cingentem Neptunum

585

jurato, te non volentem meum dolo currum impedivisse.

Eum vero Antilochus prudens contra allocutus-est:

perfer nunc: multo enim equidem junior sum

te, rex Menelae, tu vero natu-major et præstantior.

Nosti, qualia juvenis viri errata sunt:

590

velocior etenim ei mens est, tenue autem consilium.

Ideo tibi toleret cor: equam vero tibi ipse

dabo, quam accepi: si etiam e meis aliud

majus postulaveris, continuo tibi statim dare

malim, quam tibi, Jovis-alumne, in-dies omnes

595

me animo ejectum-esse, et in-deos fieri sceleratum.

Dixit, et equam ducens magnanimi Nestoris filius

in manus tradidit Menelai: illius autem animus

licuit (exhilaratus est), ut-si circa spicas ros liquescit

segetis crescentis, quando horrescunt arva:

600

sic et tibi, Menelae, in præcordiis animus licuit.

Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Antiloche, nunc quidem tibi ego cedam ipse,

qui eram iratus: quoniam non mente-vagus nec læsus-animo

eras antea: nunc vero mentem vicerat juventus.

605

In-posterum autem cave præstantiores decipere:

non enim me cito alius vir flexisset Achivorum.

Verum tu jam multa passus-es, et multa molitus,

tuusque pater bonus, et frater, causa mea:

ideo tibi supplicanti obsequar: atque etiam equam

610

dabo, mea licet sit; ut sentiant et hi,

ut meus nunquam sit animus superbus et immitis.

Dixit, et Antilochi Noemoni dedit socio

equam abducendam: ipse vero inde lebetem accepit collucentem.

Meriones autem sustulit duo auri talenta,

615

quartus, ut egerat currum. Quintum vero relictum-erat præmium,

duplex phiala: quam Nestori dedit Achilles,

Argivorum per consessum ferens; et dixit astans:

Accipe nunc; et tibi hoc, senex, munus-recondatur,

Patrocli sepulturæ monimentum ut-sit; non enim amplius illum

620

videbis inter Argivos: do autem tibi hoc præmium

sic: nec enim cæstibus certe pugnabis, nec luctaberis,

nec jaculorum-certamen inibis, nec pedibus

curres: jam enim gravis te senectus urget.

Sic fatus, in manibus posuit: ille vero accepit gaudens.

625

Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Certe jam hæc quidem omnia, fili, recte dixisti.

Non enim amplius firma membra, amice, pedes, nec manus

ab-humeris utrinque celeri-impetu-moventur agiles.

Utinam sic pubescerem, roburque mihi firmum esset,

630

ut quando regem Amarynceum sepeliebant Epei

in-Buprasio, filiique posuerunt regis certaminum-præmia:

illic nullus vir mihi similis vir erat, neque Epeorum,

neque ipsorum Pyliorum, neque Ætolorum magnanimorum.

Cæstu quidem vici Clytomedem, Enopis filium:

635

Ancæum vero lucta Pleuronium, qui in-me surrexerat:

Iphiclum autem pedibus prætercurri, strenuus licet-esset;

hasta vero mittenda-superavi Phyleumque et Polydorum.

Solis me equis præteregerunt Actoridæ-duo,

ob-numerum superantes, invidentes mihi victoriam,

640

quod nempe maximi illi certamini relicta-erant præmia.

Hi vero erant gemini: alter quidem firmiter equos-regebat,

firmiter equos-regebat,[TR1] alter vero scutica incitabat.

Sic olim eram: nunc vicissim juniores obeant

opera ejusmodi: me autem oportet senectæ tristi

645

parere; tum vero excellebam-inter heroas.

Sed abi, et tuo sodali certaminibus justa-facito.

Hoc autem præmium ego lubens accipio, gaudetque mihi cor,

quod-ita mei semper memor-es benevoli: nec te lateo,

quo honore me par-est honorari inter Achivos.

650

Tibi autem dii pro his gratiam largam referant.

Sic dixit: Pelides vero magnum per cœtum Achivorum

abiit, postquam omnem laudationem audierat Nelidæ.

Atque ille cæstu-decernentium duro posuit præmia:

mulam laborum-patientem ducens ligavit in circo

655

sexennem, indomitam, quæ difficillima erat domitu;

atque victo posuit poculum duplex.

Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Atridæque et ceteri bene-ocreati Achivi,

viros duos de his jubemus, qui sint præstantissimi,

660

pugnis alte elatis inter se ferire: cui vero Apollo

dederit victoriam, agnoverintque omnes Achivi,

mulam laborum-patientem ducens ad-tentorium eat:

ac victus poculum auferet duplex.

Sic dixit: surrexit autem statim vir fortisque magnusque,

665

peritus cæstus-pugnæ, filius Panopei Epeus:

prehenditque manu mulam laborum-patientem, dixitque:

Prope veniat, quicumque poculum auferet duplex:

mulam autem non puto aliquem abducturum alium Achivorum,

cæstibus vincentem me: nam me profiteor esse optimum.

670

An non satis, quod in-prælio inferior-sum? nec ullo-modo licet

in omnibus operibus peritum virum evadere.

Sic enim denuntio, quod et perfectum erit:

penitus ei corpusque disrumpam, et ossa confringam:

curatores autem ei hic frequentes ibidem maneant,

675

qui ipsum efferent, meis sub manibus domitum.

Sic dixit: illi vero omnes obmutuerunt silentio.

Euryalus autem contra-eum solus surrexit, par-deo vir,

Mecistei filius Talaionidæ regis,

qui quondam Thebas profectus-est defuncti Œdipi

680

ad funus (ludos funebres): ibi vero omnes vicit Cadmeos.

Hunc quidem Tydides hasta-inclytus sectabatur,

confirmans verbis, multum vero ei cupiebat victoriam.

Cingulum autem ei primum projecit, ac deinde

dedit lora scite-secta bovis agrestis.

685

Hi autem quum-se-accinxissent, prodiere in medium circum;

ex-adversoque elevatis manibus robustis simul ambo

in-se-irruerunt, et ipsis graves manus consertæ-sunt.

Vehemens autem crepitus maxillarum ortus-est, fluebatque sudor

undique e membris: irruit vero divinus Epeus,

690

percussitque circumspectantem ad-genam; nec jam is diutius

stetit: ejus enim succiderunt pulcra membra.

Ut vero quum ab inhorrescente Borea exsilit piscis

litore in algoso, nigerque continuo ipsum fluctus operit:

sic percussus exsiliit. At magnanimus Epeus

695

manibus arreptum erexit; dilecti autem circumstetere socii,

qui ipsum ducebant, per circum labantibus pedibus,

cruorem crassum exspuentem, caput jactantem in-alteram-partem;

ac mente-alienatum inter se collocarunt ducentes:

ipsique euntes accepere poculum duplex.

700

Pelides vero statim alia tertia deposuit præmia,

ostentans Danais, luctæ duræ;

victori quidem, magnum tripodem igni-aptum;

eum autem duodecim-boum-pretio inter se æstimabant Achivi:

viro autem victo mulierem in medio posuit:

705

multa autem ea sciebat opera, æstimabantque ipsam quatuor-boum-pretio.

Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis.

Sic dixit: surrexit vero inde magnus Telamonius Ajax;

surrexit et Ulysses abundans-consiliis, dolos sciens.

710

Accincti autem hi prodierunt in medium circum,

complexuque se-invicem corripuerunt manibus robustis:

ut quum tigna-mutuo-sibi-inserta, quæ inclytus aptat faber,

domus altæ, impetus ventorum vitans, se complectuntur.

Stridebant autem dorsa, validis a manibus

715

attracta fortiter; atque humidus defluebat sudor;

densæque vibices per lateraque et humeros

sanguine rubentes surrexere: illi autem vehementer usque

victoriam cupiebant, tripodem ob affabre-factum.

Neque Ulysses poterat Ajacem supplantare, soloque affligere,

720

neque Ajax poterat; valida vero eum prohibebat vis Ulyssis.

Sed quum jam tædio-afficerentur bene-ocreati Achivi,

tunc ipsum allocutus-est magnus Telamonius Ajax:

Nobilissime Laertiade, sollertia-pollens[TR2] Ulysse,

aut me tolle, aut ego te; hæc vero Jovi omnia curæ-erunt.

725

Sic fatus, eum sustulit: doli autem non oblitus-est Ulysses:

percussit pone poplitis-flexum assecutus, solvitque membra subtus;

dejecit autem supinum: in pectora vero Ulysses

decidit: populi autem admirabundi-spectabant, stupebantque.

Secundus vicissim tollebat audens divinus Ulysses,

730

movit autem paullulum a terra, nec levavit;

genu vero implicuit: et in-terram ceciderunt ambo

prope se-invicem, fœdabanturque pulvere.

Et certe jam tertio rursus surgentes luctati-fuissent,

nisi Achilles ipse surrexisset, et cohibuisset:

735

Ne-amplius lucta-obnitimini, neu conterimini malis:

victoria vero est utrisque; præmiis autem æqualibus ablatis

abite, ut et alii certent Achivi.

Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt, et obsecuti-sunt,

et absterso pulvere, sibi-induerunt vestes.

740

Pelides vero statim alia posuit velocitatis præmia,

argenteum craterem elaboratum; sex autem mensuras

capiebat, et pulcritudine excellebat omnem per terram

multum; quippe Sidonii magni-artifices scite elaborarant,

Phœnices autem vexerant viri super nigrum pontum,

745

collocarantque in portubus, Thoantique dono dederant:

filius autem Priami pro-Lycaone pretium dedit

Patroclo heroi, Iasonides Euneus.

Et hunc Achilles posuit præmium certaminis in honorem sui sodalis,

ei quicunque levissimus pedibus velocibus esset;

750

secundo autem bovem posuit magnum et pinguem adipe:

semitalentum vero auri ultimo-præmium posuit.

Stetit autem-se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Surgite qui et hujus certaminis periculum-facietis!

Sic dixit; surrexit autem statim Oilei filius velox Ajax,

755

surrexit et Ulysses abundans-consiliis; deinde Nestoris filius

Antilochus; hic enim juvenes pedibus omnes vincebat.

[Steterunt autem ordine; ostenditque metas Achilles.]

Illis autem a carceribus extendebatur cursus. Celeriter inde

emicuit Oiliades: et concitus-sequebatur divinus Ulysses

760

prope admodum, ut quum aliquis mulieris bene-cinctæ

prope pectus est radius, quem scite admodum manibus promittit,

subtemen extrahens per stamen, propeque tenet

pectus: sic Ulysses currebat prope atque a-tergo

vestigia premebat pedibus,[TR3] antequam pulvis circumspargeretur

765

in ejus autem caput fundebat halitum divinus Ulysses,

usque cito currens. Acclamabant vero omnes Achivi

victoriæ cupido, magnoque adnitentem-studio hortabantur.

Sed quum jam extremum peragerent cursum, subito Ulysses

precatus-est Minervam cæsiis-oculis suo in animo:

770

Exaudi, dea, propitia mihi auxiliatrix veni pedibus.

Sic dixit precans: illum autem exaudivit Pallas Minerva;

membraque reddidit levia, pedes, et manus superne.

Sed quum jamjam essent involaturi in-præmium,

tunc Ajax quidem lapsus-est in-cursu (læsit enim eum Minerva),

775

ubi boum fusum-erat stercus interfectorum, late-mugientium,

quos super Patroclo mactarat pedibus velox Achilles:

ac stercore bubulo impletum-est ei osque naresque.

Craterem vero sustulit audens divinus Ulysses,

ut venit præcurrens; at bovem accepit splendidus Ajax.

780

Stetit autem cornu manibus tenens bovis agrestis,

stercus exspuens, interque Argivos dixit:

Dii boni, certe mihi læsit dea pedes, quæ et olim,

tanquam mater, Ulyssi astat, atque auxilio-est.

Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter risere.

785

Antilochus vero jam extremum abstulit præmium,

subridens, et verba inter Argivos fecit:

Scientibus vobis dicam omnibus, amici, quod etiam nunc

immortales honorant ætate-provectiores homines.

Ajax enim me paullo natu-grandior est:

790

hic vero prioris ævi priorumque hominum;

crudæ autem senectæ ipsum dicunt esse; difficile vero

pedibus cum eo contendere Achivis, nisi Achilli.

Sic dixit: laudeque-extulit pedibus-velocem Peliden.

Eum vero Achilles his verbis respondens allocutus-est:

795

Antiloche, non quidem tibi inanis dicta-erit laus,

sed tibi semitalentum ego auri addam.

Sic fatus, ei in manibus posuit: is autem accepit gaudens.

At Pelides quidem longæ-umbræ hastam

deposuit in circo afferens, deposuitque clypeum et galeam,

800

arma Sarpedonis, quæ ei Patroclus abstulerant.

Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Viros duos de his jubemus, qui sint fortissimi,

armis indutos, corpus-secante ære sumto,

alterum-aterius ante consessum facere-periculum.

805

Uter prior attigerit alterius corpus pulcrum,

tetigeritque intestina, perque arma et nigrum sanguinem,

huic quidem ego dabo hunc ensem argenteis-clavis-distinctum,

pulcrum, Thracium, quem quidem Asteropæo abstuli.

Arma autem utrique communia hæc ferant:

810

et eis convivium lautum apponemus in tentoriis.

Sic dixit: surrexit autem deinde magnus Telamonius Ajax,

surrexit et Tydides, fortis Diomedes.

Illi vero postquam hinc-inde-seorsum a-turba se-armaverant,

in medium utrique congrediebantur, promti pugnare,

815

horrendu obtutu; stupor autem tenebat omnes Achivos.

Sed quum jam prope essent in alterum-alter vadentes,

ter quidem irruerunt, terque cominus impetum-fecere.

Tum deinde Ajax quidem illum per clypeum undique-æqualem

percussit, nec ad-corpus pervenit; tuebatur enim intus lorica.

820

Tydides vero deinde supra scutum magnum

usque cervicem assequi-conabatur fulgidæ hastæ cuspide.

Et tum quidem de-Ajace metuentes Achivi,

fine-imposito certamini eos jussere præmia paria referre.

At Tydidæ dedit magnum ensem heros,

825

cum vaginaque proferens et scite-secto balteo.

Ceterum Pelides posuit orbem (discum) a-fornace-rudem,

quem prius quidem mittebat magnum robur Eetionis;

sed illum quidem interfecerat pedibus-velox divinus Achilles,

hunc autem advexerat in navibus cum aliis possessionibus.

830

Stetit[TR4] autem se-erigens, et verba in Argivos fecit:

Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis!

Si ei etiam perquam in-longinquum patentes sunt pingues agri,

habebit ipsum etiam quinque volventes in-annos

ad-usum: non enim illi indigens quidem ferro

835

pastor vel arator, ibit in urbem emturus, sed ipse ei præbebit.

Sic dixit: surrexit autem inde bellicosus Polypœtes,

surrexit et Leontei validum robur deo-paris,

surrexit et Ajax Telamonius, et divinus Epeus.

Ordine autem steterunt: orbem vero prehendit divinus Epeus,

840

misitque rotatum: riserunt autem omnes Achivi.

Secundus vero eum emisit Leonteus, soboles Martis;

tertio vero projecit magnus Telamonius Ajax.

[manu e robusta, et jecit-ultra signa omnium.]

Sed quum jam orbem prehendit firmus-bellator Polypœtes,

845

quantum quis projicit pedum bubulcus vir;

id autem rotatum volat per boves armentales:

tantum super-totum circi-spatium jecit; illi vero exclamarunt.

Surgentes autem socii Polypœtæ fortis

naves ad cavas retulerunt regis præmium.

850

At ille sagittariis posuit nigrum ferrum,

ac deposuit decem quidem bipennes, decemque securiculas:

malumque erexit navis prora-cærulea,

procul in arenis; indeque pavidam columbam

tenui funiculo ligavit pede, in-quam jussit eos

855

sagittari: qui quidem percusserit pavidam columbam,

omnes auferens bipennes, domum ferat:

qui vero funiculum attigerit, ab-ave aberrans

(inferior etenim is), hic ferat securiculas.

Sic dixit: surrexit autem inde vis Teucri regis;

860

surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei.

Sortes autem in galea ærea concussere sumtas.

Teucer vero primus sorte sortitus-est. Statim autem sagittam

misit vi-valida, nec-tamen se vovit deo Apollini

agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben.

865

Ab-ave quidem aberravit; invidit enim ei hoc Apollo;

sed is funiculum percussit ad pedem, quo ligata-erat avis:

prorsus autem funiculum abscidit amara sagitta.

Illa quidem deinde evolans-fugit ad cœlum, at demissus-est

funiculus terram versus; et plausum-dederunt Achivi.

870

Festinans autem Meriones extraxit manu Teucri

arcum; at jam sagittam tenebat dudum, quasi dirigeret.

Statim autem se vovit longe-jaculanti Apollini

agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben.

Alte vero sub nubibus speculatus-est pavidam columbam:

875

hanc is in-gyrum-se-flectentem sub ala feriit mediam:

penitus autem transiit telum: id quidem rursus in terram

ante Merionæ fixum-est pedem: at avis

malo insidens navis prora-cærulea,

collum demisit, simul et alæ densæ solvebantur.

880

Velox autem e membris anima avolavit, longeque ab illo

(malo) decidit: populi vero admirabundi-spectabant stupebantque.

Inde Meriones bipennes decem omnes sustulit,

Teucer vero securiculas portavit cavas ad naves.

At Pelides deposuit quidem longæ-umbræ hastam,

885

et lebetem igne-non-admotum, bovis pretio, floribus-varium

deposuit in circum ferens; atque jaculatores viri surrexerunt:

surrexit quidem Atrides late-dominans Agamemno,

surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei.

Inter-eos autem dixit pedibus-velox divinus Achilles:

890

Atride: scimus enim, quantum antecellas omnibus,

et quantum viribusque et jaculationibus sis præstantissimus:

quare tu quidem hoc præmium habens cavas ad naves

vade, at hastam Merionæ heroi demus,

si tu quidem tuo animo velis: hortor enim equidem.

895

Sic dixit: nec non-obsecutus-est rex virorum Agamemno.

Dedit autem Merionæ hastam æream: sed ille heros

Talthybio præconi dabat perpulcrum præmium.