Ex praedictis etiam patet, quod dominicum sepulchrum in principio habuit partem superiorem acutam, ita, quod quasi operculum esset, tegens tumulum cum dorso acuto, sicut fieri solent tumulorum opercula, sed fideles abraserunt illam elevationem, et operculum planum fecerunt, quasi tabulam, ut Missa in sancto sepulchro super tumbam posset celebrari.

Ex omnibus jam dictis de sancto sepulchro hoc teneat devotus peregrinus et pacificus, quod, sive illa spelunca, quae hodie stat, sive verum Christi monumentum et totum, sive sit pars ejus ibi, sive nihil sit ibi de eo, parum refert, sive hoc sive illud sit, quia principale ibi mansit, quod asportari et demoliri nullatenus potest, scilicet locus sanctissimae sepulturae et resurrectionis Christi, in quo loco, etsi non sit ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus fuit positum, est tamen ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus saepissime fuit consecratum, et priori monumento simillimum, spelunca duplex, ejusdem sanctitatis, dignitatis, et reverentiae; sicut tabulae, quas fecerat Moyses ad instar priorum, quas fregerat, eadem praecepta continebant, et ejusdem sanctitatis et reverentiae erant pro maximis et sanctissimis reliquiis in arca testamenti repositis. Et illa sufficiant de sancto sepulchro.

Reperi in quibusdam antiquis peregrinalibus libellis sequentes versus, quos invenerunt lapidibus sancti sepulchri insculptos, quam tamen scripturam ego non vidi.

Super tabulam sepulchri sic erat scriptum:

Mortuus hic jacuit, mortem dum morte redemit,

Hic leo dormivit, qui pervigil omnia trivit.

Super ostium monumenti sic scriptum erat:

Aspice plasma meum, qui transis ante sepulchrum

Quo triduo jacui, cum pro te passus obivi,

Et Behemoth dirum contrivi compede plexum.

Vectibus et tetri confractis prorsus Averni

Abstulit inde suos secum super astra locatos.

In rotunditate S. sepulchri sic erat scriptum:

Vita mori voluit et in hoc tumulo quievit,

Mors quia vita fuit, nostram victrix abolevit.

Nam qui confregit inferna, sibique subegit,

Ducendoque suos fortis dux ipse cohortes

Atque triumphator hinc surrexit leo fortis,

Tartarus inde gemit et mors lugens spoliatur.

Dispositio montis Calvariae ejusque brevis delineatio.

Mons Calvariae post sanctum dominicum sepulchrum tenet in dignitate et sanctitate locum secundum. Ideo quamvis supra fol. 117. B. ejus descriptio habeatur, hic tamen propter ordinem et quaedam alibi omissa rememoratur. Pro quo notandum, quod mons Calvariae, vel Golgatha, locus est ad septentrionalem plagam montis Sion, et est differentia, quando dicitur mons Calvariae, et scopulus vel rupes Calvariae. Mons Calvariae continet magnam civitatis partem. Locus Calvariae est tota platea, continens totum templum. Rupes Calvariae continet tantum Christi crucem et latronum. Mons Calvariae dicitur tota illa altitudo, quae est a porta veteri, cujus pars adhuc stat, usque sursum ad ecclesiam sancti sepulchri. Est enim ascensus satis longus ab illo bivio, ubi Christus dixit mulieribus flentibus: filiae Jerusalem, nolite flere super me etc., usque ad locum crucifixionis, et superius est latitudo satis magna, in qua totum templum sancti sepulchri consistit, quod totum est mons Calvariae sive Golgatha, et illo modo ecclesia sancti sepulchri jacet super montem Calvariae. Sed rupes Calvariae et locus sive monticulus, in quo crux dominica cum Domino et duobus[TR234] latronibus stetit, ut ante habitum est. Ad hanc rupem sanctissimam sunt tres ascensus. Primus est de ecclesia golgathana, a loco, ubi est medium mundi; secundus est ab inferiori ecclesia sancti sepulchri; et tertius est ab atrio templi exterori. Et hunc ascensum Sarraceni obstruxerunt, sicut et alia templi ostia, ne quis sine eorum scitu posset in ecclesiam venire. Est ergo rupes Calvariae petra crucis; et mons Calvariae tota altitudo a domo divitis epulonis, sive a bivio praefato sursum; nec est imaginandum, quod mons Calvariae sit altus locus, supereminens alios in circuitu, quia tam ad occidentem quam ad meridiem sunt altiora loca, quam ipse sit. Sed dicitur mons respectu locorum illorum, a quibus est ascensus ad eum, ut dictum est. Et tantum de illo. Plura vide de hoc monte fol. 115 et sequenti, et fol. 255.

Descriptio ecclesiae sancti sepulchri et ejus dispositio.

Ecclesiam sive templum sancti sepulchri descripturi videbimus quatuor. I. Quis eam fundaverit? II. Quantae gloriae et honoris olim fuerit? III. Qualis nunc sit? IV. Qui sint eam inofficiantes et differentiae eorum, qui in ea Christum colunt. Et ex his quatuor resultabit ejus plenaria descriptio, et per consequens ejus cognitio.

Quis fundator fuerit ecclesiae sancti sepulchri, et quoties destructa et reparata fuerit.

Templum dominici sepulchri quis aedificaverit ambiguum est propter varietates de hoc loquentium. Aliqui opinantur, quod illa ecclesia fuerit templum Veneris, quod Helius Adrianus imperator super locum crucifixionis et resurrectionis exstruxerat, et Sancta Helena superveniens idola ejecit, et domum Christo dedicavit.

Aliqui dicunt, quod templum praefatum funditus evertit, et ecclesiam illam erexit. Legimus etiam in libris bellorum Christianorum et Sarracenorum, quod templum sancti sepulchri saepe per infideles fuit eversum, et per fideles reerectum. Cosdroë hoc templum conabatur evertere, sed territus divina virtute fugit ab eo. Dum autem Tartari sanctam terram et Jerusalem occuparent, capta civitate templum sancti sepulchri dicuntur evertisse. Sed non multo post imperator constantinopolitanus venit in Jerusalem, et templum reaedificavit eo modo, quo prius fuerat. Post hoc Sarraceni furentes in Christianos ultionem in templo sumserunt, et templum everterunt funditus. Sed quidam imperator constantinopolitanus reerexit. Et de his quaere veritatem luculentam fol. 264. B., ubi habetur etiam locus crucifixionis et sepulturae.

Quam gloriosum olim fuerit templum S. sepulchri, et de reliquiis ejus ac ornatibus.

Gloriosum valde fuit hoc templum olim structura et cultura, et non solum sanctum propter sancta loca in eo conclusa, sed propter reliquias pretiosissimas in eo reservatas. Ibi olim erat recondita S. crux, ut patet supra fol. 111 A., et alia insignia passionis Christi per sanctam Helenam reperta. Ibi ostendebatur catena quaedam magna, quae Domino Jesu in horto, dum caperetur, ad collum fuit posita, et peregrinis advenientibus etiam ponebatur ad collum, et multae virtutes fiebant per eam. Ibi etiam habebatur calix argenteus magnus, de quo Dominus Jesus in ultima coena communicavit discipulos, de quo dicit: hic calix novum testamentum est in meo sanguine, Luc. 22. Ibi etiam erat pelvis, in quo Dominus Jesus pedes suorum discipulorum lavit in ultima coena. In hac ecclesia fuit illud pretiosissimum sudarium, quod beatissima virgo Maria circumligavit capiti Domini Jesu, cum de cruce deponeretur, ut dictum est supra fol. 117. De hoc sudario habetur Joh. XX., quod Petrus intrans in monumentum vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput Jesu non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum, et mansit ita jacens in sepulchro per aliquot dies post Christi resurrectionem. Quidam autem Judaeus, volante fama de resurrectione Christi, occulte sepulchrum Domini est ingressus, et videns sudarium pulchre involutum tulit illud in domum suam, quia pauper et infelix Judaeus erat. Ex ea autem hora, qua sudarium (131 A) in domum suam intulit, benedixit Dominus domui Judaei, et factus est dives et inclitus. Hoc ut Judaeus perpendit, sudarium sanctum diligentissime inclusit, tanquam thesaurum pretiosissimum, nec tamen ad Christum conversus, sed inveteratus ad extrema pervenit, et convocatis duobus filiis suis, divisit illis substantiam, dans seniori sudarium, et juniori omnia alia. Senior autem sprevit sudarium, quanquam pater cunctis opibus diceret esse nobilius, et cum fratre suo mutavit, et sudarium juniori cessit, qui fortunatissimus mox effectus est, et frater ejus e contrario in dies defecit. Cum autem et ipse haeres sudarii in extremis ageret, suo dilectiori filio dereliquit, [TR235] dicens sibi virtutem ejus, et ubi repertum fuisset. Qui accepto sudario subito ditatus est, et ita Judaei de ista linea magis facti divites et honorati. Et transivit sudarium haereditario jure de uno ad alium multis temporibus usque ad quintam generationem, in qua facta fuit contentio inter fratres de sudario, et res in publicum venit. Hoc audientes Christiani instabant pro sudario habendo, tamquam pro re sua, sed Judaei nullo modo dare volebant, unde facta est seditio magna in Jerusalem, insurgentibus Christianis contra Judaeos pro sudario. Unde ad sedandam seditionem visum est prudentibus, ut judex illius rei et sententiator poneretur, qui nec Christianus nec Judaeus esset et in ejus sententiam ambae partes consentirent. Quod cum placuisset, advocatus est Mabius, rex Sarracenorum, ut ferret sententiam de sudario, et omnia sunt sibi narrata a partibus. Qui statuto die, convocata omni plebe Christianorum, Judaeorum, et aliorum, in publica platea sedit cum tribunali, jussitque sibi apportari sudarium. Et allatum est ei in scrinio. Demum jussit apportari ligna, et copiosum ignem in medio accendi. Et stabant Judaei ab una parte rogi, Christiani ab alia, gentiles vero inter utrosque. Rex ergo accepto linteolo clamavit, dicens: nunc Jesu Nazarene, ecce sudarium tuum, Dijudica, cui parti debeatur. Et hoc dicto linteolum flammis injecit. Quo injecto, moramque aliquantulum faciente, cuncti ejus consumtionem suspicabantur. Sed ecce, subito illaesum de igne consurgens, et in altum sursum se tollens, quasi avis expansis alis volare coepit, et aliquamdiu per aerem circumvolans paulatim coepit descendere. Et stabant omnes suspensi vultibus, et elevatis manibus, exspectantes, cui parti advolare vellet. Angelo autem duce in brachia Christianorum consedit, qui flexis genubus illud susceperunt, et in ecclesiam sancti sepulchri cum magno gaudio portaverunt. Et mansit ibi multis annis in magna veneratione inter reliquias sancti sepulchri non minimum.

Insuper [TR236] hanc sacram ecclesiam Dominus olim multis illustravit prodigiis, quorum illud fuit manifestum, quod semper sabbatho sancto paschae omni congregato vulgo et omnibus exstinctis luminibus, ita quod in toto templo non esset scintilla, mox (B) clero cantante et populo orante fulgur repente de coelo cecidit, et templum quasi igneum reddidit, adeo quod nemo ibi existentium intendere valuit in radium illum coelestem, quo radio cereus paschalis incendebatur, et omnes lampades et candelae. Hoc facto abcessit. Hoc miraculum multis annis contigit, et postquam cessavit, statim sepulchrum Domini in manus gentium evenit. Dicunt etiam, quod ultimo terra sancta recuperata ignis ille caelestis rediit, et cereum incendit. Sed ipso non veniente Christiani fuerunt repulsi. Est enim Christianis manifestum signum, si ignis ille paschalis apparuerit, quod digni sunt habitatores civitatis sanctae et possessores dominici sepulchri. Si non apparet, potentia eorum, etiamsi actu possideant, durabilis non est in terra sancta. Hodie Christiani, qui sunt in Jerusalem, omnes in vigilia paschae veniunt in templum, et Graeci includunt suum sacerdotem in monumentum Domini cum candela exstincta, quam cum magno clamore profert accensam, de qua omnes lampades accenduntur. Non autem miraculose accenditur, sed arte, quamvis simplex vulgus clamet in coelum, Deum laudans, quasi miraculum sit factum, et ita divulgant apud plebem, et etiam apud Sarracenos. Audivi pro certo, quod Sarraceni dicant, si Christiani ignem paschalem de coelo haberent, ut dicunt, nobis et de hoc certificarent, ad Christum converti essemus parati. Sed heu, signa nostra non vidimus, iam non est propheta, et nos non agnoscet amplius. Verum de illa miraculosa incensione ignis vel cerei paschalis nil loquitur Jeronymus in his, ubi eum legi, cum tamen valde pulchrum tractatum et epistolam scripserit elegantem de accensione cerei paschalis ad Praesidium, diaconum. Nec Gregorius episcopus Turonensis, scriptor antiquorum miraculorum, illius ignis facit mentionem.

De hoc igne vide pulchra fol. 264. et seqq. Praeter ea, quae dicta sunt, fiebant in ecclesia olim collationes et disputationes contra haereticos, et convocati vel fidei rationibus vel miraculis vincebantur, prout Cyrillus in epistola ad Augustinum refert de convictis haeresiarchis in ea.

Forma ecclesiae sancti sepulchri, in qua jam stat, et ejus moderna descriptio hic habetur.

Ecclesia dominici sepulchri, qualis nunc sit, videre restat. Pro quo notandum, quod ecclesia illa est trinomina, quia est duplex, et quaelibet habet suum nomen, et totum etiam habet suam nomen.

Ecclesia, in qua monumentum Domini stat, dicitur ecclesia sancti sepulchri; ecclesia, ubi est medium mundi, juxta rupem Calvariae, dicitur ecclesia golgathana; ambae dictae ecclesiae simul dicuntur Anastasis, i. e. ecclesia resurrectionis Domini. Est autem in veritate non nisi una ecclesia, et navis, continens sanctum sepulchrum, dicitur ecclesia sancti sepulchri. Et chorus illius ecclesiae dicitur ecclesia golgathana, quae est in loco Golgatha. Est autem ecclesia grandis et pretiosa, et si nihil esset, nisi navis ecclesiae, in quo dominicum sepulchrum stat, faceret per se magnam ecclesiam secluso choro. Nam ecclesia illa, secluso choro, rotunda est, magnis columnis marmoreis per circuitum fulcita, habet autem per diametrum de columna ad columnam LXXIII pedes, et a tergo columnarum usque ad murum templi pedes XXX. Et illud spatium per gyrum se extendit, et transitum facit inter columnas et parietem templi sive murum cingentem templum. Hic transitus supra est testudinatus, quae testudo ab una parte dependet super columnas (132 A) praedictas, ab alia innititur parieti templi sive muro circulari. Super illam autem testudinem olim erat circularis transitus communis, et altaria, et juxta portam templi est ascensus per lapideum gradum ad superiora. Nunc vero sunt superius habitacula et chori, per intermedios muros divisi, in quibus Christiani de aliis ritibus sua officia peragunt. De columna vero ad columnam ducti sunt arcus, super quos ulterius murus in altum consurgit usque ad tectum, in quo sunt fenestrae, per quas de testudine circulari est respectus in ecclesiam, et super sepulchrum Domini. Porro, suprema pars illius rotundae ecclesiae non habet lapideam testudinem, sed ligneam de trabibus cedrinis fabrefactam, ita tamen, quod in loco culminis trabes a muro ascendentes inclinati contra se invicem conveniunt in circulo magno, et aperturam rotundam faciunt, per quam lumen per totum templum spargitur, et directe sub ipsa apertura stat monumentum domini expositum coeli impressionibus. Ut patet supra fol. 127. A. Ipsae autem trabes et asseres ab exteriori parte versus coelum sunt plumbo tecti, interius vero sunt depicti coloribus, parietes vero sub tecto et sub arcu [TR237] sunt de opere musaico, depicti cum figuris novi testamenti, sed propter vetustatem perit illa pretiosissima figura, nec est qui decidentia renovet. Per circuitum illius ecclesiae rotundae sunt multae capellae, ut patuit in processione. In ejus medio est monumentum dominicum. Ad orientem ejus est chorus magnus et pulcher, ad quem directe respicit ostium sancti sepulchri, et stat ostium contra ostium. In medio chori est rotunditas magna et alta, sursum camerata et testudinata supra locum, ubi est mundi medium, in cujus summitate ad extra est ascensus, ubi videtur in experientia ibi esse mundi medium, ut dixi supra fol. 117. B. Chorum illum Graeci tenent, et juxta altare est sedes patriarchalis marmorea, in qua antiquissimis litteris latinis est scriptum: Crucifixum in carne laudate, et sepultum propter nos glorificate, resurgentemque a mortuis adorate. Super locum vero, ubi crux fixa fuit, scriptum esse dicit Magister in Specul. hist. sic: o Theos, i. e. Deus. Basilevs imon i. e. rex noster. Pro aeonon. i. e. ante saecula. Ergase i. e. operatus est, fecit. Sophias i. e. salutem. En meso i. e. in medio. Tisgis i. e. terrae. In hac ecclesia sunt supra et infra, extra et intra, multae capellae prophanatae, in quibus olim ardebant lampades, et fulgebant auro altaria et vitreis fenestris. Sed nunc lampades nullae, altaria diruta, et fenestrae obstructae et lapidibus obturatae. Major enim pars fenestrarum obstructa est lapidibus, et omnia ostia obturata sunt demto uno, cujus claves Sarraceni habent, per quod est ingressus. Ad occidentalem partem ascenditur per gradus ad quoddam ostium fortiter clausum, per quod Maria aegyptiaca conabatur ingredi, sed repulsa fuit, quousque se emendaturam devovit, ut patet in vitis patrum clare. (B) Propter fenestrarum et ostiorum obturationem est ecclesia tenebrosa, sed pavimentum totius ecclesiae est aequale, et de polito marmore, ita, quod etiam in tenebris ambulans non offendit. In una parte ecclesiae extra murum est cisterna magna, optimas habens aquas, pro custodibus templi. Et ab alia parte est etiam exitus in quandam curiam non tecto opertam, et altis muris circumdatam, in qua sunt loca honesta ad opus naturae agendum. Haec ecclesia habet annexam turrim altam, de albo lapide marmoris erectam, in qua olim pendebant campanae, quarum ligna et trabes adhuc videntur superius, in quibus pependerunt. Sed perdita Hierosolyma campanas omnes dejecerunt, non enim sustinent campanas pagani de ritu Machometi, quia in Alcorano eorum praeceptum habent, quod non utantur campanis ad Dei servitium, nec sustineant. Et tamen dicitur, quod libenter pulsum earum audiant. Sed solum ideo non habent, ne nobis essent conformes. Quod maledictus Machometus ubique praecavit.

Haec turris prima apparet ante omnia, venienti de Bethania in Jerusalem, sicut saepe consideravi. Limen super ecclesiae ostium est de candidissimo marmore, et ab extra est sculptum imaginibus de ingressu Domini super asinam in Jerusalem; et de illo, quomodo ementes et vendentes ejecit de templo; et de resuscitatione Lazari. Veruntamen imagines sunt violenter destructae, et mutilatae membris. Super ecclesiae valvas fuerunt haec metra inscripta lapidibus quae tamen ego videre non potui:

Anno milleno centeno quo minus uno,

Quindecies Nilo jam phoebi lumine tacto,

Vitae plus sacrae studio quam mitigare acre,

Jerusalem Franci capiunt virtute potenti.

Columnae marmoreae pretiosissimae stant in atrio templi, sustentantes limen, et porticum ornantes. Si quis autem cupit videre formam hujus templi, videat peregrinale magnifici domini et ingenui viri, Domini Bernhardi de Braitenbach, ecclesiae metropolitanae moguntinensis decani, et ibi depictam ejus effigiem adeo clare intuebitur, ac si in atrio ecclesiae staret et videret.

Quomodo Anastasis est communis omnibus Christianis, et quomodo peregrini numquam intromittuntur, nisi dent tributum templi, et de modo ingrediendi templum, et de multiplici secta in templo.

Quarto et ultimo videndum est de inhabitantibus templum praedictum, et qui sint, qui in eo Officia sua peragunt, et circa hoc videbimus rem horribilem et monstruosam. Est enim modo (factum) hoc templum ad modum archae Noae, in qua omnium bestiarum, mundarum et immundarum differentiae, demtis piscibus. Sic et ibi nullus piscis, i. e. nullus aquis infidelitatis immersus, nullus idololatra, nullus Christum absolute negans, habet locum, nec in eo subsistendi locum inveniet, sicut nec (133 A) extra aquam. Sed solum Christicolae ibi manent, et hoc sive sint mundi fidei veritate, sive immundi haeretica pravitate, vel sive sint domestici catholica veritate, sive indomati et silvestres schismatica diversitate. Quaecumque enim gens Christum pro Deo colit, quocumque modo illud credat, sive credat coaeternum et coaequalem patri, sive non, creatorem aut creaturam puram, hominem verum aut phantasticum, passum aut non passum, mortuum aut non mortuum, sacramentorum vim, aut nullam, Papam esse vicarium Christi aut non, singuli reperiunt in templo hoc sibi similes, et ingredi sinuntur. Et si hodie aliqua gens veniret, adeo horribili haeresi infecta, ita quod nulli in sancta ecclesia illa eam ad sua Officia vellente admittere, Soldanus proprium chorum et habitationem eidem in illa ecclesia daret, etiam si crederet, Christum non fuisse hominem, sed bestiam, dummodo Christum dicat suum Deum esse. Nemo ibi excluditur, nullus repellitur; quicumque solvit Sarracenis tributum templi, pro ingressu quinque ducatos, ille ingreditur, quantumcunque immundus sit. Nec alicui Christiano templum aperiunt, nisi solutis quinque ducatis; et in hoc non parcunt nec fratribus montis Syon, quos non intromittunt, nisi soluto tributo; demto tempore, quo peregrini sunt in Jerusalem, cum quibus gratis intromittuntur. Et tempore absentiae peregrinorum non possunt mutare custodes templi, sed illi, qui cum peregrinis intromissi fuerunt, et custodes deputati sancti sepulchri, manent semper usque ad adventum peregrinorum. Nec fratres positi custodes exire possunt, nec alii fratres intrare, nisi velint solvere tributum. Et si volunt mutare custodes, oportet solvere tributum.

Verum bis in anno patefaciunt valvas templi, et gratis omnes Christianos intromittunt. Scilicet in Parasceve usque ad secundam feriam paschae; et in vigilia inventionis sanctae crucis usque ad vesperas sequentis diei. Et in illis diebus est templum repletum viris et foeminis, de omnibus mundi regionibus, et est tumultus magnus et compressio prae multitudine. Et ibi tunc audiuntur omnia idiomata mundi, et forum pretiosissimarum rerum et cararum fit tunc in ecclesia. Demtis ergo praefatis duobus temporibus numquam nisi auro dato aperitur illa ecclesia. Non sicut erat olim, dum alia erant tempora. Sed catholici Christiani semper et omni hora intrare gratis poterant, nec admittebatur quovis modo haereticus aut schismaticus in illam ecclesiam, nec pro pretio, nec gratis. Sed capto sepulchro Domini captivi sunt peregrini, ita quod non possunt in Jerusalem quidquam agere, nisi quod placet Sarracenis.

Porro, ante paucos annos erat sic consuetudo, quod Sarraceni mane in ortu solis ecclesiam aperiebant, eosque usque ad vesperas inclusos retinebant, et in occasu solis ejiciebant. Et hoc fuit tolerabile. Sed hodie contrario modo fit, sero enim nobis aperiunt, et mane nos ejiciunt. Et hoc est multum durum et molestum, quia noctibus illis, quibus in templo sumus, parum aut certe nil quiescimus, et hoc propter crebram locorum sanctorum visitationem et cricuitionem, et propter divinorum Officiorum continuationem, et propter ululatum et clamores mirabiles orientalium Christianorum, qui tota nocte ecclesiam clamoribus male sonantibus implent, et propter mercatorum negotiationes, et ultimo propter excessivam multitudinem pulicum (B), qui in pavimento undique saltant, et ubicumque homo ponit se ad dormiendum vel ad orandum, statim plenus est pulicibus, nec quiescere potest. Unde autem veniant nescio, nisi forte ex natura marmoris procreantur, vel custodes templi eos nutriunt et non occidunt. Post illos autem nocturnos labores et inquietudines statim expulsis nobis de templo cogimur ad alia loca visitanda transire, et iterum laborare, et ita peregrini nimis attenuantur vigiliis, jejuniis, et laboribus, et vix conceditur eis tempus modicum manducandi. Et ideo gravis modus nunc est quoad hoc, quamvis aliis respectibus melius sit illud, quam aliud. Ego enim multo libentius volo per noctem esse in ecclesia clausus, quam per diem.

De diversis hominum generibus in ecclesia sancti sepulchri habitantibus.

Sicut diversitas creaturarum decorat universum et creatorem mirabilem et perfectum ostendit, sic diversitas gentium, morum, linguarum et rituum plurimum decoraret ecclesiam catholicam, et Redemtorem nostrum mirabilem et perfectum ostenderet, si inter illa odiosa perversitas gentilium, haereticorum, et schismaticorum minime invenirentur, quamquam etiam ex ipsis mirabilis Deus et perfectus ostendatur. Ecclesia sancti sepulchri pulchrior est cunctis ecclesiis mundi ex diversitate gentium in ea Deum laudantium, redditur tamen deformis et monstruosa ex erroribus horribilibus intrantium eam. Olim enim ingrediebantur Christiani de toto mundo, et omnibus linguis sine erroribus, sine perfidiis, sine superstitionibus Deum colere volentibus, et non intromittebantur excommunicati, schismatici, haeretici praescisi, quibus iam, heu, templum plenum est, quibus ipsa basilica sordet. Sunt autem VII differentiae Christianorum in hoc templo, quorum quaelibet habet suam propriam sectam, proprium ritum, proprium chorum, cum diversis erroribus et damnosis etiam in substantialibus fidei. De quorum erroribus longum nimis esset hic dicere. Si cui autem placet aliquid de his videre, legat peregrinale domini decani moguntinensis ecclesiae, quod loco sui confecit venerabilis sacrae theologiae professor egregius, Pater Martinus Röth, Conventus phorcemensis Ordinis Praedicatorum, qui, uti vir doctus, multa de erroribus habitantium in Jerusalem gentium accurate disseruit per longum in eodem peregrinali. Ego vero ad posterius nihil, vel parum de his tangam, sed tantum quae loca templi sancti occupent gentes illae, brevius dicam.

De Latinis catholicis.

Latini Christiani primi et veri catholici, qui a Sarracenis nominantur Franci, hoc templum inhabitant, et sunt orthodoxi fide, devoti professores, viri religiosi, fratres minores, qui Conventum habent, ut dictum est, in monte Syon, multorum fratrum, (134 A), XXIIII scilicet, vivuntque sub [TR238] regulari sui Ordinis institutione, de eleemosynis devotorum peregrinorum illuc ex terris Christianorum venientium, et aliorum quorundam principum fidelium, qui sacrorum locorum devotione et pietate christiana moti annuas suas illis transmittere eleemosynas non negligunt. Nam felicis recordationis quondam dux Burgundiae Philippus censu annuo mille ducatorum subsidio, dum vixit, pro sua salute ad loca sancta contulit devotione ac fratrum Deo ibi servientium sustentatione. Quod et filius ejus Carolus, dum fuit in humanis, etiam fecit. Sed et successor ejus modernus, Dominus illustrissimus et victoriosus, dux Austriae et Burgundiae Maximilianus, nunc recenter rex gloriosissimus Romanorum creatus, ipsum idem suorum imitatur exemplum praedecessorum in ducatu Burgundiae, transmittens fratribus consueta subsidia. De his fratribus et eorum Conventu vide in visitatione locorum montis Syon inter septa monasterii, sub die XIII. hujus mensis, et singulariter fol. 96. B. et fol. 108. B.

Hi fratres loco Latinorum omnium ponunt ad minimum tres de suis in ecclesiam sancti sepulchri, sanctissimi monumenti custodes, qui die ac nocte manent et totum corpus ecclesiae romanae et latinae repraesentant, quibus fratres montis Syon necessaria per foramina portae ecclesiae porrigunt. Habent autem in ipso templo potissima et sanctissima loca. Nam claves dulcissimi Domini Jesu sepulchri et speluncae ipsi habent, ipsumque apierunt et claudunt, cui volunt, et in eo Missas celebrant, quando placet. Nec audent sacerdotes aliarum sectarum in eo celebrare, nisi de Latinorum expressa requisitione et licentia. Qualiter autem haec tam insignis potestas super sanctissimum Domini monumentum ad nos Latinos devenerit, longum esset dicere. Non multum tempus est elapsum, quod Georgici dominabantur et regebant dominicum sepulchrum. Et est mirum, quod alii Christiani aliarum sectarum sustinent Latinorum potestatem, cum de nulla secta sub religione christiana tam pauci habitent in Jerusalem, sicut de Latinis, et dum sint magis difformes vita, moribus, vestitu et lingua ipsis Sarracenis, quam quicunque alii Christiani. Insuper inter lampades, quae semper ardent in sancto sepulchro tres sunt Latinorum, quas nutriunt oleo et igne; reliquae sectae nutriunt alias XVI. Habent etiam Latini capellam beatae Virginis, de qua supra fol. 110. B. Et ibi celebrant, et horas suas perficiunt in ea. Et retro capellam habent locum amplum pro dormitione, coctione, commestione, et naturae exoneratione. In illa capella tres nutriuntur lampades ardentes. In monte Calvariae habent Latini proprium altare, et tres lampades super rupem crucis Christi ardentes. In loco inventionis crucis Christi habent altare unum, et unam lampadem ardentem in specu, ubi crux Christi inventa fuit. In loco (B) inunctionis corporis Domini de cruce depositi habent unam lampadem ardentem.

Cum Latinis adhuc communicant Bohemi in Jerusalem, et quando ad loca sancta veniunt, cum Latinis manent, et a Latinis divinae percipiunt, quamvis a romana ecclesia discesserint, et haereses in dies magis et magis crescant. Sed et Glagolae nobiscum sunt, quamvis Missas latinas non legant sed in sua materna lingua, quia ordines sacros Romae percipiunt, nec sunt haeretici.

Graeci quid habeant in templo sancti sepulchri.

Graeci habent praecipuum sanctae ecclesiae illius locum, chorum et caput totius Anastasis. Hi Graeci in primitiva ecclesia fuerunt celebres et famosi in fide, praeclaras civitates et insignes ecclesias quatuor patriarchales, Antiochenam, Jerosolymitanam, Alexandrinam, et Constantinopolitanam, per multa tempora sub ecclesiastica obedientia possidentes. A qua tandem recedentes in errores pessimos ceciderunt usque in blasphemiam spiritus sancti, et contra sacramentorum ritum, et contra ecclesiae romanae potestatem. Aliquotiens autem rationibus convicti ad ecclesiae gremium redierunt, sed XII vicibus relapsi nunc obstinati [TR239] cum Turcis et Sarracenis vivunt, et Latinos, si quo modo possunt, sine misericordia persequuntur. Nunquam Turci et Sarraceni tantum crevissent, si illi Graeci proditores non fuissent. Orientales alii Christiani dudum reducti ad ecclesiae unitatem fuissent, et hodie reduci possent faciliter, si Graeci infidi et superbi non obsisterent, et reductos seducerent. His tamen malis non obstantibus ecclesiam illam sanctissimam sepulchri dominici ingredi praesumunt, et qui malitiae caput sunt, caput ecclesiae injuste sibi usurparunt, et chorum cum altari summo possident hodie, et multas lampades ante altare accensas [TR240] servant. Habent etiam carcerem Domini, de quo dixi fol. 112 A., in quo unum habent altare cum una lampade ardente. In monte Calvariae duo habent altaria, quia Georgici, qui ipsum montem possident, sunt de secta eorum. In capella S. Helenae sub terra habent unam ardentem lampadem. Locum etiam divisionis vestium Christi habent, et in eo altare et unam lampadem. Et tantum de illis.

Georgici, quales Christiani sint, et quae loca habeant in ecclesia sancti monumenti.

Georgici, qui et Nubiani dicuntur, et Christiani de cinctura ut in plurimum vocantur, sunt de remotis valde partibus a terra sancta, viri bellicosi, qui etiam mulieres ad bellandum instruunt. Hi Christiani sunt, sed per omnia erroribus depravati, sicut Graeci. Possident autem in templo sancti sepulchri montem Calvariae, et semper juxta rupem sanctam habent, custodem ibi inclusum. Hunc locum sanctum non diu habuerunt, sed tantum [TR241] ab annis XV. Obtulerunt enim regi Aegypti, Soldano, munera, qui inde ejecit Armenos et (135 A) induxit Georgicos. Habent etiam locum et specum inventionis sanctae crucis, et tres in eo lampades, quas tamen raro accendunt. Habent etiam capellam sub monte Calvariae, in qua reges Jerusalem latini sunt sepulti. Ut patuit supra fol. 117 A.

De Jacobitis haereticis.

Jacobitae sunt etiam in templo, et possident in suis terris multa regna orientis. Sunt autem singulares heretici, in multis damnabiliter errantes. Circumcisionem servant; et pueros ad ubera matris pendentes sub utraque specie communicant; et circa Christi humanitatem multipliciter errant. Hi habent parvam capellam annexam dominico monumento, in qua habetur altare et lampades. Locum etiam inunctionis Domini possident, in quo VII habent lampades ardentes.

De Christianis de India, Abissinis.

Abassini, sive Christiani de India, sub abbate degentes, templum nostrum sancti sepulchri etiam possident. Sunt autem vitae valde austerae, pauperes, et multorum errorum. Laici eorum studiose ad Missam conveniunt in solennibus, et tunc omnes utriusque sexus incipiunt altis vocibus jubilare, saltare pedibus, plaudere manibus, conglobantes se in circulis ibi sex vel septem, ibi novem vel decem, et interdum per totas noctes sic canunt, potissimum in nocte resurrectionis Christi, qua non cessant canere et cursitare, donec illucescat, et ita ferventes sunt hoc agentes, quod multi propter labores illos infirmantur. Et quamquam ista faciant et observent, tamen perniciosis erroribus infecti sunt, et haeretici abhorribiles ecclesiae sanctae. Accipiunt enim cum Judaeis, Sarracenis et Jacobitis inutilem, imo damnabilem circumcisionem, et adurunt ferreo ignito calamo suos parvulos in facie, nec baptismum aquae curant recipere. Hi possident capellam, in qua sub altari lapis stat, super quem Dominus sedens spinea corona fuit coronatus, in qua habent lampadem et altare. Porro, capella eorum cum altaribus, in qua cottidiana sua Officia peragunt, est ad sinistram partem, circa ingressum sancti sepulchri, inter columnas templi sagis et mattis et aliis velis loco parietum circumdata, et sunt ad funes suspensa.

De Christianis de Syria, Surianis.

Suriani, qui et Syri, Christiani sub diversis gentilium principibus in servitute misera degunt, et sunt infecti erroribus Graecorum, quos imitantur, haeretici, et homines falsi, dolosi, fures, zelotypi in uxores, sicut Sarraceni. Hi etiam nobiscum sunt in templo sancti sepulchri, et possident capellam sanctae Helenae, ibi sua Officia peragentes. Morantur autem ad latus Indianorum in tabernaculo velis circumdato et caetera.

(B) De Christianis Armenis, quales sint?

Armeni etiam in hac sacra ecclesia nobiscum sunt, ab Armenia venientes, et [TR242] sunt Graecorum implacabiles inimici, nec tamen cavent errores eorum, nec eis carent. Dum enim conficiunt, aquam vino non apponunt, ut Graeci; sextis feriis carnes manducant; et diem nativitatis Domini colere nolunt; sed ipsi jejunant pro eo, quod ad nostras miserias illo die natus est Dominus; diem autem Epiphaniae solenniter celebrant, propter baptismum Christi, in quo dicunt esse festum spiritualis nativitatis Christi. In quo etiam errant. Hi Armeni, ut dictum est superius de Georgicis, habuerunt montem Calvariae, sed eo amisso emerunt a Soldano locum in superiori templi ambitu, et ibi chorum consecraverunt, et habitacula fecerunt. Sunt autem Armeni minus nobis difformes quam quicumque alii praefati. Porro audivi, frequenter esse quosdam Armenos, qui nullos habent sacerdotes, nisi fratres Praedicatores, qui sunt eorum episcopi curati et sacerdotes, et sunt optimi catholici, quos quidam frater Ordinis ad fidem convertit, et Summam S. Thomae in eorum linguam transtulit, et alios libros catholicorum doctorum. Solent illi Armeni pro tempore visitare generalem magistrum Ordinis Praedicatorum, et se filios suae obedientiae exhibere, et sepulchrum beati Dominici patris nostri visitant in Bononia cum multa devotione. Hoc audivi a multis fratribus, qui eos viderunt et audiverunt loquentes cum Generali, modo quo poterant, quia latina lingua carent et italicam ignorant.

Praefatae Christianorum gentes manserunt in Jerusalem, quando capta fuit civitas a Sarracenis; et expulsi Latini, patriarcha et rex Jerusalem cum omnibus suis, et tradita fuit illis Christianis ecclesia sancti sepulchri, ita tamen, quod loca in ea, quae placerent, emerent. Quod et fecerunt. Et facta est in templo hoc sancto confusio commixtae multitudinis ab anno Domini MCLXXXVII. die 11. Octobris, et manserunt praedictae gentes omnes, demtis Latinis, in Jerusalem, servientes Sarracenis sub tributo. Stetit autem civitas sancta multis annis sine latinis Christianis, quousque Robertus rex Siciliae multo auro comparavit a Soldano loca sancta aliqua, et ea fratribus minoribus tradidit, qui ea possident usque in hodiernum diem. De his vide supra, fol. 108.

Porro praeter gentes jam numeratas sunt plures extra fidem Christi in Jerusalem, ut Sarraceni, Judaei, Turci, Samaritani, Mamaluci, de quibus omnibus luculenter tractat saepe dictus magnificus dominus Bernhardus de Braitenbach, qui nullis parcens sumtibus pro ordinata compositione sui peregrinalis sive itinerarii induxit venerabilem magistrum, illuminatum theologum et ornatum rhetorem, videlicet patrem Martinum Roth, Ordinis (136 A) Praedicatorum, quod praefati domini itinerarium ornato et compto stilo composuit, et gentium diversitatem habitantium in Jerusalem cum erroribus et perversitatibus et moribus clare descripsit, reprobans errores et utilissimas doctrinas theologicas tradens cum solutionibus multarum difficultatum. Conduxit etiam pretio eruditum virum, Erhardum Rewich, subtilissimum pictorem, qui portus maris et civitates et terrae loca, et praecipue terram sanctam, et habitum gentium dictarum proprie figuravit, et figuras ad descriptiones aptavit. Ibidem ergo, si cui placet, legat, et multa a me dimissa inveniet. Ego autem pro nunc ulterius procedam ad evagandum.

Visitatio locorum sanctorum per civitatem S. Jerusalem et per circuitum ejus.

Quinta decima die hoc in festo divisionis apostolorum, diem inchoando a praecedenti vespera, denuntiatatum fuit omnibus peregrinis, ut in occubitu solis montem Sion adscenderent, [TR243] quia domini ductores nostri vellent nos eodem sero in Bethlehem ducere. Cumque omnes in plateam Syon venissemus, invenimus ibi asinarios nostros stantes cum asinis; currit autem unusquisque quaerens et clamans pro suo asinario, ut dictum est supra fol. 84. B. Et receptis asinis stetimus et ductores nostros diutius exspectavimus, tandem autem sole in occasum vergente venerunt tristes, dicentes, quod de Sodomis et solitudinibus Jordanis adscendissent in Bethlehem Madianitae, Arabes et Beduini, nosque ibi exspectarent, ut armata manu nobis occurrant ad spoliandum; idcirco hac vice manere in Jerusalem necesse foret, quousque populus ille rapax a Bethlehem discedat. Et ita reductae sunt bestiae in suum locum, nos vero visitavimus et circuivimus loca sancta montis Syon, et juxta locum divisionis apostolorum diutius oravimus, cujus instabat solennitas. De hoc loco vide fol. 104. A.

Cum sol autem occidisset, descenderunt peregrini ad hospitale suum pro quiete, multi tamen manserunt nobiscum in monte Syon celebrantes nobiscum vigilias in locis sanctis. Media enim nocte surreximus cum fratribus ad matutinales laudes, quibus finitis incepimus celebrare Missas privatas, unusquisque in loco sibi placito usque ad crepusculum. Die autem XV. illucescente, antequam oriretur sol, descendimus, nos qui eramus in monte Syon, in hospitale, et dominos peregrinos fratres nostros excitavimus ad peregrinandum, quibus paratis de hospitali exivimus, et aliqui fratres montis Syon nobiscum, et Calinus Elphahallo Sarracenus cum baculo salvum conductum (B) praestans et pueros arcens, ne nos lapidibus impeterent. Venimus autem primo in atrium templi sancti sepulchri, et ibi in loco, ubi Christus sub cruce cecidit, ut superius dictum est, procumbentes, indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).

De porta, extra quam fuit Dominus Jesus ductus crucifigendus.

Exeuntes autem consequenter de templi atrio in vicum, qui ducit de monte Syon in montem Calvariae, et de illo ducit per descensum in civitatem per ejus longitudinem, quae est ab austro in aquilonem, et latitudo ab occidente in orientem, cumque per spatium aliquod descendissemus per vicum in via illa, per quam Dominus Jesus crucem bajulans in montem ascendit Calvariae, venimus ad quandam antiquam portam, ruptam in dextra parte, de qua non plus mansit, quam unum latus a terra sursum usque ad curvitatem, quae arcum sustentat, reliquum totum dissipatum est. Sed et illa pars, quae mansit, est iam intra domos constituta, quod non potuimus ad eam venire, e regione autem stetimus et eam intuiti sumus. Fuit autem porta alta, magna et firma, ut optime in ruinis cernere potuimus, de lapidibus sectis et quadris aedificata. Haec porta ante civitatis ampliationem per Aelium Hadrianum factam dicebatur porta vetus, quia fuerat ibi a tempore Jebusaeorum. Et post dicebatur porta judiciaria, quia in ea more antiquorum judicia agitabantur, et quae judicata iam erant et sententiata, extra eam mandabantur executioni. De utroque nomine habetur Nehem. 3. scil. de porta veteri et judiciaria, quae unum sunt. Extra hanc portam ductus est Dominus Jesus, crucem sibi bajulans crucifigendus. Unde de hac porta dicitur Hebr. 13: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo humani [TR244] peregrini ad eum extra portam, imperperam ejus portantes. Quis quaeso portam hanc nisi cum compassiva devotione potest intueri? Hic enim educitur Abel in agrum Afrem ut perimatur. Hic transiit Jsaac cum lignis, ut in monte immoletur. Hic videtur botrus in ligno portatus. Circa hanc ergo portam orationes praescriptas in processionali diximus, et genibus flexis indulgentias suscepimus (†).

De tabernis in via ad montem Calvariae, in quibus occidendi refocillabantur.

Progressi inde consequenter venimus ad loca, ubi tempore eductionis Christi erant tabernae, et quando morte plectendi educebantur, fuerunt aliqui pii homines, qui pro plectendis vinum solvebant, et dabatur eis hic bibere vinum forte, ut bibentes jocundi fierent, quia dicitur Esdrae VI., quod vinum omnem mentem convertit in securitatem et jocunditatem, et non meminit omnem tristitiam, [TR245] et debitum, et omnia praecordia facit honesta. Ab hinc etiam tulerunt in scyphis et cantharis vinum usque ad locum torturae, ut et eidem inebriarentur, ut dictum est supra (137 A) fol. 112. Sic etiam tradidit faciendum Talmut, statuens, morituros prius inebriari, ut impleretur Scriptura Prov. 13.: Date syceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur doloris sui. Ad has ergo tabernas, cum venisset Dominus Jesus cum cruce et duobus latronibus cum eo crucifigendis, processerunt festinanter cum Domino Jesu, et cum aliis duobus substiterunt, apportantes eis potum; et pro Domino Jesu tulerunt ex hospitio myrrhatum vinum, quod in loco crucifixionis fuit, et ministrant (ministraverunt), quod tamen non accepit, ut dicitur Matth. 27. Nec legitur, quod alii duo crucifigendi portaverint cruces suas, sed socii eorum portaverunt. Jesus autem Dominus noster suum portavit patibulum, quia omnes amici ejus dereliquerunt eum, et noti ejus recesserunt ab eo. Magis autem festinabant cum Domino Jesu quam cum aliis, quia, ex quo Pilatus invite tulerat sententiam, et coactus eorum importunitatibus paruit voluntati eorum, timebant, ne forte sententiam, quam injuste latam esse sciebat, revocaret. Ideo festinabant. Circa hunc locum stetimus et ex compassionis affectu oravimus.

Domus sanctae foeminae Veronicae.

Deinde progressi in descensu venimus ad locum Veronicae, quae dicitur fuisse mulier illa sanguine fluens XII annis, et ad tactum fimbriae vestimenti occultum fuit curata, quam Dominus filiam vocavit, fidem ejus plurimum commendans, ut habetur Matth. 9. Hanc quidam dicunt fuisse Martham. Sed Eusebius Lib. VII. Eccles. Histor. dicit, eam Veronicam fuisse, quae curata a Domino sequebatur eum, et erat matrona sanctitate et pudicitia insignis. Haec audiens tumultum populi praetereuntis domum ejus cum crucifigendis, exilivit de domo et cum lamento occurrit Domino Jesu cruce gravato, vidensque vultum ejus sputo et sanguine repletum, sudarium extraxit, et faciem salvatoris tersit; mansit autem figura faciei in sudario, ac si fuisset ei impicta, quod mulier illa penes se retinuit, et miram consolationem in eo habuit, et multis signis et virtutibus facies illa claruit, et celebris facta fuit. Haec mulier cum sudario a Tiberio Caesare per Volusianum militem e Hierosolyma Romam accersitur. Detinebatur enim Caesar magno infirmitatis morbo, qui, quamprimum mulierem sanctam suscepisset, et imaginem contigisset, curatus est. Quo curato postea usque ad mortem ibi moribus et sanctitate in pretio habita cum apostolis Petro et Paulo atque Clemente ecclesiam Dei constituens perseveravit. Ipsa autem imago panniculo impressa, Clementi Pontifici et successoribus ab eadem ex testamento derelicta, nunc usque Romae in beati Petri templo a Christi fidelibus maxima cum religione invisitur. Sacrum autem sudarium nomen mulieris retinuit usque in hodiernum diem, et dicitur Veronica (B). Hanc Veronicam vidi Romae in die ascensionis Domini anno 1476.

De hoc multi per tempora exquisitis celebravere laudibus, inter quas illa singularis habetur, et communiter dicitur, quae sic incipit: