ARGUMENT: THE DEPARTURE OF ULYSSES FROM CALYPSO
Pallas in a council of the gods complains of the detention of Ulysses in the Island of Calypso: whereupon Mercury is sent to command his removal. The seat of Calypso described. She consents with much difficulty; and Ulysses builds a vessel with his own hands, in which he embarks. Neptune overtakes him with a terrible tempest, in which he is shipwrecked, and in the last danger of death; till Lencothea, a sea-goddess, assists him, and, after innumerable perils, he gets ashore on Phaeacia.
TEXT:
1
Aurora autem ex lectis ab eximio Tithono
surgebat, ut immortalibus lucem ferret et mortalibus:
ac dii ad-consessum considebant; inter illos vero
Jupiter altitonans, cujus potentia est maxima.
5
Illis autem Pallas recensebat ærumnas multas Ulyssis,
recordata; curæ-erat enim illi morans in domo Nymphæ:
Jupiter pater, atque alii beati dii sempiterni,
nullus amplius benignus, mitis, et mansuetus sit
sceptrifer rex, neque animo justa sentiens;
10
sed semper durus sit, et injusta faciat.
Adeo nemo memor-est Ulyssis divini,
civium quibus præfuit, et quibus pater velut mitis erat;
sed ille quidem in insula jacet graves dolores patiens,
Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate
15
detinet; is vero non potest suam in-patriam terram venire.
Non enim ei adsunt naves remigio-instructæ, et socii,
qui ipsum deducant super lata dorsa maris.
Nunc rursus filium dilectum occidere cupiunt,
domum revertentem: ille vero abiit ad-quærendam patris famam
20
in Pylum sacram atque in Lacedæmonem divinam.
Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
filia mea, quale tibi dictum excidit septo dentium!
nonne enim hoc quidem excogitasti consilium ipsa,
ut scilicet illos Ulysses ulciscatur reversus?
25
Telemachum autem tu deduc prudenter (potes enim),
ut plane incolumis suam in-patriam terram veniat,
proci vero in nave retro iter-relegant.
Dixit, et Mercurium, carum filium, contra allocutus-est:
Mercuri: tu enim itidem et in-aliis nuntius es:
30
Nymphæ comis-pulcris dicito firmum nostrum consilium,
reditum Ulyssis audenti-animo, ut redeat,
nec deorum ductu, nec mortalium hominum;
sed is in rate multis-compacta-vinculis ærumnas patiens
die vicesima ad-Scheriam glebosam perveniat,
35
Phæacum ad terram, qui propinqui-diis sunt;
qui ipsum ex animo, veluti deum, honorabunt,
deducentque in nave caram in patriam terram,
æsque aurumque abunde, vestemque ipsi quum-dederint,
plurima, quanta nunquam e-Troja sustulisset Ulysses,
40
etiam-si sine-detrimento venisset, sortitus e præda portionem.
Sic enim ei fatale est amicosque videre, et pervenire
domum in excelsam, et suam in patriam terram.
Sic dixit; nec non-obsecutus-est internuntius Argicida.
Statim deinde pedibus subligavit pulcros calceos,
45
immortales, aureos, qui ipsum ferebant sive per mare,
sive per immensam terram, una-cum flatibus venti.
Cepit etiam virgam, qua virorum oculos demulcet,
quorumcunque vult, alios autem et dormientes excitat:
hanc in manibus tenens volabat fortis Argicida.
50
Pieriæ autem insistens, ex æthere incidit in-mare:
festinabat deinde super fluctus, gaviæ avi similis,
quæ circum magnos sinus maris infructuosi
piscens venans, crebro alas sibi-mergit salsugine:
huic similis multis supervectus-est fluctibus Mercurius:
55
sed quando jam ad-insulam pervenit procul sitam,
tum ex ponto egressus violaceo ad-litus,
vadebat, donec ad-magnam specum pervenit, in qua Nympha
habitabat pulcris-comis; hanc vero intus invenit.
Ignis quidem in focis magnus ardebat, procul vero odor
60
cedrique fissilis thyiæque per insulam redolebat,
ardentium: ipsa vero intus cantillans voce pulcra,
telam obiens, aureo radio texebat.
Silva autem circa specum creverat virescens,
alnusque, populusque, ete bene-odorata cypressus:
65
ibi vero et aves extensas-alas-habentes nidulabantur,
buhones, accipitresque, latasque-linguas-habentes cornices
marinæ, quibus-quidem marina opera curæ-sunt.
Atque ibidem extensa-erat circa speluncam cavam
vitis pubescens, florebat vero uvis:
70
fontes autem ex-ordine quatuor fluebant aqua limpida,
vicini inter-se versi alio alius.
Circùm vero prata mollia violis atque apio
virescebant: ibi subinde etiam immortalis si-accessisset,
admiratus-esset intuens, et oblectatus-esset animo suo.
75
Illic stans hæc admirabatur internuntius Argicida.
Ac postquam omnia suo admiratus-erat animo,
statim in amplam speluncam intravit: neque ipsum coram
ignoravit conspicata Calypso, nobilissima dearum,
(non enim ignoti dii sibi-invicem sunt
80
immortales, nec si quis longe procul ædes habitet);
neque Ulyssem magnanimum intus invenit,
sed is in litore flebat sedens; ubi antea etiam,
lacrimis et gemitibus et doloribus animum scindens,
pontum in infructuosum prospiciebat, lacrimas stillans.
85
Mercurium autem interrogabat Calypso, nobilissima dearum,
in sella collocatum splendida, admiranda:
Cur ad-me, Mercuri aureo-caduceo, venisti,
venerandusque carusque? ante quidem neutiquam frequentabas.
Dic quod cogitas; perficere autem me animus jubet,
90
si possum quidem perficere, et si perfectu est.
[Verum sequere ulterius, ut tibi hospitalia apponam.]
Sic igitur locuta dea apposuit mensam,
ambrosia repletam, miscuitque nectar rubrum.
Atque ille bibebat et edebat, internuntius Argicida.
95
Et postquam cœnaverat, et refecerat animum cibo,
tum vero ipsam verbis respondens allocutus-est:
Interrogas me huc profectum, dea, deum: atque ego tibi
vere eum sermonem enarrabo; jubes enim:
Jupiter me jussit huc ire invitum:
100
quis enim volens tantam percurret salsam aquam,
immensam? neque ulla prope est mortalium urbs, qui diis
sacraque faciunt, et eximias hecatombas.
Sed prorsus non est Jovis mentem ægidem-tenentis
nec prætergredi alium deum, neque irritam-facere.
105
Ait, tibi virum adesse ærumnosissimum præ-ceteris
illis viris, qui circa urbem Priami pugnabant
novennio; decimo vero anno urbe excisa abierunt
domum: at in reditu Minervam offenderunt,
quæ ipsis excitavit ventumque malum et fluctus ingentes.
110
[Ibi huic alii quidem omnes perierunt strenui socii,
ipsum autem huc ventusque ferens et fluctus appulit.]
Eum nunc te jubet dimittere quam celerrime:
non enim ei hic sors est ab-amicis seorsum perire;
sed adhuc ei fatale est amicosque videre, et pervenire
115
domum in excelsam, et suam in patriam terram.
Sic dixit: exhorruit vero Calypso, nobilissima dearum,
et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:
Improbi estis, dii, invidi præ aliis!
qui-quidem deabus invidetis cum viris dormire
120
palam, si qua aliquem carum sibi fecerit maritum.
Sic quidem, quando Orionem cepit roseis-digitis Aurora,
tamdiu illi invidebatis dii facile viventes,
donec ipsum in Ortygia aureum-solium-habens Diana casta
suis mitibus sagittis aggrediens occidit.
125
Sic etiam, quando cum-Iasione pulcras-comas-habens Ceres,
suo animo obsecuta, commixta-est amore et cubili,
novali in tertiato; neque diu fuit ignarus
Jupiter, qui ipsum occidit percussum corusco fulmine.
Sic rursus nunc mihi invidetis, dii, mortalem virum adesse.
130
Illum quidem ego servavi navis carinæ innavigantem
solum; quoniam ei navem celerem corusco fulmine
Jupiter percussam diffiderat medio in nigro ponto.
[Ibi huic alii quidem omnes perierunt strenui socii,
ipsum vero huc ventusque ferens et fluctus appulit.]
135
Hunc quidem ego amice-excipiebam et nutriebam, ac dicebam
me facturam immortalem, et senii-expertem per-dies omnes.
Verum quandoquidem nequaquam est Jovis mentem ægidem-tenentis
nec prætergredi alium deum, neque irritam-facere;
valeat, si eum ille impellit et ire jubet
140
pontum per infructuosum: dimittam vero ipsum nusquam ego.
Non enim mihi adsunt naves remigio-instructæ et socii,
qui ipsum deducant super lata dorsa maris.
At ei lubens consulam, neque celabo,
quomodo plane incolumis suam in-patriam perveniat.
145
Hanc autem rursus allocutus-est internuntius Argicida:
sic nunc dimitte, Jovisque respice iram,
ne-forte tibi in-posterum iratus succensuerit.
Sic igitur locutus abiit fortis Argicida:
ipsa vero ad Ulyssem magnanimum, veneranda Nympha,
150
ibat, postquam Jovis audierat mandata.
Illum autem in litore invenit sedentem: neque unquam oculi
a-lacrimis siccabantur; consumebaturque ei dulcis ætas
ob-reditum lugenti, quoniam non-amplius placebat Nympha.
At sane nocte quidem dormiebat etiam necessitate
155
in specubus cavis, nolens apud volentem:
die vero in petris et litoribus sedens,
[lacrimis et gemitibus et doloribus animum scindens,]
pontum in infructuosum[TR1] prospiciebat, lacrimas stillans.
Prope autem astans eum allocuta-est nobilissima dearum:
160
Infelix, ne mihi amplius hic lugeas, neu tibi ætas
consumatur; jam enim te perquam lubens dimittam.
Verum age, lignis longis abscissis, compinge-tibi ære
latam ratem: ac tabulata fige in ea
alte, ut te ferat super obscurum pontum.
165
Atque ego panem et aquam, et vinum rubrum
imponam animo-gratum, quæ tibi famem[TR2] arceant:
vestesque induam; mittamque tibi ventum a-tergo,
ut plane incolumis tuam in-patriam terram pervenias,
si modo dii voluerint, qui cœlum latum habitant,
170
qui me potiores sunt in-cognoscendoque judicandoque.
Sic ait: cohorruit autem audens divinus Ulysses,
et ipsam compellans verbis alatis allocutus est:
Aliud quid jam tu, dea, in-hoc moliris, neutiquam dimissionem:
quæ me jubes rate trajicere ingentem voraginem maris,
175
horrendamque difficilemque; quam neque naves æquales
veloces trajiciunt, gaudentes Jovis vento-secundo.
Neque ego, invita te, ratem conscenderim,
nisi mihi sustinueris, dea, magnum jusjurandum jurare,
nullum mihi ipsum damnum malum structuram te aliud.
180
Sic ait; risit vero Calypo, nobilissima dearum,
manuque ipsum demulsit, verbumque dixit et elocuta-est:
Profecto improbus es, et non incallida sciens;
qualem jam hunc sermonem induxisti-in-animum proloqui.
Sciat nunc hoc Terra et Cœlum latum superne,
185
et delabens Stygis aqua: quod quidem maximum
jusjurandum gravissimumque est beatis diis:
non ullum tibi ipsi damnum malum me structuram aliud.
Sed ea quidem cogito, et suadebo, quæcunque mihi quidem
ipsi suaderem, si-quando me necessitas tanta incesseret.
190
Etenim mihi mens est æqua, neque mihi ipsi
animus in præcordiis ferreus, sed misericors.
Sic igitur locuta, præivit augustissima dearum
celeriter; ille vero deinde post vestigia ibat deæ.
Pervenerunt autem ad-speluncam cavam, dea atque vir:
195
et ille quidem ibi resedit in solio, unde surrexerat
Mercurius: Nympha vero apposuit ei omnem cibum,
ad-edendum et bibendum, qualia mortales viri edunt.
Ipsa vero e-regione sedit Ulyssis divini;
ipsique ambrosiam ancillæ et nectar apposuerunt.
200
Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.
Ac postquam saturati-sunt cibo et potu,
inter-eos inde sermones exorsa-est Calypso, nobilissima dearum:
Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
siccine vero domum caram in patriam terram
205
protinus nunc vis proficisci? tu autem vale nihilominus.
Siquidem scires tua mente, quantos tibi fatale est
dolores implere, priusquam in-patriam terram pervenias,
certe hic manens apud me hanc domum custodires,
immortalisque esses, quantumvis cupidus sis videndi
210
tuam uxorem, cujus usque desiderio-teneris dies omnes.
Nequaquam certe illa inferiorem me-profiteor esse,
nec corpore, neque habitu: quandoquidem minime decet
mortales cum-immortalibus corpore et forma contendere.
Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
215
veneranda dea, ne mihi ob-hoc succenseas; scio etiam ipse
omnia omnino, quod te prudens Penelope
forma deterior est, et magnitudine, coram aspectu:
illa enim mortalis est, tu vero immortalis et senii-expers.
Sed etiam sic volo, et desidero diebus omnibus,
220
domumque redire, et reditus diem videre.
Si quis autem me pessumdet deorum in nigro ponto,
patiar, in pectore habens sustinentem-ærumnarum animum:
jam enim valde multa passus-sum, et multa pertuli
fluctibus et bello: post illa et hoc quoque fiat.
225
Sic dixit; sol vero occidit et tenebræ supervenerunt:
profecto autem hi in-secessu speluncæ cavæ
oblectabantur amore, prope invicem manentes.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
continuo quidem lænamque tunicamque induit Ulysses:
230
ipsa vero candidam stolam magnam induit Nympha,
tenuem et venustam, et zonam circumposuit lumbis
pulcram, auream: capitique imposuit calyptram:
et tum Ulyssi magnanimo parabat dimissionem.
Dedit quidem ei securim magnam, habilem in manibus,
235
æream, utrinque acutam: atque in ipsa erat
manubrium perpulcrum, oleaginum, bene adaptatum:
dedit vero deinde asciam perpolitam; duxque-erat viæ
insulæ ad extremam-oram, ubi arbores proceræ creverant,
alnusque, populusque, abiesque erat in-cœlum-pertingens,
240
aridæ dudum, valde-siccæ, quæ ei natarent leviter.
Ac postquam ostenderat, ubi arbores proceræ creverint,
ipsa quidem rediit ad domum, Calypso, nobilissima dearum.
At ille cædebat ligna; celeriterque ei perficiebatur opus.
Vigini autem dejecit arbores omnes, dolavitque inde ære,
245
lævigavitque scite, et ad normam direxit.
Interea autem attulit terebras Calypso, nobilissima dearum:
terebravit vero ille omnia, et composuit inter-se;
clavis autem eam (ratem) et compagibus coagmentavit.
Quantum aliquis fundum navis tornaverit vir
250
onerariæ latæ, bene sciens fabrilis-artis,
in tantum latam ratem fecit Ulysses.
Tabulata vero erigens, coaptans densis trabibus,
faciebat; sed longis asseribus perstruebat.
In ea autem malum fecit, et antennam congruentem ei:
255
prætereaque gubernaculum fecit, ut dirigeret.
Communivit quoque ipsam cratibus undique vimineis,
fluctuum propugnaculum ut-essent; multamque ingessit materiam.
Interea vero lintea attulit Calypso, nobilissima dearum,
ad-vela conficienda; ille autem scite confecit et hæc.
260
Illigavit autem funesque rudentesque, pedesque in ea,
vectibusque deinde eam deduxit in mare divinum.
Quartus dies erat, et ei perfecta-erant omnia:
ac quinto dimisit eum ab insula divina Calypso,
vestibusque indutum odoratis, et lavatum.
265
Imposuit autem ei utrem dea nigri vini,
alterum, alterum vero aquæ magnum; atque etiam viatica
in-pera; imposuitque ei obsonia animo-grata multa:
ventum autem immisit innocuumque placidumque.
Lætus vero vento-secundo extendit vela divinus Ulysses.
270
Atque is gubernaculo dirigebat artificiose,
sedens: neque ei somnus palpebris incidebat,
Pleiadasque contemplanti, et sero occidentem Booten,
Ursamque, quam et Currum vulgari-appellatione vocant,
quæ ibidem-usque vertitur, atque Orionem observat:
275
sola vero expers est lotionum Oceani.
Hanc etenim eum jussit Calypso, nobilissima dearum,
ponto-navigare ad sinistram manum habentem.
Septemdecim vero navigabat dies in-mari-iter-faciens,
decima octava autem apparuerunt montes umbrosi
280
terræ Phæacum, qua proximum erat illi:
apparebat autem, veluti scutum in obscuro ponto.
Hunc vero ex Æthiopibus reversus potens Neptunus
procul e Solymorum montibus conspexit; visus-est enim ei
in-ponto navigans; ille vero iratus-est in-animo magis:
285
quassansque caput ad suum dixit animum:
Dii boni! profecto jam statuerunt dii aliter
de Ulysse, me apud Æthiopas absente:
et jam Phæacum terræ prope est, ubi ei fatale
effugere magnam metam ærumnarum, quæ ipsum occupant:
290
sed adhuc quidem eum puto abunde miseriarum subiturum.
Sic fatus collegit nubes, turbavitque pontum,
manibus tridente sumto; omnesque concitavit procellas
omnigenorum ventorum; ac nubibus operuit
terram simul et pontum; ingruit autem a-cœlo nox.
295
Una vero Eurusque Notusque ruit, Zephyrusque vehemens,
et Boreas serenus, magnum fluctum provolvens.
Et tunc Ulyssis soluta-sunt genua et carum cor:
ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum.
Heu me miserum, quid mihi in-futurum erit?
300
Vereor, ne jam omnia dea vera dixerit:
quæ me dicebat in mari, priusquam in-patriam terram pervenerim,
dolores impleturum-esse; ea jam nunc omnia perficiuntur.
Qualibus nubibus circumtegit cœlum latum
Jupiter, turbavitque mare; ingruunt vero procellæ
305
omnigenorum ventorum. Nunc mihi certum est grave exitium.[TR3]
Ter-beati Danai et quater, qui tunc perierunt
Troja in lata, Atridis gratificantes.
Utinam ego mortuus fuissem, et fatum obiissem,
die illo, quando mihi plurimi æratas hastas
310
Trojani injecerunt circa Peliden mortuum.
Tum sortitus-essem parentalia, et meam gloriam celebrassent Achivi:
nunc vero me misera morte decretum-est perire.
Sic igitur ipsum locutum pepulit magnus fluctus a vertice,
horrendum irruens, et ratem circumrotavit.
315
Longe vero a rate ipse excidit; clavum autem
e manibus dimisit; medium vero ei malum fregit
horrenda commixtorum ventorum irruens procella.
Longe autem velum et antenna inciderunt ponto.
Ipsum vero sub-aqua detinuit fluctus longo tempore; nec potuit
320
cito admodum emergere, magni sub fluctus impetu.
Vestes enim eum gravabant, quas illi dederat divina Calypso.
Sero vero tandem emersit, et ore evomuit salsuginem
amaram, quæ ei multa a capite defluebat.
Sed ne sic quidem ratis oblitus-est, tametsi afflictus,
325
sed impetu-facto in fluctibus, apprehendit eam:
in medio autem consedit, finem mortis evitans.
Hanc autem ferebat magnus flucuts secundum cursum-aquarum huc et illuc.
Ut vero quum autumnalis Boreas fert spinas
per campum, densæ autem inter se cohærent:
330
sic illam per mare venti ferebant huc atque illuc:
interdum quidem Notus Boreæ objectavit ferendum,
interdum vero rursus Eurus Zephyro cessit persequendam.
Hunc autem vidit Cadmi filia, pulcros-talos habens Ino,
Leucothea, quæ ante quidem erat mortalis loquens;
335
nunc vero maris in æquoribus deorum sortita-erat honorem.
Hæc Ulyssem miserata-est vagantem, dolores habentem:
[mergo vero assimilata, volatu emersit e-gurgite,]
seditque in rate multis-vinculis-compacta, dixitque verba:
Infelix, quid tibi sic Neptunus, terræ concussor,
340
iratus-est vehementer, quod tibi mala multa struat?
nequaquam quidem te perdet, valde licet cupiens.
Sed omnino sic fac; videris autem mihi non desipere:
vestes has exue-et ratem ventis ferendam
relinque; at manibus natans quære reditum
345
ad-terram Phæacum, ubi tibi fatale est effugere.
Accipe autem hanc vittam, et sub pectore extendas
immortalem: haud tibi ne-quid-patiaris timendum, nec, ne-pereas.
At postquam manibus contigeris litus,
rursus exuens projice in nigrum pontum,
350
longe a continente, ipse autem seorsum te-avertas.
Sic igitur locuta dea vittam ei dedit:
ipsa vero rursus pontum ingressa-est fluctuantem,
mergo assimilata: niger vero ipsam fluctus obtexit.
Ac deliberavit audens divinus Ulysses,
355
ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum:
Heu mihi, ne-quis mihi struat dolum iterum alius
immortalium, quando me a-rate discedere jubet!
Sed omnino nondum parebo; quoniam procul oculis
terram ego vidi, ubi mihi dixit effugium esse.
360
Sed omnino sic faciam, videturque mihi hoc esse optimum:
quamdiu quidem ligna in compagibus cohæserint,
tamdiu hic manebo et sustinebo dolores patiens:
at posteaquam mihi ratem fluctus discusserit,
natabo; quandoquidem nihil adest prospectu melius.
365
Dum ille hæc cogitabat in mente et in animo,
immisit magnum fluctum Neptunus terræ-concussor,
horrendumque, gravemque, excelsum: impulit autem ipsum.
Ut vero quum ventus vehementer-spirans palearum acervum dissipat
aridarum, quas quidem dispergit alias alio:
370
sic ipsius tabulata longa dispersit: verum Ulysses
in unum lignum conscenderat, desultorium ut equum impellens;
vestes vero exuit, quas ei dederat divina Calypso;
statimque vittam sub pectore extendit:
ipse autem pronus in-mare cecidit, manibus extensis,
375
natare paratus; vidit vero potens-rex Neptunus,
quassansque caput ad suum locutus-est animum:
Sic nunc mala plurima passus erra per mare,
donec hominibus Jovis-alumnis miscearis:
sed neque sic te spero parvi-pensurum malum.
380
Sic igitur locutus, impulit pulcris-jubis equos;
pervenitque ad Ægas, ubi ei inclytæ ædes sunt.
Ac Minerva, filia Jovis, aliud excogitavit:
nempe ceterorum ventorum obstruxit vias
et quiescere jussit, et consopitos-esse omnes;[TR4]
385
incitavit autem velocem Boream, fluctusque præfregit,
donec ille Phæacibus remigii-studiosis misceretur,
generosus Ulysses, mortem et fatum elapsus.
Hic duas noctes, duosque dies in fluctu denso
errabat: sæpe vero ei cor præsagiebat mortem.
390
Sed quando jam tertiam diem comis-pulcris fecit Aurora,
tum deinde ventus quidem quievit, atque serenitas
erat tranquilla; ipse vero inde prope conspexit terram,
acute admodum prospiciens, magno a fluctu levatus.
Ut autem quum grata vita filiis apparet
395
patris, qui in morbo decumbit ingentes dolores patiens,
diu contabescens, infestus autem ei ingruerat deus;
grate vero inde hunc dii a-malo liberarunt:
sic Ulyssi grate apparuit terra et silva.
Natabat vero, nitens pedibus continentem ut-conscenderet:
400
sed quum tantum abesset, quantum exauditur vociferatus,
tum vero sonitum audivit ad scopulos maris.
Murmurabat enim magnus fluctus, ad aridam continentis
horrendum eructans; obducta vero erant omnia maris aspergine.
Non enim erant portus, navium capaces, neque accessus;
405
sed litora projecta erant, scopulique, saxaque;
et tunc Ulyssi soluta-sunt genua et carum cor;
ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum:
Heu mihi, postquam terram insperatam dedit videre
Jupiter, et jam has undas sulcatas penetravi,
410
egressus nusquam apparet e-mari cano foras:
extra enim stant saxa acuta, circumque fluctus
fremit impetuosus, lævisque se-attollit petra,
prope autem profundum mare: et nullo-modo licet pedibus
consistere ambobus, et effugere malum:
415
ne-forte me egredientem jactet lapidosam ad petram
fluctus magnus abripiens; vanus vero mihi erit conatus.
Sin vero adhuc ulterius præternatabo, sicubi inveniam
litora obliqua, portusque maris,
vereor, ne me rursus abripiens procella
420
pontum in piscosum ferat, graviter gementem;
aut etiam mihi et cetum immittat magnum deus
ex mari, qualia multa nutrit inclyta Amphitrite:
novi enim, ut mihi infensus-sit inclytus Neptunus.
Dum ille hæc deliberabat inmente et in animo,
425
interea ipsum magnus æstus tulit asperum ad litus.
Ibi cutisque lacerata-, simulque ei ossa confracta-fuissent,
nisi in mentem ei hoc indidisset dea cæsiis-oculis Minerva:
ambabus vero manibus irruens prehendit petram,
cui adhærebat ingemiscens, donec magnus fluctus præteriisset.
430
Et hunc quidem sic effugit: refluus autem fluctus ipsum rursus
percussit irruens, longeque ipsum injecit ponto.
Sicut vero quum polypi, e-cubili extracti,
acetabulis multi calculi adhærescunt:
sic hujus ad saxa fortibus a manibus
435
cutis-partes direptæ-sunt: ipsum vero magnus fluctus obtexit.
Ibi jam infelix præter-fatum periisset Ulysses,
nisi prudentiam ei dedisset cæsiis-oculis Minerva.
E-fluctu ubi-emerserat, qua is eructatur ad-litus,
ibi præternatabat, in terram spectans, sicubi inveniret
440
litoraque obliqua, portusque maris.
Sed quando jam fluvii ad ostia pulcre-fluentis
pervenerat natans, ibi demum ei visus-est locus optimus,
lævis scopulorum, et receptus inerat a-vento;
agnovit autem profluentem, et supplicavit suo in animo:
445
Audi, rex, quisquis es; exoptatissimum autem ad-te venio
fugiens ex ponto Neptuni minas.
Venerabilis quidem est etiam immortalibus diis,
hominum quicunque venerit errans, quemadmodum ego nunc
ad-tuum fluentum, tuaque genua accedo, plurima passus.
450
Sed miserere, rex; supplicem vero tibi me profiteor esse.
Sic ait: ille vero continuo sedavit suum fluentum, continuitque fluctum;
et ante ei fecit tranquillitatem, ipsumque servavit
ad fluvii ostia: ille vero deinde ambo genua flexit,
manusque validas; mari enim afflictus-erat caro corde.
455
Tumebat vero corpore toto; mare autem manabat copiosum
per osque, naresque; ipse vero absque-anhelitu et -voce
jacebat viribus-defectus: defatigatio autem eum vehemens incessit.
Sed quando jam respiravit et in mente animus collectus-est,
tum vero vittam a se solvit deæ,
460
et ipsam in fluvium mari-se-miscentem immisit;
retro autem illam ferebat magnus fluctus per fluentum. Ilico vero Ino
suscepit eam manibus caris; ille autem ex fluvio secedens
junco incubuit, osculatusque est almam terram:
ingemiscens autem inde dixit ad suum magnum animum:
465
Heu mihi, quid patiar? quid mihi in-futurum etiam fiet?
Si quidem in fluvio gravem per noctem excubavero,
timeo, ne me simul frigusque malum et floridus ros
præ imbecillitate conficiant exspirantem animum:
aura vero ex fluvio frigida spirat ante auroram.
470
Si vero in clivum ascendens et umbrosam silvam,
arbustis in densis dormiero, si me sineret
frigus et lassitudo, jucundus autem mihi somnus obreperet:
vereor, ne feris captura et præda fiam.
Sic igitur ei deliberanti visum-est utilius esse:
475
profectusque-est ire in silvam; hanc autem prope aquam invenit
in conspicuo-loco; duo autem inde subiit arbusta,
ex uno-loco enata, hoc quidem oleastri, illud autem oleæ.
Hæc quidem nec ventorum perflat vis humidum spirantium,
neque unquam Sol lucidus radiis percutiebat,
480
neque imber penetrat penitus: sic sane densa
invicem creverunt alterum-alteri-intertextum; quæ Ulysses
subiit; statimque cubile congressit manibus caris
latum: foliorum enim erat lapsarum-copia satis magna,
quantum vel duos, vel tres viros tegeret
485
tempestate hiberna, etiamsi vel admodum ea sæviret.
Illa quidem conspecta gavisus-est audens divinus Ulysses:
in medio autem decubuit, copiamque superingessit foliorum.
Ut autem quum aliquis torrem in-cinere absconderit nigro,
agri in extremitate, cui non adsunt vicini alii,
490
semen ignis servans, ut ne qua aliunde incendat:
sic Ulysses foliis se-obtexit: huic autem Minerva
somnum in oculis fudit, ut is ipsum cessare-faceret citissime
a-difficili labore, caras palpebras obtegens.
[TR1] "in fructuosum" → "in infructuosum"
[TR2] "famen" → "famem"
[TR3] Missing part of word ending with "tium." in this line → "exitium"
[TR4] "omnes" → "omnes;"
ARGUMENT:
Pallas appearing in a dream to[TR1] Nausicaa (the daughter of Alcinous, king of Phaeacia), commands her to descend to the river, and wash the robes of state, in preparation for her nuptials. Nausicaa goes with her handmaidens to the river; where, while the garments are spread on the bank, they divert themselves in sports. Their voices awaken Ulysses, who, addressing himself to the princess, is by her relieved and clothed, and receives directions in what manner to apply to the king and queen of the island.
TEXT:
1
Sic is quidem illic dormiebat, audens divinus Ulysses,
somno et labore oppressus: verum Minerva
ivit ad Phæacum virorum populumque urbemque;
qui olim quidem aliquando habitabant in spatiosa Hyperea,
5
prope Cyclopas, viros superbientes,
qui ipsos infestabant, viribusque potiores erant.
Inde excitos illos deduxit Nausithous deo-similis,
collocavitque in Scheria, procul ab-hominibus sollertibus;
ac murum circumduxit urbi, et ædificavit domos,
10
et templa fecit deorum, et divisit agros.
Sed hic quidem jam fato domitus, ad-Orcum descenderat:
Alcinous vero tunc imperabat, a-diis consilia doctus.
Hujus quidem ivit ad domum dea cæsiis-oculis Minerva,
reditum Ulyssi magnanimo moliens.
15
Profecta-est autem ire ad thalamum multa-arte-factum, in quo puella
cubabat, immortalibus habitu et forma similis,
Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi;
juxta autem duæ ancillæ, a Gratiis pulcritudinem habentes,
ad-postem-forium utrinque; fores vero clausæ-erant splendidæ.
20
Illa vero venti veluti flatus accessit ad-cubile puellæ:
stetitque surpa caput, et ipsam sermone allocuta-est,
assimilans-se filiæ nautæ-celebris Dymantis,
quæ ei æqualis quidem erat, grataque animo;
huic se-quum-assimilasset, illam affata-est cæsiis oculis Minerva:
25
Nausicaa, quid te sic negligentem peperit mater?
vestes quidem tibi jacent neglectæ splendidæ;
tibi vero nuptiæ propinquæ sunt, ubi oportet pulcras quidem te ipsam
induere, alias autem illis præbere, qui te ducant.
Etenim ex his fama apud-homines oritur
30
bona; gaudent vero pater et veneranda mater.
At eamus loturæ cum aurora illucescente:
et te ego adjutrix una comitabor, ut celerrime
hæc instruas; quoniam non amplius diu virgo eris.
Jam enim te ambiunt optimi in populo
35
omnium Phæacum, ubi tibi clarum genus est et ipsi.
Verum age, hortare patrem inclytum sub auroram
mulos et currum ut-apparet, qui vehat
cingulaque, et peplos, et pallia splendida.
Et vero tibi sic ipsi multo honestius est, quam pedibus
40
ire; multum enim absunt labra ab-urbe.
Hæc quidem sic locuta abiit, cæsiis-oculis Minerva,
ad-Olympum, ubi aiunt deorum sedem firmam semper
esse: nec ventis concutitur, neque unquam imbre
rigatur, nec nix ingruit; sed omnino serenitas
45
panditur innubis, candidusque ambit splendor:
in quo delectantur beati dii diebus omnibus.
Eo abiit Minerva, postquam hæc suaserat puellæ.
Statim vero Aurora advenit in-pulcro-solio, quæ eam excitabat,
Nausicaam pulcro-peplo; continuoque ea admirata-est somnium.
50
Ivit autem per ædes, ut nuntiaret parentibus,
patri caro et matri: deprehenditque eos, intus dum-essent.
Illa quidem ad focum sedebat, cum ancillis mulieribus,
pensa versans marina-purpura-tincta: ipsum autem foras
egredientem convenit ad inclytos reges
55
in consilium, quo ipsum vocabant Phæaces nobiles.
Hæc autem valde prope stans carum patrem allocuta-est:
Pater care, non jam mihi apparaveris currum
excelsum, agilem-rotis, ut pulcras vestes agam
ad flumen, lotura, quæ mihi sorditata jacent?
60
Et vero te ipsum decet inter primores versantem
consilia consulere, puras in-corpore vestes habentem.
Quinque autem tibi cari filii in ædibus sunt,
duo in-matrimonio, tres autem cœlibes florentes:
hi vero semper volunt recens-lotas vestes habentes,
65
ad choream ire; hæc autem meæ menti omnia curæ-sunt.
Sic dixit: verebatur enim floridas nuptias nominare
patri caro; ille vero omnia intelligebat, et respondit sermone:
Nequaquam[TR2] tibi mulos invideo, filia, nec quicquam aliud.
Abi: ceterum tibi famuli apparabunt currum
70
altum, agilem rotis, sirpea instructum.
Sic locutus, servis præcepit; hi vero paruerunt.
Ii quidem foras currum agilem-rotis mulinum
instruebant, mulosque submiserunt, junxeruntque sub curru:
virgo autem e thalamo ferebat vestes pulcras;
75
et eas quidem deposuit bene-polito in curru;
mater vero in cista collocabat animo-gratum cibum,
varium, et obsonia imposuit, et vinum infudit
utre in caprino; (puella vero conscendit currum:)
dedit etiam aurea in ampulla humidum oleum,
80
ut ungeretur cum ancillis mulieribus.
Illa vero accepit scuticam et habenas pulcras,
percussitque, ut-inirent-cursum; strepitus autem erat mulorum;
hi vero impigre contendebant, ferebantque vestes, et ipsam,
non solam; una cum-ea etiam ancillæ proficiscebantur aliæ.
85
Hæ vero quum jam fluvii ad-alveum perpulcrum pervenere,
ubi quidem labra erant perennia, multaque aqua
pulcra profluebat, etiam admodum sordidata quæ-purget:
ibi illæ mulos quidem solverunt-a curru.
Et eos quidem egerunt fluvium propter vorticosum,
90
ut-carperent gramen dulce: ipsæ vero a curru
vestes manibus sumserunt, et inferebant in-nigram aquam:
constipabantque in scrobibus, celeriter certamen proferentes.
Sed postquam lavarantque, purgarantque sordes omnes,
ordine eas explicuerunt ad litus maris, ubi potissimum
95
lapillos ad litus abluebat mare.
Ipsæ porro lotæ, et unctæ pingui oleo,
prandium inde sumserunt ad ripas fluvii:
vestes autem solis manebant dum-siccarentur splendore.
Ac postquam cibo saturatæ-sunt ancillæque et ipsa,
100
pila hæc inde ludebant, capitum-redimiculis depositis:
illis vero Nausicaa pulcris-ulnis exordiebatur ludum.
Qualis autem Diana incedit per montem sagittis-gaudens,
aut per Taygetum arduum, aut Erymanthum,
oblectans-se apris, et velocibus cervis;
105
cum-illa autem simul Nymphæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis,
agrestes ludunt; gaudet vero mente Latona;
omnes autem ipsa capite supereminet ac fronte,
facileque conspicua est, pulcræ vero omnes:
sic illa inter-ancillas excellebat virgo indomita.
110
Sed quum jam esset rursus domum reditura,
junctis mulis, plicatisque vestibus pulcris:
tunc iterum aliud excogitavit dea cæsiis-oculis Minerva,
ut Ulysses excitaretur, videretque pulcram-oculis puellam,
quæ ipsum Phæacum virorum ad urbem duceret.
115
Pilam deinde jecit in ancillam regina;
ab-ancilla quidem aberravit, profundum autem incidit in-vorticem:
illæ vero alte clamarunt. Atque experrectus-est divinus Ulysses,
sedensque cogitabat in mente et in animo:
Heu mihi, quorum demum hominum in terram deveni?
120
anne hi injurii sunt et feroces, nec justi?
an hospitales, et ipsis mens est deorum-reverens?
ut me puellarum circumvenit femineus clamor,
Nympharum, quæ habitant montium altos vertices,
et fontes fluviorum, et palustria-loca herbosa.
125
An jam alicubi homines sum prope vocales?
Verum age, ego ipse experiar ac videbo.
Sic locutus, arbustis egrediebatur divinus Ulysses:
ex densa autem silva ramum fregit manu robusta,
cum-foliis, ut tegeret circa corpus pudenda viri.
130
Profectus-est autem ire, veluti leo in-montibus-nutritus, robore confisus,
qui incedit complutus et ventos-passus; intus vero ei oculi
ardent: atque is boves invadit, aut oves,
aut agrestes cervas; jubet vero eum venter,
pecudes tentaturum, etiam in densam domum ire:
135
ita Ulysses puellis pulcras-comas-habentibus erat
congressurus, nudus licet esset: necessitas enim urgebat.
Horribilis vero ipsis apparuit, deturpatus salsugine:
diffugerunt autem, alio alia, per ripas prominentes:
sola vero Alcinoi filia mansit; ei enim Minerva
140
audaciam in mente posuit, et metum exemit e-membris.
Stetit vero contra, continens-se: at deliberabat Ulysses,
utrum genubus prehensis supplicaret pulcræ-oculis puellæ:
an sic ut erat verbis eminus-stans blandis
eam precaretur, si ostenderet urbem, et vestes daret.
145
Sic igitur ei deliberanti visum-est melius esse,
precari verbis eminus-stantem blandis,
ne ei genua prehendenti irasceretur mente puella.
Protinus blandum et sollertem dixit sermonem:
Supplex-oro te, regina; deane tu aliqua, an mortalis sis.
150
Si quidem aliqua dea es, eorum qui cœlum latum incolunt,
Dianæ te ego, Jovis filiæ magni,
formaque, staturaque, orisque-habitu, quam-proxime assimilo:
sin aliqua es ex-hominibus, qui super terram habitant,
ter-beati quidem tibi pater et veneranda mater,
155
ter-beati et fratres; valde, credo, ipsis animus
semper lætitia perfunditur, tui gratia,
videntibus te tale germen choream ingredientem.
Ille vero rursus in animo felicissimus præter ceteris,
quicunque te, sponsalibus-donis præponderans,, domum duxerit.
160
Nondum enim aliqua talem vidi mortalem oculis,
nec virum, nec mulierem; admiratio me tenet aspicientem.
In-Delo sane aliquando tale, Apollinis juxta aram,
palmæ recens germen succrescens vidi:
(profectus enim eram etiam illuc, multusque me sequebatur populus
165
in-ea profectione quæ demum erat mihi malum damnum futura:)
eodem autem ipso-modo et illud conspicatus, obstupui animo
diu; quandoquidem nunquam tale succrevit lignum e terra:
ita te mulier admirorque, obstupeoque, vereorque admodum
genua prehendere: gravis autem me dolor occupat.
170
Heri vigesimo effugi die nigrum pontum:
eousque vero me perpetuo fluctus ferebat, celeresque procellæ,
insula ab Ogygia: nunc tamen huc me conjecit deus,
ut adhuc fortasse et hic patiar malum. Non enim puto
cessaturum; sed adhuc multa dii efficient prius.
175
Verum,[TR3] regina, miserere: te enim mala multa passus
primam accessi; at ceterorum neminem novi
hominum qui hanc urbem et terram incolunt.
Urbem vero mihi ostende daque pannum circumjiciendum,
si quod forte involucrum pannorum habes, huc profecta.
180
Tibi vero dii tanta dent, quanta animo tuo concupiscis;
maritumque et familiam, et concordiam præbeant
bonam: non enim hoc quicquam præstantius et melius est,
quam quando concordes animis domum teneant
vir et uxor: tum oriuntur multi dolores malevolis,
185
gauda autem benevolis; maxime vero sentiunt ipsi.
Hunc autem rursus Nausicaa candidis-ulnis contra allocuta-est:
hospes: quandoquidem neque ignavo, nec stulto viro similis es:
Jupiter vero ipse distribuit felicitatem Olympius hominibus,
bonis atque malis prout voluerit, unicuique:
190
et ferre tibi istæc dedit, te autem oportet pati omnino:
nunc vero, quum ad nostramque urbem et terram venisti,
nec jam vestium indigebis, nec cujusquam alius rei,
quarum decet supplicem miserum compotem fieri.
Urbem autem tibi monstrabo, dicamque tibi nomen civium.
195
Phæaces quidem hanc urbem et terram habitant:
sum autem ego filia magnanimi Alcinoi;
ex-quo Phæacum pendet et imperium et potentia.
Dixit, et ancillis comas-pulcras-habentibus imperavit:
sistite-gradum mihi ancillæ: quo fugitis, virum conspicatæ?
200
an forte aliquem hostilium putatis esse virorum?
Non est ille vir vegetus homo, nec fere nascetur,
qui Phæacum virorum in terram veniat,
hostilia inferens; valde enim cari sunt hi immortalibus.
Habitamus autem seorsum, undoso in mari,
205
extremi, nec quisquam nobiscum mortalium commercium-habet alius.
Sed hic aliquis infelix errans huc venit,
quem nunc oportet curare: a Joven enim sunt omnes
hospitesque et egeni: donum autem ipsis exiguumque gratumque est.
Verum date, ancillæ, hospiti cibumque potumque,
210
et lavate eum in fluvio, ubi receptus est a-vento.
Sic dixit; illæ vero steterunt, et se-invicem hortatæ-sunt:
atque Ulyssem collocarunt in receptu, uti jusserat
Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi;
atque ei palliumque tunicamque vestes apposuerunt:
215
dederunt porro ei aurea in ampulla liquidem oleum,
jusseruntque dein ipsum lavare-se fluvii in-fluento.
Ac tum ancillas allocutus-est divinus Ulysses:
Ancillæ, state ita eminus, dum ego ipse
salsuginem ab-humeris abluam, circumque oleo
220
ungam me: jam enim diu a corpore abest unctio.
Coram vero haud ego lavero; vereor enim
nudari, inter-puellas pulcris-comis versans.
Sic dixit; illæ vero secesserunt, narraruntque inde puellæ.
At ex flumine a-corpore abluebat divinus Ulysses
225
salsuginem, quæ ei terga et latos obtegebat humeros:
e capite autem eluebat maris sordes infructuosi.
Ac postquam usquequaque lavarat-se, et oleo unxerat,
vestesque induerat, quas ei præbebat virgo indomita:
illum quidem Minerva reddidit, Jove enata,
230
majoremque aspectu, et crassiorem: a capite vero
crispas demisit comas, hyacinthino flori similes.
Ut autem quum quis aurum circumfundit argento vir
sollers, quem Vulcanus docuerit et Pallas Minerva
artem omnigenam; pulcra vero is opera perficit:
235
sic in-hunc defudit gratiam in-capiteque et humeris.
Considebat deinde, seorsum profectus ad litus maris,
pulcritudine et gratia resplendens: admirabatur autem puella:
ac tunc ancillas pulcris-comis allocuta-est:
Audite me, ancillæ candidis-ulnis, ut aliquid dicam;
240
non omnibus invitis diis, qui Olympum tenent,
ad-Phæacas hic vir pervenit similes-diis.
Quippe antea quidem mihi indecorus videbatur esse,
nunc vero diis similis-est, qui cœlum latum habitant.
Utinam mihi talis maritus appellatus esset,
245
hic habitans, et ipsi placeret hic manere.
Verum date, ancillæ, hospiti cibumque potumque.
Sic dixit; illæ vero huic diligenter auscultarunt et paruerunt:
et subinde Ulyssi apposuerunt cibumque potumque.
Atque is bibebat et edebat, audens divinus Ulysses,
250
rapaciter; diu enim cibum non-gustaverat.
Sed Nausicaa candidis-ulnis aliud cogitavit;
vestes jam plicatas posuit pulcrum in currum,
junxitque mulos fortibus-ungulis, atque inscendit ipsa.
Adhortata-est autem Ulyssem, verbumque dixit, et elocuta-est:
255
Surge nunc jam, hospes, ad-urbem eamus, ut te deducam
patris mei in domum prudentis; ubi te puto
omnium Phæacum visurum-esse quotquot sunt optimi.
Sed omnino sic facito; videris vero mihi non desipere:
donec quidem per agros iverimus et culta hominum,
260
tamdiu cum ancillis post mulos et currum,
celeriter ito; ego autem viæ dux-ero.
At postquam ad-urbem ascenderimus: circa quam murus
altus, pulcer vero portus ab-utraque-parte urbis,
arctus autem introitus; naves vero per-viam utrinque-recurvæ
265
subductæ-sunt: omnibus enim nautis ibi statio est singulis.
Ibi porro et ipsis forum est pulcrum Neptunium circa templum,
vectitiis lapidibus profunde-immissis exstructum.
Ibi vero navium armamenta nigrarum curant,
rudentes, et spiras: et acuunt remos.
270
Non enim Phæacibus curæ-est arcus, nec pharetra,
sed mali, et remi navium, et naves æquales,
quibus læti canum trajiciunt mare.
Horum evito famam amaram, ne-quis a-tergo
me carpat: valde enim sunt insolentes per vulgus:
275
et fortasse quis sic dicat vilior obviam-factus:
Quis vero ille qui Nausicaam sequitur, pulcerque magnusque,
hospes? ubi illum nacta-est? maritus utique ei erit ipsi.
Aut aliquem forte vagatum excepit sua a navi
virorum longinquorum: quippe nulli prope sunt:
280
aut aliquis ei supplicanti multum-exoptatus deus advenit,
e-cœlo delapsus; habebit vero ipsum dies omnes.
Rectius fecit, si etiam ipsa quærens maritum invenit
aliunde: certe enim hos quidem spernit in populo
Phæacas, qui ipsam ambiunt multique et nobiles.
285
Sic dicent; mihi vero probra hæc essent.
Et vero alii succensuerim, quæcunque talia quidem fecerit,
quæ invitis caris patre et matre viventibus,
viris misceatur, priusquam palam nuptiæ advenerint.
Hospes, tu vero ita meum observa verbum, ut celerrime
290
deductione et reditu potiaris a patre meo.
Invenies pulcrum lucum Minervæ, prope viam,
ex-populis; ibi autem fons effluit, circà vero est pratum:
ibi vero patris mei est prædium, et florentes horti,
tantum ab urbe, quantum aliquis auditur clamans:
295
ibi desidens mane aliquamdiu, donec nos
ad-urbem accesserimus, et pervenerimus ad-ædes patris.
Ac postquam nos putaveris ad ædes pervenisse,
tunc Phæacum eas in urbem, ac require
ædes patris mei magnanimi Alcinoi.
300
Facile vero conspicuæ sunt, et vel puer duceret
infans: neque enim omnino similes illis sunt
ædes Phæacum, qualis domus Alcinoi
herois. Ac postquam te ædes occuluerint et aula,
celeriter valde ædes transi, donec perveneris
305
ad-matrem meam; illa autem sedet ad focum in ignis splendore,
pensa versans purpurea, mirabile visu,
columnæ acclinata; ancillæ ero illi sedent a-tergo.
Ibi autem patris mei solium acclinatum-est foco:
cui ille vinum-potat insidens, immortalis instar.
310
Hoc præterito matris ad genua manus
extende nostræ, ut reditus diem videas
gaudens cito, etiamsi valde procul hinc sis.
[Si tibi illa quidem bene cupierit in animo,
spes tibi deinde amicosque videndi, et perveniendi
315
ad domum pulcre-ædificatam, et tuam in patriam terra.]
Sic igitur locuta, percussit scutica splendida
mulos; hi vero celeriter reliquerunt fluvii fluenta:
ii autem bene currebant et bene alternabant pedes.
Illa autem sedulo aurigabatur, ita ut simul sequerentur pedibus
320
ancillæque Ulyssesque; mente (arte) vero impingebat scuticam.
Occidebatque sol, et illi inclytum ad-lucum pervenere
sacrum Minervæ, ubi proinde consedit divinus Ulysses.
Statim deinde supplicabat Jovis filiæ magni:
Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita:
325
nunc tandem me exaudi, quoniam antea nunquam exaudisti
jactatum, quando me jactabat inclytus Neptunus.
Da me ad Phæacas gratum venire ac miserandum.
Sic dixit supplicans; eum autem audivit Pallas Minerva:
ipsi vero nondum apparebat palam; verebatur enim etiam
330
patruum; is autem vehementer irascebatur
divino Ulyssi, antequam is suam ad-terram perveniret.