Odysseæ IV.—Quæ in Lacedæmone facta.

ARGUMENT: THE CONFERENCE WITH MENELAUS.

Telemachus with Pisistratus arriving at Sparta, is hospitably received by Menelaus to whom he relates the cause of his coming, and learns from him many particulars of what befell the Greeks since the destruction of Troy. He dwells more at large upon the prophecies of Proteus to him in his return; from which he acquaints Telemachus that Ulysses is detained in the island of Calypso.

In the meantime the suitors consult to destroy Telemachus on the voyage home. Penelope is apprised of this; but comforted in a dream by Pallas, in the shape of her sister Iphthima.

TEXT:

1

Hi autem pervenere in-cavam Lacedæmonem cavernosam;

ad ædes vero agebant Menelai gloriosi.

Hunc invenere præbentem-epulum nuptiale multis sodalibus,

filii atque filiæ eximiæ, sua in domo.

5

Hanc quidem Achillis perrumpentis-agmina-virorum filio mittebat:

in Troja enim primum spoponderat et annuerat se

eam daturum: illis vero dii nuptias perficiebant.

Hanc igitur ipse illuc cum-equis et curribus mittebat, ut-iret

Myrmidonum in urbem inclytam, quibus ille imperabat.

10

Filio autem e-Sparta Alectoris nuptum-dabat filiam,

qui ei sero-natus erat, fortis Megapenthes,

e serva: Helenæ autem dii prolem non-amplius dabant,

ex-quo semel pepererat filiam amabilem,

Hermionen, quæ speciem habebat aureæ Veneris.

15

[Sic hi quidem epulabantur per altam magnam domum,

vicini atque amici Menelai gloriosi,

oblectantes-se: inter eos vero cantabat divinus cantor,

citharam-pulsans; duoque saltatores inter eos,

illo cantum auspicante, saltabant in medio.]

20

Hi autem in vestibulo ædium, ipsique et equi,

Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius,

steterunt: ac progressus vidit eos præstans Eteoneus,

sedulus famulus Menelai gloriosi.

Ivit autem annuntiaturus per ædes pastori virorum,

25

propeque stans verbis alatis eum allocutus-est:

Hospites en quidam isti adsunt, Jovis-alumne o Menelae,

viri duo, soboli vero Jovis magni similes-sunt.

Sed dic, utrum ipsis solvamus veloces equos,

an ad-alium dimittamus ut-eant, qui eos amice-excipiat.

30

Hunc autem valde indignatus allocutus-est flavus Menelaus:

non quidem stultus eras, Boethide Eteoneu,

antea: at nunc quidem, veluti puer, puerilia loqueris.

Profecto jam nos, hospitalia multa postquam-comedimus

aliorum hominum, hunc venimus: utinam Jupiter

35

in-posterum quidem liberarit ab-ærumna. Sed solve equos

hospitum, atque ipsos introduc ad-epulandum.

Sic dixit: ille vero e domo proruit, vocabatque alios

sedulos famulos, una ut-sequerentur se ipsum.

Hi vero equos quidem solverunt sub jugo sudantes:

40

et eos quidem alligarunt ad equina præsepia,

apponebantque far, et hordeum album admiscuerunt:

currus autem inclinarunt ad parietes collucentes:

ipsos vero duxerunt-in augustam domum; hi autem videntes

admirabantur euntes per domum Jovis-alumni regis.

45

Instar enim solis splendor erat, sive lunæ,

domum per excelsam Menelai gloriosi.

At postquam satiati-sunt videndo oculis,

ad labra descendentes perpolita, lavarunt.

Hos vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo,

50

et lænas villosas circumjecerant ipsis atque tunicas:

in sellis consederunt hi juxta Atriden Menelaum.

Aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens,

pulcro, aureo, super argenteo lebete,

ad-lavandum: juxtàque politam extendit mensam.

55

Cibum[TR1] vero veneranda proma apposuit ferens,

fercula multa imponens, largiens de-præsentibus.

[Coquus autem carnium lances apposuit elevatas

diversarum: et eis apposuit aurea pocula.]

Hosque dextera-prehendens allocutus-est flavus Menelaus:

60

Cibumque gustate et gaudete. Ac deinde,

cœnam quum-gustaveritis, interrogabimus, quinam sitis

hominum: non enim vestrorum genus oblivione periit parentum,

sed virorum genus estis Jovis-alumnorum regum,

sceptriferorum: quippe nequaquam ignavi tales genuerint.

65

Sic dixit; atque ipsis terga bovis pinguia apposuit,

assata, manibus prehensa, quæ ei in-honorem apposuerant ipsi.

Hi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

tum vero Telemachus alloquebatur Nestoris filium,

70

prope admoto capite, ut ne audirent ceteri:

Considera, Nestoride, meo carissime animo,

ærisque splendorem per domum sonoram,

aurique, electrique, et argenti, atque eboris.

Jovis utique talis est Olympii intus aula.

75

Quanta hæc infinita multa! admiratio me tenet intuentem.

Hunc autem loquentem intellexit flavus Menelaus,

et ipsos compellans, verbis alatis allocutus-est:

Filii cari, cum-Jove quidem mortalium haud ullus contenderit:

immortales enim hujus ædes et possessiones sunt:

80

hominum vero aut aliquis mihi contendat, aut etiam non,

opibus; certe enim multa passus et multum vagatus

adduxi hæc in navibus, et octavo demum anno veni:

ad-Cyprum, Phœnicenque, et Ægyptios vagatus,

Æthiopasque adii, et Sidonios, et Erembos,

85

et Libyam, ubi agni protinus cornuti sunt.

Ter enim ibi pariunt oves integrum per annum.

Ibi quidem neque herus indigens est, neque omnino pastor,

casei et carnium, neque dulcis lactis:

sed semper præbent per-totum-annum lac mulgendum.

90

Dum ego circa illa multas facultates colligens

errabam, interea mihi fratrem alius interfecit,

clam, ex-improviso, dolo perniciosæ uxoris:

adeo nequaquam gaudens hisce facultatibus impero.

Et e-patribus ista debetis audivisse, quicumque vobis

95

sunt: quandoquidem valde multa passus-sum, et perdidi domum,

perquam habitantibus-commodam, continentem multa et pretiosa.

Quorum utinam vel tertiam habens in ædibus partem

habitarem, at viri salvi essent, qui tum periere

Troja in lata, longe ab-Argo equos pascente.

100

Sed tamen omnes quidem lugens et deflens,

(crebro in ædibus desidens nostris,

modo quidem luctu mentem oblector, modo autem rursus

quiesco: cita vero venit satietas tremendi luctus)

horum omnium-causa non tantum lugeo, dolens licet,

105

ut unius-gratia, qui mihi somnum invisum-facit et cibum,

recordanti: quoniam nullus Achivorum tanta molitus-est,

quanta Ulysses molitus-est et pertulit: huic autem destinatum-erat

ipsi dolores ut-forent, mihi vero mœror semper gravissimus

de-eo, quoniam diu longe-abest; nec quicquam scimus,

110

vivatne ille, an mortuus-sit: deflent certe illum

Laertesque senex, et prudens Penelope,

Telemachusque, quem reliquit recens natum in domo.

Sic dixit: huic autem ob-patrem desiderium excitavit fletus.

Lacrimam vero a palpebris humi demisit, de-patre audiens,

115

lænam purpuream oculis prætendens

utraque manu: animadvertit autem ipsum Menelaus;

deliberavitque deinde in mente et in animo,

utrum eum ipsum patris sineret meminisse,

an prior interrogaret, singulaque exploraret.

120

Dum ille hæc deliberabat in mente et in animo,

Helena ex thalamo odorifero alte-tecto

egressa-est, Dianæ aureum-arcum-habenti similis.

Huic autem ilico Adrasta sellam bene-factam posuit:

Alcippe vero tapetem ferebat mollis lanæ:

125

Phylo autem argenteum calathum ferebat, quem illi dedit

Alcandra, Polybi uxor, qui habitabat in Thebis

Ægyptiis, ubi plurimæ in ædibus possessiones jacent:

qui Menelao dedit duo argentea labra,

geminosque tripodas, decemque auri talenta.

130

Seorsum vero rursus Helenæ uxor ejus dedit pulcra dona;

aureamque colum, calathumque infra-circinatum præbuit,

argenteum, auro vero superius labia munita-erant.

Hunc igitur ei ancilla Phylo apposuit ferens,

filo elaborato repletum: ac super eum

135

colus extensa-erat, violaceam lanam habens.

Sedit autem in sella, et scabellum sub pedibus erat.

Continuo vero hæc verbis maritum interrogabat singula:

Scimusne jam, Menelae Jovis-alumne, quosnam hi

hominum se-profiteantur venisse nostram domum?

140

Mentiar, an verum dicam? jubet autem me animus.

Non enim me ullum puto similem adeo vidisse

nec virum nec mulierem, (admiratio me tenet adspicientem;)

ut hic Ulyssis magnanimi filio similis-est,

Telemacho, quem reliquit recens natum in domo

145

ille vir, quando mei impudentis gratia Achivi

venistis sub Trojam, bellum sævum excitantes.

Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:

sic nunc et ego existimo, uxor, ut tu conjicis:

illius enim ejusmodi sunt pedes, ejusmodique manus:

150

oculorumque jactus, caputque, et superne comæ.

Et nunc sane ego recordatus de Ulysse

loquebar, quanta ille, ærumnas-patiens, toleraverit

pro me: atque hic amaram sub palpebris lacrimam stillabat,

lænam purpuream oculis obtendens.

155

Hunc vero rursus Nestorides Pisistratus contra allocutus-est:

Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,

illius quidem hic filius est vere, quemadmodum dicis;

sed modestus est, indignumque-putat in animo,

huc profectus primum, interpellationes proferre

160

coram te, cujus nos, dei tanquam, delectamur voce.

Ceterum me misit Gerenius eques Nestor,

hunc simul comes ut-sequerer; cupiebat enim te videre,

ut ei aut sermonem aliquem suggereres, aut aliquod opus.

Plurimos enim dolores habet de-patre filius absente

165

in domo sua, cui non alii auxiliatores sunt;

sicut nunc Telemacho hic quidem (pater) abest, neque ei alii

sunt, qui in populo avertant ab eo calamitatem.

Hunc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:

dii boni, certe perquam amici viri filius meam domum

170

venit, qui mea gratia plurima exanclavit certamina:

atque ipsum cogitabam huc profectum me amice-excepturum præ aliis

Argivis, si nobis super mare reditum dedisset

navibus velocibus fieri Olympius late-sonans Jupiter.

Et sane ei in Argo condidissem urbem, et ædes exstruxissem,

175

et Ithaca advecto cum facultatibus et filio suo

et omnibus civibus, una urbe evacuata,

earum quæ circumhabitantur regunturque a-me ipso.

Et crebro, hic si-essemus, una-versaremur: nec nos

aliud quicquam diremisset amantesque oblectantesque-nos,

180

antequam tandem mortis nigra nebula nos obtexisset.

Sed hæc quidem futurum-erat ut-invideret deus ipse,

qui illum infelicem non-reducem solum reddidit.

Sic dixit: his vero omnibus desiderium excitavit fletus.

Flebat quidem Argiva Helena, Jove enata;

185

flebat etiam Telemachusque et Atrides Menelaus;

neque Nestoris filius absque-lacrimis habebat oculos.

Recordabatur enim in animo eximii Antilochi,

quem Auroræ interfecit splendidæ inclytus filius:

hujus ille recordatus verba alata dixit:

190

Atride, supra quidem alios te mortales prudentem esse

Nestor dicebat senex, quando mentionem-faceremus tui:

[ipsius in ædibus, et nos-mutuo alloqueremur:]

atque nunc, si qua licet, pareas mihi; non enim ego

delector flens inter-cœnandum: sed et Aurora

195

aderit mane-genita: gravor quidem neutiquam

deflere eum, quicunque mortuus-fuerit mortalium et fatum obierit.

Hic nimirum et honor solus est miseris mortalibus,

comam tondere amicos de mortuis, profundereque lacrimas de-genis.

Etenim meus obiit frater, neutiquam ignavissimus

200

Argivorum: debes autem tu nosse: non enim ego

congressus-sum, nec vidi: supra autem alios dicunt fuisse

Antilochum, supra quidem alios currendo velocem ac bellatorem.

Hunc autem respondens affatus-est flavus Menelaus:

o amice: quandoquidem tanta dixisti, quanta prudens vir

205

diceret et faceret, etiam qui major-natu esset:

(talis enim et patris es, quare etiam prudenter loqueris:

facile autem conspicua est proles viri, cui Saturnius

felicitatem destinaverit et uxorem-ducenti et nascenti,

quemadmodum nunc Nestori dedit perpetua diebus omnibus,

210

ipsum quidem molliter senescere in ædibus,

filios porro prudentesque et hastis (bello) esse optimos)

nos vero fletum quidem sinamus, qui prius incidit:

cœnæ autem rursus memores-simus, manibusque aquam

infundant: sermones autem etiam mane erunt

215

Telemacho et mihi, ut-colloquamur inter-nos.

Sic dixit: Asphalion vero aquam manibus infundebat,

sedulus famulus Menelai gloriosi.

Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.

Tum vero aliud cogitavit Helena, Jove enata:

220

protinus inde in vinum misit medicamen, unde bibebant,

luctui-iræque-adversum, malorum oblivionem-inducens omnium.

Qui illud biberit, postquam crateri mixtum-fuerit,

non tota-die profuderit lacrimam de genis,

ne si quidem ei mortui-fuerint materque paterque;

225

ne si quidem ei coram fratrem, aut carum filium

ferro trudicarint, ipse vero oculis videret.

Talia Jovis filia habebat medicamina sollerter-excogitata,

bona, quæ ei Polydamna præbuerat, Thonis uxor,

Ægyptia; ubi plurima producit alma terra

230

medicamina, multa quidem bona mixta, multa autem perniciosa:

medicus vero ibi unusquisque est peritus supra omnes

homines: sane enim Pæonis sunt ex-genere.

Ac postquam immiserat, jusseratque vinum-infundi,

denuo verbis excipiens maritum allocuta-est:

235

Atride Menelae, Jovis-alumne, atque etiam hi

virorum fortium filii, (enimvero deus alias alii

Jupiter bonumque malumque dat: potest enim omnia)

sane nunc convivamini, sedentes in ædibus,

et sermonibus delectamini: convenientia enim narrabo.

240

Omnia quidem non ego enarrare-queam, nec nominare,

quot Ulyssis audentis-animi sunt certamina:

sed qualiter istud fecit, et sustinuit fortis vir

populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi.

Se ipsum plagis indecoris domans,

245

pannos-viles circumjiciens humeris, servo similis,

virorum hostium ingressus-est urbem latis-viis:

alii vero se-ipsum viro celans assimilabat,

mendico, qui neutiquam talis erat apud-naves Achivorum:

huic similis ingressus-est Trojanorum urbem. Illi eum ignorabant

250

omnes: ego vero ipsum sola agnovi, talis licet-esset,

et ipsum interrogabam: ille tamen astutia tergiversabatur.

Sed quum jam ipsum ego lavissem et unxissem oleo,

vestibusque induissem, et juravissem firmum jusjurandum,

non prius me Ulyssem inter Trojanos prodituram,

255

quam ipse ad naves veloces tentoriaque pervenisset:

tum demum mihi omnem mentem aperuit Achivorum.

Plurimos autem Trojanorum quum-interfecisset longo ære,

ivit ad Argivos: atque astutiæ famam reportavit multam.

Ibi aliæ Trojanæ stridule ejulabantur: sed meum pectus

260

gaudebat: quippe jam mihi cor versum-erat ut-redirem

rursus domum: noxam vero deflebam, quam Venus

dederat, quando me duxit illuc cara a patria terra,

filiamque meam post-me-relinquentem, thalamumque, maritumque,

nulla re mancum, nec mente, nec forma.

265

Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:

sane hæc utique omnia, uxor, recte dixisti.

Jam quidem multorum cognovi consiliumque mentemque

virorum heroum, multamque peragravi terram:

sed nondum talem ego vidi oculis,

270

quale Ulyssis audente-animo erat carum cor.[TR2]

Quale etiam hoc fecit et ausus-est fortis vir

equo in polito, ubi insidebamus omnes optimi

Argivorum, Trojanis cædem et fatum ferentes.

Venisti deinde tu illuc: jussisse autem te videbatur

275

deus, qui Trojanis volebat gloriam præbere;

et te Deiphobus deo-similis sequebatur profectam.

Ter autem circumlustrasti cavas insidias attrectans,

et nominatim Danaorum appellabas optimos,

omnium Argivorum vocem tuam assimilans uxoribus (uxorum vocibus).

280

At ego et Diomedes et divinus Ulysses,

sedentes inter medios, audivimus ut vocasti.

Nos quidem ambo promti-eramus exsilientes

aut exire, aut intus protinus respondere:

at Ulysses prohibuit et continuit quantumvis cupidos.

285

[Ibi ceteri quidem omnes tacebant filii Achivorum:

Anticlus vero te solus excipere verbis

volebat; sed Ulysses os manibus comprimebat

indesidenter robustis, servavitque omnes Achivos: quem

tamdiu tenuit, donec te seorsum abduxisset Pallas Minerva.]

290

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,

durius est: nequaquam enim ei ista depulere tristem interitum,

ne si ei cor quidem ferreum intus esset.

Sed agite, ad cubile dimittite nos, ut jam

295

somno sub dulci delectemur cubantes.

Sic dixit: Argiva autem Helena, ancillis præcepit

cubilia sub porticu ut-ponerent, et stragula pulcra

purpurea injicerent, sternerentque supra tapetas,

lænasque imponerent villosas superne quibus-integerentur.

300

Illæ vero iverunt ex ædibus, facem in manibus habentes:

cubiliaque stravere; sed hospites ducebat præco.

Atque hi quidem in vestibulo domus illic cubarunt,

Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius;

Atride vero dormiebat in-recessu domus excelsæ,

305

juxtaque Helena sinuoso-peplo cubavit divina inter-mulieres.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

surrexit e lecto bello strenuus Menelaus,

vestesque sibi-induit, et gladium acutum suspendit-ab humero,

pedibusque nitidis subligavit pulcros calceos:

310

progressus-est autem e thalamo, deo similis coram:

Telemachoque assidebat, verbumque dixit et elocutus-est:

Quænam vero te necessitas huc duxit, Telemache heros,

ad Lacedæmonem divinam, per lata dorsa maris?

publicane-res, an privata? hoc mihi vere dic.

315

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,

veni, si quam mihi famam de-patre diceres.

Comeditur mihi domus, perieruntque pinguia opera:

hostilium autem virorum plena est domus, qui mihi perpetuo

320

pecora alia-post-alia mactant, et trahentes-pedes camuros boves,

matris meæ proci, superbam contumeliam exercentes.

Propterea nunc ad-tua genua veni, si forte velis

illius sævam perniciem narrare, sicubi vidisti

oculis tuis, sive de ea alius sermonem audivisti

325

errantis: valde enim ipsum ærumnosum peperit mater.

Nec quicquam mihi verecundans blandiaris, neu miserescens,

sed plane mihi enarra, quemadmodum tibi-contigit videre.

Precor, si unquam tibi aliquod pater meus, strenuus Ulysses,

aut dictum, aut aliquod factum pollicitus effecit

330

populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi:

horum nunc mihi memento, et mihi verum dic.

Hunc autem graviter ingemiscens allocutus-est flavus Menelaus:

dii boni! profecto perquam fortis viri in cubili

volebant cubare, imbelles ipsi quum-sint.

335

Ut vero quando in lustro cerva fortis leonis

hinnulos ubi-collocarit recens-genitos, lactentes,

saltus investigat, et valles herbosas

pascens; ille vero deinde suum ingressus-est cubile,

utrisque autem illis duram mortem infert:

340

ita Ulysses illis durum fatum inferet.

Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,

talis, qualis olim bene-condita in Lesbo

e contentione cum-Philomelide luctatus-est assurgens,

prostravitque eum fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi

345

talis cum-procis quoque congrederetur Ulysses:

omnes brevisque-vitæ fierent amarisque-nuptiis.

De-istis vero quæ me interrogas et petis, non equidem

alia præter verum dixerim declinando, nec te decipiam:

sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax,

350

horum nullum tibi ego celabo dictum, neque occultabo.

In-Ægypto etiamnum dii huc cupientem redire

detinebant, quoniam non ipsis feceram perfectas hecatombas.

[sed semper volebant dii nos meminisse præceptorum.]

Insula autem quædam est undoso in ponto,

355

Ægyptum ante, (Pharum autem ipsam vocant)

tantum semota, quantum spatii toto-die cava navis

confecerit, cui stridulus ventus aspiret a-puppi:

in ea autem portus est opportunus, unde naves æquales

in pontum deducunt, postquam-hauserunt nigram aquam.

360

Illic me per-viginti dies detinebant dii, neque unquam venti-secundi

spirantes apparebant in-mare-flantes, qui navium

ductores sunt super lata dorsa maris.

Et jam viatica omnia consumta-fuissent, et animi virorum,

nisi me aliqua dearum miserata-fuisset, et me servasset,

365

Protei potentis filia, marini senis,

Idothea: huic enim maxime sane animum commovi;

quæ mihi soli reptanti occurrit, seorsum a-sociis.

Semper enim circa insulam vagantes piscabantur

curvis hamis: urgebat vero ventrem fames.

370

Hæc autem me prope stans, verbum dixit, locutaque-est:

Stultus es, o hospes, tantopere, an desipiens?

aut sponte cessas, et delectaris dolores ferens,

quod adeo diu in insula detineris, neque ullum finem

invenire potes; deficit autem tibi cor sociorum.

375

Sic dixit: sed ego ipsam respondens allocutus-sum:

eloquar tibi, quæcunque tandem es dearum,

quomodo ego neutiquam volens detinear, sed videor

immortales offendisse, qui cœlum latum habitant.

Sed tu quidem mihi dic, (dii vero omnia sciunt)

380

quisnam me immortalium impedit, et arcet ab-itinere,

reditumque dic, ut per pontum proficiscar piscosum.

Sic dicebam: illa autem statim respondit, præstantissima dearum:

enimvero tibi, hospes, hæc valde vere enarrabo.

Versatur quidam hic senex marinus verax,

385

immortalis Proteus Ægyptius, qui-utique maris

totius fundos novit, Neptuno subserviens:

huncce meum aiunt patrem esse, ac me genuisse.

Quem si quo-pacto tu possis insidiatus prendere,

ille tibi dicat viam et mensuras itineris,

390

reditumque, ut per mare proficiscaris piscosum;

ac præterea tibi dicat, Jovis-alumne, si velis,

quodcunque tibi in ædibus malumque bonumque acciderit,

absente te per-longam viam difficilemque.

Sic dixit: at ego ipsam vicissima allocutus-sum:

395

ipsa nunc explica tu insidias divini senis,

ne quo-pacto me prævidens, aut præsciens, effugiat:

difficilis etenim est deus mortali homini domitu.

Sic dicebam; illa vero continuo respondit, præstantissima dearum:

enimvero ego tibi, hospes, has valde vere enarrabo.

400

Quando sol in-medium cœlum ascenderit,

tunc e mari emergit senex marinus verax,

flatu sub Zephyri, nigra superficie-horrescentis-maris obtectus;

egressusque decumbit sub specubus cavis:

circa ipsum vero phocæ, progenies (s. pisces) pulcræ Halosydnæ,

405

confertæ dormiunt, e cano mari egressæ,

acerbum exspirantes maris perprofundi odorem.

Illuc te ego ducens, simul cum aurora illucescente,

collocabo vos ex-ordine: tu vero diligenter elige socios

tres, qui tibi apud naves bene-tabulatas optimi sunt.

410

Omnes autem tibi enarrabo malas-astutias hujus senis.

Phocas quidem primum numerabit, et obibit:

ac postquam omnes per-quinos-numerarit et inspexerit,

cubabit in mediis, pastor veluti in-gregibus ovium.

Hunc quidem ubi primum decubuisse videritis,

415

tum deinde vobis curæ-sit roburque visque:

illic vero tenete obluctantem et nitentem licet elabi.

Omnia vero ut-fiat, tentabit, quæcunque in terra

reptilia oriuntur, et aqua, et immane-ardens ignis:

vos autem firmiter tenete, magisque premite.

420

Sed quando demum te ipse interrogaverit verbis,

talis apparens, qualem decubuisse videritis,

tum vero desiste a-vi, solveque senem,

heros: interroga vero, deorum quisnam te affligat;

reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.

425

Sic locuta, pontum subiit fluctuantem.

At ego ad naves, ubi stabant in arenis,

ibam: multa vero mihi cor in-profundo-agitabat eunti.

Ac postquam ad navem deveneram ac mare,

cœnamque apparavimus, et supervenit divina nox;

430

tum vero dormivimus in litore maris.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero ad litus maris late-patentis

ivi, multum diis supplicans: atque socios

tres ducebam, quibus potissimum confidebam omnem ad impetum.

435

Interea autem illa ingressa maris latum sinum,

quatuor phocarum e ponto pelles attulit;

omnes vero erant recens-detractæ: dolum autem struebat patri.

Cubilia vero in arenis quum-exsculpisset marinis,

sedebat exspectans; nos autem valde prope venimus ipsam:

440

ex-ordineque ea nos collocavit, injecitque corium unicuique.

Illic sane molestissimæ insidiæ erant: affligebat enim graviter

phocarum in-mari-nutritarum teterrimus odor:

quis enim marinum apud cetum cubare-posset?

sed ipsa nos servavit et excogitavit magnum auxilium:

445

ambrosiam naribus unicuique supposuit afferens,

dulce admodum spirantem, sustulitque ceti odorem.

Totum autem mane exspectabamus patienti animo:

phocæ vero e mari venere confertæ: eæ quidem deinde

ordine cubabant juxta litus maris.

450

Meridianus autem senex exiit e mari, invenitque phocas

obesas: omnes vero obibat, recensuitque numerum.

Ac nos primos recensuit inter-cetos, neque omnino animo

suspicabatur dolum esse: deinde autem decubuit et ipse.

Nos vero vociferantes irruimus; circumque eum manus

455

jecimus; nec senex dolosæ obliviscebatur artis:

sed primum quidem leo factus-est bene-jubatus,

ac deinde draco, et panthera, atque ingens sus;

factus-est etiam liquida aqua, et arbor alto-vertice-comans.

Nos vero firmiter eum tenebamus constanti animo.

460

Sed quum jam angebatur senex, malas-versutias sciens,

tum vero me verbis interrogans allocutus-est:

Quisnam tibi, Atrei fili, deorum contulit consilia,

ut me caperes invitum insidiatus? cujus-rei tibi est-opus?

Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum:

465

scis, senex, (quid me ista decipiens interrogas?)

quomodo jam diu in insula detineor, neque aliquem finem

invenire queo, conficitur autem mihi intus cor.

Sed tu saltem mihi dic, (dii vero omnia sciunt)

quisnam me immortalium detineat, et arceat ab-itinere,

470

reditumque dic, ut per pontum proficiscar piscosum.

Sic dicebam; ille vero me statim respondens allocutus-est:

atqui omnino debebas Jovique aliisque diis

facere sacra pulcra et naves conscendere, ut citissime

tuam in patriam venires, navigans per nigrum pontum.

475

Non enim tibi prius fatum est amicosque videre et venire

ad-domum bene-ædificatam, et tuam in patriam terram,

quam quando Ægypti, a-Jove-fluentis fluvii,

rursus ad-aquas redieris, fecerisque sacras hecatombas

immortalibus diis, qui cœlum latum tenent:

480

et tunc tibi dabunt viam dii, quam tu cupis.

Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor,

eo-quod me rursus jubebat per obscurum pontum

in-Ægyptum ire, longum iter difficileque.

Verum etiam sic ipsum verbis respondens allocutus-sum:

485

Hæc quidem sic plane perficiam, senex, ut tu præcipis.

Sed age mihi hoc dic et vere enarra,

si omnes cum navibus incolumes redierint Achivi,

quos Nestor et ego reliquimus, a-Troja profecti,

an aliquis periit morte inopinata, sua in nave,

490

aut amicorum in manibus, postquam bellum confecerit.

Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est:

Atride, quid me hæc interrogas? nec quicquam te oportet

scire, neque explorare meum animum; nec te puto

diu absque-lacrimis fore, postquam bene omnia audieris.

495

Multi enim illorum domiti-sunt, multi vero relicti;

duces autem duo soli Achivorum ære-loricatorum

in reditu periere: pugnæ vero etiam tu interfuisti.

Unus autem adhuc alicubi vivus detinetur lato in-ponto.

Ajax quidem apud naves domitus-est longis-remis-instructas.

500

Gyris primum Neptunus admovit,

petris magnis, et salvum-eduxit e-mari:

et sane effugisset mortem, etiamsi invisus Minervæ,

nisi superbum dictum protulisset, et in-magnum incidisset-peccatum:

dixit vel invitis diis se evitaturum magnos fluctus maris.

505

Hunc vero Neptunus magna audivit jactantem:

statim deinde, tridente sumto, manibus validis

percussit Gyræam petram, et abscidit ipsam:

et unum quidem illic manebat, alterum vero frustum incidit mari:

cui Ajax primum insidens valde perculsus erat;

510

eum autem ferebat in mare infinitum, undosum.

[Sic ille quidem ibi periit, postquam biberat salsam aquam.]

Tuus vero utcunque effugit mortem frater et evitavit

in navibus cavis: servavit enim eum veneranda Juno.

Sed quando jam statim erat ad-Malearum montem arduum

515

perventurus, tum vero ipsum abreptum procella

pontum per piscosum tulit, valde ingemiscentem,

agri ad extremam-oram; ubi ædes habitabat Thyestes

prius, at tunc habitabat Thyestiades Ægisthus.

Sed quum jam et illinc appareret reditus incolumis,

520

retro vero dii ventum verterunt, et illi domum venerunt:

sane ille quidem gaudens ingressus-est patriam terram,

et osculabatur tangens suam patriam: multæ vero ab ipso

lacrimæ calidæ fundebantur, quia lubenter vidit terram.

Hunc autem e specula conspexit speculator, quem constituerat

525

Ægisthus dolosus eo ducens: promisit autem mercedem,

auri duo talenta: observabat vero hic in annum,

ne ipsum lateret prætervehens, recordareturque Agamemno strenuæ fortitudinis.

Ivit autem nuntiaturus ad ædes pastori virorum.

Statim vero Ægisthus dolosam excogitavit machinam:

530

electis per populum viginti viris optimis

constituit insidias, et ab-altera-parte jussit convivium apparari.

At ipse ivit invitans Agamemnonem, pastorem virorum,

cum-equis et curribus, nefanda animo-agitans.

Hunc autem ignarum perniciei reduxit, et trucidavit

535

convivio-exceptum, ut aliquis interfecerit bovem ad præsepe.

Nec quisquam Atridæ sociorum relictus-est, qui eum sequebantur,

nec quisquam Ægisthi; sed strati-sunt in ædibus.

Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor;

flebam autem in arenis sedens; nec mihi cor

540

volebat amplius vivere, et videre lumen solis.

At postquam flendoque volutandoque saturatus-eram,

tum vero me allocutus-est senex marinux verax:

Ne-amplius, Atrei fili, longo tempore indesinenter sic

fleas, quoniam non remedium aliquod inveniemus: sed citissime

545

tenta, quo jam tuam in-patriam terram pervenias.

Aut enim ipsum vivum deprehendes, aut Orestes

interfecit præveniens: tu vero sepulturæ occurreris.

Sic dixit: at mihi cor et animus generosus

rursus intra pectus, etiamsi mœsto, lætabatur:

550

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:

Hos quidem jam novi: tu vero tertium virum nomina,

qui adhuc vivus detinetur in-lato mari.

[aut mortuus: volo autem, etiamsi mœstus, audire.]

Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est:

555

filius Laertæ, in Ithaca ædes habitans:

hunc vero vidi in insula uberes lacrimas fundentem,

Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate

detinet: illeque non potest in-suam patriam terram pervenire.

Non enim ei adsunt naves remigio-instructæ, et socii,

560

qui ipsum devehant per lata dorsa maris.

Tibi vero non a-fato-decretum est, Jovis-alumne o Menelae,

in Argo equos-pascente mori et fatum obire:

sed te in Elysium campum et fines terræ

immortales mittent, ubi flavus Rhadamanthus est:

565

ubi quidem facillima vita est hominibus:

non nix, neque hiemis multa, neque unquam imber,

sed semper Zephyri argute-spirantes auras

Oceanus emittit, ad-refrigerandum homines:

quoniam habes Helenam, et ipsis Jovis gener es.

570

Sic locutus, pontum subiit fluctuosum.

At ego ad naves simul cum divinis sociis

ivi; multa autem mihi cor in-profundo-agitabat eunti.

Ac postquam ad navem devenimus et mare,

cœnamque apparavimus, supervenitque divina nox:

575

tum denique dormivimus in litore maris.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

naves quidem omnium-primum deduximus in mare divinum,

et malos imposuimus et vela navibus æqualibus:

et ipsi porro ingressi in transtris consederunt;

580

ordine autem sedentes canum mare verberabant remis.

Rursus autem ad Ægypti regionem, a-Jove-fluentis fluvii,

constitui naves, et feci perfectas hecatombas.

Ac postquam sedaveram deorum iram sempiternorum,

aggessi Agamemnoni tumulum, ut inexstincta ei gloria esset.

585

His peractis, redii: dederuntque mihi ventum-secundum

dii, qui me celeriter caram in patriam deduxerunt.

Verum age nunc mane in ædibus meis,

donec undecimaque duodecimaque fuerit dies;

et tunc te bene dimittam, daboque tibi splendida dona,

590

tres equos et currum bene-politum: ac deinde

dabo pulcrum poculum, ut libes diis

immortalibus, mei memor per-dies omnes.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Atride, ne sane me multo tempore hic detine.

595

Etenim in annum ego apud te certe perdurarem

sedens, nec me domus caperet desiderium, nec parentum:

vehementer enim sermonibus verbisque tuis auscultans,

oblector: sed jam mihi tædio-afficiuntur socii

in Pylo divina: tu vero me in-tempus hic detines.

600

Donum autem, quodcunque mihi dederis, sit quod-recondi-possit;

equos vero in Ithacam non ducam, sed tibi ipsi eos

hic relinquam oblectamentum: tu enim campo imperas

lato, in quo quidem lotus multus, in quo cyperus,

triticumque, et far, ac late-germinans hordeum album.

605

In Ithaca autem nec sane curricula lata, nec omnino pratum:

capris-pascendis-apta est; et magis ardua solo equos-pascente.

Nulla enim insularum equis-agendis-idonea nec-bonis-pratis-instructa,

quæ mari incumbunt; Ithaca vero etiam supra omnes.

Sic dixit: risit vero bello strenuus Menelaus,

610

manuque eum demulsit, verbumque dixit et elocutus-est:

Sanguinis es boni, care fili, quippe-talia loqueris:

atqui ego tibi hæc dona commutabo; possum enim.

Donorum autem, quæcunque in mea domo recondita jacent,

dabo, quod pulcerrimum et pretiosissimum est.

615

Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus vero

est totus, auro autem labra supra-munita-sunt;

opus vero est Vulcani: donavit autem eum mihi Phædimus heros,

Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit

illuc me in-reditu-profectum: tibi autem volo id præbere.

620

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

Convivatores autem in ædes ierunt divini regis:

illique adducebant quidem oves, afferebantque validum vinum:

panem vero ipsis uxores pulcris-vittis-in-capite intulerunt.

Sic illi quidem circa cœnam in ædibus occupabantur.

625

Proci vero ante Ulyssis domum

discis delectabantur et hastilibus jaculantes;

in facto-arte pavimento, ubi antea insolentiam exercebant.

Antinous vero consederat et Eurymachus divinæ-formæ,

principes procorum, virtute autem erant longe optimi.

630

His autem filius Phronii Noemon prope accedens,

Antinoum verbis interrogans allocutus-est:

Antinoe, numquid scimus in mente nostra, an etiam non,

quando Telemachus redeat e Pylo arenosa?

navem mihi abiit abducens; mihi vero opus est illa,

635

Elidem in spatiosam ut-trajiciam, ubi mihi equæ

duodecim feminæ, subtus autem muli patientes-operis

indomiti: ex-quibus aliquem adigens domarem.

Sic ait: illi vero in animo obstupescebant; non enim putabant

in Pylum eum abiisse Neleiam, sed alicubi illic

640

in-agris, aut apud-oves esse, aut cum-subulco.

Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:

vere mihi dic; quando abiit, et quinam illum

juvenes sunt-secuti? ex-Ithacane electi, an sui ipsius

mercenariique servique? poteruit etiam perficere.

645

Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam,

utrum tibi vi invito abstulit navem nigram,

an lubens ei dedisti, postquam adortus-est te sermone?

Hunc autem filius Phronii Noemon contra allocutus-est:

ipse lubens ei dedi: quid fecerit etiam alius,

650

quando vir talis, habens curas in-animo,

petat? difficile negare præbitionem foret.

Juvenes autem, qui in populo excellunt apud nos,

illi eum secuti-sunt; ac ducem ego conscendentem vidi

Mentorem, aut deum; illi vero ipsi in-omnibus similis-erat.

655

Sed hoc miror: vidi hic Mentorem divinum

heri sub-auroram; tunc autem conscendit navem in-Pylum.

Sic igitur locutus abiit ad domos patris.

His vero utrisque perculsus-est animus generosus;

proci autem simul consedere, et cessarunt a-certaminibus.

660

Inter-eos vero Antinous fatus-est, Eupithei filius,

dolens: furore autem multum præcordia circumfusa-nigro sanguine

implebantur, oculi vero ei igni splendenti similes-erant:

Di boni! certe magnum facinus superbe patratum-est

Telemacho, profectio hæc! dicebamus autem ei non perfectum-iri.

665

Tot vero invitis juvenculus puer abiit sic,

nave deducta, electisque per populum optimis.

Incipiet et ulterius malum esse: sed ei ipsi

Jupiter perdat vim, antequam nobis malum severit.

Verum agite, mihi date navem celerem et viginti socios,

670

ut eum ipsum venientem insidiis-excipiam, et observem,

in freto Ithacæque Samique asperæ:

ut cum-sua-pernicie naviget propter patrem.

Sic dixit; illi vero omnes laudabant atque hortabantur:

statim deinde exsurgentes ibant in domum Ulyssis.

675

Neque inde Penelope per-longum tempus fuit inscia

sermonum, quos proci in mente profunde-cogitabant;

præco enim illi dixit Medon, qui audiebat consilia,

extra aulam quum-esset: illi vero intus consilium texebant.

Ivit autem annuntiaturus per domos Penelopæ:

680

hunc autem in limine venientem allocuta-est Penelope:[TR3]

Præco, cur vero te miserunt proci inclyti?

an ut-dicas ancillis Ulyssis divini,

a-labore ut-cessent illisque ipsis convivium apparent?

Ne ambientes me neque alio decedentes,

685

ultimum et postremum nunc hic cœnent!

Qui frequenter congregati, victum absumitis multum,

possessionem Telemachi prudentis. Nec quisquam a-patribus

vestris pridem audiistis, pueri quum-essetis,

qualis Ulysses erat inter vestros parentes,

690

neque ulli faciens injuriam, nec quicquam tale locutus

in populo? qui-utique est mos potentium regum,

alium ut-oderit quis mortalium, alium amet.

Ille vero nunquam omnino malo quemquam affecit:

sed vester quidem animus et indigna facinora

695

apparent, neque ulla est in vobis gratia postea beneficiorum.

Hanc autem rursus allocutus-est Medon, prudentia sciens:

utinam enim sane, regina, hoc maximum malum esset.

Sed multo majusque et gravius aliud

proci meditantur, quod ne perficiat Saturnius:

700

Telemachum cogitant interficere acuto ære,

domum revertentem; ille vero profectus-est ad-quærendam patris famam

in Pylum sacram et in Lacedæmonem divinam.

Sic ait; illi vero ibi soluta-sunt genua et carum cor:

diu autem ipsam inopia-vocis tenuit; atque ei oculi

705

lacrimis impleti-sunt, clara autem ei detenta-est vox.

Tandem vero ipsum verbis respondens allocuta-est:

Præco, cur vero mihi filius abiit? nec quicquam ipsum oportebat

naves celeres conscendere, quæ maris equi hominibus sunt,

trajiciuntque immensum humidum.

710

An ut ne nomen quidem ejus inter homines relinquatur?

Huic autem respondit deinde Medon, prudentia sciens:

haud scio an aliquis ipsum deus impulerit, an et ipsius

animus impetum-ceperit ire in Pylum, ut audiat

patris sui aut reditum aut quodnam fatum obierit.

715

Sic igitur locutus abiit per domum Ulyssis.

Illam autem dolor circumfudit animum-crucians, neque amplius sustinuit

in-sella sedere, multæ in domo quæ-erant:

verum super limine sedebat elaborati thalami,

miserabiliter lamentans: circum autem ancillæ ejulabant

720

omnes, quotquot in domibus erant juniores atque vetulæ.

Illas vehementer flens alloquebatur Penelope:

Audite, amicæ; nimios enim mihi Olympius dolores dedit

præ omnibus, quotquot una mecum nutritæ-ac natæ-sunt:

quæ antea quidem maritum bonum amisi magnanimum,

725

omnibus virtutibus ornatum inter Danaos:

[eximium, cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:]

nunc rursus filium dilectum abripuerunt procellæ

inglorium ex ædibus, nec de-abeunte audivi.

Infelices, ne vos quidem in animum induxistis unaquæque

730

e lecto me suscitare, bene scientes animo,

quando ille conscendit cavam navem nigram.

Si enim ego intellexissem istud iter molientem,

sane certe aut mansisset, quantumvis cupidus itineris;

aut me mortuam in ædibus reliquisset.

735

Sed aliquis famulus Dolium vocet senem,

ministrum meum, quem mihi dedit jam pater huc eunti,

et mihi hortum servat arboriferum: ut celerrime

Laertæ hæc omnia assidens enarret:

si forte aliquod ille in mente consilium texens

740

progressus inter-cives deploret, qui cupiunt

ipsius et Ulyssis perdere prolem deo-paris.

Hanc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea:

puella cara, tu quidem me interfice sævo ære,

vel sine in domo; sermonem vero te non celabo.

745

Noveram ego ista omnia; præbui autem illi, quæcunque jubebat,

panem et vinum dulce: a-me autem exegit magnum jusjurandum,

non prius tibi me dicturam, quam duodecima adesset dies,

aut tu ipsa desiderares, et abiisse se rescivisses;

quo ne flens corpus pulcrum læderes.

750

Verum tu quando-lavaris, puris corpori vestibus sumtis,

in supernam-domum conscendens cum ancillis mulieribus,

supplica Minervæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis:

hæc enim ipsum deinde et e morte ereptum-servaverit.

Neu senem afflige afflictum: non enim existimo

755

penitus diis beatis sobolem Arcesiadæ

invisam-esse: sed adhuc fere aliquis supererit, qui habeat

domos excelsas, et procul sitos pingues agros.

Sic dixit; illiusque sedavit fletum, cohibuitque oculos a-fletu.

Ipsa vero lota, puris corpori vestibus sumtis,

760

in supernam-domum conscendit cum ancillis mulieribus;

imposuitque molas canistro, supplicavitque Minervæ:

Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita,

si-unquam tibi ingeniosus in ædibus Ulysses

aut bovis aut ovis pinguia femora adolevit:

765

horum nunc mihi memento, et mihi carum filium serva;

procos vero averte male superbientes.

Sic locuta, ululavit; dea autem ejus audivit preces.

Proci vero tumultuabantur per ædes obscuras:

sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:

770

Profecto jam nuptias nobis multum-ambita regina

apparat; neque omnino novit, quod suo cædes filio parata-est.

Sic igitur aliquis dicebat; ea vero nesciebant, ut acta-erant.

Inter eos autem Antinous concionatus-est et dixit:

Mirifici, sermones quidem insolentes fugite

775

omnes pariter, ne forte quis annuntiet etiam intus.

Sed age, silentio talem exsurgentes perficiamus

sermonem, qui jam etiam omnibus in mente placuit nobis.

Sic locutus, elegit viginti viros optimos:

profectique-sunt ire ad navem velocem et litus maris.

780

Navem quidem omnium-primum maris in-altum traxerunt:

ac malum imposuere et vela navi nigræ:

aptaruntque remos vertebris in coriaceis;

[omnia, ut oportebat; ac vela alba expanderunt;]

arma autem ipsis tulerunt animosi famuli.

785

Alte vero in humido hanc stiterunt; ingressique-sunt ipsi:

illic autem cœnam sumserunt, exspectabantque vesperem supervenientem.

Illa vero in superna-domo, prudens Penelope,

jacebat jejuna, non-gustans cibum, nec potum,

cogitans, si sibi mortem effugeret filius eximius,

790

an ille a procis insolentibus domaretur.

Quanta autem cogitat leo virorum in turba,

timens, quum ipsi dolosum circulum circumdant:

tanta ipsam agitantem corripuit dulcis somnus:

dormiebat vero recumbens; solutique-sunt ei artus omnes.

795

Ibi autem aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva;

simulacrum effinxit, corpore autem assimilatum-erat mulieri,

Iphthimæ, filiæ magnanimi Icarii:

quam Eumelus duxerat, in Pheris ædes habitans.

Misit vero hanc ad domum Ulyssis divini,

800

dum Penelopen lamentantem, flentem,

compesceret a-fletu, ploratque lacrimoso.

In thalamum vero ingressa-est ad seræ lorum;

stetitque ei supra caput, et ipsam sermone allocuta-est:

Dormis, Penelope, caro afflicta corde?

805

nequaquam te sinunt dii facile viventes

flere neque afflictari: quoniam adhuc rediturus est

tuus filius: nequaquam enim diis peccato-obnoxius est.

Huic autem respondit deinde prudens Penelope,

suaviter admodum dormiens in somniorum portis:

810

Cur, soror, huc venisti? nequaquam ante quidem

ventitabas, quandoquidem valde procul ædes habitas:

et me jubes cessare ab-ærumna ac doloribus

multis, qui me irritant in mente et in animo:

quæ ante quidem maritum bonum amisi magnanimum,

815

omnibus virtutibus ornatum inter Danaos:

[eximium; cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:]

nunc rursus filius dilectus abiit cava in nave,

puer, nec laborum probe gnarus, nec negotiorum.

Hujus-causa jam ego etiam magis lugeo, quam illius:

820

et ob-hunc contremisco et timeo, ne-quid patiatur,

sive is eorum in populo, quo abiit, sive in ponto.

Hostes enim multi in ipsum mala machinantur,

cupientes occidere, antequam in-patriam terram pervenerit.

Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum:

825

confide, nec omnino in mente timeas tantopere.

Talis enim eum comes una sequitur, quam etiam alii

viri optarint sibi adesse (pollet enim),

Pallas Minerva: te vero lamentantem miseratur:

quæ nunc me demisit, tibi hæc ut-dicerem.

830

Hanc vero rursus allocuta-est prudens Penelope:

siquidem vere tu dea es, deæque audivisti vocem,

eia age mihi et de-illo ærumnoso enarra,

sicubi adhuc vivat et videat lumen solis,

an jam mortuus-sit, et in Plutonis ædibus.

835

Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum:

non tibi de-illo quidem continuo dicam,

vivatne is, an mortuus-sit: malum vero vana loqui.

Sic locutum, januæ apud seram evanuit

in flatus ventorum: illa vero e somno exsiliit,

840

filia Icarii; carum autem ei cor exsultavit,

ut ipsi manifestum somnium supervenerat noctis conticinio.

Proci vero conscensa nave navigabant humidas vias,

Telemacho cædem gravem in mente meditantes.

Est autem quædam insula medio in-mari petrosa,

845

media-inter Ithacamque Samumque asperam,

Asteris, non magna; portus vero navibus-apti insunt ipsi

utrinque-accessi: ibi hunc manebant insidiantes Achivi.