Ascensionis Domini locus inter caetera loca terrae sanctae est valde devotus, ad quem peregrini miro affectu sunt inclinati, quia est septem privilegiis nobilitatus. Est enim
I. Venerabilis multum. Ab antiquo enim fuit ibi excelsum celebre, in quod David adoraturus ascendit, ut dicitur 2. Reg. 16. et infra fol. 171., et quia ibi constituti sunt discipuli principes super omnem terram, cum dictum est eis: Euntes in mundum praedicate evangelium omni creaturae, Marci XVI.
II. Est locus amabilis, quia hic in coelum ascendit, et iter ad regnum coeleste nobis ostendit.
III. Est mirabilis locus, propter Antichristi saevissimam dissipationem. Tradunt enim doctores, ut Richardus in IV. circa finem, quod Antichristus in hoc loco interficeretur a Domino Jesu. Nam juxta visionem Danielis II. veniet Antichristus usque ad verticem montis Oliveti, quem propheta nominat montem inclitum et sanctum. Et solium suum ponet in loco, de quo Christus ascendit, et finget, se etiam ascensurum in coelum. Et hunc Dominus Jesus interficiet cum spiritu oris sui dans horribilem vocem, ad quem clamorem Michael consurget contra Antichristum, et ab eo fulminabitur et in profundum abyssi magnae demergetur.
IV. Est locus [TR274] iste terribilis,[TR275] propter tribunal et sedem extremi judicii. Ponet enim Dominus Jesus sedem judicii (150 A) sui in eo loco, unde Angeli Actor. I. dixerunt: quemadmodum vidistis ascendentem in coelum, ita veniet cum potestate magna, judicaturus vivos et mortuos.
V. Locus ille est horribilis propter peccatorum in infernum demersionem. Stabunt enim damnandi peccatores in valle Josaphat, qui vallis, ut supra fol. 142 A. dixi, cohaeret valli maledictae Ennon vel Gehennon, quae se consequenter per horribilia deserta loca extendit usque in mare diabolicum, quod alias dicitur mare mortuum. Quam statim autem ut judicis haec horribilis vox insonuerit: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, Matth. XXV., erumpet a parte aquilonari vallis igneus torrens, rapidissimus, involvens omnes impios, et vehementer deducet eos de valle Josaphat in horribilem vallem Toph, Tophet et Hennon. Et de hoc vide notabilem textum Esaiae 30. Et consequenter per torrentem illius vastae vallis deducentur usque ad mare mortuum, quod etiam dicitur mare diabolicum; cujus faucibus igneus fluvius ille excipitur, et mox, ut ei inciderit, totum mare ab eo incendetur, et sub mari aperiet infernus os suum, sine termino, et omnia deglutiet. Est enim de facto et realiter loci dispositio talis: mons Oliveti est ad orientem longus, extendens se ab aquilone in austrum, cui in eodem latere adhaeret mons offensionis per longum spatium se extendens. Ad occidentem vero est mons civitatis sanctae, et mons Syon ei adhaeret, post quem est mons Gyon ex opposito montis Oliveti et offensionis, et intermedium spatium dicitur vallis Josaphat, cujus fundus est torrens Cedron. Vallis autem Josaphat et torris Cedron incipiunt in loco lapidationis S. Stephani, et finiuntur ad radices montis Syon, in loco, ubi aquae Siloae torrenti junguntur, et tunc dicitur vallis Siloe; quae durat usque ad fontem Rogel; a quo incipit vallis, quae nominatur umbrosa; post hanc dicitur vallis Hennon et Toph, et Tophet, unde et Gehenna nomen sumtum est; et hoc nomen retinet per totum descensum, inter horribiles [TR276] montes, et per abruptissimas petras, usque in maledictum et foetidissimum et falsissimum mare mortuum, sub quo abyssus infernalis creditur os suum patens habere. Ita ergo, cum impii judicati fuerint, torrens Cedron igneo fluvio redundabit de parte aquilonari, ubi incipit erumpere, quia ab aquilone pandetur omne malum, Jer. 1. Et involvet deducetque per valles jam dictas, quae condependent sine interstitio montium, usque in mare mortuum. (B) Erit ergo vallis Josaphat locus damnandorum, qui stabunt in torrente Cedron tamquam immundi. Nam hic locus semper fuit quasi sentina immunditiarum, vel potius canale per quod decurrunt immunditiae in sentinam, hoc est, in mare mortuum. Legimus enim 2 Regum 15., quod rex Asa confregit simulacrum turpissimum matris suae, Priapum, et combussit in torrente Cedron, et universas sordes idolorum. Et 2. Paralip. 29. Sacerdotes ingressi templum, ut sanctificarent illud, et extulerunt omnem immunditiam in templo repertam, et asportaverunt in torrentem Cedron foras. Et Paralip. 30. dicitur, quod filii Jsrael congregati in Jerusalem confregerunt altaria, et universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subverterunt projicientes in torrentem Cedron. Pulverem etiam idolorum et altarium comminutorum effuderunt in torrentem Cedron. Omnes etiam aliae immunditiae civitatis sanctae defluebant in torrentem Cedron, et in torrente inundante deducebantur omnia cum impetu in mare mortuum.
Ex alio etiam reddebatur vallis immunda et abominabilis, quia in ea cultus daemoniorum erat, et in ea divinabatur, sicut legitur de rege Achas 2. Paral. 28. Qui adolevit incensum in valle Hennon, et ibi lustravit filios suos per ignem juxta ritum gentium. Vallis Hennon idem est cum valle Josaphat et Cela etiam dicitur eadem vallis, et torrens Cedron Chrinarus nominatur. In hoc ergo valle congregabuntur omnes cognationes terrae, ut communiter tenetur et praedicatur. Ideo solent homines quaerere ab his, qui in terra sancta fuerunt, de magnitudine vallis, an sit ita late, quod ibi possent stare omnes homines in judicio? Praetermissis enim omnibus aliis de vallis Josaphat magnitudine sunt simplices solliciti, et nonnumquam factum est, et fit, quod aliqui peregrini ponunt sibi lapides in valle, praeoccupare volentes locum ante judicium, ut in judicio sedendi ibi habeant oportunitatem. Et aliquando simplices quidam dant pretium peregrinis in Jerusalem peregrinare volentibus, ut lapidem pro eis signent locum in valle Josaphat, quo se credunt venturos ad judicium. Quaerentibus ergo de vallis illius magnitudine, in veritate respondendum est, quod vallis illa non est magna, et sub ista dispositione, ut nunc est, non esset capax unius gentis, vix enim possent in ea stare Suevi illi, qui actu in humanis sunt, taceo de illis, qui fuerunt, aut erunt. Tempore autem judicii erit alia vallis illius, sicut et totius terrae dispositio, quia ante judicium conflagrabitur mundus et purgabitur non solum foeditatibus, sed etiam ab angustate, ita, quod loca angusta erunt spatiosa, sicut prava, indirecta et aspera in vias planas. Quod autem vallis illa amplianda erit, patet Zachar. 14., ubi habetur, quod mons Oliveti scindetur ab oriente in occidentem, et una pars montis erit ad austrum, alia ad aquilonem, (151 A) et erit illa scissura montis profunda, sicut vallis Celacin continuabitur ab occidente.
Aliam scissuram habebit mons Oliveti ab aquilone in austrum; ita, quod illae duae scissurae se intersecabunt ad modum crucis, et mons Oliveti in crucem divisus erit, ei in vallibus crucis stabunt judicandi. Hac autem divisione facta nemo sit sollicitus de loco, etiam si haec mundi species maneret, qui satis spatiosus erit, cum scissura montis Oliveti contra orientem habeat in fine suo campestria latissima Jericho, et solitudines ingentes Jordanis, in quibus mundi homines capi possent.
Dicendum est etiam illis, et melius, quod illi, qui bene, sancte et virtuose hic vitam finierunt, habebunt quietissima loca standi sibi parata per suos angelos. Vitiosi vero et mali habebunt loca nimis arcta et poenosa, et valde male stabunt, ita, quod totus mundus videbitur eis nimis arctus, et montibus dicent: cadite super nos, et collibus, operite nos. Ideo non oportet [TR277] praeoccupare locum, quia, si bonus homo es, angelus tibi pulcherrimum locum praeparabit, nec sinet te esse, nisi in loco honorabili. Si malus es, et lapidem posuisti, lapis clamabit contra te, nec quiescendi locus erit iniquo. Stabunt enim justi in aere miraculose et gloriose; injusti stabunt super terram in igne, ignominiose et damnose, clamantes et ululantes. De hac valle et ejus nominibus vide fol. 233. A.
Ecce, ex his patet, quam horribilis est locus ille peccatoribus.
VI. [TR278] Est locus desiderabilis, propter electorum consolationem. Nam de monte hoc praecipitabit Dominus mortem in sempiternum, ut dicitur Esai. 25. Et praecipitabit de eo omnes populos a facie vinculi, et faciet suis electis in eo convivium pinguium et medullatorum etc., repulsis improbis. Ea enim, quae in praedicto capite dicuntur, proprie monti Oliveti conveniunt, quamvis quidam de monte Syon exponant. Cui placet, legat idem caput et sequens, et multa videbit, quae sunt ad propositum praedictorum. Desiderabilis est locus iste, quia ex eo ascendet Dominus finito judicio cum omnibus electis, qui fuerunt ab origine mundi, in coelum.
VII. [TR279] Est locus imitabilis, propter exempla eximiae devotionis. Stabat enim hic beatissima Virgo Maria in ascensione filii sui tota gaudio ineffabili perfusa. Stabant et ibi apostoli plus quam cum quingentis fratribus, suspensis vultibus intendentes nubibus, et devotissima contemplatione Dominum sequi optabant. Assistebant etiam ibi angeli, dicentes: Viri Galilaeae, quid statis etc. Ideo dicitur Lucae ultimo, quod a monte cum gaudio magno reversi sunt in Jerusalem. Dicitur etiam, et pie creditur, quod beatissima Maria Virgo post ascensionem filii singulis diebus locum hunc sanctum adibat, et singulari hic contemplationi vacabat, seque tota mente ad coelestia erigebat, ut fol. 174. B. Recitatur etiam de quodam milite (B) peregrino, qui cum omnia loca sancta, in quibus Christus nostram salutem est operatus, visitasset, ultimo ascendit ad hunc locum, et procidens super terram in orationem, dicens: Ecce, Domine Jesus, ubique quaesivi [TR280] te in terra diligentius et devotius quo valui; nescio, ubi te post hunc locum quaeram hic enim mundum reliquisti, et ad patrem rediisti: quaeso Domine, jube me venire ad te, ut in dextra patris quaeram et inveniam te. Hac oratione finita in conspectu omnium peregrinorum jocunda facie exspiravit, et eum, quem peregrinando per loca sancta quaesivit, moriendo in coelo invenit.
Ex praedictis patet aliquantulum montis Oliveti dispositio.[TR281] Pre [sic] majori tamen ejus notitia volui sequentia annectere. Danielis XI. nominatur hic mons sanctus et inclitus, et communiter etiam mons Oliveti dicitur. Proprium tamen nomen ejus est mons luminum. Illuminatur enim mons ille primo a sole. Nam statim, ut sol oritur, radiis ejus illustratur ante alios montes, et ab eo radii contra civitatem [TR282] sanctam transmittuntur et contra templum; templum enim Salomonis ita erat constructum, quod ostium ejus respiciebat ad orientem, et altare cum arca testamenti stabat in occidentali parte templi contra ostium. Et quando sol oriebatur, et cacumen montis Oliveti transcendit, primos radios de supercilio montis mittens contra civitatem ante ostium tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium tabernaculi exterioris intrabant, et per ostium tabernaculi interioris penetrabat usque ad arcam testamenti, quae primis ictibus radiorum illuminabatur. Ecclesia tamen ascensionis Domini semper primos radios suscipit, ut supra patuit, fol. 149 B., et a se templo Domini transmittit, et si haberet duo ostia, contra se posita, in pariete orientali unum, et alterum in occidentali pariete, tunc in aequinoctiali tempore sol oriens per ostia illa transmitteret [TR283] radios ad ostia templi Domini, ad arcam testamenti, et ad propitiatorium, et ad Cherubim. Et ideo dicebatur mons luminum.
Secundo sic nominabatur, quia noctibus illuminabatur a parte occidentali a luminibus templi Domini. Nam tot lampades in templo Salomonis ardebant, quod montem oppositum illustrabant, ut supra dictum est fol. 149. Et hodie lumen templi usque ad montem spargitur. Dicitur enim, quod Sarraceni septingintas lampades in eo semper habeant ardentes, et in ecclesia ad latus templi octingintas. Fui aliquando noctibus in monte Oliveti, et tantum ignem notavi per fenestras templi esse in eo, quasi esset lucerna claro lumine repleta.
Tertio dicitur mons luminum ex eo, quia in ejus vertice, ubi Dominus ascendit, faciebant sacerdotes veteris legis singulis annis magnum ignem, et vaccam rufam educentes, cuncto subsequente populo Jsrael, eam ibi comburebant in holocaustum Domino, et cinerem vaccae colligentes aquam expiationis commixtione cineris conficiebant, cujus aspersio multas inquinationes legales remundabant, et hoc fiebat cum magna solennitate, ut habetur Numer. 19. cap., et in hoc monte, ut dicit Jeronymus de vita et obitu S. Paulae. Numquam autem per annum convenit populus Jsrael ad ignem extra castra, nisi in ritu holocausti vaccae rufae. Ideo montem ab eo igne et lumine nominabant, vel propter cineres et aquas lustrales, quae ibi reponebantur. Sunt autem praeter Christi et ejus passionis mysterium duae caussae, quare vacca rufa immolabatur. Prima pro expiatione peccati commissi in adoratione vituli in deserto, qui fuit vitulus rufus, quia de optimo auro noviter conflatus erat, quod rufum est, antequam limetur aut poliatur. Secunda caussa est, quia filii Jsrael ritum hunc in Aegypto didicerant ab idololatris; ideo Dominus condescendens fragilitatem eorum ritum non mutavit, sed intentionem et propositum. Aegyptii enim antiquissimi regem Osiridem ut Deum habebant, imo Deum aestimabant; hunc frater suus, Typhon, vir rufus, impius et nefarius occidit, et in 26 partes dissectum sociis suis eas transmisit in diversa loca Aegypti. Isis autem, occisi uxor, gigas foemina potentissima, arrepto regno viri collegit membra et aureo scrinio reservans templum fecit, sacerdotes instituit, ritum sacrificiorum Osiridis ordinavit, mandans, ut in execrationem sceleris rufi Typhonis tam homines rufi, quam animalia rufa ad sepulchrum Osiridis in holocaustum cremarentur. Unde cum cultus Osiridis per mundi regiones fuisset praedicatus, similiter ei sacrificare volentes aut hominem rufum, aut bovem rufum, aut vaccam rufam mactandos inferebant. Unde accidit, ut nullus homo rufus in tota terra Aegypti maneret, et in aliis regionibus a cultoribus tam Osiridis quam Isidis odio haberentur propter Typhonem fratricidam, propter ejus malitiam omnes rufi suspecti de malo fuerunt habiti. Unde etiam Christiani execrabilem Judam proditorem sub Typhonis forma depingunt, et rufos homines etiam piissimos subsannant et derident. Sicque culpam, quam non fecerunt, rufi innocentes luunt. Fabula Osiridis, Isidis et Typhonis habetur lib. I. cap. 4. et lib. II. cap. 4. Antiquarum historiarum Diodori Siculi.
(152 A) Quarto dicitur mons luminum quia illustrabatur a lampadibus et luminibus ecclesiarum, quae in eo erant. Ibi enim erat ecclesia ascensionis Domini, plena lampadibus, ut patet fol. 149 A; ecclesia in Galilaea; ecclesia S. Marci; capella Pelagiae; ecclesia agonizantis Christi; ecclesia sepulchri beatae Virginis; ecclesia fletus Christi; ecclesia in Gethsemane; ecclesia in Bethphage; ecclesia S. Jacobi; et caeterae multae, in quibus omnibus ardebant lampades, quibus non solum mons Oliveti illustrabatur, sed etiam mons templi et civitas sancta ex opposito.
Quinto dicitur mons luminum pro eo, quod oleum, nutrimentum luminum, copiose ibi crescit. Ideo dicitur mons Oliveti vel olivarum, quae in magno numero ibi crescunt, sine plantatione, et sponte. Et oleum ibi crescens hodie cedit in nutrimentum lampadum templi dominici. Et sunt ibi olivae adeo magnae et vetustae, quod credo aliquas adhuc a tempore Christi ibi durare. Beatus Augustinus super Johannem dicit, quod mons Oliveti est mons chrismatis et unctionis, mons pinguedinis et refectionis, mons medicaminis et evacuationis. Et hoc dicit propter olivarum ibi crescentium abundantiam, quarum fructus est unctuosus, humosus, et deliciosus, quia, ut dicit Isidorus, oleum olivae ex radicis amaritudine surgit in pabulum luminis, in medicamentum vulneris, et in refectionem [TR284] esurientis.
Sexto dicitur mons luminum pro eo, quia, cum sit altior omnibus montibus, et per circuitum potest homo longe lateque [TR285] luminibus oculorum suorum prospicere. Ut patet fol. 148 A.
Septimo dicitur mons luminum, quia delectabilis est ad videndum, et visum recreat e regione videntis. Sunt enim in eo horti olivarum et ficorum, malogranatorum, et caeterarum. Olim ad radices ejus crescebant cedri et cypressi et vites et omnia, quae desiderantur. Et tantum de illo. De hoc monte Oliveti et valle Josaphat loquitur beatus Bernhardus in sermone ad milites templi, orat. VIII.
Cum expedivissemus in ecclesia ascensionis Domini ea, propter quae in eam ascendimus, egressi sumus, et per gradus descendimus in viam, quae ducit per praeceps in vallem. Sub gradibus autem cum paululum descendissemus, venimus ad unam capellam tenebrosam sanctae Pelagiae, in qua egit poenitentiam, et vitam finivit in ea. Porro ante ostiolum speluncae semper stabat unus Sarracenus, qui introitum nobis prohibuit, quousque sibi aliquas pecunias exhibuimus, quibus acceptis nos intromisit. Ingressi autem orationes praescriptas legimus, et indulgentias accepimus (†). Et in poenitentia Pelagiae sanctae plurimum aedificati sumus. Fuerat enim, ut habetur in vitis patrum, de primis Antiochenis foeminis ambitiosa, vana, animo et corpore lasciva et impudica. Haec post multa crimina et homicidia propter eam commissa, conversa, dicebat: ego Pelagia, pelagus iniquitatis, exundans fluctibus iniquitatum, ego sum perditionis abyssus, ego vorago et laqueus animarum, multos decepta decepi, quae [TR286] omnia nunc horreo. Vide, si placet, hanc historiam valde pulchram in Chron. Antonini part. I. tit. 7. cap. 9. §. 6. (B) In hac ergo confessione contulit se ad ecclesiam, et instructa ab episcopo Antiocheno omnia sua vendidit, et pauperibus erogavit, non voluit pretia sua dari ecclesiis et sacerdotibus,[TR287] sed tantum egenis, indignam reputans suam substantiam in divinos [TR288] usus converti. His factis habitu mutato exivit occulte Antiochiam, et in montem sancti Oliveti transmigrans in hanc specum se [TR289] recepit, et vitam religiosissimam duxit in totius patriae stuporem, quam nemo novit esse foeminam, quousque mortua lavari debere astantibus sanctis episcopis et sacerdotibus, et rem mirantibus, eamque in sua cellula sepulturae tradiderunt, cujus sepulchrum usque hodie cernitur. Est autem transitus artus inter sepulchrum ejus et parietem proximum, ita, quod transire volens cum difficultate [transeat] et oportet se per structuram trahere. Et vulgi fabula est, quod nullus existens in mortali peccato pertransire possit. Quod ego fabulosum reputavi, omnes enim pertransivimus; an autem omnes in gratia fuerimus, Deus scit.
Egressi de specu sanctae Pelagiae consequenter descendimus montem et viam, quae ducit Bethphage et Bethaniam, praetergressi per maceriam in quendam hortum scandimus, et ad ruinas cujusdam ecclesiae magnae venimus, quae dicitur ecclesia S. Marci Evangelistae. In hac ecclesia fuerunt olim indulgentiae, et hodie sunt, quas dictis orationibus recepimus. (†) Haec ecclesia dicitur stare in eo loco, ubi sancti Apostoli confecerunt symbolum fidei nostrae. Ibi enim XII singulariter convenerunt, ut extra tumultum hominum essent, et Deo inspirante articulos composuerunt, quibus compositis in montem Syon transierunt, et congregato sacro et universali et primo concilio articulos editos et symbolum concilio obtulerunt, examinaverunt, et ecclesiae tradiderunt per mundum divulgandos. Ut patet supra fol. 106 A. In illo ergo loco eandem fidem de novo professi symbolum diximus.
Hortum praefatae ecclesiae egressi ad viam, quae per praeceps ducit, in vallem venimus, et paululum descendimus in locum, ubi etiam deprehendimus, stetisse oratorium sive ecclesiam, et dicebatur illa ecclesia domus panis. Ibi ergo dictis orationibus signatis indulgentias recepimus (†). Haec ecclesia dicitur esse aedificata in eo loco, de quo habetur Lucae XI. Dum esset Jesus in quodam loco orans, et finita oratione dixit unus ex discipulis ad eum: Domine, doce nos orare. Et ibi docuit eos orationem dominicam, Deo acceptissimam, brevem et utilissimam. Hanc orationem prius in monte alio, in Galilaeae provincia, praedicaverat in prolixo sermone, (153 A) ut habetur Matthaei V. Hic autem cum Dominus diutius orasset, mirabantur discipuli, quomodo oraret, et doceri se orare postulabant. Quibus eandem formam tradidit, sicut prius in publico sermone praedicaverat. Haec oratio omnes orationes antecellit, quia ipsius Salvatoris ore prolata fuit, qui in ea omnem precem nostram salutari sermone breviavit. In illo ergo loco orationem dominicam devotius diximus, et locum crebrius deosculati sumus. Credo autem hanc ecclesiam dominici panis dictam pro eo, quod in ea et panem supersubstantialem et corporalem jussi sumus petere. In loco illo stat modo cisterna profunda, sed sicca.
Domum panis reliquimus, et progressi in descensu ad locum venimus, in quo erat via, lata petra et plana obducta, quasi esset marmore pavimentata. In hoc loco Christum sedisse dicunt, et sermonem de octo beatitudinibus prius factum in Galilaea in monte et in loco campestri, hic discipulis repetiisse, et resumsisse, sicut de oratione dominica manifestum est eum fecisse, quamvis hoc ex Evangelistis non habeatur. Nam Matthaei V. habetur, quod octo beatitudines praedicavit in monte, et easdem repetiit postea in campestri loco sub monte in provincia Galilaeae, Lucae 6. Et postea, quando venit in Judaeam, easdem in hoc loco creditur iterum praedicasse, quod tamen non habetur, sed antiqua sanctorum traditio habet, etiam in hoc loco sermonem illum pretiosum factum fuisse; sicut praedicator bonam et utilem materiam habens eam quandoque aliquoties praedicat, et in eodem loco, et in diversis. In hoc loco prostravimus nos in oratione, et indulgentias accepimus ibi positas. (†)
Sub praefato loco venimus in eum locum, de quo habetur Marci 13. In quo sedit Jesus cum discipulis suis, et interrogatus ab eis de destructione civitatis et templi, quod prae oculis habebant, dixit eis multa de persecutionibus eorum, et de Antichristo, et de extremo judicio, et de signis in sole, et luna, et stellis, quae habentur Lucae 21. In hoc loco sacra vestigia deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
Deinde cum paululum descendissemus, a loco sessionis Christi venimus ad locum, in quo solebat Virgo beata Maria quiescere et pausare in actu suae cottidianae (B) peregrinationis. Ex dictis enim Sanctorum, Hieronymi in epistola cogit., Augustini, Anshelmi, Bernhardi, et beati Vincentii in sermone assumtionis, Damasceni, habetur, quod beatissima Virgo Maria post filii sui ascensionem singulis diebus visitavit omnia loca sancta redemtionis nostrae, cum eximia devotione. Quamvis enim in spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carneis movebatur sensibus, et ideo locorum illorum recreabatur visitationibus et novis cottidie inflammabatur desideriorum affectibus, et tanto valentius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus. Ponamus ergo ad practicam gloriosae Virginis Mariae devotissimam peregrinationem. Supervixit Virgo gloriosa annis XIV post Domini ascensionem secundum communem sententiam, et tamquam peregrina annos illos transegit etiam corporaliter transeundo de loco ad locum. Assumsit autrem tres peregrinationes facere quam diu viveret in hoc mundo: primam annualem, secundum mensualem, et tertiam cottidianam. Primo creditur, quod singulis annis descendit a Jerusalem in Nazareth, et devotissime ibi locum angelicae salutationis visitavit, rememorans ibi gaudia omnia, quae in conceptu filii Dei habuit, gratias Deo referens, pro immenso beneficio per eam ab ipso in loco hoc sacro toti mundo collato. Quo expleto per viam rediit, per quam filio Dei concepto in montana Judaeae festinavit, et Elisabeth salutavit, eique humiliter servivit in puerperio Johannis, Lucae I. Per hanc autem viam revertens innovabatur in ea jubilus dulcissimus mentis, et praecipue quando ad locum venit, in quo spiritus ejus exultavit, dum: Magnificat, hymnum jucundissimum, decantavit, ex quo puer clausus in utero excitatus in jubilum assurexit, et exsultavit, et hoc loco visitato rediit in Jerusalem.
Secundo creditur singulis mensibus transiisse de Jerusalem in Bethlehem, et ibi intravit speluncam, in qua huic mundo lumen aeternum effudit, Jesum Christum Dominum nostrum. Quantum autem gaudium in hoc loco habuerit, quis enarrare valebit? Loco enim indulgentiarum plenariae remissionis, quas alii peccatores ab hoc loco deportant, ipsa reportavit cum augmentatione meritorum plenariam animi illustrationem et consolationem. O, quam suavis et utilis commutatio!
Tertio singulis diebus loca sanctissima in Jerusalem et per circuitum visitare studuit. Mane enim, appropinquante aurora, communicata a Johanne in monte Syon Domini, cum suis virginibus exivit, et coenaculum illud grande stratum ultimae coenae ingressa contemplabatur immensa dona ibi humano generi collata, et mysteria profundissima intuebatur, sessionis filii sui deosculabatur locum etc. Et inde progressa domum Annae intravit pontificis, et ibi fusis precibus Caiphae curiam ingressa non absque moerore considerabat filii sui in eadem domo molestias perpessas. Deinde de monte Syon civitatem egressa montem Calvariae ascendit, et accedens rupem crucis ipsamque complexa dulcius deosculabatur, compassa dulcissimo ibi Crucifixo, et congratulabatur non minus dulcissimam devotionem redemtis. Ex inde hortum monumenti Domini ingressa ad (154 A) locum venit, ubi corpus Domini sui et filii inunctum fuit et aromatibus conditum, et ibi prostrata lapidem osculo deosculabat, et citius inde surgens ad monumentum Domini venit, et specum ingressa tumulumque complexa ineffabili gaudio ibi replebatur. Ab his vero locis semota de monte Calvariae descendit contra civitatis portam, et in via non immemor filii sui, quando per eam gravi cruce oneratus fuit eductus, et in locis, ubi viderat filium vel sub crucis onere cadere, vel aliqua singulari injuria vexari, prostrata orabat. Et ita urbem per portam judiciariam ingressa, in praetorium Pilati ascendit, et loca flagellationis et coronationis deosculata gratias egit. Et egressa in domum Herodis ivit, deosculata ibi sui filii vestigia. Ab hac in templum Domini ascendit, et orationibus ibi fusis ab alia parte templi reexivit et ad portam auream venit, ibique ingressum filii sui in die palmarum contemplata fuit, per quam ut exiit, in vallem Josaphat descendit, et in ea preces pro toto genere humano fudit, quatenus securi astare tremendo judicio mereantur. Sciebat enim, quod in illo judicio nullae preces, nec suae, admitterentur. Ideo praeoccupabat ibi judicem precibus; quo facto transivit torrentem, et locum suae propriae sepulturae secum euntibus ostendit, et specum ingressa ineffabili gaudio replebatur, pro eo, quia sciebat, quod in hoc loco primo perfectae fruitionis gaudium esset habitura, et stolam gloriae animae et corporis ibi induenda, et de hoc saeculo nequam eripienda, et super choros angelorum exaltanda [TR290] etc. Deinde sepulchrum relinquens, et parum sursum tendens, specum intravit, in qua Dominus Jesus trina vice in maxima anxietate existens oravit; ibi et ipsa agoniae suae memor genua flexit ad vestigia genuum filii sui, diutius et devotius in oratione perstitit. Demum hortum et praedium Gethsemane ingressa loca captivationis filii sui deosculabatur. Ab hoc loco a valle se avertit et ecclesiam montis Oliveti petit. In loco autem, ubi Dominus Jesus flevit videns civitatem, et ipsa se contra civitatem vertit, ejusque calamitates miserabili gemitu et compassione deflevit. Et inde ascendens in Galilaeam montem et villulam venit, ibique gloriam resurrectionis filii sui contemplabatur, et gaudium discipulorum. Finita ibi oratione venit ambulans in jugo montis ad locum, ubi, quando ultima die peregrinabatur, angelus ei apparuit praenuntians ei instare emigrationis tempus. Ab hoc loco progressa venit ad locum ascensionis filii sui, et ibi impressa saxo manifesta (B) vestigia sacra devotissime deosculabatur. Et quia locus ille erat suae actuali devotioni singulariter proportionatus, aliquando citius eum reliquit, ut post diutius immorari posset, et festiva ab alia parte montis Oliveti descendit, et per Bethphage in Bethaniam venit, visitans ibi notos, et loca, in quibus filius suus commoratus fuerat, domum Marthae, et sepulchrum Lazari, et habitaculum Mariae Magdalenae, et domum Simonis leprosi. Quibus visitatis rursum alta repetiit, sicut virgula fumi ascendens gracilis et delicata, diversis iam extenuata disciplinis, et concremata intus incendio pii amoris, et cum ineffabili desiderio tendit festiva ad montis sancti Oliveti cacumen, unde descenderat regrediens ad locum ascensionis Domini, ad quem tamquam iam ad filium ascensura migrabat. Ubi dum esset, vestigia praedicta crebris demulcebat osculis, et nunc oculos nunc manus in coelum levabat, et multis gaudiis ibi afficiebatur ex eo, quod ibi filio suo et sibi maximus honor fuit exhibitus, quando caro illa, quam ipsa genuerat, super omnes coelos abhinc fuit exaltata. Hoc loco derelicto domum redire satagebat, et montem descendit in loco, in quo apostoli symbolum, quod ipsa eos docuerat condiderunt, ibique paululum stabat pro fidei cultoribus orans. Inde progrediens ad locum, ubi Dominus docuerat Pater noster, stetit, et dicta oratione eadem progressa, in loco, ubi octo beatitudines fuerunt praedicatae, gratias egit. Et inde in locum descendit, in quo Christus cum discipulis sedens terribilia extremi judicii eis praedixit, et ibi oratione pro clementi adventu fusa,[TR291] progressa ad illud domicilium venit, in quo superius in exordio peregrinationis beatissimae Virginis Mariae dixi fuisse locum suae pausationis et respirationis. Tempore enim vitae beatissimae Virginis Mariae stabat ibi domicilium, in quo habitabant boni pauperes homines, qui videntes sedulum virginis transitum ipsam invitaverunt, ut in umbra sedens refrigerium acciperet, quae frequenter egressa resedit, pausavit et virgineis ac delicatis membris quietem tribuit. Et quamvis ex labore fessa et lassa non fuerit, ex privilegio, hoc tamen privilegium ex humilitate celavit, sicut privilegium virginitatis in purificatione, et privilegium immunitatis a dolore in suis extremis quod etiam celavit decumbens lectulo ut infirma, ut patet fol. 105. A. Resumtis ergo viribus, non deperditis, sed suspensis in loco praedicto, descendit ad montis radices in vallem, et ibi visitatis sepulchris quorundam prophetarum ad sepulchrum sui castissimi sponsi et (155 A) mariti, sancti Joseph, pervenit, qui ibi in foramine petrae erat sepultus, ante quod sepulchrum stans dulciter afficiebatur. Inde autem transito ponte torrentis reascendit in montem Syon, ubi dum esset, ascendit in locum, ubi discipuli et ipsa in die pentecostes Spiritum sanctum acceperant, et ibi novo gaudio replebatur. Indeque descendit, et sepulchrum prophetae David, patris sui, quaesivit, et hoc facto venit in suum oratorium, quod prope erat, in quo habuit pro reliquiis, ut pie creditur, duos magnos lapides sibi per angelos allatos a monte Synai, unum de loco, ubi Moyses rubum ardere vidit sine consumtione: et juxta lapidem gratias condignas egit de suae virginitatis gloriosa conservatione; alium vero de summitate montis Synai, in quo decalogi praecepta fuerunt Moysi tradita: et juxta hunc lapidem contemplabatur praeceptorum eminentiam, et Deo reconciliabatur, quod per eam mundo datus est ille, qui legem ad jota et apicem adimplevit, ut habetur Matth. V. Hos duos lapides habuit, in quibus loca deserti Synai visitavit, quia vere peregrina fuit. De his lapidibus vide fol. 103. B. Ab hoc loco post orationem surrexit, et in domum rediens finem peregrinationis suae illo die imposuit.
De domo mansionis beatissimae Mariae Virginis vide fol. 205 A. De illa peregrinatione beatissimae Mariae Virginis dicit Odilio, antiquus ecclesiae doctor: si scire volumus, quid beata Virgo post ascensionem Domini egerit? Sine dubio loca nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis, frequenter visitabat, et in eis lacrymas fundebat, et oris sui sanctissimi oscula imprimebat. Et beatus Hieronymus in sermone de assumtione sic dicit de eadem peregrinatione: fortasse prae nimio amore in loco, in quo filius ejus natus, mortuus et sepultus, credimus interim habitasse, per quae loca piis pasceretur interius amor obtutibus, quia hoc habet impatiens amor, ut, quod desiderat, semper invenire se credat. De hac etiam peregrinatione loquitur Antonius, in Summa 4. Parte Tit. XV. Cap. 43. §. 2. Ambo tamen credunt, quod peregrinatio illa beatae Mariae Virginis magis intelligenda sit secundum spiritum, quam secundum locum. Sed per hoc non negat, eam etiam secundum locum peregrinatam fuisse, in qua peregrinatione multum meritum acquisivit. Quolibet enim motu liberi arbitrii merebatur, ideo in omni actione merebatur. Cujus prima ratio est: intellectus semper rectus est, nisi quando se immiscet phantasticis, et deducitur ab eis. Sed intellectus beatae Virginis fuit mundissimus a phantasiis inutilibus; ideo peregrinando merebatur. Secunda ratio: ubicumque ratio non potest in discernendo errare, et voluntas non potest eligere multa, sed eligit ultimum et optimum; utrumque horum fuit in beata Virgine; ideo dicitur Lucae X.: optimam partem elegit sibi Maria etc. Tertio: Apostolus 1. Cor. X. dicit sive (B) manducatis sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hoc absolute nullus Sanctus servare potuit, nisi beatissima Virgo Maria, quae omnibus liberi arbitrii motibus virtuose semper imperavit et meruit. Unde Odilio dicit: Unum pro certo scimus, quod omnis Mariae actio semper fuit intenta in Domino. Unde Jeronymus in sermone de assumtione dicit: puto quidquid cordis est, quidquid virtutis humanae, si totum adhibeas, non sufficiat, ut cogitatio valeat, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris, quantum movebatur replere Spiritu sancto coelestium secretorum incitamentis, dum revolverat animo cuncta, quae audierat, quae viderat, quae cognoverat. Ex quibus patet, quod meritum beatissimae Virginis Mariae est inexplicabile, quod in peregrinatione sua conquisivit. Sed videtur, quod beatissima Virgo Maria peregrinando de loco ad locum, quamvis opus virtute exegerit, melioribus tamen exercitiis occupari potuerit, imo debuerit. Cum Apostolus dicat 1. Cor. 12.: animarum charismata meliora. Et 1. Tim. IV.: corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet. Potuit ergo illam corporalem exercitationem dimittere, et se in pietate purae contemplationis et quietis occupare. Notum enim est, quod evagantes corporaliter distrahuntur mentaliter. Ad hoc dicendum, quod beatissima Virgo Maria hoc singulare privilegium habuit, quod simul et simul activam et contemplativam vitam exercebat, quod nulli umquam concessum est. Aliis enim vita activa, aliis contemplativa datur; aliis utrumque, sed alternis vicibus, ut Apostolis. Sed beatissimae Mariae Virgini utraque est data pro eodem momento, ut videlicet infans foris ab ea aleretur, et divinitas intus contemplaretur; et ut de loco ad locum migraret, et tamen in fine intento immobilis persisteret. Dicunt enim praecones devoti beatae Virginis, quod ipsa in illo devotionis affecto fuerit continue, ad quem aliqui maximi Sancti raptim et ad momentum temporis rarissime admittuntur. Insuper, ut dicit Albertus, cottidie communicavit sacramento eucharistiae, sicut patet fol. 107. A. In quo tantam mentis soliditatem accepit, ut visa vel audita eam nequaquam distrahere possent. Singulis enim diebus, antequam peregrinationem aggrederetur, Missam audivit, et communicata fuit cum ferventissima devotione, et in hoc fervore spiritu agebatur, Dei magis, quam proprio.
Ex alio videtur quod beatissima Virgo Maria non debuit cottidie in publicum procedere, ne cui esset vel fieri posset caussa ruinae. Credendum enim est, ipsam fuisse pulcherrimam etiam corporaliter, cum de ea Spiritus sanctus dicat: tota pulchra es, et macula in te non est, nec annositas ipsam deformabat, aut labor vitae regularis. Ad hoc dicendum est, quod aspectus Virginis neminem scandalizare potuerat. Tradit enim sanctus Bonaventura, hoc se habuisse a Judaeorum fideli narratione, quod nullus ex aspectu gloriosae Virginis Mariae, quamvis esset (156 A) pulcherrima, nimis urebat aut inflammabatur ad foedam carnis concupiscentiam, sed eam in aspiciente potius exstinguebat ille divinus aspectus, quasi frigidus quidam ex oculis ros virgineus aspiraret vel efflueret a mente sua castissima, sicut enim ex adverso de peccatrice ac petulanti muliere accenditur. Adhuc videtur, quod processus cottidianus beatissimae Virginis Mariae in publicum fomitem majoris invidiae ipsis invidis Judaeis monstrare potuerit. Erant enim propter filium inimici matris saevissimi, et dum eam viderent per civitatem transire, concitabantur forte indignatione et ira. Ad hoc respondeo ex praecedenti. Sicut enim aspectus ejus ignem concupiscentiae exstinguebat, sic ignem et flammas invidiae, irae, rancoris mitigabat, et omnis eam aspiciens furorem crudelitatis et indignationem perdidit, et pietate et reverentia movebatur in eam. Unde tamquam potens, virtuosa, honorabilis et amabilis domina ab omnibus venerabatur. Ideo dicitur Sapientiae 24.: sic in Syon firmata sum, et in civitate sanctificata, similiter requievi et in Jerusalem potestas mea et radicavi in populo, alios scilicet affectus, pias intentiones etc. Unde cum etiam in filium suum dulcissimum saevirent Judaei, nemo Virgini molestus fuit. Nec credendum est pictoribus, qui deductionem Domini Jesu depingunt cum cruce, et quosdam percutientes caput Virginis et cum pedibus eam trudentes. Ideo attendendum est illud Horatii: pictoribus atque poetis quodlibet audendi semper fuit aequa potestas. Et tantum de peregrinatione beatissimae Virginis, quae volui nostro evagatorio inserere, ut evagatio mea videretur majorem excusationem habere. Igitur in loco pausationis beatissimae Virginis Mariae consedimus et nos ad respirandum et pausandum post orationem ibi factam, et indulgentias accepimus. (†)
A loco pausationis beatissimae Virginis Mariae consequenter descendimus usque ad montis radices, et ad montis radices descendimus contra austrum, habentes ad sinistram olivarum montem, ad dextram vero torrentem Cedron, et supra in alia parte torrentis in monte civitatem sanctam. In descensu autem venimus ad pontem torrentis, quem tamen praeterivimus, derelinquentes eum. Interea ad titulum cujusdam pretiosi sepulchri venimus in modum turris excisum ex integra petra montis. Inciderunt enim ipsius montis promontorium, tantum stare sinentes quantum ad pyramidem pertinebat, per circuitum rupem excidentes ita, quod pyramis derelicta sola stat, ac si esset a fundamentis ibi aedificata arte caementariorum, cum tamen de rupe montis sit, et ab initio mundi ibi steterit. Et habet per gyrum pyramis haec XVI cubitos magnos, et in (B) altum habet forte tres, et habet capitellum acutum sursum, cum culmine sicut turres, et sub culmine est cavata, et fenestrae sunt incisae, ita quod in parte posteriori potest aliquis sursum se trahens per fenestram in ipsam pyramidem intrare, sicut et quodam die solus existens feci, volens videre, quid esset intus. Haec pyramis est facta pro sepulchro alicujus magni regis et hominis potentis, sed pro quo sit facta, variae de hoc sunt recitationes. Quidam dicunt, quod Salomon rex sponsae suae aethiopissae, filiae Pharaonis, eam pro sepultura ei excidi fecerit, et quod ipsa in ea sepulta fuerit. Huic etiam Canticum Canticorum depromsit, et templa idolis ejus Moloch et Chamos aedificavit, et multa etiam usque ad contemtum Dei propter eam fecit, et in fine hoc gloriosum sepulchrum ei excidit. Alii dicunt, et est iam vulgata opinio Sarracenorum et Christianorum orientalium, quod Absolon, filius David, pro sui sepultura sibi petram hanc incidi fecerit. Hoc fundatur 2 Reg. 18. Sed quia parentem suum persecutus fuit, et miserrime interiit, trans Jordanem alibi sepultus fuit. Propter hoc consuetudo est, quod omnes pueri, qui juxta hanc pyramidem pertranseunt, sive sint pueri Judaeorum, Sarracenorum, aut Christianorum lapides de terra tollunt, et contra pyramidem projiciunt in ipsum, jactantes et lapides mittentes Absaloni maledicunt, eique de mala morte insultant, signum detestationis paternae inobedientiae. Et si qui habent in Jerusalem puerum rebellem, ducunt ipsum in vallem Josaphat huc ad pyramidem, et cogunt eum verbis et verberibus projicere lapides contra eam, et Absaloni maledicere, recitantes ei excessum et mortem Absalonis. Et illa est puerorum efficacissima correctio in Jerusalem. Unde propter frequentes puerorum lapidum projectiones jacent juxta pyramidem magni acervi lapillorum, et nisi lapilli interdum removerentur, dudum fuisset obtecta lapidibus. Alii dicunt, quod Josaphat, rex Jerusalem, hanc pyramidem fecerit fieri pro sui sepultura. Quod ego non credo, quia fuit vir sanctus, imitator virtutum patris sui David, a quo sicut in vita non discrepavit, nec in sepultura ab eo separari quaesivit. Unde tertio et ultimo dicitur, quod mortuus Josaphat sepultus est in sepulchro patris sui, in civitate David. Et ideo aliter dicendum videtur, quod Josaphat fuit vir magnificus, et multa mirifica opera fecit, inter quae et hanc pyramidem pro magnificentia et pro miraculo excidi fecit, et tantum nomen ex hoc acquisivit, quod ipsa vallis tota, quae prius dicebatur vallis Cela, postea ab omnibus nominaretur vallis Josaphat usque in hodiernum diem propter hanc pyramidem. Circa hanc pyramidem nullae sunt indulgentiae; ideo ea visa ad alia nos convertimus.
Porro ad dextram pyramidis sunt duo foramina in pariete rupis, et dicunt esse duo sepulchra. In uno sepultus fuit Joseph, sponsus beatissimae (157 A) Virginis Mariae, et nutritius Jesu Christi. In altero Simeon senex ille, qui Dominum in ulnas accepit, et: nunc dimittis, hymnum cantavit, ut dicitur Luc. 2. Ante illa sanctorum monumenta nos prostravimus, et orationibus dictis indulgentias accepimus (†). Quantae autem sanctitatis [TR292] et eminentiae hi duo viri fuerint, evangelica tradit veritas, praecipue tamen de sanctissimo Joseph nulli dubium, quin singularissimis [TR293] gratiis privilegiatus fuerit et meriti singularis apud Deum exstiterit, ut tantum thesaurum in commissis acceperit. De cujus laude vide in Alberto: supermissus est, in eo loco, ubi dicitur: desponsata viro, cui etc. Et in Gersone, in sermone de nativitate, de beata Maria Virgine et incarnatione Josephina. Nec credendum est in hoc pictoribus, qui Joseph ipsum depingunt parvum hommuncionem decrepitum, incurvatum, baculo sustentum, canum et prorsus inutilem pro nutricatione tam Virginis quam filii. Fuit autem vir potens viribus, fortis laborator, maturus, aetate mediocris, et ante desponsationem Virginis fuit virgo, et post ita incorruptus permansit. De his vide Gersonem in sermone praefato.
De his sepulchris abscedentes ad aliud monumentum venimus petrae incisum. Et hoc dicunt esse sepulchrum sancti Zachariae, prophetae, filii Barachiae, quem Judaei occiderunt inter templum et altare, sicut Christus eis objicit, Matth. 23. Ibi ergo flexis genibus prophetae patrocinia imploravimus, et indulgentias recepimus (†). Et surgentes consequenter super torrentem descendimus, et in latere montis Oliveti parietibus petrarum multa habitacula et cellulas incisas pertransivimus, in quibus olim devoti et religiosi Christiani habitaverunt. Est enim mons Oliveti in sua radice petrosus, et concavitatibus rupium repletus; quae concavitates fuerunt veterum sepulchra. Postea vero fuerunt monachorum et Sanctorum habitacula, nunc vero sunt tam a mortuis quam a vivis desolata, nisi quod in aliquibus habitant quidam infelicissimi homines infideles, qui propter eorum infidelitatem nullibi alias possunt vivere inter homines. Has cellulas intuebamur cum admiratione de Sanctorum praeteritorum sobrietate, qui amore Dei et terrae sanctae affectione inter mortuorum monumenta se concluserunt et in parvis cavernis se continuerunt. Indignabamur autem nobis ipsis, quod in magnis palatiis et spatiosis et ornatis monasteriis taedet nos stare, quia et Dei amore tepescimus et in coenobitica vita deficimus.
Interea dum ulterius descendissemus, in unam grandem speluncam venimus, multis laboribus rupibus incisam, multa habens penetralia tenebrosa, et cavernas supra et infra, et foramina tamquam fenestrae sunt in superioribus habitaculis incisa. Dum (B) autem in hoc specu deambularemus, venit mihi in memoriam, similem vidisse per omnia in Suevia prope Gamundiam, quem nominant Eberstein. Si quis eandem videt, vidit et illam, nisi quod illa est major et profundiorem habet cavernam. In hunc specum capto Domino confugit S. Jacobus minor, et in eo latuit, vovitque, mortuo in cruce Domino, ut dicit Josephus et Hieronymus de viris illustribus, se non comesturum, donec videret Dominum a mortuis surrexisse. In die ergo resurrectionis Dominus ad eum in hunc specum venit et cibum eimet ministravit. De hoc Apostolo vide supra fol. 106. A. Post necem vero Apostoli corpus ejus in hunc specum fuit deportatum, et ibi sepulturae traditum. Unde ex tunc locus coepit a Christi fidelibus venerari et visitari usque in hodiernum diem. Qua propter Dominus Sixtus IV. indulgentias plenariae remissionis ad locum illum posuit, quae fuerunt in mea prima peregrinatione primo promulgatae, et bulla plumbea in loco poenitentibus omnibus peregrinis lectae. In illo ergo loco procidimus, et dictis orationibus in processionali terrae sanctae signatis indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus cum devotione. In quodam peregrinali libello legi, quod hic locus quondam fuit datus fratribus Ordinis Praedicatorum, qui ibi ecclesiam et claustrum fecerunt, et petram cavantes antra profundiora fecerunt, et ad tempus ibi habitaverunt. Tandem propter infidelium insultus et frequentes depraedationes et invasiones inde emigrare et locum deserere compulsi sunt, et ita ecclesia et officinae et omnia fuerunt in nihilum redacta. Hunc locum post peregrinorum recessum crebrius adii, et horas meas in eo legi, antra eius diligentius lustravi, et nonnumquam videbatur mihi, quod interessem conventui fratrum, et ex corde laetabar. Sed dum me converti ad miserabilem loci desolationem, moestus sedebam. Congruus autem valde erat hic locus pro fratribus Praedicatoribus, et hodie locus aptissimus esset, si caetera essent paria, ut in eo habitarent fratres, propter plures caussas. I. Propter illum eximium praedicatorem, cui ille specus confectus est, h. e. propter sanctum Jacobum Apostolum, qui in actu praedicationis existens et veritatem praedicans de cancellis fuit praecipitatus, et claudus factus. Sed nec sic a praedicatione cessavit, donec de templi pinnaculo projectus obiit, et de Jerusalem huc portatus et sepultus fuit. Quis autem sepulchrum tam constantis praedicatoris Dei possideret, nisi fratres, quorum initium, medium, et finis et nomen est praedicare? Ob hoc in nostri Ordinis initio tradita fuit ecclesia S. Jacobi Parisinis, ubi usque hodie insigniorem conventum habemus trecentorum fratrum et studium magnum, unde in illis locis nominantur fratres praedicatores, fratres S. Jacobi.
II. Quare hic locus fratribus praedicatoribus congruit, est ratione virtutum et constantiae illius Apostoli. Fuit enim virgo perpetuus et vita totus (158 A) apostolicus, et devotissimus, ut patet fol. 106. A., quae omnia congruunt praedicatoribus.
III. Ratio montis Oliveti, qui mons, ut dictum est fol. 151., illustratur luminibus templi Domini et solis et olei et ecclesiarum lampadibus. Sic Ordo Praedicatorum dicitur mons luminum, quia illustratur scientia theologicali, quae a templo Dei procedit, et scientia morali, quae de sole splendet, et naturali, ex propria industria veniens, quam designat oleum in ea crescens, quod est nutrimentum luminum, et scientia experimentali, quae in lampadibus ecclesiarum designatur.
IV. Ratione torrentis, in quem immunditiae omnes de civitate eductae projiciuntur, et in eo consumuntur et deducuntur: ut patet fol. 150. Sic omnis mundi immunditia sapientia praedicatorum tollitur, Prov. 18: aliqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. Sacra etiam Scriptura torrens redundans, de quo debet praedicator bibere, juxta illud Psalmi: de torrente in via bibet etc. et illud: torrente voluptatis potabis eos etc.
V. Ratione cedrorum, qui juxta torrentem crescebant. Cedri enim semper virent, celsae sunt et habent lignum imputribile. Sic praedicator habet virorem castitatis, altitudinem paupertatis, et imputribilitatem obedientiae in tribus votis.
VI. Ratione situs loci congruit praedicatoribus. Est enim locus in valle, et extra civitatem, et prope urbem. Sic praedicatores semper debent manere in valle humilitatis, extra mundi tumultum, prope homines, quos verbis et exemplis aedificent.
VII. Ratione asperitatis. Est enim locus ille in petris, durus et asper. Sic vita praedicatoris debet esse in asperitate et corporis castigatione, ut in servitutem redigatur, ne forte, cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi habeantur; ut fecit Apostolus 1. Cor. 9.
VIII. Locus est solitarius, studio et contemplationi aptus, quae conveniunt praedicatori bono et utili, et non bene in tumultu aguntur.
IX. Locus est satis arctus et strictus, designans mentem, recollectionem, et recessum ab evagationibus variis.
X. Locus est proximus monti oliveti, [TR294] monti offensionis, et monti Syon, et valli Hennon, et agro Akeldamah. In quibus notatur materia praedicanda, ut praedicet vel de monte oliveti, de virtutibus; de monte offensionis, de vitiis; de Akeldamah, de morte; vel de valle Hennon, de Gehenna aeternae damnationis. Vel debet praedicare montibus et vallibus, hoc est, sapientibus et insipientibus debitor esse debet, ut Apostolus Rom. 1., vel contemplativis et activis; vel religiosis et saecularibus; justis et peccatoribus; bonis et malis. Et tantum de hoc.
Specum illum, eo perspecto, exeuntes non amplius descendimus, et via, qua veneramus, reversi sumus usque ad pyramidem (B) Josaphat, juxta quem pons lapideus, arcuato opere factus, torrentem transmittit. Ad pontem ergo illum accessimus, et ante eum in oratione positi indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Tradunt enim historiae Graecorum, et Magister in Spec. Hist. hujus facti meminit, quod dum Salomon domum saltus Libani aedificaret, venit artificibus ad manum quoddam lignum, truncus, quem ad nullum locum poterant aptare, et eo abjecto quidam trabem ipsam traxit deorsum in torrentem, et peditarium pontem super torrentem ex eo fecit in hoc loco. Dum ergo regina Saba, quae et Sibyllarum una fuisse dicitur, ibi cum rege pertransire vellet, videns lignum obstupuit, et cadens in torrentem adoravit, et crucis mysteria regi reseravit, dicens: hoc lignum Salvatoris crucem futurum. Propter quod Salomon trabem inde tulit, eumque prope templum visceribus terrae immersit, ut patet fol. 140. B. Et loco trabis ablati fecit fieri pontem lapideum, et per hunc pontem saepe Dominus transibat cum suis discipulis, quando vel voluit ire in montem Oliveti, vel in Bethaniam, et per eum fuit ductus in domum Hannae. Per hunc locum etiam torrentem Cedron transivit nudis pedibus cum universo populo rex David, quando fugit de Jerusalem a facie Absalonis, filii sui. Et ibi etiam steterunt sacerdotes cum arca Domini, donec universus populus pertransiret, ut habetur 2 Reg. 15. In hoc ergo loco cum gravitate pontem sanctum transivimus, et per clivum praecipitem sancti montis Syon ascendimus, per quem est Dominus Jesus ligatus ductus de horto in domum Hannae pontificis. Cum autem ad montis sancti cacumen venissemus, condiximus nobis, quod non obstante calidissimo die, facto prandio, vellemus caetera nondum a nobis visitata in circuitu montis Syon loca visitare et videre. Et ita milites festinabant ad hospitale S. Johannis ad capiendum cibum, nos vero religiosi intravimus Conventum fratrum et cum eis refecti sumus.
Finito prandio convenerunt peregrini, qui robusti erant, ad ulterius peregrinandum et ad laborandum. Est enim non parvus labor, sic de loco [TR295] ad locum peregrinari, ut patet fol. 96. B. Congregatis ergo nobis descendimus de monte Syon in aquilonari parte montis per viam longam, et viam, per quam prius ascenderamus, ad dextram reliquimus. Porro in ipso montis Syon clivo venimus ad specum quandam, ad unam terrae voraginem patentem, per cujus os ingressi in viscera terrae descendimus sine gradibus in arena, et quia de lumine solis umbrosum locum intravimus, nihil vel parum videre poteramus, nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur. Porro nobis descendentibus (159 A) in specum, ascendit contra nos de profundo rapido cursu quidam Sarracenus saevus, cum magnis clamoribus stomachando mirabiliter, iram animi sui voce, vultu, et brachiis ostentans, et repellere nos de specu nitebatur, ne ad aquas descenderamus. Sed quia ipse solus fuit, et nos multi, non eum curavimus, sed continue descendimus, ipse vero ingeminavit clamores, et acuit suae iracundiae mores, et si habuisset saltim baculum, nos omnes efugasset. Videns autem Sarracenus ille, quod eum non curavimus, vertit se ocius, et omnes descendentes praecurrit, et prior ad aquas venit, et posuit se super marginem fontis, et modis omnibus aquam haurire volentibus resistebat, et accedere volentes retrudebat, repercutiebat, et retrahebat. Quidam autem miles Lombardus de Mediolano peregrinus accessit audacter ad Sarracenum, per brachium arripuit, et a fonte avulsit violenter. Sarracenus autem ex hoc in ira accensus contra militem illum insurrexit, eumque pugnis percutere coepit, et miles e contrario pugnis se defendit, repercutiens eum, quia neuter habebat arma, et tanta iracundia in se exarserunt, quod nisi peregrini eos separassent, unus alterum discerpsisset. Videns autem Sarracenus, quod vindictam intentam in militem facere non posset, festinate coepit sursum currere, volens adjutores super nos inducere, nos autem eum tenuimus, licet plurimum clamantem et renitentem. Eramus enim in magno periculo, si de manibus nostris evasisset, et male contenti fuimus de milite. Post multa autem certamina verborum aliqui milites enodantes bursas Sarraceno illi denarios aliquos ostenderunt, ut maneret et a clamoribus cessaret; et peregrino, qui eum percusserat, pacem promitteret. Quid plura? mox ut vidit denarios, mutatus est in virum alterum, nam vultus ejus serenatus fuit, et vox blandior effecta, et mores mitigati, totumque se obtulit cum hilaritate ad nostra obsequia, et qui prius mitigari nec verbis nec verberibus nec multitudine peregrinorum poterat, visis denariis ad obsequendum se parat, quia inquit Salomon Eccles. X.: pecuniae obediunt omnia. Accepta ergo pecunia descendit in hiatum, et omnibus aquam hausit et liberaliter tribuit. Cumque omnes de aqua illa clara bibissemus, ascendimus sursum, et dictis ante os speluncae orationibus indulgentias accepimus (†). Est enim fons ille fons Virginis gloriosae: dicitur enim, quod die XL., quando cum puero Jesu de Bethlehem venit cum Joseph, ut puerum Jesum praesentaret in templo, in hiatum hunc descendit, et ibi hospitata fuit, quia in civitate hospitium non habuit, sicut nec in Bethlehem nec juxta templi atrium manifeste manere cum aliis pauperibus voluit, quia Herodem timuit. Percrebuerat enim fama de nato rege, propter quem Herodes turbatus fuit et omnis Hierosolyma cum ipso. De ponte autem illo poterat secrete ad portam auream ascendere, et sine nota puerum Jesum inducere (B) in templum, et perficere ea, quae spectabant ad legem purificationis; sicut et factum fuit: nemo enim affuit, nisi qui Spiritu sancto instigati fuerant, ut illa hora adessent. Insuper quando singulis annis in Pascha in Jerusalem venit, in isto hiatu mansit, et dum peregrinaret, hic transibat, et circa fontem refocillabatur.
Expletis peregrinalibus officiis juxta fontem gloriosae Mariae Virginis ulterius processimus et montem Sion gyravimus contra australem ejus plagam euntes, et ibi vallem Siloe ingressi contra occidentem venimus ad rivulum aquarum, quae contra vallem Josaphat cum silentio transeunt; ut dicitur Jesaiae VIII., de aquis fontis Siloe sine strepitu et sonitu. Per illum ergo rivulum ascendimus, qui decurrit ad latus montis Syon, et ad locum venimus, ubi de rivulo consurgit petra alta, quasi pes montis Syon, et illa petra habet a summo usque deorsum magnam scissuram, ita, quod homo potest sine pressura intrare rupturam rupis. Dicunt autem, hanc scissuram in passione Domini factam, sicut dicitur Matth. 26.: et petrae scissae sunt. Transilivimus ergo rivulum, et per rupturam ingressi sumus, usque quo propter umbras ulterius procedere amplius ausi non fuimus.
De ruptura petrae exeuntes, et fluviolum Siloe transilientes ulterius contra rivum ascendimus usque ad natatoriam [TR296] Siloe, ad quam natatoriam misit Jesus Celidonium, coecum a nativitate, ut lavaretur. Et lavit, et visum recepit, ut dicitur Joh. IX. Haec natatoria nihil aliud fuit, nisi quoddam stagnum, factum sub fonte Siloe, in quod colligebantur aquae fluentes de fonte, circumseptum lapidibus et terra, sicut apud nos faciunt piscinas. In illa natatoria nunc nulla est aqua, quia rivus in eam non fluit, sed ad latus ejus pertransit descendens. Quidam Sarracenus nunc plantatum habet hortum olerum inter muros natatoriae, et quaedam arbores in ea creverunt. His tamen non obstantibus locum ingressi sumus, propter Christi antiquum miraculum ibi factum, et oratione dicta indulgentias recepimus (†). In quodam peregrinatorio legi, quod in illa natatoria se lavit Bethsabea, uxor Uriae, quando eam vidit David ex adverso domus suae, et concupivit, ac tulit. Sed hoc ego intelligere non possum, cum non possit esse prospectus de monte Syon ad fontem Siloe, et cum in textu 2. Reg. XI. dicatur, quod mulier lavit se ex opposito domus regis in suo solario.
(160 A) A natatoria illa egressi aquaeductum rivi secuti sumus, et ad fontem Siloe, ubi de monte Syon manat, venimus. Porro per illam viam ascendendo sursum super rivum aquarum Siloe mirabamur de colore turpi et abominabili ipsius aquae. Sed postquam ad originem venimus, quae caussa turpis coloris fuerit, experti sumus. Nam quidam Sarracenus, cerdo, in ore voraginis, ex qua aqua effluit, stabat et pelles sive cutes recenter de animalibus distractas intingebat et pedibus comprimebat, ex quo aquae reddebantur sordidae et cruorosae, et ideo sub cerdone nullus bibere poterat, nec faciem lavare. Cumque ad cerdonem venissemus, voraginem ingressi sumus in montem, quia altum et profundum hiatum habet, sed non latum, ex quo effluit de terrae penetralibus aqua, et ibi super cerdonem bibimus et oculos lavimus in memoriam miraculi in hac aqua facti in coeco nato, ut Joh. 9. Dicunt vulgares, quod quicunque oculos laverit ex fonte isto, quod dolorem oculorum non patietur amplius. Tantam autem fidem adhibeo huic dicto, sicut cum dicitur, quicumque balneatus in Jordane fuerit, post lotionem non senescit. Cum magna ergo compressione stetimus in terrae hiatu, in scissura montis, et erat clamor magnus peregrinorum; primi clamabant propter sequentium importunitatem, et ultimi propter praecedentium tarditatem, medii vero propter pressuram utrorumque clamabant, et fuit multa impatientia ibi, non enim poteramus in hiatum aliter intrare, nisi distentis cruribus, et pede uno in una parte rivuli, et alio in altera locato transire poteramus [et] in aqua ascendere, quia omnes pretiosis calceamentis fuimus calceati, quae ad aquae tactum corrumpuntur; multi tamen in ipsum rivulum totaliter detrusi fuerunt. Expediti ergo de hiatu exivimus de ore speluncae, et exportavimus in scutellis et flasconibus nostris aquam sacram pro his, qui in hiatum ingredi non poterant; propter praedictas enim pressuras mulieres peregrinae, sociae nostrae, non introiverunt, sed cum quiete et pace foris sedentes manserunt in sua devotione, quibus aquam ministravimus (††). Et cum omnes simul extra essemus, orationes praescriptas legimus, et indulgentias plenariae remissionis habuimus (††).
Ex praedictis patet etiam loci illius aliqualis descriptio; tamen illud notandum est, quod fluxus illius aquae perficit insigne perpetui miraculi, ex eo, quod non jugiter fluit, sed interpolatis diebus in hebdomade tribus (B) aut quatuor diebus, aliquando pauciores emittit aquas, aliquando nullas penitus, aliquando copiose ebulliunt aquae. Ego quandoque vidi voraginem siccam, quandoque paucis aquis fluentem, et nonnumquam adeo repletam aquis, quod nemo poterat hiatum intrare. Singularem enim oculum ad hoc habui, et saepe solus mane ante solis ortum descendi ad videndum rem. Nam fluxus ille inaequalis non ex natura, sed ex miraculo contigit tempore Esaiae prophetae. Ezechias enim rex Jerusalem cum audiret, quod exercitus Assyriorum veniret ad obsidionem civitatis sanctae, obstruxit fontes et obturavit cisternas terra et lapidibus per circuitum Jerusalem, ut inimici venientes aquam nullam invenirent, et ita recedere cogerentur a siti, ut habetur 2. Paralipom. 32. Ante fontem autem Siloe fecit quasi stagnum, in quo colligerentur aquae, et civibus deservirent, qui de civitate poterant ascendere, et aquas sursum portare poterant, et hostes ad locum venire at aquam tollere [poterant]. Quapropter S. Esaias propheta oravit, et a Domino impetravit, quod, quando populus de civitate descendit, sufficientes aquas invenit. Quando autem inimici venerunt, siccabatur fons, et nullas invenire poterant aquas. Et ideo in tanti miraculi memoriam non semper, sed certis horis fluit. De hoc miraculo loquitur Josephus, et Magister in Spec. Histor.
Juxta hunc fontem sepultus fuit Jesaias propheta a populo, dum eum Manasses rex occidit. Porro destructa civitate Jerusalem per Nabuchodum regem et dum sub Nehemia reaedificaretur, princeps pagi Maspha aedificavit portam fontis superius in civitate, per quem populus exiret et descenderet ad tollendam aquam, et aedificavit murum piscinae Siloe, qui ceciderat, ut dicitur Nehemiae 2. Hos muros dejecerunt Romani in obsidione Jerusalem, sicut et alia demoliti sunt, quas Christiani succedentes reerexerunt, et devoti homines habitacula per circuitum aedificaverunt, et quasi monasterium super fontem aedificaverunt, sicut hodie patet. Nam ante fontem est stagnum, quasi balneum, et est muris et testudinibus circumdatum, sicut claustri ambitus, et fulciuntur arcus testudinum marmoreis columnis. Haec tamen pro parte ruerunt, pro parte ruinam minantur. Facile esset, ruinas relevare sacri fontis, sed nemo tangit, nec manum apponit, et ita locus de die in diem ruit, sicut aedificia aliorum locorum sanctorum. Olim erat locus honorabilis, quia in horto regis conclusus erat, et erat gradus de fonte usque sursum, usque in civitatem David montis Syon, ut habetur Nehem. 3. Nec suspicare possum, quomodo sit factum, vel qua arte [TR297] inventum sit, quod Ezechias, rex Jerusalem, aquas fontis Siloe induxit in civitatem sursum, sive per tam altum spatium, secundum quod dicit Nicol. de Lyra, super Ecclesiast. Cap. 48, cum tamen (161 A) sint a fonte Siloe usque sursum in civitatem ultra quadringita passuum per praeceps, et non sit magna aquarum copia in fonte, nec decursus ejus est vehemens, adeo quod rotas possit volvere, quibus forte possibile esset aquas sursum duci.
Fontem sanctum deinde dimisimus, et ascendimus montem Syon, et in ipso clivo in quandam planitiem venimus, in qua una arbor densa ramis et foliis stat, nescio cujus speciei, est utique sicut tilia. Ibi est locus, ubi impius Manasse rex, qui Jerusalem idolis replevit et multum innocentem sanguinem fudit, occidi fecit Esaiam prophetam pro eo, quod eum pro sceleratis actibus correxit. Stabat autem tunc temporis in loco praefatae arboris magna et alta cedrus, ad quam cum carnifices prophetam duxissent, ut eum ibi occiderent, aperuit se truncus cedri, et Esais rupturam arboris intravit, et reclusa apertione prophetam abscondit. Rex autem nec hoc miraculo conversus arborem incidi fecit, et prophetam extractum necavit, jubens eum lignea serra per medium scindi. In hoc loco diximus orationes signatas, et indulgentias recepimus (†). Quo facto sub umbra arboris consedimus et pausavimus, conferentes de sanctitate prophetae illius ibi occisi, de quo Jeronymus dicit, quod in sua prophetia videatur magis evangelium texere, quam prophetiam conscribere, ideo non tam propheta, quam evangelista est dicendus. Idcirco ejus prophetiae per adventum Domini et in nocte nativitatis Christi tam in matutinis quam in Missis leguntur tamquam dicta evangelica. Propter eminentiam suarum scripturarum jussit S. Ambrosius Augustinum, noviter conversum, legere prophetam Esaiam.
Quiete finita sub praefata arbore processimus consequenter, et in processu ostendit nobis quidam locum, ubi steterat arbor, ad quam Iudas proditor se suspendit, et volebat nos ducere ad locum. Sed dedignabamur eum visitare, nec pedem propter eum volebamus movere, imo et oculos taedit nos ad eum respiciendum levare, cum nulla sit ibi gratia nec indulgentia, sed poena, horror et ignominia. Verum contra locum paululum stetimus, et responsorium opprobriosum contra eum legimus: Revelabunt coeli iniquitatem Iudae, et terra adversus eum consurget.[TR298]
Cantu maledictionis Iudae finito per clivum montis Syon descendimus in vallem, quae dividit ipsum montem Syon a monte Gyon, et vallis illa arcta est, et jungitur valli Siloe (B) mediante ea; vallem ergo illam arctam transivimus, et ad radices montis Acheldamah venimus ex opposito, qui mons est in accubitu montis Gyon ad aquilonem, sicut mons Calvariae est in accubitu montis Syon ad aquilonem. Credo tamen, quod illa pars, quae iam mons dicitur Acheldamah, propter agrum totum olim mons Gyon sit appellata, mons scilicet et accubitus montis, sicut contigit cum monte Syon, et cum monte Calvariae, ut dixi, et cum monte Synai, et cum monte Oreb; nam pars inferior dicitur mons Synai, superior vero mons Oreb; et cum monte Oliveti, in quo pars inferior ad austrum dicitur mons offensionis, et pars superior mons Oliveti. Sic mons ille a valle usque ad agrum dicitur mons Acheldamah, ab agro sursum dicitur mons Gyon. Ascendimus ergo montem Acheldamah per clivum praecipitem, et per scopulos et rupes nos sursum traximus, et in hortos ficorum, malogranatorum, et aliorum pomorum venimus. In his hortis erant multae rupes, elevati in altum, et parietes petrarum, in quibus erant incisae speluncae, simplices, duplices, triplices, et quadruplices; de quibus dixi [TR299] fol. 124. B. Has rupes et petras antiqui pro suis sepulturis exciderunt, sicut dixi fol. 157. A. Et postea tempore Christianorum homines terrae sanctae affecti sibi cavernas illas pro habitaculis elegerunt, nolentes nisi in sepulchris habitare, ut ibi cum gaudio mortem exspectarent. Et quando aliquis de antiquis sanctis potuit sibi acquirere habitaculum tale in terra sancta, putabat se thesaurum invenisse. Unde de illis Job. 3. dicitur: quasi qui effoderunt thesaurum, sic gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum. Ad has cavernas confugerunt Apostoli, dum a Domino de horto recesserunt, quando ligatus trahebatur ad episcopos. Magistrum enim tam dulcem deserere erat eis intolerabile, sequi vero impossibile, nec erat aptior manendi locus, nisi sub terra, caverna obscura; quaerebant enim in ipsis speluncis penetrare profundius usque ad interna, si possibile esset, terrae viscera, ut saltim ibi invenire possent altius gemendi, flendi, clamandi et ululandi locum. In orificiis siquidem cavernarum consistentes non audebant altos ejulatus et clamores emittere, ne audirentur, sed in pectore quantum valebant, retinebant clamorem cum dolore. Et adeo ipsa pectora repleta erant moerore, et guttura, facies, capita oris intumescebant, ora sua vestimentis obstruebant, ne gemitus erumpentes eminus audirentur. In hoc ergo sacro loco cum compassione processimus de caverna in cavernam, dispersique sumus per antra, et loca tristitiae Apostolorum venerati sumus. In ipsis autem cavernis consistentes sic peregrinus ad peregrinum colloquebatur: ecce, frater, in hac caverna forte resedit dilectus (162 A) Apostolus Andreas, plorans magistri sui calamitatem. Alius ex opposito sedens dixit: et hic sedit apostolus Bartholomaeus, lamentans, se deseruisse dulcissimum magistrum. E contra alter in alia spelunca dixit: et hic sessionis locus est, in quo forte Thomas dubius cum tristitia sedit. Ex alia[TR300] vero caverna alius peregrinos advocans, dicens: ecce, hic duo loca simul in hoc tenebroso specu, ubi, ut opinor, sederunt duo Apostoli simul, Simon et Iudas. Et ita jocando devoto certamine quilibet locum attribuit apostolo illi, quem magis dilexit. In eodem horto ingressi sumus quandam singularem speluncam, dominico sepulchro simillimam, prout erat in suo primo statu. Circa haec loca dictis orationibus indulgentias recepimus (†).