1

Ita quidem Trojani custodias agebant; sed Achivos

divinitus-immissa tenebat Fuga, Metus frigidi socia:

luctu vero intolerabili sauciati-erant omnes fortissimi.

Sicut autem venti duo pontum commovent piscosum,

5

Boreas et Zephyrus, qui e-Thracia spirant,

advenientes repentino: simulque et unda nigra

in-acervum-attollitur; multamque extra mare algam fundunt:

sic scindebatur animus in pectoribus Achivorum.

Atrides autem, dolore magno sauciatus cor,

10

Obibat, præcones acri-voce jubens

nominatim ad concionem vocare virum unumquemque,

neque clamare; ipse autem inter primos laborabat.

Sedebant inde in concione afflicti; atque Agamemno

surrexit lacrimas-fundens, ceu fons nigra-aqua (profundus),

15

qui ab excelsissima petra nigram fundit aquam;

sic ille graviter suspirans verba Argivis fecit:

O amici, Argivorum ductores et principes,

Jupiter me valde Saturnius malo irretivit gravi;

infestus, qui antea quidem mihi promisit et annuit,

20

Ilio exciso bene munito me rediturum;

nunc vero malam fraudem struxit, et me jubet

inglorium Argos redire, postquam multum perdidi populum.

Ita fere Jovi erit præpotenti placitum,

qui jam multarum urbium demolitus-est vertices,

25

atque adhuc demolietur: hujus enim potentia est maxima.

Verum agite, ut ego dixero, obsequamur omnes;

fugiamus cum navibus dilectam in patriam terram:

non enim jam Trojam capiemus latas-vias-habentem.

Sic dixit; illi vero omnes taciti facti-sunt silentio.

30

Diu autem muti erant afflicti filii Achivorum:

tandem vero inter-eos-locutus-est pugna strenuus Diomedes:

Atrida, tibi primum adversabor inconsulte-loquenti,

qua fas est, rex, in-concione: tu vero ne-quid irascaris.

Fortitudinem quidem mihi primum convellisti inter Danaos,

35

dicens me esse imbellem et sine-fortitudine: hæc autem omnia

sciunt Argivorum et juvenes et senes.

Tibi ver ex-duobus-alterum dedit Saturni filius versuti:

sceptro quidem tibi dedit honorari supra omnes;

fortitudinem autem non dedit, quæ potestas est maxima.

40

Mirifice, itane plane credis filios Achivorum

imbellesque esse et sine-fortitudine, ut dicis?

Si tamen tibi ipsi animus properat ad redeundum,

abi: patet tibi via, navesque tibi prope mare

stant, quæ te secutæ-sunt a-Mycenis valde multæ.

45

At alii manebunt capite-comantes Achivi,

donec Trojam everterimus. Sin vero et ipsi volunt,

fugiant cum navibus dilectam in patriam terram:

nos vero, ego Sthenelusque, pugnabimus, donec finem

Ilii invenerimus: cum (favente) deo enim venimus.

50

Sic dixit: illi vero omnes acclamarunt, filii Achivorum;

orationem admirati Diomedis equûm-domitoris.

Inter-eos autem surgens locutus-est eques Nestor:

Tydide, eximie quidem in pugna fortis es,

et consilio inter omnes æquales es optimus:

55

nemo tibi hanc sententiam vituperarit, quotquot sunt Achivi,

nec contra dixerit: sed non ad-finem pervenisti orationis.

Profectio etiam juvenis es, meusque vel filius esse-possis

minimus natu; tamen prudentia loqueris

Argivorum regibus, quoniam quod-decet dixisti.

60

Verum age, ego, qui te seniorem me-prædico esse,

eloquar et omnia persequar; neque aliquis mihi

sermonem improbaverit, ne rex quidem Agamemno.

Sine-gente, sine-lege, sine-lare est ille,

qui bellum amat intestinum, horrendum.

65

Verum enim-vero nunc quidem pareamus nocti nigræ,

cœnasque instruamus, custodes autem quique

excubanto ad fossam, quam-fodimus murum extra.

Juvenibus quidem hæc mando; ac deinde,

Atrida, tu quidem præcipe: tu enim supremus es.

70

Præbe convivium senibus: decet te, non est iniquum.

Plena sunt tibi vino tentoria, quod naves Achivorum

quotidianæ ex-Thracia per latum pontum advehunt:

omnis tibi est ad-excipiendum-apparatus; multisque imperas.[TR1]

Multis autem congregatis, illi obsequaris, qui optimum

75

consilium suaserit: valde enim opus est omnibus Achivis

consilio bono et prudenti, quoniam hostes prope naves

accendunt ignes multos: quisnam his lætetur?

nox autem hæc vel disperdet exercitum, vel servabit.

Sic dixit: illi vero ei valde auscultarunt ac paruerunt.

80

Et custodes cum armis propere-exierunt,

cum-copiis Nestoridesque Thrasymedes, pastor virorum,

et Ascalaphus et Ialmneus, filii Martis,

et Meriones, Aphareusque, Deipyrusque,

atque Creontis filius, Lycomedes divinus.

85

Septem erant duces custodum; centeni vero cum-singulis

juvenes simul ordine-ibant, longas hastas manibus tenentes:

atque in-medio fossæ et muri sedebant profecti:

ibi ignem accenderunt, apposueruntque cœnam unusquisque.

Atrides autem proceres frequentes duxit Achivorum

90

in tentorium; ipsisque apposuit gratum-animo convivium.

Hi autem ad cibos paratos appositos manus extendebant.

Ac quum potus et cibi desiderium exemissent,

illis senex omnium-primus texere cœpit consilium,

Nestor, cujus et antea optimum videbatur consilium:

95

qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Atrida augustissime, rex virorum Agamemno,

in te quidem finiam, a-te autem incipiam, quoniam multorum

populorum es rex, et tibi Jupiter in-manus-dedit

sceptrumque et jura, ut ipsis consulas.

100

Ideo te oportet supra omnes dicere sententiam, atque audire,

perficere etiam alius consilium, quando aliquem animus jusserit

dicere in bonum: te autem penes-erit, quicquid præferatur.

Atque ego dicam, ut mihi videtur esse optimum.

Non enim aliquis sententiam alius meliorem hac excogitarit,

105

qualem ego sentio, et olim et etiam nunc,

inde-ex eo, quando, Jovis-alumne, Briseidem puellam

irati Achillis abiisti a-tentorio auferens:

nequaquam secundum nostram quidem sententiam. Valde enim tibi ego

multis dissuadebam: tu vero tuo magno animo (iræ)

110

cedens, virum fortissimum, quem vel immortales honorarunt,

contumelia-affecisti; ereptum enim habes præmium. Sed etiam nunc

deliberemus, quomodo ipsum placantes flectamus

donisque placidis, verbisque blandis.

Hunc autem rursum allocutus-est rex virorum Agamemno:

115

o senex, neutiquam in-falsum mea errata enumerasti.

Peccavi, neque ipse nego: pro multis autem

copiis est vir, quem Jupiter ex-animo dilexerit:

sicut nunc hunc honoravit, domuitque populum Achivorum.

Verum quoniam peccavi, animo pernicioso obsecutus,

120

rursum volo eum placare, dareque ingentia dona.

Vos autem inter omnes inclyta dona nominabo:

septem igni-non-admotos tripodes, decemque auri talenta,

splendidosque lebetes vigini, duodecimque equos

validos, in-cursu-victores, qui præmia pedibus (cursu) reportarunt.

125

Non sane pauper esset vir, cui tot contigerint,

neque inops valde-pretiosi auri, possidens

quot mihi tulerunt præmia hi solidis-ungulis equi.

Dabo et septem mulieres, præstantium operum scientes,

Lesbias: quas, quando Lesbum bene-habitatam cepit ipse,

130

delegi, quæ pulcritudine vincebant genus mulierum.

Has quidem ei dabo; interque eas erit, quam tunc abstuli

filiam Brisei, et magnum jusjurandum adjurabo,

nunquam ejus cubile me ascendisse, nec ei coiisse,

qua mos hominum est virorum et mulierum.

135

Hæc quidem statim omnia aderunt; si vero porro

urbem magnam Priami dii dederint nobis evertere,

navem abunde auro et ære congesto-impleat,

ingressus, quando dividemus prædam Achivi.

Trojanas autem mulieres viginti ipse deligat,

140

quæ post Argivam Helenam pulcerrimæ sint.

Quodsi vero Argos pervenerimus Achaicum, uber agri;

tum gener mihi sit; honoraboque ipsum pariter Oresti,

qui mihi carissimus nutritur rerum-copia in magna.

Tres autem mihi sunt filiæ in domo bene-constructa,

145

Chrysothemis, et Laodice, et Iphianassa:

harum quam velit, dilectam sine-sponsalibus ducat

in domum Pelei: ego vero dotalia-dona addam

multa valde, quot adhuc nemo suæ addidit filiæ.

Septem porro ei dabo bene-habitatas urbes,

150

Cardamylen, Enopenque, et Iren herbosam,

Pherasque divinas, et Antheam profundis-pratis,

pulcramque Æpeam, et Pedasum vitiferam.

Omnes autem prope mare sunt, ultimæ ad-Pylum arenosam:

et viri inhabitant pecudibus-, bobus-abundantes,

155

qui ipsum donis, dei instar, honorabunt,

et ejus sub sceptro pinguia solvent jura (tributa).

Hæc ei præstiterim, si-cessarit ab ira.

Exorari-se-sinat! Pluto est implacabilis et inexorabilis,

quare etiam hominibus est deorum odiosissimus omnium:

160

atque mihi cedat, quatenus major-imperio sum,

et quatenus natu majorem me-prædico esse.

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:

Atrida augustissime, rex virorum Agamemno,

dona quidem neutiquam spernenda das Achilli regi:

165

sed agite, delectos excitemus, qui celerrime

eant ad tentorium Pelidæ Achillis.

Quin age, hos ego spectabo, ipsi autem pareant.

Phœnix quidem primum, Jovi dilectus, sit-dux:

ac deinceps eat Ajaxque magnus, et divinus Ulysses:

170

præconum autem Odiusque et Eurybates simul sequantur.

Ferte vero manibus aquam, linguisque-favere jubete,

ut Jovi Saturnio supplicemus, si forte misereatur.

Sic dixit: his autem omnibus gratam sententiam dixit.

Ilico præcones quidem aquam in manus fuderunt,

175

juvenes autem crateras coronaverunt vino:

distribueruntque inde omnibus, auspicati poculis.

Ac postquam libarant, biberantque, quantum voluit animus

properabant e tentorio Agamemnonis Atridæ.

Illis autem multa mandavit Gerenius eques Nestor,

180

oculos-vertens in unumquemque, Ulyssem autem maxime,

obsecrans eniti, ut flecterent eximium Peliden.

Hi autem iverunt juxta litus multum-strepentis maris,

permulta vota-faciens terram-cingenti Neptuno,

facile ut-flecterent magnos animos Æacidæ.

185

Myrmidonum vero ad tentoriaque et naves pervenerunt:

illumque invenerunt animum oblectantem cithara arguta,

pulcra, affabre-facta, superne autem argenteum jugum erat:

quam ceperat e spoliis, urbe Eetionis eversa:

hac is animam oblectabat, canebatque clara-gesta virorum.

190

Patroclus autem ei solus e-regione sedebat silentio,

exspectans Æaciden, quando desineret canere.

Hi vero[TR2] progressi-sunt ulterius: præibat autem divinus Ulysses:

steteruntque ante ipsum; attonitus autem exsiliit Achilles,

ipsa cum cithara, relicta sede, in-qua sederat[TR3]

195

modoque eodem Patroclus, postquam vidit viros, surrexit.

Eos et dextra-prehendens compellavit pedibus velox Achilles:

Salvete: sane amici viri venistis (certe aliqua magna necessitas adest),

qui mihi, irato licet, Achivorum gratissimi estis.

Sic fatus, ulterius duxit eos divinus Achilles;

200

sedereque-fecit in sellis-recubitoriis, stragulisque purpureis;

statim autem Patroclum allocutus-est, qui-prope erat.

Majorem jam craterem, Menœtii fili, appone,

meraciusque misce, poculum autem para unicuique:

hi enim carissimi viri meo sunt-sub tecto.

205

Sic dixit: Patroclus autem dilecto obsecutus-est socio.

Atque ipse vas-carnarium magnum imposuit in ignis splendore,

inque illo tergum posuit ovis et pinguis capræ,

injecitque porci saginati tergum, florens pinguedine.

Ipsi autem tenebat carnes Automedon, secabatque divinus Achilles:

210

et eas quidem scite dividebat, et verubus transfigebat:

ignem autem Menœtiades accendebat magnum, smilis-deo vir.

Ac postquam ignis deflagrarat et flamma elanguerat,

prunas stravit-et verua desuper extendit:

inspersitque carnes sale sacro, fulcris elevans.

215

Ac postquam assarat et in mensas-coquinarias fuderat,

Patroclus quidem panem acceptum distribuit in-mensa,

pulcris in canistris: sed carnes distribuit Achilles.

Ipse autem e-regione sedebat Ulyssis divini,

ad-parietem alterum: diis autem sacrificare jussit

220

Patroclum, suum socium: is vero in ignem jecit primitias.

Hi autem in cibos paratus appositos manus extendebant.

Ac quum potus et cibi desiderium exemissent,

innuit Ajax Phœnici: animadvertit autem divinus Ulysses,

impletoque vino poculo, propinavit Achilli:

225

Salve, Achille! epularum quidem æquarum non indigentes sumus,

tum in tentorio Agamemnonis Atridæ,

tum etiam hic nunc: adsunt enim animo-grata multa

ad-epulandum: at non jam convivii amabilis opera sunt-curæ:

sed valde magnam cladem, Jovis-alumne, inspicientes

230

timemus; in dubio autem est servandæne, an perituræ-sint

naves bonis-transtris, nisi tu indueris fortitudinem.

Prope enim naves et murum castra posuerunt

Trojani superbi et e-longinquo-vocati socii,

accendentes ignes multos per exercitum: nec amplius aiunt

235

se prohibitum-iri, sed in naves nigras incasuros.

Jupiter autem ipsis Saturnius dextera signa ostendens

fulgurat: Hector vero valde fortitudine turgens,

furit terribiliter, fretus Jove, nec quicquam veretur

homines, nec deos: ingens enim ipsum rabies subiit.

240

Precatur autem, citissime ut-appareat Aurora divina:

affirmat enim navium se abscissurum summa rostra,

ipsasque incensurum pernicioso igni; atque Achivos

interfecturum ad ipsas, agitatos a fumo.

Hæc graviter timeo in mente, ne ei minas

245

exsequantur dii; nobisque jam fatale sit

perire in Troja, longe ab-Argo equos-pascente.

Verum surge, si cogitas, quamvis sero, filios Achivorum

attritos defendere a Trojanorum impetu.

Ipsi tibi postea dolor erit, neque ullus modus

250

acceptæ jam cladis est medelam inveniendi: sed longe ante

considera, quomodo Danais arceas funestam diem.

O bone, profecto tibi pater præcipiebat Peleus

die illo, quum te e Phthia Agamemnoni misit:

Fili mi, fortitudinem quidem Minervaque et Juno

255

dabunt, si voluerint; tu vero ingentes animos

contine in pectoribus; humanitas enim melior:

desine autem a-contentione mala-operante, ut te magis

honorent Argivorum et juvenes et senes.

Sic præcipiebat senex; tu vero oblivisceris. At etiam nunc

260

cessa, mitteque iram tristem: tibi vero Agamemno

digna dona dat, si-desieris ab-ira.

Age vero, tu quidem me audi, egoque tibi recensebo,

quot tibi in tentoriis promiserit dona Agamemno:

septem igni-non-admotos tripodes, decemque auri talenta,

265

splendidosque lebetes viginti, duodecimque equos

validos, in-cursu-victores, qui præmia pedibus reportarunt.

Non sane pauper esset vir, cui tot contigerint,

neque inops valde-pretiosi auri, possidens

quot Agamemnonis equi præmia pedibus reportarunt.

270

Dabit et septem mulieres præstantium operum scientes,

Lesbias; quas, quando Lesbum bene-habitatam cepisti ipse,

delegit, quæ tam pulcritudine vincebant genus mulierum.

Has quidem tibi dabit, interque eas erit, quam tunc abstulit

filiam Brisei: et magnum jusjurandum adjurabit,

275

nunquam ejus cubile se ascendisse, nec ei coiisse,

qua mos est, rex, et virorum et mulierum.

Hæc quidem statim omnia aderunt; si vero porro

urbem magnam Priami dii dederint nobis evertere,

navem abunde auro et ære congesto-impleas,

280

ingressus, quando dividemus prædam Achivi.

Trojanas autem mulieres viginti ipse deligas,

quæ post Argivam Helenam pulcerrimæ fuerint.

Quodsi vero Argos pervenerimus Achaicum, uber agri,

tum gener ei sis: honorabitque te pariter Oresti,

285

qui ei carissimus nutritur rerum-copia in magna.

Tres autem ei sunt filiæ in domo bene-constructa,

Chrysothemis, et Laodice, et Iphianassa:

harum quam velis, dilectam sine-sponsalibus ducas

in domum Pelei: ille autem dotalia-dona addet

290

multa valde, quot adhuc nemo suæ addidit filiæ.

Septem vero tibi dabit bene-habitatas urbes,

Cardamylen, Enopenque, et Iram herbosam,

Pherasque divinas et Antheam profundis-pratis

pulcramque Æpeam, et Pedasum vitiferam.

295

Omnes autem prope mare sunt, ultimæ ad-Pylam arenosam:

in iis autem viri habitant pecudibus-, bovibus-abundantes,

qui te donis, dei instar, honorabunt,

et tibi sub sceptro pinguia solvent jura (tributa).

Hæc tibi præstabit, si-desieris ab-ira.

300

Si vero tibi Atrides quidem invisus-est ex-animo magis,

ipse et ejus dona: at tu ceteros tamen universos-Achivos

attritos miserere in exercitu, qui te, dei instar,

honorabunt: certe enim apud-ipsos valde magnam gloriam tuleris.

Nunc enim Hectorem interfeceris, qui valde tibi prope venerit,

305

rabiem habens perniciosam: quippe neminem putat parem

sibi esse Danaorum, quos huc naves vexerunt.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:

Nobilissime Laertiade, sollertia-pollens Ulysses,

oportet sane hanc sententiam aperte eloqui,

310

quemadmodum vere sentioque, et ut perfectum erit,

ut ne mihi obstrepatis assidentes aliunde alius.

Inimicus enim mihi ille æque-atque Inferni portæ,

qui aliud quidem occultat in animo, aliud vero dicit.

Sed ego dicam, ut mihi videtur esse optimum:

315

nec mihi Atriden Agamemnonem persuasurum puto,

neque alios Danaos; quippe haud ulla gratia fuit

pugnandi hostibus cum viris assidue semper.

Æqua pars datur cessanti, ac si acriter aliquis pugnet:

inque eodem honore est tum ignavus, tum etiam fortis:

320

occumbit æque et iners vir, et qui multum laboravit.

Nec quidquam mihi præ-aliis-fuit, quando pertuleram mala animo,

semper meam animam objectans pugnæ.

Sicut autem avis implumibus pullis affert

escam, quando ceperit; male autem ei est ipsi:

325

sic et ego multas quidem insomnes noctes duxi,

dies autem cruentos exegi pugnans,

cur-viris prælians, uxorum gratia vestrarum.

Duodecim vero cum navibus urbes vastavi hominum,

pedester vero undecim aio me vastasse per Troicum-agrum glebosum:

330

his ex omnibus opes multas et pretiosas

abstuli, et omnia ferens Agamemnoni dabam

Atridæ; is vero remanens apud naves veloces,

accipiens, pauca dividebat, pleraque autem tenebat ipse.

Alia vero optimatibus dabat munera, et regibus:

335

istis quidem ea firma manent; a-me vero solo Achivorum

abstulit, habetque uxorem meam animo-gratam; cui concumbens

oblectetur. Cur autem oportet bellum cum-Trojanis

Argivos? cur vero exercitum adduxit huc congregatum

Atrides? an non Helenæ causa pulcræ-comis?

340

an soli diligunt uxores suas articulate-loquentium hominum

Atridæ? quum, quisquis vir bonus et prudens,

suam ipsius amet et curet: ut et ego hanc

ex animo amabam, captiva quamvis esset.

Nunc autem, postquam e manibus præmium eripuit et me fraudavit,

345

ne me tentet, probe gnarum; nec mihi persuadebit.

Verum, Ulysse, tecum et aliis cum-regibus

cogitet a-navibus ut-propellat hostilem ignem.

Sane quidem jam permulta fecit sine me,

ac jam murum ædificavit, et duxit fossam prope ipsum

350

latam, magnam, inque ea vallos defixit;

sed ne sic quidem potest vim Hectoris homicidæ

sustinere. Dum vero ego inter Achivos pugnabam,

non voluit pugnam procul-a mœnibus ciere Hector,

sed quantum ad Scæasque portas et fagum, progrediebatur:

355

ibi olim me solum mansit, vix autem meum effugit impetum.[TR4]

Nunc vero, quoniam nolo pugnare cum-Hectore divino,

cras, sacris Jovi factis et omnibus diis,

oneratas bene naves postquam in mare deduxero,

videbis, si volueris, et si tibi hæc curæ-fuerint,

360

bene mane Hellespontum super piscosum vehentes

naves meas, inque ipsis viros remigandi cupidos:

ac si prosperam-navigationem dederit inclytus Terræ-concussor,

die fere tertio in-Phthiam glebosam pervenero.

Sunt autem mihi permulta, quæ reliqui, huc malo-fato-veniens:

365

aliud vero hinc aurum et æs rubrum,

et feminas pulcre-cinctas, canumque ferrum

abducam, quæ sortitus-sum: præmium autem mihi que dedit,

ipse mihi insultans abstulit rex Agamemno

Atrides: (ei omnia referto, ut mando,

370

palam: ut ei alii indignentur Achivi,

si quem forte, Danaorum adhuc sperat se fraudaturum,

semper impudentia indutus;) nec mihi quidem

ausit, proterve-audax licet sit, faciem intueri;

nec omnino cum-eo consilia communicabo, nec factum ullum:

375

nam jam me decepit et offendit, nec adhuc rursus

fallet verbis: satis autem ei sit: verum quietus

pereat: nam ei mentem exemit providus Jupiter.

Invisa autem mihi ejus dona, æstimoque eum nihili.

Nec si mihi deciesque et vicies tanta daret,

380

quanta ei nunc sunt, et si alicunde alia accederent:

nec quanta Orchomenum adveniunt, nec quanta Thebas

Ægyptias, ubi plurimæ in domibus opes jacent;

quæ centum portas habent, duceni autem per unamquamque

viri egrediuntur cum equis et curribus:

385

nec si mihi tanta daret, quanta sunt arenaque pulvisque,

ne sic quidem jam animum meum flexerit Agamemno,

antequam totam mihi luerit acerbam contumeliam.

Filiam autem non ducam Agamemnonis Atridæ:

ne si quidem aurea cum-Venere pulcritudine certaret,

390

operibusque Minervæ cæsiæ-oculis par-esset,

ne sic quidem eam ducam; ipse vero Achivorum alium eligat,

qui ei conveniat, et qui major-imperio sit.

Si enim jam me servarint dii, et domum venero,

Peleus mihi deinceps uxorem desponsabit ipse.

395

Multæ Achivæ sunt per Hellademque Phthiamque,

filiæ principum, qui urbes tuentur:

harum quam voluero, dilectam faciam uxorem.

Illic autem mihi plurimum appetit animus virilis,

ducta legitima uxore, apta conjuge,

400

possessionibus frui, quas senex conquisivit Peleus:

non enim mihi vitæ æquiparandum, ne quantas quidem opes aiunt

Ilium possedisse, bene-habitatam urbem,

antehac in pace, priusquam advenissent filii Achivorum:

nec quantas lapideum limen jaculatoris intus continet

405

Phœbi Apollinis, Pytho in saxosa.

Prædando-parabiles enim sunt bovesque et pingues oves,

parabiles etiam tripodesque et equorum flava capita:

hominis vero anima ut-redeat, nec retrahi potest,

neque prendi, postquam semel transierit septum dentium.

410

Mater enim me dicit dea, Thetis argenteis-pedibus,

duplicia fata ferre mortis ad-finem.

Si hic manens Trojanorum urbem circa-pugnavero,

periit quidem mihi reditus, sed gloria immortalis erit:

sin autem domum reversus-fuero, dilectam in patriam terram,

415

periit mihi gloria bona, diuturnum vero mihi ævum

erit, nec me cito finis mortis deprehenderit.

Quin etiam ceteris ego suaserim

domum navigare: quia jam-non invenietis finem

Ilii excelsæ: valde enim ipsam late-sonans Jupiter

420

manu sua protegit, confiduntque viri.

Sed vos quidem profecti principibus Achivorum

nuntium renuntiate: hoc enim munus est senum (consiliatorum):

ut aliud excogitent in mentibus consilium melius,

quod ipsis navesque servet et populum Achivorum

425

navibus in cavis: quoniam non ipsis hoc expeditum est,

quod nunc excogitarunt, me iram-fovente.

Phœnix autem hic apud nos manens cubet:

ut me in navibus dilectam in patriam sequatur

cras, si voluerit; vi autem neutiquam eum abducam.

430

Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio

sermonem admirati: admodum enim vehementer recusarat.

Tandem vero locutus-est senex equûm-agitator Phœnix,

lacrimas effundens; valde enim timebat navibus Achivorum:

Si quidem jam reditum in animo, illustris Achille,

435

versaris, neque omnino defendere a-navibus velocibus

ignem vis edacem, quoniam ira incidit tuo animo:

quomodo tandem a te, care fili, hic relinquar

solus? Tecum autem me misit senex equûm-agitator Peleus

die illo, quando te e Phthia Agamemnoni misit

440

puerum, nondum peritum æqui (omnibus æque gravis) belli,

nec concionum, ubi etiam viri præclari fiunt.

Propterea me misit, ut-docerem te ista omnia,

verborumque orator ut-esses, actorque operum.

Quare deinceps a te, dilecte fili, nolim

445

relinqui, ne si quidem mihi promitteret deus ipse,

senectute abrasa, facturum me juvenem pubescentem:

qualis eram quum primum reliqui Hellada pulcras-mulieres-habentem,

fugiens jurgia patris Amyntoris Ormenidæ,

qui mihi de pellice irascebatur pulcra-comis,

450

quam ipse diligebat, sed ignominia-afficiebat uxorem,

matrem meam: hæc autem semper me supplex-orabat prehensis genibus,

pellici prius-miscerer, ut odio-haberet senem.

Huic parui, et feci: pater autem meus statim sentiens,

multa imprecatus-est, horrendasque invocabat Furias,

455

ne-unquam genibus suis imponeretur dilectus filius,

ex me genitus; dii autem ratas-fecerunt imprecationes,

Jupiterque infernus, et veneranda Proserpina.

Hunc ego moliebar occidere acuto ferro,

sed aliquid immortalium fregit iram, qui in animo

460

populi mihi posuit famam et convicia multa hominum,

ut ne patris-occisor inter Achivos appellarer.

Tunc mihi non-amplius omnino sustinuit in præcordiis animus,

patre irato, in ædibus versari.

Certe quidem multum amici et cognati, circum me qui erant,

465

ibi orantes retinebant me in ædibus:

multasque pingues oves et pedes-trahentes cornibus-camuris boves

jugulabant; multi autem sues florentes pinguedine

assandi extendebantur per flammam Vulcani:

multumque ex doliis vinum bibebatur senis.

470

Per-novem autem me circa ipsum noctes dormiebant:

hi quidem per-vices custodias habebant; nec unquam exstinguebatur

ignis, alter quidem in porticu bene-monitæ aulæ,

alter autem in vestibulo, ante thalami fores.

Sed quando tandem decima mihi advenit nox tenebrosa,

475

tunc ego thalami fores sollerter junctas

frangens exivi, et transilii septum aulæ

facile, latens custodesque viros, famulasque mulieres.

Fugiebam deinde procul, per Hellada spatiosam:

in-Phthiamque perveni glebosam, matrem ovium,

480

ad Peleum regem: is autem me lubens suscepit,

et me dilexit, ut pater suum filium dilexerit

unicum, in-senecta-natum, amplis in possessionibus;

et me divitem fecit, multumque mihi dedit populum:

incolebam autem extremam-oram Phthiæ, Dolopibus imperans.

485

Et te tantum feci (usque huc educavi), diis par Achille,

ex animo diligens: qui non volebas cum alio

nec ad convivium ire, nec in ædibus tuis cibum-sumere;

ante quam te meis ego genibus impositum

obsonioque satiassem ante-secato, et vino tibi admoto:

490

sæpe mihi rigasti ad pectora vestem

vino, ex-ore-ejectans in infantia molesta.

Sic in te permulta passus-sum, et multa laboravi,

hæc cogitans, quod mihi nequaquam dii prolem (votum prolis) perficiebant

ex me ipso: sed te filium, diis par Achille,

495

adoptabam, ut a-me aliquando indignam perniciem propulsares.

Verum, Achille, doma animum magnum: nec te oportet

immisericors pectus habere: flecti-vero-solent et dii ipsi,

quorum-tamen et major virtus est honorque potentiaque.

Atque hos quidem sacrificiis, et votis placidis,

500

libamineque, nidoreque, flectunt homines

supplicantes, quando quis transgressus-fuerit et peccarit.

Etenim Preces sunt Jovis filiæ magni,

claudæque, rugosæque, strabæque oculis:

quæ etiam a-tergo Noxam curant sequi.

505

Noxa vero robustaque est, et pedibus-integris; ideo omnes

longe præcurrit, antevertitque omnem per terram,

lædens homines: hæ vero medentur postmodo.

Qui quidem reverebitur filias Jovis propius accedentes,

hunc valde juvant, et exaudiunt precantem:

510

qui vero renuerit, et obstinate recusaverit,

precantur tum quidem hæ Jovem Saturnium adeuntes,

eum ut-Noxa simul sequatur, quo læsus pœnas-luat.

Sed, Achille, da et tu Jovis filias sequi

honorem, qui aliorum utique flectit mentes fortium.

515

Si enim non dona ferret, aliaque in-futurum non nominaret

Atrides, sed semper pertinaciter iratus-esset,

non equidem te ira abjecta hortarer

Argivis auxiliari, indigentibus quantumvis:

nunc vero simul et in-præsenti multa dat, aliqua in-posterum pollicetur,

520

virosque supplicatum ad te misit præstantissimos,

electos per populum Achaicum, quique tibi ipsi

amicissimi Argivorum: horum ne tu orationem asperneris,

neu pedes (iter frustres): prius vero haud reprehendum, te ira-exarsisse.

Sic et priscorum audivimus laudes virorum

525

heroum, quando aliquem vehemens ira occupasset:

donisque-placabiles erant, exorabilesque verbis.

Memini hoc factum ego vetus, neutiquam recens,

quale fuerit; inter vos autem narrabo omnes amicos.

Curetesque pugnabant et Ætoli fortiter-prœlium-sustinentes

530

circa urbem Calydona, et se-mutuo interficiebant:

Ætoli quidem defendentes Calydona amœnam;

Curetes autem, hanc vastare ardentes bello.

Etenim his malum aureo-solio-sedens Diana excitavit,

irata, quod sibi non sacra-post-fruges-collectas in-fœcundo agro

535

Œneus fecisset: ceteri vero dii epulati-erant hecatombas;

soli tamen non fecerat Jovis filiæ magni,

sivi oblitus-erat, sive non advertit: errabat autem multum animo.

Illa vero irata, Jovis genus, Sagittis-gaudens,

immisit silvestrem aprum, candidis-dentibus,

540

qui damna multa patravit frequentans Œnei agrum:

multas vero ille alias-super-alias humi prostravit arbores altas

cum-ipsis radicibus, et ipsis floribus pomorum.

Hunc autem filius Œnei occidit Meleager,

multis ex urbibus venatoribus viris congregatis,

545

et canibus; non enim domitus-fuisset paucis hominibus;

tantus erat, multosque adeo rogum ascendere-fecit tristem.

Illa vero ipsi (Diana Meleagro) excitavit magnum tumultum et bellum,

pro suis capite et pelle hirsuta,

Curetesque inter et Ætolos magnanimos.

550

Quamdiu igitur Meleager Marti-carus pugnabat,

tamdiu Curetibus male erat: nec poterant

extra murum manere, multi quamvis essent.

At quando jam Meleagrum subiit ira, quæ et aliorum

turgidam-reddit in pectoribus mentem, firmiter licet sapientium:

555

nempe ille, matri suæ Althææ iratus corde,

jacebat apud legitimam uxorem, pulcram Cleopatram,

filiam Marpessæ pulcris-talis, Evenines,

Idæque, qui fortissimus terrestrium fuit virorum,

eorum-qui tunc-erant; (utique contra deum sumserat arcum

560

Phœbum Apollinem , pulcris-talis-præditæ gratia nymphæ:

hanc autem tunc in ædibus pater et veneranda mater

Alcyonen vocabant cognomine, quoniam ipsius

mater, Alcyonis luctuosæ fatum habens,

flebat, quando ipsam sagittans rapuit Phœbus Apollo.)

565

huic is (Meleager) accubabat, iram cruciantem coquens,

propter diras matris iratus, quæ quidem diis

multum dolens supplicabat, fraternæ cædis causa:

multum autem et terram almam manibus verberabat,

invocans Plutonem et venerabilem Proserpinam,

570

in-genua considens, rigabantur autem lacrimis sinus,

filio ut-darent mortem; hanc vero in-tenebris-vagans Furia

exaudivit ex-Erebo, implacabile cor habens:

horum vero confestim circa portas tumultus et strepitus ortus-est,

turribus ictis; illum autem supplices-orabant senes

575

Ætolorum, mittebantque deorum sacerdotes lectissimos,

ut-exiret et propulsaret hostes, polliciti magnum donum:

ubi pinguissimus erat ager Calydonis amœnæ,

ibi eum jusserunt locum perpulcrum eligere,

quinquaginta-jugerum: dimidium quidem, vitiferi-soli;

580

dimidium autem, non-consiti arabilis agri, sibi-separare.

Multum autem eum implorabat senex equûm-agitator Œneus,

limine conscenso altum-tectum-habentis thalami,

quatiens conglutinatos asseres, suppliciter-orans filium:

multumque eum sorores et veneranda mater

585

orabant; ille vero magis recusabat: multum etiam socii,

qui ei optimi et amicissimi erant omnium:

sed ne sic quidem ejus animum in pectoribus flectebant,

antequam ipse thalamus frequenter percuteretur; illi autem turres

conscendebant, Curetes, et incendebant magnam urbem.

590

Ac tum demum Meleagrum pulcre-cincta uxor

orabat lugens, et ei recensuit omnia

mala, quæcunque hominibus fiunt, quorum urbs capta sit:

viros quidem occidunt, urbem autem ignis destruit,

liberosque alii abducunt, et profunde-succinctas mulieres.[TR5]

595

Hujus autem tum motus-est animus audientis sæva facta:

profectusque-est ire, corporeque arma induit splendentia.

Sic ille quidem ab-Ætolis propulsavit malam diem,

cedens suo animo: ei autem non-deinceps dona persolverunt

multaque et pulcra: malum tamen depulit etiam sic.

600

Atqui tu ne mihi ista cogites in-animo, neu te dæmon

istuc vertat, amice: pejus autem esset,

navibus incensis demum te ferre-auxilium: sed nunc pro donis

veni: æque enim te ac-deum honorabunt Achivi.

Si vero sine donis pugnam viros-perdentem inieris,

605

non-tum æque honoratus eris, bellum quamvis propulsaveris.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:

Phœnix, pater senex, Jovis-alumne, minime mihi hoc

opus honore; puto enim me honoratum-fore Jovis voluntate,

qui honor me habebit apud naves recurvas, dum spiritus

610

in pectoribus maneat et mihi mea genua moveantur.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in animo reconde tuo;

ne mihi turba animum, flens et mœrens,

Atridæ heroi gratificans: neutiquam te oportet

istum amare, ut ne mihi odio-fias te amanti;

615

decet te mecum eum angere, qui me angat:

æqualiter mecum regna, et dimidium sortire honoris.

Isti autem renuntiabunt: tu vero hic cubato remanens

lecto in molli: simul autem cum-aurora illucescente

consultabimus, an redeamus ad nostra, an maneamus.

620

Dixit, et Patroclo (hic) superciliis annuit tacite,

Phœnici ut-sterneret densum lectum, ut citissime

e tentorio de-reditu cogitarent. Inter hos autem Ajax

par-deo Telamonius verba fecit:

Nobilissime Laertiade, sollertia-pollens Ulysses,

625

abeamus: non enim mihi videtur sermonis nostri exitus

hac quidem via perfectum-iri; renuntiare autem citissime

oportet responsum Danais, etiamsi non lætum sit,

qui fere nunc sedent exspectantes. Sed Achilles

trucem in pectoribus reposuit superbum animum:

630

durus est, nec rationem-habet amicitiæ sodalium,

illius, qua eum apud naves honorabamus supra ceteros:

immisericors! Atque aliquis (multi) etiam pro-fratre occisoris

pretium, vel pro-suo filio accepit occiso;

et is quidem (occisor) in civitate manet ibi, multis persolutis;

635

alterius autem sedatur cor et animus elatus,

pretio accepto: tibi vero implacabilemque durumque

animum in pectoribus dii posuerunt, gratia puellæ

unius. Nunc tamen tibi septem præbemus eximie præstantissimas,

aliaque multa præter has: tu vero propitium indue animum,

640

reverere ac tuam domum: sub-eodem-tecto tecum sumus

e cœtu Danaorum, studemusque tibi supra alios

carissimique esse et amicissimi omnium, quotquot sunt Achivi.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:

Ajax nobilissime, Telamonie, princeps virorum,

645

omnia fere mihi ex animo visus-es dixisse;

sed mihi tumet cor ira, quoties illorum

recordor, ut me inhonorum inter Argivos fecit

Atrides, tanquam aliquem contemtibilem inquilinum.

Sed vos abite, et nuntium renuntiate:

650

non enim ante de-pugna cogitabo sanguinolenta,

quam filius Priami bellicos, Hector divinus,

Myrmidonum at tentoriaque et naves venerit,

interficiens Argivos, incendatque igne naves.

Circa vero meum tentorium et navem nigram

655

Hectorem, quantumvis ardentem, a-pugna destiturum puto.

Sic dixit: illi vero unusquisque, accepto poculo duplici,

libatione-facta, ad naves redierunt: præibat autem Ulysses.

Patroclus vero sociis et ancillis imperavit,

Phœnici sternere densum lectum quam celerrime.

660

Hæ autem obedientes straverunt lectu, ut imperavit,

pellesque-ovillas, stragulamque, linique subtilem florem.

Ibi senex cubuit, et auroram divinam exspectabat.

Atque Achilles dormiit in-recessu tentorii bene-compacti:

huic autem accubuit mulier, quam e-Lesbo duxerat,

665

Phorbantis filia, Diomede pulcris-genis.

Patroclus autem ex-altera-parte cubuit: juxtaque ipsum

Iphis pulcre-cincta, quam ei dederat divinus Achilles,

Scyron quum-cepisset altam, Enyei urbem.

Illi vero postquam in tentoria Atridæ venerant,

670

eos quidem aureis poculis filii Achivorum

excipiebant aliunde alius assurgentes, interrogabantque;

primus autem interrogavit rex virorum Agamemno:

Dic age mihi, o laudatissime Ulysses, ingens gloria Achivorum:

utrumne vult a-navibus propulsare hostilem ignem,

675

an recusavit, iraque adhuc tenet superbum animum?

Hunc autem allocutus-est multa-sustinens divinus Ulysses:

Atrida augustissime, rex virorum Agamemno,

ille quidem non vult restinguere iram, sed adhuc magis

impletur animo: te autem aspernatur et tua dona.

680

Ipsum te consultare inter Argivos jubet,

quomodo navesque serves et exercitum Achivorum:

ipse vero minatus-est, cum aurora illucescente

naves bonis-transtris in-mare se deducturum utrinque-recurvas;

atque etiam ceteris dixit se suadere,

685

domum ut-navigent: quia jam-non, inquit, invenietis finem

Ilii excelsæ: valde enim ipsam late-sonans Jupiter

manu sua protegit, confiduntque viri.

Sic dixit; adsunt etiam hi, eadem dicturi, qui me secuti-sunt,

Ajax et præcones duo, prudentes ambo.

690

Phœnix vero illic senex cubavit: sic enim ille jussit,

ut se in navibus dilectam in patriam sequatur

cras, si voluerit: vi autem neutiquam eum abducet.

Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio.

[sermonem admirati: admodum enim graviter dixerat.]

695

Diu autem muti erant afflicti filii Achivorum:

tandem vero locutus-est pugna strenuus Diomedes:

Atrida augustissime, rex virorum Agamemno,

utinam non orasses eximium Peliden,

infinita dona dans (promittens): is vero insolens est etiam alias;

700

nunc autem eum multo magis in-insolentiam conjecisti.

Verum illum quidem missum-faciamus, sive abeat,

sive maneat: tunc vero rursum pugnabit, quando ipsum

animus in pectoribus jusserit, et deus eum incitaverit.

Sed agite, sicut ego dixero, obsequamur omnes:

705

nunc quitem cubitum-ite, refecti vestro corde

cibo et vino: hoc enim robur est et vis.

At postquam illuxerit pulcra roseis-digitis Aurora,

ocyus ante naves siste copiasque-pedestres et equos,

adhortans; et vero ipse inter primos pugna.

710

Sic dixit: illi autem omnes assensi-sunt reges,

orationem admirati Diomedis equûm-domitoris.

Et tunc libatione-facta iverunt ad suum tentorium unusquisque:

ibi autem cubuerunt, et somni donum ceperunt.