1
Aurora autem e lectis a pulcro Tithono
surgebat, ut immortalibus lucem ferret ac mortalibus:
Jupiter vero Discordiam misit celeres ad naves Achivorum
luctuosam, belli signum in manibus habentem.
5
Stetit autem ea in Ulyssis ingenti navi nigra,
quæ in medio erat, ut exaudiatur-clamans in-utramque-partem,
et ad Ajacis tentoria Telamonii,
et ad Achillis: qui ad-extrema-latera naves æquales
subduxerant, virtute freti et robore manuum.
10
Illic stans clamavit dea altumque horrendumque,
intentissima-voce, Achivisque magnum robur injecit cuique
in-cor, indesinenter ut-bellarent et pugnarent.
[His autem statim bellum dulcius factum est, quam redire
in navibus cavis dilectam in patriam terram.]
15
Atrides vero clamavit et accingi jussit
Argivos; atque ipse induit splendidum æs.
Ocreas quidem primum circa tibias posuit
pulcras, argenteis fibulis apte-junctas:
deinde autem loricam circa pectora induebat,
20
quem olim ei Cinyras dedit, hospitale-munus ut-esset.[TR1]
Audiebatur enim ad Cyprum usque magna fama, quod Achivi
ad Trojam navibus navigaturi essent:
quamobrem ei hunc dedit, gratificans regi.
Atque hujus decem quidem virgæ erant nigri cyani,
25
duodecim autem auri, et viginti stanni:
cærulei vero dracones erecti-erant ad collum,
tres ab-utraque-parte, arcubus similes, quos Saturnius
in nube fixit, ostentum articulate-loquentibus hominibus.
Circa humeros autem sibi-jecit ensem: in eo vero clavi
30
aurei collucebant; at circùm vagina erat
argentea, aureis loris apta.
Sustulit autem totum-hominem-operiens, pervarium scutum validum,
pulcrum, circum quod orbes decem ærei erant:
inque eo umbones erant viginti, ex-stanno
35
candidi, et in mediis erat unus ex-nigro cyano.
Super eo autem Gorgo trux-oculis in-margine-facta-erat,
horrendum spectans; et circum, Terrorque et Fuga.
Ex eo argento-inductum lorum erat (exibat); ac supra istud
cæruleus sinuabatur draco, capitaque ei erant
40
tria collis in-orbem-curvatis, una cervice enata.
Capiti vero conis-circumdatam galeam imposuit, quatuor-conis-,
setis-equinis-instructam: horrendum autem crista desuper nutabat.
Sumsit inde validas hastas duas, munitas ære,
acutas: longe autem æs ab ipsis ad-cœlum usque
45
splendebat; insuperque sonitum-edidere (tonarunt) Minervaque et Juno,
honorantes regem divitis-auro Mycenes.
Aurigæ deinde suo præcipiebat unusquisque,
equos bene ex ordine ut-teneret illic ad fossam:
ipsi vero pedibus, cum armis, loricati
50
alacres-ruebant: immensus vero clamor ortus-est ante auroram.
Et anteverterunt multum equites (currus), ad fossam instructi;
equites vero paullo post-sequebantur; in iis autem tumultum
concitavit malum Saturnius, ex-altoque demisit rores
sanguine madidos ex æthere, quod esset
55
multa fortia capita Orco demissurus.
Troes vero rursus ex-altera-parte erupere super tumulo campi,
Hectoremque circa magnum, et eximium Polydamantem,
Æneamque, qui in-Trojanis ut deus honorabatur a populo,
tresque Antenoridas, Polybum et Agenorem divinum,
60
juvenemque Acamantem, similem immortalibus.
Hecto vero inter primos ferebat clypeum undique æqualem.
Qualis autem e nubibus apparet exitialis stella,
aliquando collucens, interdum vero rursus subit nubes opacas:
sic Hector modo quidem inter primos apparebat,
65
modo autem inter extremos, imperans; totus vero ære
splendebat, veluti fulgur patris Jovis ægidem-tenentis.
Illi autem, velut messores oppositi invicem
sulcum metendo ducunt, viri locupletis per agrum,
tritici, vel hordei; ac manipuli crebri cadunt;
70
sic Trojani et Achivi in se-invicem insilientes
cædebant; neutrique recordabantur perniciosæ fugæ:
paria autem in-pugna capita ferebant: ipsi vero, luporum instar,
ruebant. Discordia utique gaudebat luctuosa aspiciens;
sola enim deorum aderat pugnantibus:
75
at ceteri non illis aderant dii, sed quieti
suis in ædibus sedebant, ubi singulis
domus pulcræ ædificatæ-erant per valles Olympi.
Omnes autem accusabant atras-nubes-cogentem Saturnium,
eo-quod Trojanis volebat gloriam præbere.
80
Horum quidem nullam rationem-habebat pater: sed seorsum abscedens
a-ceteris procul sedebat, gloria exsultans,
inspiciens Trojanorumque urbem et naves Achivorum,
ærisque fulgorem, interimentesque, intereuntesque.
Quamdiu quidem mane erat et crescebat sacer dies,
85
tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus:
quo-tempore vero lignator vir apparavit prandium
montis in saltibus, postquam satiaverat manus
cædendo arbores altas, satietasque eum cepit animo,
cibique dulci circum præcordia desiderium occupat:
90
tunc sua virtute Danai perfregerunt phalanges,
adhortantes socios per ordines. In iis autem Agamemno
primus insiliit; interfecitque virum Bianorem, pastorem hominum,
ipsum, dein vero socium, Oileum agitatorem-equorum.
Nempe hic ab equis desiliens, ipsi adversus stetit;
95
hunc autem recta irruentem in-fronte acuta hasta
percussit, nec galea hastam ei cohibuit ære-gravis,
sed per ipsam penetravit et os, cerebrumque
intus totum concussum-est: domuit vero ipsum irruentem.
Et hos quidem reliquit illic rex virorum Agamemno,
100
pectoribus totis-apparentes, quum exuerit ipsis tunicas:
atque ipse ivit Isumque et Antiphum interfecturus,
filios duos Priami, nothum et legitimum, ambos
in uno curru stantes: nothus quidem aurigabatur,
Antiphus autem pugnabat inclytus: quos olim Achilles
105
Idæ in jugis ligaverat frondibus-teneris, viminibus,
pascentes apud oves nactus; et liberavit pretio.
Jam vero Atrides late-imperans Agamemno
horum alterum supra mammam ad pectus feriit hasta:
Antiphum autem ad aurem percussit ense, dejecitque curru.
110
Festinans vero ab iis detrahebat arma pulcra,
eos agnoscens: etenim ipsos antea apud naves celeres
viderat, quando eos ex Ida duxerat pedibus velox Achilles.
Sicut autem leo cervæ velocis parvulos hinnulos
facile confringit, correptos validis dentibus,
115
veniens ad lustrum, teneramque ipsis animam aufert;
illa vero, quamvis sit valde prope, non potest ipsis
opitulari; ipsam enim eam tremor vehemens subit;
confestimque fugit per querceta densa et silvam,
festinans, sudans, violentæ feræ ab impetu:
120
sic igitur illis nemo potuit arcere perniciem
Trojanorum, sed et ipsi sub Argivis percellebantur.
Porro ille Pisandrumque et Hippolochum fortem,
filios Antimachi bellicosi, qui potissimum,
auro ab-Alexandro accepto, splendidis donis,
125
non sinebat Trojanos Helenam reddere flavo Menelao:
hujus jam duos filios cepit rex Agamemno,
in uno curru stantes, simulque agebant veloces equos:
nam iis e manibus fugerant habenæ splendidæ,
ipsique turbati sunt: ille vero contra ruit, ceu leo,
130
Atrides: hi autem de curru supplices-orabant:
Vivos-cape, Atrei fili, tu vero digna accipe pretia-liberationis:
multæ autem in Antimachi ædibus opes jacent,
æsque, aurumque, varieque-elaboratum ferrum:
ex-his tibi donaverit pater infinitum liberationis-pretium,
135
si nos vivos audierit esse apud naves Achivorum.
Sic hi flentes allocuti-sunt regem
blandis verbis: non-blandam vero vocem audiverunt:
Si igitur Antimachi bellicosi filii estis,
qui quondam in Trojanorum concione Menelaum jubebat,
140
legatum profectum cum pari-deo Ulysse,
illic interfici, nec dimitti rursum ad Achivos:
nunc profecto vestri patris indignam luetis injuriam.
Dixit, et Pisandrum quidem ab equis dejecit humi,
hasta percussum ad pectus; ille autem supinus solo allisus-est.
145
Hippolochus vero desiliit, quem porro humi interfecit,
manibus gladio abscissis, et cervice amputata:
mortariique instar proturbavit volvendum per turbam.
Hos quidem reliquit: ipse vero, ubi plurimæ turbabantur phalanges,
illuc irruebat, simulque alii bene-ocreati Achivi.
150
Pedites quidem pedites interficiebant, fugientes necessitate,
equites vero equites (sub ipsis autem excitatus-est pulvis
e campo, quem excitabant grave-strepentes pedes equorum),
ære invadentes. At rex Agamemno
semper cædens insequebatur, Argivos adhortans.
155
Ut vero quum ignis edax in incæduam inciderit silvam,
et quoquoversus contorquens ventus eum differt, ac rami
curm stirpibus cadunt, impulsi ignis impetu:
sic sub Atrida Agamemnone cadebant capita
Trojanorum fugientium, multique arduis-cervicibus equi
160
vacuos currus cum-strepitu-rapiebant per pugnæ semitas,
aurigas desiderantes eximios: illi vero in terra
jacebant, vulturibus longe gratiores, quam uxoribus.
Hectorem vero extra tela subduxit Jupiter extraque pulverem,
extraque virûm cædem, extraque sanguinem, extraque tumultum;
165
Atrides autem insequebatur, vehementer Danaos adhortans.
Isti autem ad Ili sepulcrum veteris Dardanidæ,
medium per campum, juxta caprificum ruebant,
cupidi urbis; hic vero clamans sequebatur usque,
Atrides, cruoreque-pulveri-mixto fœdabatur manibus invictis.
170
Sed quum jam ad-Scæasque portas et fagum venissent,
ibi tandem constiterunt et alii-alios exspectabant.
Alii vero adhuc per medium campum fugabantur, boum instar
quas leo territas-fugavit, invadens nocte intempesta,
omnes; sed uni apparet certum exitium:
175
hujus cervicem fregit, correptæ validis dentibus,
primum; deinde etiam et sanguinem et viscera omnia haurit;
sic hos Atrides insequebatur rex Agamemno,
semper occidens postremum: illi autem fugiebant,
multique et (vel) proni et (vel) supini excidebant curribus,
180
Atridæ sub manibus; supra-modum enim proruebat hasta.
At quum jam forte esset ad urbem altumque murum
perventurus, tum vero pater hominumque deorumque
Idæ in cacuminibus resedit scaturientis,
de-cœlo descendens: tenebat autem fulgur in manibus;
185
Irin vero excitavit aureas-alas-habentem, nuntiaturum:
Vade age, Iri velox, hoc Hectori verbum dic.
Quamdiu quidem videat Agamemnonem, pastorem virorum,
irruentem inter primos-pugnatores, perdentem ordines virorum,
tamdiu ipse quidem recedat, ceterum autem populum hortetur
190
pugnare cum-hostibus per asperum prælium.
Sed postquam iste vel hasta percussus, vel ictus sagitta,
in currum saliet: tunc ei robur immittam,
ut-cædat, donec ad-naves bonis-transtris-instructas pervenerit,
occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.
195
Sic dixit: nec non-obsecuta-est pedibus-ut-ventus velox Iris,[TR2]
descendit autem de Idæis montibus Ilium versus sacram;
invenitque filium Priami bellicosi, Hectorem divinum,
stantem inque equis et curribus coagmentatis;
prope vero astans allocuta-est pedibus velox Iris:
200
Hector, fili Priami, Jovi consilio par,
Jupiter me pater demisit, tibi hæc ut-loquerer.
Quamdiu quidem videas Agamemnonem, pastorem virorum,
irruentem inter primos-pugnatores, perdentem ordines virorum,
tamdiu cede pugna, ceterum autem populum hortare
205
pugnare cum-hostibus per asperum prælium.
Sed postquam iste vel hasta percussus, vel ictus sagitta,
in currum saliet, tunc tibi robur immittet,
ut-cædas, donec ad-naves bonis-transtris-instructas perveneris,
occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.
210
Hæc quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris.
Hector autem de curribus cum armis desiliit humum,
vibransque acutas hastas, per exercitum ibat quoquoversum,
concitans ad-pugnandum: suscitavitque prælium grave.
Illi vero conversi sunt a fuga, et adversi steterunt Achivis;
215
Argivi autem ex-altera-parte corroborarunt phalanges:
restitutaque-est pugna; et stetere adversi: in iis vero Agamemno
primus irruit; cupiit autem longe pugnare-ante omnes.
Dicite nunc mihi, Musæ, cœlestes domos tenentes,
quisnam tum primus Agamemnoni obvius venerit,
220
seu ipsorum Trojanorum, seu inclytorum sociorum.
Iphidamas Antenorides, fortisque magnusque,
qui fuit-educatus in Thracia glebosa, matre ovium:
Cisseus hunc educavit in ædibus suis parvulum,
avus-maternus, qui genuit Theano pulcris-genis.
225
Ac postquam pubertatis gloriosæ pervenit ad-mensuram,
illic eum detinuit; deditque ei (is) filiam suam;
ductâ autem, e thalamo fama secutus-est Achivorum,
cum duodecim navibus recurvis, quæ eum sequebantur:
has quidem deinde in Percote reliquit, naves æquales:
230
atque ipse pedes (pedestri itinere) ad Ilium venerat;
qui nunc Atridæ Agamemnoni obvius venit.
Illi autem ut jam prope erant alterum-alter invadentes,
Atrides quidem aberravit, et ei aversa-est hasta.
Iphidamas vero ad zonam, loricam subter, illum
235
percussit; et ipse cum-nisu-impressit hastam, robusta manu fretus:
nec perforavit balteum pervarium, sed longe ante
argento occurrens, plumbi instar, retusa-est hastæ-cuspis.
Et hanc quidem manu prehensam late-dominans Agamemno
trahebat ad se promtus, veluti leo: eque manu ejus
240
evulsit: ipsi autem ense feriit cervicem, solvitque membra.
Sic is quidem illic lapsus dormivit æreum somnum,
miserandus, procul-a ducta uxore, civibus auxilians,
ingenua, cujus nondum gratiam perceperat, multa vero dederat:
primum centum boves dederat, dein autem mille promiserat
245
capras simul et oves, quæ ei innumeræ pascebantur.
Tum vero Atrides Agamemno eum interfectum-spoliavit;
abiitque ferens per turbam Achivorum arma pulcra.
Hunc autem ut vidit Coon, præclarus inter-viros,
major-natu Antenorides, vehemens ei dolor
250
oculos cooperuit, ob-fratrem prostratum.
Stetit vero oblique cum hasta, latens Agamemnonem divinum,
percussitque eum in brachio medio, cubitum infra;
in-contrariamque-partem perrupit splendidæ hastæ cuspis.
Cohorruit autem inde rex virorum Agamemno;
255
at ne sic quidem cessavit a-pugna atque prælio:
sed irruit in-Coonem, tenens ventis-altam (velocem) hastam.
Nempe ille Iphidamanta fratrem et ejusdem-patris
trahebat pede festinans, et inclamabat quosque fortissimos:
illum autem trahentem per turbam sub clypeo umbone-munito
260
vulneravit Agamemno hastili ærato, solvitque ei membra;
ejusque super Iphidamante caput abscidit astans.
Illic Antenoris filii, sub Atrida rege
fatum explentes, descenderunt in domum Orci.
Sic hic alterorum obibat ordines virorum,
265
pugnans hastaque, enseque, magnisque saxis,
quamdiu ei sanguis adhuc calidus exsiliebat e vulnere:
at postquam vulnus siccatum-est, cessavitque sanguis,
acuti dolores subierunt robur Atridæ.
Ut vero quum parturientem tenet doloris telum acutum mulierem,
270
acerbum, quod quidem immittunt partuum-præsides Ilithyæ,
Junonis filiæ, amaros dolos habentes (regentes):
sic acuti dolores subierunt robur Atridæ.
In currum autem insiliit, et aurigæ præcepit
naves ad cavas currum-agere; cruciabatur enim corde.
275
Clamavit autem intentissima-voce Danais vociferans:
O amici, Argivorum ductores atque principes,
vos quidem nunc a-navibus arcete pontum-transeuntibus
prælium grave; quoniam non me providus Jupiter
sivit cum-Trojanis per-totum-diem pugnare.
280
Sic dixit: auriga autem flagellabat pulcris-jubis equos
naves versus cavas: hi autem non inviti volabant;
spumabantque pectoribus, aspergebanturque subtus pulvere,
laborantem regem a-prælio serosum ferentes.
Hector vero, ut vidit Agamemnonem abeuntem,
285
Trojanosque et Lycios hortabatur, alte vociferans:
Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes,
viri estote, amici, et mementote impetuosæ fortitudinis.
Abiit vir ille-fortissimus, mihique magnam gloriam dedit
Jupiter Saturnius: sed recta impellite solidis-ungulis equos
290
in-fortes Danaos, ut ampliorem gloriam referatis.
Sic locutus, concitavit robur et animum unius-cujusque.
Ut vero quando aliquis venator canes candidis-dentibus
instigat in silvestrem suem aprum, vel leonem:
sic in Achivos instigabat Trojanos magnanimos
295
Hector Priamides, hominum-perniciei par Marti.
Ipse autem inter primos magnis animis gradiebatur:
irruebatque in-prælium, desuper-flanti similis procellæ,
quæ desiliens violaceum pontum concitat.
Tunc quem primum, quem vero ultimum interfecit
300
Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam dedit?
Asæum quidem primum, et Autonoum, et Opiten,
et Dolopem Clytiden, et Opheltium, et Agelaum,
Æsymnumque, Orumque, et Hipponoum bellicosum.
Hos quidem ille principes Danaorum interfecit; ac deinde
305
plebem: veluti quum nubes Zephyrus agitet
velocis Noti, ingenti vortice-imbrifero verberans:
creber autem tumidus fluctus volvitur, in-altumque spuma
spargitur a venti multivago flatu:
sic igitur crebra capita sub Hectore domabantur virorum.
310
Tum vero exitium fuisset, et ineluctabiles res perpetratæ-essent,
et sane in naves incidissent fugientes Achivi,
nisi Tydiden Diomedem hortatus-fuisset Ulysses:
Tydide, quid passi obliti-sumus impetuosæ fortitudinis?
verum age, huc adsis, amice; prope me sta: certe enim probrum
315
erit, si naves ceperit galeam-motans Hector.
Eum autem respondens allocutus-est fortis Diomedes:
certe ego manebo et sustinebo: sed parum
nostri erit usus; quoniam nubes-cogens Jupiter
Trojanis jam mavult dare victoriam, quam nobis.
320
Dixit, et Thymbræum quidem ab equis dejecit humum,
hasta percussum ad mammam sinistram: atque Ulysses
deo-parem famulum, Molionem, illius regis.
Hos quidem dein liquerunt, quando eos a-pugna cessare fecerant,
ipsi autem per turbam euntes turbabant, sicut quando apri-duo
325
in canes venaticos magnis nimis irruunt:
sic hi perdebant Trojanos conversi-a-fuga-ruentes: atque Achivi
læte respirabant, qui-fugerant Hectorem divinum.
Tunc iidem cepere currumque et viros-duos, populi-fortissimos,
filios duos Meropis Percosii, qui supra omnes
330
norat vaticinandi-artes, nec suos filios sinebat
proficisci ad bellum viros-perdens: illi vero ei neutiquam
paruerunt; Fata enim eos ducebant nigræ mortis.
Hos quidem Tydides, hasta-inclytus Diomedes,
animo et vita privatos, inclytis armis spoliavit:
335
Hippodamum vero Ulysses et Hyperochum interfecit.
Tunc illis ex æquali pugnam tendit Saturnius,
ex Ida despiciens: hi vero sese-invicem occidebant.
Ac-quidem Tydei filius Agastrophum vulneravit hasta
Pæoniden heroem, ad coxam: non enim qui equi
340
prope erant ad-profugiendum: erraverat autem valde animo.
Hos enim famulus seorsum tenebat; sed ipse, pedes
ruebat per primos-pugnatores, donec caram perdidit animam.
Hector vero statim hos vidit per ordines, ruebatque in ipsos
cum-clangore: simulque Trojanorum sequebantur phalanges.
345
Illum autem conspicatus cohorruit pugna strenuus Diomedes,
statimque Ulyssem allocutus-est prope stantem.
In-nos jam hæc pernicies volvitur, ingens Hector:
verum age jam stemus et arceamus sustinentes.
Dixit, et vibratam emisit longa-umbra hastam,
350
et percussit, neque aberravit, collimans, in-caput,
summam juxta galeam: excussum vero-est ab ære æs,
nec pervenit ad-cutem pulcram: prohibuit enim galea,
triplex, alta-crista, quam ei dederat Phœbus Apollo.
Hector vero velociter procul recurrit, immistusque-est turbæ;
355
constititque in-genua lapsus, et sustentabat-se manu robusta
in-terra: atque oculos nigra nox circumobruit.
Dum vero Tydides ad hastæ currebat jactum (locum jactus, repetitum eam),
longe per primos-pugnatores, ubi ei defixa-fuerat in-terram,
interea Hector respiravit, et rursus in currum insiliens,
360
egit in turbam, et evitavit mortem nigram.
Hasta autem irruens allocutus-est eum fortis Diomedes:
Rursum nunc effugisti mortem, canis: certe tibi prope
venerat malum; jam autem denuo te eripuit Phœbus Apollo,
cui certe vota-facis, proficiscens in stridorem jaculorum.
365
Verum tandem te conficiam, etiam posterius occurrens,
si forte aliquis et mihi deorum adjutor est:
nunc autem alios persequar, quemcunque deprehenderim.
Dixit, et Pæoniden hasta-inclytum interfectum-spoliabat.[TR3]
At Alexander, Helenæ maritus comas-pulcras-habentis,
370
in-Tydiden arcum tendebat, pastorem virorum,
columnam sibi prætentam-habens, a-viris-exstructum ad sepulcrum,
Ili Dardanidæ, prisci senis-honorati.
Atque hic loricam Agastrophi fortis
detrahebat a pectore penitus-variegatam, clypeumque ab-humeris,
375
et cassidem gravem: hic vero arcus cornu retraxit,
et percussit (nec ei irritum telum effugit manu)
plantam dextri pedis: eamque transadigens sagitta
in terram defixa-est: hic autem valde suaviter ridens,
ex insidiis exsiliit, et glorians verbum dixit:
380
Vulneratus-es, nec irritum telum effugit: utinam tibi,
imum in ile jaculatus, vitam eripuissem:
sic et Trojani respirassent a-calamitate,
qui te horrent, leonem velut balantes capræ.
Hunc autem non territus allocutus-est fortis Diomedes:
385
sagittarie, conviciator, cornu (arcu) clare, puellarum-spectator,
si quidem jam adversus cum armis periculum-faceres,
non tibi profuturus-esset arcus et crebræ sagittæ:
nunc vero perstricta mihi planta pedis, gloriaris inaniter.
Non curo, perinde ac-si me mulier percussisset, aut puer insipiens:
390
leve enim est telum viri imbellis, nullius-pretii.
Certe aliter a me, etiam si vel paululum attigerit,
acutum telum exit, et exanimem statim reddit:
illiusque, uxoris quidem ambæ-laceratæ sunt genæ,
liberique orbi; ipse autem sanguine terram rubefaciens
395
putrescit: alites vero circa eum plures sunt, quam mulieres.
Sic dixit: hunc autem Ulysses hasta-inclytus prope veniens
protexit; is vero a-tergo desidens, telum velox
ex pede traxit: dolor autem per corpus ivit gravis.
In currum inde ascendit, et aurigæ præcepit
400
naves versus cavas ut ageret: dolebat enim corde.
Solusque-restitit Ulysses hasta-inclytus, nec quisquam apud ipsum
Argivorum manebat, quoniam timor ceperat omnes:
ingemiscensque dixit ad suum magnum animum:[TR4]
Hei mihi! quid mihi accidet? ingens quidem malum, si fugero,
405
multitudinem metuens: illud autem pejus, si interceptus-fuero
solus: ceteros autem Danaos in-fugam vertit Saturnius.
Sed cur mihi hæc meus disserit animus?
novi enim, quod ignavi quidem recedunt a-pugna:
qui vero strenuus-est in prælio, hunc omnino oportet
410
stare constanter, sive feriatur, sive feriat alium.
Dum is hæc versabat in mente et in animo,
interim Trojanorum ordines supervenere clypeatorum;
concluseruntque in medio, intra se pestem suam (Ulyssem) collocantes.
Ut vero quando in-caprum undique canes florentesque juvenes
415
incitate-feruntur, ille vero prodit alto ex fruticeto,
acuens album dentem in incurvis malis;
undique autem in eum impetum-faciunt; ac stridor dentium
suboritur: illi vero sustinent protinus, horrendus licet sit:
sic tunc undique in Ulyssem, Jovi carum, incitate-ferebantur
420
Trojani. Ille vero primum quidem egregium Deiopiten
vulneravit super humerum, insiliens acuta hasta:
ac deinde Thoonem, et Ennomum interfecit:
Chersidamantem autem deinceps, ab equis desilientem,
hasta ad umbilicum, sub clypeo umbone-munito,
425
vulneravit: is vero in pulverem delapsus, prehendit terram palma.
Hos quidem reliquit: sed Hippasiden Charopem vulneravit hasta,
germanum-fratrem generosi Soci.
Huic autem auxiliaturus Socus venit, par-deo vir:
stetitque valde prope accedens, et eum sermone allocutus-est:
430
O Ulysse laudatissime, dolorum insatiabilis atque laboris,
hodie vel duobus gloriabere-super Hippasidis,
tales viros si-interfeceris, et arma spoliaris;
vel tu mea sub hasta ictus animam perdes.
Sic locutus, percussit eum ad clypeum undique æqualem
435
per clypeum quidem penetravit splendidum fortis hasta,
et per loricam affabre-factam infixa-est:
omnemque a costis cutem abstulit; nec tamen sivit
Pallas Minerva eam misceri visceribus viri.
Sensit autem Ulysses, quod sibi nequaquam telum in letalem locum venisset:
440
retroque cedens Socum sermone allocutus est:
Vah! miser, profecto jam te assequitur grave exitium.
Nempe me cessare-fecisti cum Trojanis pugnam;
tibi vero ego hic aio cædem et mortem nigram
die hoc futuram-esse: meaque sub hasta domitum,
445
gloriam mihi daturum, animam vero Plutoni equis-insignibus.
Dixit, et ille quidem in-fugam retro conversus abibat;
ei autem converso, tergo hastam infixit
humerorum in-medio, perque pectora trajecit:
fragoremque-edidit cadens; et insultavit illi divinus Ulysses:
450
O Soce, Hippasi fili bellicosi, equûm-domitoris,
occupavit te finis mortis deprehendens, nec effugisti.
Vah! miser, non quidem tibi pater et veneranda mater
oculos deducent mortuo videlicet, sed alites
cruda-vorantes te diripient alis crebris circum verberantes:
455
sed ubi ego mortuus-fuero, justa-facient mihi divini Achivi.
Sic fatus, Soci bellicosi validam hastam
eque cute sua traxit, et clypeo umbone-munito:
sanguis autem ei extracta hasta erumpebat, angebatque animam.
Trojani vero magnanimi ut viderunt sanguinem Ulyssis,
460
cohortantes se per turbam, in ipsum omnes iverunt.
Verum is retrocedebat, inclamabatque socios:
ter quidem tum clamavit, quantum caput capiebat viri;
ter autem audivit clamantem Marti-carus Menelaus:
confstimque Ajacem allocutus-est prope stantem:
465
Ajax nobilissime, Telamonie, princeps virorum,
circa me Ulyssis audentis-animo venit clamor,
ei similis, ac-si eum violenter-urgerent solum
Trojani, interclusum in acri pugna.
Verum eamus in turbam; opitulari enim est melius.
470
Timeo, ne-quid patiatur inter Trojanos solus-relictus,
strenuus quum-sit; magnumque desiderium Danaos subeat.
Sic fatus, ipse quidem præibat, ille vero una sequebatur par-deo vir.
Invenerunt inde Ulyssem Jovi carum; circaque ipsum
Trojani simul-ibant, sicut fulvi thoes in-montibus
475
circa cervum cornutum vulneratum, quem vulneravit vir
sagitta a nervo missa: huic quidem evaserat pedibus
fugiens, quamdiu sanguis tepidus et genua movebantur:
sed postquam eum domuerit velox sagitta,
cruda-vorantes eum thoes in montibus dilaniant,
480
in nemore umbroso: atque leonem adducit fortuna
exitialem: thoes quidem diffugiunt, atque hic eo vescitur:
sic tunc circa Ulyssem bellicosum, versutum,
Trojani simul-ibant multique et validi: sed ille heros
ruens sua hasta propulsabat crudelem diem.
485
Ajax vero prope accessit, ferens scutum, velut turrim;
stetitque juxta: Trojani autem territi-diffugerunt alio alius.
Atque hunc Menelaus Mavortius eduxit e-turba
manu tenens, donec famulus prope egisset equos.
Ajax autem Trojanis insiliens interfecit Doryclum
490
Priamiden, nothum filium; deinde Pandocum vulneravit;
vulneravit et Lysandrum, et Pyrasum, et Pylarten.
Ut vero quum inundans flumen in-campum decurrit
torrens de montibus, depressus ab-Jovis imbre,
multasque quercus aridas, multasque larices
495
secum-rapit, multumque limum in mare projicit:
sic obibat turbans campum tunc splendidus Ajax,
concidens equosque et viros. Necdum Hector
audierat, quum pugnæ in sinistra-parte præliaretur totius,
ripas juxta fluvii Scamandri; ubi maxime
500
virorum cadebant capita, clamorque immensus exortus-erat,
Nestoremque circa magnum, et Mavortium Idomeneum.
Hector inter hos versabatur, ardua patrans
hastaque equestrique-virtute; juvenumque vastabat phalanges.
Necdum tamen cessissent de-via divini Achivi,
505
nisi Alexander, Helenæ maritus comas-pulcras-habentis,
cessare-fecisset a-strenue-pugnando Machaona, pastorem virorum,
sagitta tribus-hamis percussum ad dextrum humerum.
De-hoc nempe pertimuerunt robur spirantes Achivi,
ne-forte eum, pugna inclinata, interficerent.
510
Statim autem Idomeneus allocutus-est Nestorem divinum:
O Nestor Nelide, magna gloria Achivorum,
age, tuos currus conscende, juxtaque Machaon
ascendat: ad navesque celerrime dirige solidis-ungulis equos.
Medicus enim vir multis æquiparandus est aliis.
515
[sagittisque excidendis, et mitibus pharmacis inspergendis.]
Sic dixit: nec non-obsecutus-est Gerenius eques Nestor.
Statim autem suos currus conscendit; juxtaque Machaon
ascendit, Æsculapii filius eximii medici:
scuticaque verberabat equos; hi vero non inviti volabant
520
naves versus cavas; eo enim ire gratum iis erat animo.
Cebriones vero Trojanos turbatos animadvertit,
Hectorem juxta-in-curru-stans, et ad hunc ea verba dixit:
Hector, nos quidem hic versamur-inter Danaos,
in-extremitate pugnæ horrisonæ: verum ceteri
525
Trojani turbantur promiscue, equique et ipsi.
Ajax autem turbat eos Telamonius; bene vero ipsum novi:
latum enim circa humeros gerit scutum: sed et nos
illuc equosque et currum dirigamus, ubi maxime
equites peditesque, perniciosum certamen exhibentes,
530
mutuo-se occidunt; clamor autem immensus exortus-est.
Sic igitur fatus, verberavit pulcris-jubis equos
scutica arguta: illi autem verbera sentientes,
velociter agebant celerem currum inter Trojanos et Achivos,
calcantes cadaveraque et scuta: sanguine autem axis
535
subtus totus fœdabatur et ambitus qui erant circa sellam-currus,
quos ab equinis ungulis guttæ aspergebant,
aliæque a canthis. Ille autem cupiebat ingredi turbam
virorum, perrumpereque, insiliens; tumultumque
immisit malum Danais, parumque cessabat ab-hasta vibranda.
540
Atque hic alterorum obibat ordines virorum
pugnans hastaque, enseque, magnisque saxis:
Ajacis autem vitabat pugnam Telamonii.
[Jupiter enim ei irascebatur, si cum-fortiori viro pugnaret.]
Jupiter vero Pater Ajaci in-alto-sedens metum incussit:
545
stetit vero hic attonitus, in-tergumque scutum rejecit septem bubulis-pellibus-munitum:
territus autem recessit, circumspectans in turba, feræ similis,
subinde-se-convertens, lente genua alternans.
Ut vero fulvum leonem boum a stabulo
rapide-abigebant canesque et viri rustici,
550
qui ipsum non sinunt boum pinguedinem eripere,
per-totam-noctem vigilantes: ille autem carnium cupidus,
recta-irruit: sed nihil proficit: frequentia enim jacula
adversa volant audacibus a manibus,
incensæque faces, quas horrens-recedit, incitatus licet:
555
mane autem seorsum abiit afflicto animo:
sic Ajax tunc a Trojanis afflictus corde
abiit, admodum invitus; valde enim timebat navibus Achivorum.
Ut vero quum asinus agrum præteriens prævaluit pueris
tardus, in-quem jam permulti baculi circum fracti-sunt,
560
tondetque ingressus altam segetem: illi autem pueri
verberant baculis; vis vero infirma est ipsorum;
vixque expulerunt, quando quidem se-saturarit pabulo:
sic tum inde Ajacem magnum, Telamonium filium
Trojani magnanimi et e-longinquo-vocati socii,
565
percutientes hastilibus medium scutum, usque sequebantur.
Ajax vero, nunc quidem meminerat impetuosæ fortitudinis,
retro conversus, et cohibebat phalanges
Trojanorum equûm-domitorum: nunc vero vertebat-se ad-fugam;
omnes autem prohibuit quominus celeres ad naves irent;
570
ipse vero Trojanorum et Achivorum furebat in-medio
stans; at jacula audacibus a manibus,
alia quidem in scuto magno figebantur, impetu-acta adversa;
multa vero et in-medio-spatio, antequam corpus candidum attingerent,
in terra stabant, cupientia corpore se-saturare.
575
Hunc autem ut vidit Evæmonis præclarus filius,
Eurypylus, crebris oppressum jaculis;
stetit juxta eum accedens, et jaculatus-est hasta splendida,
et percussit Phausiaden Apisaonem, pastorem virorum,
in-jecur subter præcordia, continuoque genua ei solvit:
580
Eurypylus autem insiliit, et auferebat arma ab humeris.
Hunc autem ut animadvertit Alexander divinæ-formæ
arma auferentem Apisaonis, statim arcum
adduxit in Eurypylum, et ei percussit femur sagitta
dextrum: fracta-est autem arundo, et gravavit femur.
585
Retro autem sociorum ad agmen recedebat, mortem evitans,
vociferatusque-est alta-voce, Danaos inclamans:
O amici, Argivorum ductores atque principes,
consistite conversi, et arcete sævum diem
ab-Ajace, qui telis obruitur: nec ipsum opinor
590
evasurum ex pugna horrisona; sed omnino contra
consistite, circum Ajacem magnum, Telamonium filium.
Sic dixit Eurypylus vulneratus: illi autem juxta ipsum
propinqui constiterunt, scuta humeris inclinantes,
hastas elevantes. His autem obvius ivit Ajax:
595
stetitque conversus, quando venerat ad-agmen sociorum.
Sic hi quidem pugnabant instar ignis ardentis.
Nestorem vero e prælio ferebant Neleiæ equæ
sudantes; ducebantque Machaonem, pastorem virorum.
Hunc autem prospiciens agnovit pedibus-celer divinus Achilles:
600
stabant enim in extrema ingenti navi,
intuens laborem gravem, fugamque lacrimosam.
Statim vero socium suum Patroclum allocutus-est,
clamans e navi: ille autem ex-tentorio ut-audivit,
prodiit par Marti: mali autem hoc ei fuit principium.
605
Hunc prior allocutus-est Menœtii validus filius:
Cur me vocas, Achille? quid autem tibi opus est me?
Hunc vero respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:
Nobilis Menœtiade, meo carissime animo,
nunc puto ad genua mea constituros Achivos
610
supplicantes: necessitas enim venit non-amplius tolerabilis.
Sed i nunc, Patrocle Jovi care, Nestorem interroga,
quemnam hunc ducat vulneratum e prælio:
certe quidem a-tergo Machaoni omnino similis-videtur
Asclepiadæ, sed non vidi vultum hominis:
615
equi enim me præterierunt ulterius properantes.
Sic dixit: Patroclus autem dilecto obsecutus-est socio,
profectusque-est currens præterque tentoria et naves Achivorum.
Illi vero quum jam ad-tentorium Nelidæ pervenissent,
ipsi quidem descenderunt in terram almam:
620
equas autem Eurymedon famulus solvit senis
e curru: ipsi vero sudorem exsiccabant a-tunicis,
stantes ad ventum in litore maris; ac deinde
in-tentorium profecti, in sellis-recubitoriis consederunt.
Iis autem parabat potionem-mixtam comis-pulcris Hecamede,
625
quam abduxerat e Tenedo senex, quum eam diripuit Achilles,
filiam Arsinoi magnanimi, quam ei Achivi
electam-dederunt, quoniam consilio præstabat omnibus:
hæc eis primum quidem apposuit mensam
pulcram, pedibus-cyaneis, bene-politam: ac super ea posuit
630
æream lancem; et in ea cepam, potioni aptum obsonium,
ac mel recens, juxtaque farinæ sacræ fructum:
juxta etiam poculum perpulcrum, quod domo attulerat senex,
aureis clavis transfixum; ansæ autem ejus
quatuor erant, binæque columbæ circum singulas
635
aureæ pascebantur; duoque infra fundi erant.
Alius quidem senex laborans (ægre) submovisset a-mensa,
plenum quando-erat: Nestor vero senex sine-labore tollebat.
In hoc ipsis miscuit mulier, similis deabus,
vino Pramnio, insuper autem caprinum rasit caseum
640
radula ærea, superque farinas albas inspersit;
et bibere jussit, postquam appararat potionem-mixtam.
Illi autem postquam bibentes exemerant peraridam sitim,
sermonibus delectabantur inter se colloquentes:
Patroclus vero foribus astitit, par-deo vir.
645
Hunc autem[TR5] conspicatus senex a sede surrexit splendida,
introque duxit manu prehensum, et considere jussit:
Patroclus autem contra renuebat, dixitque verba:
Non sedendi-tempus est, senex Jovis-alumne, nec mihi persuadebis.
Venerandus, reverendus est, qui me misit sciscitatum,
650
quemnam hunc ducas vulneratum: quin et ipse
agnosco; videoque Machaonem, pastorem virorum.
Nunc vero rem dicturus, nuntius redibo Achilli;
bene autem tu nosti, senex Jovis-alumne, qualis ille
difficilis vir; cito vel insontem culpaverit.
655
Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:
quid tandem sic Achilles miseratur filios Achivorum,
qui jam telis vulnerati-sunt? neque novit
luctus quantum excitatum-sit per exercitum: nam fortissimi
in navibus jacent, eminus-cominusque-vulnerati.
660
Percussus-est quidem Tydides, fortis Diomedes;
vulneratus-est Ulysses hasta-inclytus, et Agamemno:
[percussusque et Eurypylus ad femur sagitta:]
hunc autem alterum ego modo abduxi e bello,
sagitta a nervo percussum. At Achilles,
665
strenuus quum-sit, Danaorum non curam-agit nec miseretur.
An exspectat, donec jam naves veloces prope mare,
Argivis invitis (frustra resistentibus), igne hostili comburantur,
ipsique interficiamur alii-super-alios? non enim mea vis
est, qualis antea erat in agilibus membris.
670
Utinam sic pubescerem, roburque mihi firmum esset,
sicut quando inter-Eleos et nos certamen ortum-est
de boum-abactione, quando ego interfeci Itymoneum,
fortem Hyperochiden, qui in Elide habitabat,
pignora auferens. Ille vero vim-propulsans a-suis bobus,
675
percussus-est inter primos mea a manu, jaculo;
et concidit, virique trepidi-diffugerunt agrestes.
Prædam autem ex campo coegimus valde multam,
quinquaginta boum armenta, totidem greges ovium,
tot suum greges, tot greges latos caprarum:
680
equasque flavas centum et quinquaginta,
omnes feminas; multis etiam pulli suberant.
Et hæc quidem abegimus Pylum Neleïum intro,
nocturni, in urbem: lætatus-est autem animo Neleus,
quoniam mihi contigere multa, juveni ad-bellum profecto.
685
Præcones autem argute-edixerunt, cum aurora illucescente,
illi ut-advenirent, quibus debitum deberetur in Elide divina:
ac congregati Pyliorum principes viri
dividebant: multis enim Epei debitum debebant, potentiores,
quia nos, pauci, ab iis male-habiti in Pylo eramus.
690
Veniens enim nos afllixerat vis Herculea (Hercules),
superioribus annis: interfectique-fuerant quotquot optimi.
Duodecim enim Nelei eximii filii eramus,
quorum solus relictus-sum; ceteri autem omnes perierunt.
His animo-elati Epei ære-loricati,
695
nos insultantes, iniqua moliti-erant.
Sed senex armentumque boum et gregem magnum ovium
sibi-exemit, electis trecentis, atque pastoribus.
Etenim ipsi debitum magnum debebatur in Elide divina,
quatuor in-cursu-victores equi cum-ipsis curribus,
700
qui-ierant ad præmia reportanda; de tripode enim erant
cursu-certaturi; eos autem illic rex virorum Augeas
detinuerat; atque aurigam dimiserat, tristem ob-equos.
Ob-hæc senex dicta iratus atque facta,
exemit-sibi admodum multa, sed reliqua in populum dedit.
705
[dividenda, ne-quis ab-eo fraudatus abiret æqua portione.]
Nos quidem hæc singula administrabamus, perque urbem
faciebamus sacra diis: illi vero tertio die omnes
venerunt simul ipsique multi et solidis-ungulis equi,
cum-universis-copiis: cumque ipsis Moliones-duo arma-induerant,
710
pueri adhuc, nondum perquam scientes impetuosæ fortitudinis.
Est autem quædam Thryoessa urbs, ardua altitudo,
procul ad Alpheum, extrema Pyli arenosi:
hanc obsidebant, evertendæ cupidi.
Sed quum totum campum transissent, nobis Minerva
715
nuntia venit currens ab Olympo, ut-armaremur,
nocturna, nec invitum per Pylum populum congregavit,
sed valde incitatos-cupiditate pugnandi. Sed-non me Neleus
sinebat armari, abscondit autem mihi equos:
nonum enim omnino me existimabat scire bellica opera.
720
Verum etiam sic inter-equites insignis-eram nostros,
pedes licet essem, quoniam sic me duxit ad-pugnam Minerva.
Est autem quidam fluvius Minyeius, in mare se projiciens,
prope Arenen, ubi exspectavimus Auroram divinam
equites Pyliorum; sed affluebant interea agmina peditum.
725
Inde cum-universis copiis, (cum) armis armati,
meridiani pervenimus ad-sacrum fluentum Alphei.
Ibi Jovi quum-fecissemus præpotenti sacra pulcra,
taurumque Alpheo, taurum autem Neptuno sacrificassemus,
ac Minervæ oculis-cæsiis bovem gregalem,
730
cœnam deinde sumsimus per exercitum in turmis:
et dormivimus in armis suis quisque
cirucm fluenta fluvii. Sed magnanimi Epei
circumstabant jam urbem, vastare eam cupientes:
sed ipsis ante apparuit magnum opus Martis.
735
Quum enim sol lucidus eminuit-supra terram,
congressi-sumus pugna, Jovique supplicantes et Minervæ:
at quando jam Pyliorum et Epeorum exstitit certamen,
primus ego occidi virum, abstulique solidis-ungulis equos,
Mulium bellatorem: gener vero erat Augeæ,
740
maximamque-natu filiam habebat flavam Agameden,
quæ tot pharmaca norat, quot alit lata terra.
Hunc quidem ego accedentem percussi ærata hasta:
prolapsusque-est in pulvere; ego vero in currum insiliens,
steti inter primos-pugnatores. Sed magnanimi Epei
745
territi-fugerunt alio alius, ut viderunt virum cadentem,
ductorem equitum, qui fortissimus-erat pugnando.
At ego irrui, atræ procellæ par:
quinquaginta autem cepi currus, duoque circa unumquemque
viri mordicus prehenderunt solum, mea sub hasta domiti.
750
Et jam Actoriones Moliones juvenes interfecissem,
nisi ipsos pater, late-dominans Terræ-concussor, Neptunus,
ex pugna ereptos servasset, tectos caligine multa.
Tum Jupiter Pyliis magnam victoriam dedit;
tantisper enim eos insequebamur per latum campum,
755
interficientesque ipsos, et arma pulcra colligentes;
donec ad Buprasium tritici-ferax egimus equos,
petramque Oleniam, et eo, Alisii herois ubi tumulus
vocatur locus: unde rursum avertit populum Minerva.
Ibi virum interficiens extremum, eum reliqui; atque Achivi
760
retro a Buprasio Pylum-versus agebant veloces equos:
omnes autem gratias-agebant, ex-diis Jovi, Nestorique ex-hominibus.
Talis eram, si-quando eram inter viros. Sed Achilles
solus illa virtute sua fruetur: certe ipsum credo
multum postea-doliturum, ubi exercitus perierit.
765
O amice, sane quidem tibi Menœtius sic præcepit
die illo, quo te ex Phthia ad-Agamemnonem misit:
nos autem intus apud vos quum-essemus, ego et divinus Ulysses,
omnia plane in ædibus audiebamus, sicut præcipiebat;
ad-Pelei autem veneramus domos habitantibus-commodas,
770
populum cogentes per Achaiam feracem.
Ibi tum heroem Menœtium invenimus intus:
atque te, juxta autem Achillem; senex vero, equûm-agitator Peleus,
pinguia femora adolebat bovis Jovi gaudenti-fulmine,
aulæ in septo: tenebatque aureum poculum,
775
libans nigrum vinum super ardentia sacra.
Vos quidem bovis apparabatis carnes, nos vero tum
stabamus in vestibulo; attonitus autem surrexit Achilles,
introque duxit manu prehensos, atque considere jussit,
dapesque-hospitales abunde apposuit, quas apponi hospitibus fas est.
780
Ac postquam saturati-eramus cibo et potu,
ordiebar ego sermonem, hortans vos simul ut-sequamini:
vos autem vehementer volebatis, hi vero ambo multa præceperunt:
Peleus quidem suo filio senex præcepit Achilli,
semper fortissime-se-gerere et superiorem esse aliis:
785
tibi vero rursus sic præcepit Menœtius, Actoris filius:
Fili mi, genere quidem superior est Achilles,
major-natu vero tu es: viribus autem ille multo præstantior:
sed probe ei da prudens consilium, et admone,
et ei præcipe; ille autem obsequetur in bonum quidem.
790
Sic præcepit senex, tu vero oblivisceris. Sed etiam nunc
hæc dicas Achilli bellicoso, si forte obsequatur:
quis vero scit, an ei, cum (favente) deo, animum commoveas
admonens? bona autem admonitio est amici.
Si vero aliquod mentibus suis vaticinium evitat,
795
et aliquod ei a Jove dixit veneranda mater, quominus ipse eat:
saltem te mittat; simul autem ceteræ copiæ sequantur
Myrmidonum, si forte aliquod lumen (salus) Danais fias:
et tibi arma pulcra det ad-prælium gerenda;
si forte te illi assimilantes (illum esse ob similitudinem credentes) abstineant pugna
800
Trojani, respirentque Mavortii filii Achivorum
qui-affliguntur: parva autem est respiratio a-bello.
Facile vero integri defessos viros in-pugna
repellatis ad urbem a navibus et tentoriis.
Sic dixit: eique animum in pectoribus commovit:
805
profectus-est autem currens præter naves ad Æaciden Achillem.
Sed quum jam prope naves Ulyssis divini
venisset currens Patroclus, ubi eis forumque et jus
erat, qua eis etiam deorum constituta-erant altaria:
illic ei Eurypylus percussus occurrit,
810
generosus Evæmonides, in femore sagitta,
claudicans e pugna; atque humidus defluebat sudor
de-humeris et capite: eque vulnere gravi
sanguis niger scaturiebat: mens tamen firma erat.
Hunc autem intuitus, miseratus-est Menœtii fortis filius,
815
et dolens, verbis alatis eum allocutus-est:
Ah miseri, Danaorum ductores et principes:
siccine eratis procul ab-amicis et patria terra
satiaturi in Troja veloces canes alba pinguedine?
sed age mihi hoc dic, Jovis-alumne Eurypyle heros:
820
adhucne fere sustinebunt immanem Hectorem Achivi,
an jam conficientur, ab ipso hasta domiti?
Huic autem Eurypylus vulneratus respondit:
nullum-amplius, nobilissime Patrocle, præsidium Achivis
erit; sed in navibus nigris cadent.
825
Illi enim jam omnes, quotquot ante erant fortissimi,
in navibus jacent eminus- cominusque-vulnerati
manibus sub Trojanorum: horum vero robur augescit usque.
Sed me quidem tu serva, ducens ad navem nigram;
femoreque exscinde sagittam, ab eoque sanguinem nigrum
830
ablue aqua tepida; et lenia medicamenta insperge,
salubria, quæ te ajunt ab Achille doctum-esse,
quem Chiron docuit, justissimus Centaurorum:
medici enim, Podalirius atque Machaon,
hunc quidem in tentoriis puto vulnus habentem,
835
indigentem et ipsum eximii medici,
jacere: alter autem in campo Troum sustinet acrem Martem.
Hunc autem vicissim allocutus-est Menœtii fortis filius:
Quomodo fiant (quo evadent) hæc opera? quid agemus, Eurypyle heros?
vado, ut Achilli bellicoso sermonem referam,
840
quem Nestor mandavit Gerenius, custos Achivorum:
attamen ne sic quidem te dimittam afflictum.
Dixit, et in sinu susceptum ferebat pastorem virorum
in tentorium: famulus autem ut-vidit, substravit pelles-bubulas.
Ibi illi porrecto, e femore excidit cultro
845
acutum telum peramarum: ab ipso autem sanguinem atrum
abluit aqua tepida; et radicem immisit amaram,
manibus contritam, dolores-adimentem, quæ ei cunctos
inhibuit dolores: ac vulnus quidem siccatum est, cessavitque sanguis.