De sancto agro Acheldama emto pretio sanguinis Domini Jesu Christi.

Latebris discipulorum perspectis ulterius montem Acheldama ascendimus per clivum rupium et petrarum, duram et saxosam viam, in quo ascensu quidam milites teneri et delicati facti fuerunt impatientes, et murmurabant pro labore itineris. Eramus enim incensi calore vehementissimo solis; processimus tamen sursum, et super aprum sanctum Acheldama venimus. De hoc agro habemus Matth. XXVI.: qui ante passionem Christi dicebatur ager figuli, quia forte erat possessio cujusdam figuli. Hunc agrum emerunt Judaei pro illis XXX. quos dederunt Judae pro Domino Jesu, in sepulturam peregrinorum, quorum corpora ante hoc tempus insepulta projiciebantur. In hoc ergo sacro agro in facies nostras procidimus et orationes praescriptas legimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Et his peractis resedimus ad pausandum et ad loci considerationem. Nobis sic sedentibus adscendit ad nos quidam juvenis Sarracenus portans sportam plenam botris, de quibus emimus, et ita super agrum manducavimus, et bene recreati fuimus.

Agri Acheldamah dispositio.

Ager iste Acheldamah jacet in clivo montis Gyon, ex opposito montis Syon in parte australi. Super ipsum autem agrum est aedificium quatuor murorum, sicut bassa turris quadrangularis, et testudo ducta per latera operit aedificium. Habet autem illa testudo novem rotunda foramina superius, per quae mortuorum corpora injiciuntur. Et quia in montis declivo jacet, ideo a parte superiori, qua de (B) monte descenditur contra ipsum aedificium, sine ascensu super ipsam testudinem venitur. Testudo aedificii habet L pedes in latum, et LXXII in longum, et a foraminibus usque ad terram in profundum sunt XXVI pedes. Nec est aliquis alius introitus in cameram illam, nisi per illa foramina, per quae tamen nullus ingreditur, nisi funibus submittatur. Est enim ibi habitatio [TR301] pro solis mortuis, et credo, quod ab ea hora, qua aedificium perfectum fuit, nullus vivus hanc cameram ingressus est, sed qui semel ingreditur, numquam egredietur, usque ad diem judicii. Ego posui me super ventrem, et caput intromisi, et inter ossa arida[TR302] quinque recentia humana corpora ibi vidi. Super ipsam testudinem nullum est nunc aedificium, sed gramina superius crescunt, quae interdum foramina cooperiunt et improvise ibi deambulantes in ea uno [TR303] pede incidunt. Sancta foemina Helena superaedificaverat loco ecclesiam, quam in honorem omnium Sanctorum consecrari fecerat, in quam monachi habitantes in latibulis Apostolorum ascenderunt, et ibi divina celebrabant. Postea, monachis illis deficientibus, fratres Praedicatores locum inhabitabant, et ibi Conventum habebant. Nam dum rex Rubertus Siciliae fratribus Minoribus montem [TR304] Sion, et alia loca,[TR305] ut superius dixi, a Soldano multo auro comparasset, invocaverunt fratres Praedicatores pios homines, et congregata pecunia a Soldano agrum Acheldama emerunt pro Conventu in eo construendo anno Domini 1350, quo tempore in terra sancta fuit dominus Ludolphus, plebanus in Suchem, qui hoc in suo peregrinali scripsit. Accipientes autem locum ad tempus possederunt, sed propter invasiones Maurorum et infidelium invastationes locum deserere fuerunt coacti. Fratres enim Minores, quantum ad hoc, sunt bene provisi in monte Syon, habentes quietum [locum] in civitate, et bene munitum altis muris et ferreis ostiis, ut patet fol. 97. A. His tamen non obstantibus persaepe sunt in magnis periculis propter importunas infidelium invasiones, etiam nocturno tempore. Et nisi essent viri fortes, dudum montem Syon dereliquissent propter periculosas invasiones illorum canum. Ideo non erat possibile, fratres Praedicatores in loco extra urbem et non munitum permanere, non obstante emtione et admissione Soldani, de quo non curant infideles etc. Repulsis ergo fratribus a loco [TR306] Sarraceni ecclesiam et alia aedificia a fundamentis eruentes dejecerunt, demto aedificio sepulturae, quod hodie stat.

Post Praedicatores quidam graeci monachi, Calogeri, ibi habitaverunt, sed eadem necessitate compulsi locum dereliquerunt, et sunt pauci anni elapsi; reperi enim in atris et latibulis signa, per quae notare potui, ibi brevi tempore habitasse homines. Ad hunc locum multotiens descendi a monte Syon, et supra agrum sanctum horas meas legi, et optavi omnibus votis, si possibile foret (163 A) ibi inter fratres vitam finire, et ibi sepeliri. Unde in hoc loco sepulturam elegi, et petivi fratres montis Syon, si contingeret me mori in Jerusalem, quod me non in alio loco sepelirent, nisi in agro illo sancto, et corpus meum per foramina injicerent. Dico pro certo, quod caeteris paribus potius vellem ibi Conventum habere, quam in monte Syon; quia fratres possent ibi hortos plantare, vineta et ficeta, et est locus amoenus, habens respectum ad montem Syon, et ad vallem Siloe, et de fonte Siloe haberent aquas, quae prope est, et respicit etiam vallem Josaphat, et montem Oliveti etc.

De hoc agro dicunt pro certo, quod corpora defunctorum immissa statim in triduo incinerantur, et nil nisi ossa arida manent. Sic etiam dicunt de agro sancto, qui est Romae ad S. Petrum, ad quem terra deducta est hinc per mare, et agro illo superfusa. Sed et Pisani, dum dominarentur in Syria, de hoc agro terram sumserunt, et implentes naves, Pisamque ducentes sepulturam pretiosissimam fecerunt pro magnatibus terrae. In his ergo tribus coemeteriis corpora in tribus diebus resolvuntur, quae in aliis coemeteriis [TR307] vix in XVIII. annis ad plenum consumuntur.

Porro de triginta denariis legi quandam longam et verbosam historiam, quae dicit, quod Thare, pater Abrahae, eos ad imperium Nini regis cuderit, cum aliis ejusdem percussurae, et Abraham eos accipiens in terram hanc detulit, a quo per successum Ismaeli sunt traditi, numquam ab invicem divisi. Hos Ismaelitae dederunt filiis Jacob pro Joseph fratre suo, quem vendiderant eis, fratres autem eos in Aegyptum portaverunt, pro frumento exponentes eos. Et de Aegypto transmissi sunt in Saba regionem pro mercimoniis. Hos regina Saba obtulit Salomoni inter alia munera, qui eos in gazophylacium templi Domini injecit; hos Nabuchodonosor cum aliis templi thesauris tulit, et Godoliae eos pro munere tradidit, a quo in regnum Nubiae sunt transmissi. Nato autem Domino in Bethlehem Melchior rex Nubiae obtulit eos Domino, quos beata Virgo et Joseph cum puero fugientes in deserto perdiderunt, et quidam pastor eos reperiens 30 annis servavit. Hic pastor audiens famam miraculorum Domini Jesu venit infirmus in Jerusalem, et sanitate ab eo recepta obtulit XXX Domino Jesu. Qui dum eos accipere nollet, dedit eos templi sacerdotibus, qui eos in corbanam miserunt. Vendito autem Domino Judae eos tradiderunt, qui poenitentia ductus projecit eos in templum, quos accipientes sacerdotes hunc agrum pro eis emerunt, et hoc pacto dispersi sunt ab invicem per mundum; de quibus in Rhodo unum vidi, cujus figuram Johannes Tucher de Nüremberga accepit, (B) et modulo facto plumbo fudit aequales argenteo, et suis amicis [TR308] tradidit. Nam dum anno 1485 essemus congregati in Nüremberga ad capitulum provinciale celebrandum, dedit praedictus vir cuilibet fratri unum de suis denariis. Quantitas est sicut blaphordorum crucis, in una parte est facies humana, in alia est lilium. Superscriptio vero fuit quidem, sed videri non potest. Et tantum de monte Acheldama.

Descriptio montis Gyon, et de domo mali consilii

Consequenter de agro Acheldama ascendimus montem Gyon cum magno labore. In ejus vertice ruinae magnorum murorum sunt, in quibus ruinis quaedam domicilia Sarracenorum sunt. Tempore David regis erat in illo monte castrum forte, ad regiam pertinens possessionem, et fuit directe ex opposito domus David, quae erant in acie montis Syon, ubi hodie est Conventus fratrum, et tam ibi quam alibi curias habuit se ipsas e regione respicientes, et familiam in utraque. David ergo, ut habetur 3. Reg. 1., jussit Salomonem in mulo regis duci in Gyon, et ibi omne robur exercitus eum sequebatur, et inunxerunt eum in regem super Israel, et clangebant tubis, et clamabant vocibus: vivat Rex. Hoc David audiens in Syon lectulo decumbens resedit, dicit Josephus, et Dominum adoravit; potest enim vox clangentis aut clamantis in Gyon audiri in Syon. Sed et Adonias, Joab, et reliqui in convivio sedentes juxta fontem Rogel, et juxta lapidem Soheleth, volentes Adoniam esse regem, voces tubarum in Gyon audiverunt, et perterriti intellecta veritate dispersi sunt ab invicem. Erant enim in pede montis Gyon, in valle umbrosa, sub valle Josaphat et Siloe, et ibi erant horti, sicut hodie sunt, et aqua, sicut adhuc fons est ibi, et lapis quidam magnus, quem juvenes levabant tentantes fortitudinem suam, quae dicebatur Sohelet, et erat locus amoenus, in quo praeparaverat Adonias convivium. Sed auditis vocibus supernis in monte: vivat rex, destructum fuit suum consilium, ut habetur ibi supra.

Domus Gyon tempore Christi erat pontificis et sacerdotum, et quando volebant aliqua secretissima tractare, transibant in eam, et fuit domus secretorum consiliorum. In hanc collegerunt pontifices et Pharisaei consilium, dicentes: quid facimus? quia hic homo etc., ut habetur Joh. II. Conclusa ergo fuit in hoc loco mors Christi. In hac domo creditur, quod Judaei deliberaverunt se opponere Romanis Tito et Vespasiano; unde et Hierosolyma fuit destructa. Et forte in illa domo fuerunt Apostoli flagellati, ut habetur Actor. V., quia eadem flagellatio erat tantum coram consulibus, quia timebant plebem; ut dicitur ibidem. Et quando aliqua caussa tractanda venit, in qua plebem timebant, in hanc domum transibant, (164 A) ut essent ab hominibus sequestrati, et essent etiam in munitione. Accepit ergo domus illa nomen domus mali consilii, et hoc nomen retinet usque hodie. Visa hac domo non descendimus in vallem, sed per jugum montis Gyon in viam venimus, quae ducit Bethlehem, transeuntes contra orientalem plagam, et vallem inter montem Syon et Gihon gyravimus, et usque in agrum fullonis venimus, ubi stetit Rabsaces, et blasphemavit Dominum Deum Israel, ut habetur Esaiae 36. Dicebatur autem ager fullonis eo, quod fullones in illo agro pannos exsiccare solebant. Per viam ergo agri fullonis reversi sumus in Jerusalem, et peregrini, qui in hospitali manebant, transibant per portam piscium in civitatem; nos vero per jugum montis Syon ingressi juxta arcem David ad locum nostrum venimus. Et hic finitur peregrinatio civitatis Jerusalem.

De profectione peregrinorum in Bethlehem, civitatem David.

Sexta decima die Julii sero praecedenti venerunt ductores nostri in equis in montem Syon, et asinarii cum bestiis, ut ducerent nos in Bethlehem. Et cum omnes provisi essemus cum asinis descendimus de monte Syon a parte australi, et inter piscinas vallem transivimus, et montem Gyon ascendimus regia via, per quam tres reges missi ab Herode quaerere puerum natum in Bethlehem. Est enim valde sancta via a Jerusalem in Bethlehem et laeta, per quam legimus sanctos patriarchas, patres et prophetas ambulasse: Abraham scilicet, quando venit a Chaldaea cum uxore Sara; Loth cum uxore, veniens de transmontanis; Jacob et omnes sancti, David, Elias, Esaias, qui leguntur hic ambulasse. Insuper beatissima Virgo Maria cum Joseph sponso suo, dum esset gravida, veniens de Nazareth hic transivit, et saepe peregrinando hic ivit. Cum laetitia ergo montem Gyon ascendimus, et superius inter macerias delectabilium hortorum venimus, in quibus arbores diversi generis pretiosorum fructuum crescunt, et vineae, et fici, habent enim illi de Jerusalem hortos suos ibi. Cumque extra hortos venissemus, ad locum ruinarum murorum veterum venimus, et ibi dicunt fuisse hospitium, in quo tres reges diverterunt, quando cum suis muneribus Bethlehem proficiscebantur. Inde consequenter profecti sumus, et ad locum petrosum venimus, in quo dicunt, quod beata Virgo Maria gravida residens pausaverit ad respirandum, et ostensus nobis fuit locus sessionis suae. In hoc ergo loco (B) de asinis resilivimus, et locum venerati sumus et mirati pariter et delectati in hoc loco, sicut et in tota via, compassi etiam tenerrimae et gravidae virgini pro tam longo itinere a Nazareth usque Bethlehem, plus quam X teutonicorum milliarium. Unde quidam devotus peregrinus in hoc loco mente se junxit venerabili Joseph, ac si cum gravida juvene etiam ibi residens quiesceret in praesenti, et his verbis aggressus est eum: compatior virgini tenerae et gravidae, cur eam, o bone Joseph, ad hos altos et asperos montes ducere tecum voluisti? Quare eam non in Nazareth in quiete dimisisti, et nisi fide illuminatus essem, procul dubio te zelotypum judicarem; nescis quaeso, quam praegnantibus et praesertim partui propinquis motus est nocivus, etiam molestus. Quid ad eam Caesaris descriptio? Numquid nescis, quod mulieres non urget Augusti edictum? Putasne describantur nati, antequam nati? etc. Ad haec Joseph jocunde intuitus peregrinum istum, respondit: quia ut fidelis et fide illuminatus loqueris mihi, fideles tibi, o peregrine, rationes facti assignabo. Audi. Cogitaveram quidem, audito Caesaris edicto, virginem in Nazareth dimittere. Sed grave mihi erat, tantum thesaurum mihi singulariter commissum adeo post me relinquere, nec inveni, cui possem depositum hoc immensum committere. Grave insuper mihi erat, abesse tam splendidissimae nativitati, ad quam ministrare totis praecordiis gaudebam. Super hoc Scripturae non ignarus scio, ducem, quem virgo haec paritura est, in Bethlehem nascendum ad regendum populum Israel. Sed et ipsa virgo, me dispositum ad iter cernens, nullatenus manere voluit, sed tamquam ad nuptias vocata mecum ire celerrime se disposuit, in somnis etiam angelus mihi adstitit, et virginem gravidam mecum ire praecepit, ut puerum natum mox inscribi facerem Augusti libris, et civem romanum eum esse recognoscerem, quia non solum incarnari, sed et censui Caesaris adscribi et civis romanus inscribi voluit, ut nos cives coelestes constitueret, et potestatem romanae ecclesiae futurae roboraret. Et sicut ipse saeculari potestati subdi voluit, sic nos spirituali romanae auctoritati subjecti, nec te, o peregrine, perturbet alvus tumens virginis, et enim virgo haec sine gravedine gravida, sine depressione ponderosa, sicut est sine virili semine impraegnata. Quod autem hic pausamus, non est ex hoc, quod ipsa sit fessa, lassa, vel defectuosa, sed ego humanis defectibus pressus respirandi locum, tempus, prout necesse est, assumo.

De loco, in quo Magi viderunt stellam, quam viderant in oriente.

Locutione illa finita ascendimus asinos, et progressi in media via ad tres cisternas venimus, et ibi est locus, in quo Magis iterum apparuit stella, quam viderunt in oriente, ex quo gavisi sunt gaudio magno valde; ut habetur Matth. 2. Illae tres cisternae dicuntur (165 A) esse effossae in locis, ubi tres reges steterunt, intuentes stellam, quae disparuerat, quando ingressi fuerunt in Jerusalem. Circa hunc locum congavisi sumus tribus Magis, legentes et cantantes ea, quae in libellis processionum signata erant.

De loco, in quo natus fuit S. Helias propheta.

Dimisso loco illo venimus ad quandam ecclesiam Georgitarum, quae in eo loco stare asseritur, in quo Elias propheta natus esse dicitur. In hanc ingressi Deum adoravimus, et septennes indulgentias accepimus (†), et S. prophetam Eliam honoravimus. Sed incidit hic dubium, quomodo Elias hic sit natus, cum cognomen ejus monstret, eum esse de Theba, quia dicitur Elias Thesbites 3. Reg. XVIII. Sunt enim tres Thebae, una in Syria, in regione Galiditidis, in qua erat turris excelsa, de qua mulier cum fragmento molae jaciens illisit capiti Abimelech, qui turrem succindere conabatur, et dum sentiret se moriturum, jussit se gladio feriri, ne diceretur a foemina percussus, Judic. IX. Secunda Theba est in Egypto, a qua tota regio dicitur Thebaida, quae olim fuit magna et opulenta civitas, ut habetur in legenda S. Mauritii de legione Thebaea. Hanc nonnulli dicunt esse Chayrum vel Babyloniam novam, ut dicetur suo loco. Tertia est in Graecia. De prima fuit Elias propheta, a qua et nomen est sortitus. Ad salvandam tamen veritatem nostri evagatorii possumus dicere, quod forte contigit Eliae, sicut Christo Domino nostro, qui conceptus est in Nazareth, et natus in Bethlehem, nominatur Jesus Nazarenus, et non Bethlehemitanus. Sic conceptus Elias in Thebis et natus in hyppodromo [TR309] dicitur Elias Thesbites, et non Hyppodrontes. Legi tamen in quodam loco, quod hic quondam villa stetit, quae etiam Thebes dicebatur. Merito ergo inter loca sancta locus nativitatis tanti prophetae computatur, qui ante tria milia [TR310] annorum natus est, et nondum mortuus, qui ante judicem venturus omnia restituet, ut habetur Malach. IV. et Matthaei 17.

De agro Abacuch prophetae.

Ab illo loco progressi juxta agrum Abacuch venimus. De hoc propheta dicitur Daniel XIV., quod coxit pulmentum, et coctum portavit messoribus in agrum hunc, quem angelus Domini hic apprehendit in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonem super locum leonum in impetu spiritus sui, et prandium dedit Danieli. In hoc ergo agro paululum substitimus, et providentiam divinae bonitatis ammirati sumus, qua servis suis mirabiliter subvenire consuevit. Unde Gregorius de hoc dixit: Daniel sine sollicitudine cibi et potus veritate ejus angelica fide vivens in locum leonum inter rabida ora immanium bestiarum non fuit a Domino desertus, sed de Judaea in Babylonem sub (B) puncto temporis prandium ad Domino per prophetam est allatum. Quo exemplo manifestissime cognoscimus, servos Dei secundum evangelica praecepta viventes hic egere non posse, dicente propheta: junior fui et consenui, et non vidi justum derelictum. Et iterum: non occidet Deus fame animam justi. Et illud: escam dedit timentibus se. Unde numquam legimus, quod Deus suos electos fame mori permiserit. Martyribus enim ad hoc inclusis, ut fame necarentur, angelos misit, qui eis cibum de coelo attulerunt, (ut) frequentissime legimus. Et prophetas corvorum ministerio pavit, et sanctos patres, anachoretas, mirabiliter sustentavit. Et de dulcissimo patre nostro Dominico legimus, quod bina vice fratribus defectum panis patientibus transmissus fuit panis a Deo per angelos. Et si non mittit panem corporalem et visibilem, sustentat tamen mirabiliter suos electos virtute invisibili, sicut legimus de S. Catharina de Senis. Et idem datum est nobis nostra tempestate videre nostris oculis. Novimus enim eremitam Nicolaum, commorantem in solitudine montuosa super Luceriae lacum, jam ad XX annos vixisse sine omni cibo et potu. Quod tamen auditu est mirabile. Hunc virum ego vidi anno 1475.

In agro praedicto Abacuch reperiuntur lapilli rotundi et albi, ac si essent pisa alba. De hoc ostensores locorum dicebant quoddam puerile, quod tamen, sicut et alia puerilia, volo recitare. Dicebant enim, quod Dominus Jesus, dum quadam vice hic transiret, et quidam agricola hic pisa seminaret, et interrogavit eum Dominus, quid seminaret? respondit agricola irrisive: semino, inquit, lapides. Ad hoc Dominus: fiat ergo, ut dicis. Et statim omnia pisa facta fuerunt lapilli, retinentes colorem et formam pristinam. De his lapillis collegimus pro nostro solatio. Venit mihi in memoriam ibi ager quidam prope Gislingen in quo infiniti lapilli illius formae inveniuntur, et eadem fabula ibidem pueris recitatur. Prope hunc agrum est cisterna quaedam, de qua quidam peregrinus opinatus est, quod sit cisterna Joseph, in quam missus fuit a fratribus, Genes. 37. Sed hoc non bene consonat cum Scriptura, quae dicit: cisternam fuisse in solitudine, nec ibi est locus Sichem, nec Dothaim. Ideo transivimus citius, nihilominus tamen sancto Joseph compassi, quantum malum invidia sit, contulimus, quae nullum prosperatum diligere potest, etiam si sit frater. Unde bene dicit Socrates: felicitas semper est subjecta invidiae; sola miseria caret invidia. In progressu ultra agrum et cisternam, est murus antiquus, altus, in via, ubi dicunt fuisse domum patriarchae Jacob, in qua per aliquod tempus habitavit, et murum dicunt esse de reliquiis patriarchalis domus. Ego vero quadam vice hic transiens murum ascendi, et pro certo comperi, quod fuit fulcimentum canalis, per quem olim aquae Jerusalem decurrebant. Et si fuisset haec domus Jacob, quid necesse fuisset, Rachelem uxorem ejus in via hac parere prope domum?

De sepulchro Rachelis, quod fecit ei Jacob patriarcha.

(166 A) Ulterius procedentes venimus in locum, quem Hieronymus de distantiis locorum nominat Chabrata, ubi est sepulchrum Rachelis, uxoris Jacob, quae hic in publica via existens, volens cum Jacob ire in Bethlehem, venit in horam partus, et ibi peperit Benjamin, et ob difficultatem partus obiit, quam Jacob hic sepelivit, et titulum super sepulchrum ejus erexit, et hic est titulus monumenti Rachelis usque in praesentem diem, ut dicitur Genes. 37. Quare autem Jacob Rachelem dilectissimam sibi uxorem non duxit in Ebron, in sepulchrum majorum, sed eam in publica sepelivit via, dicunt Hebraei, quod Jacob conscius prophetico spiritu futurorum hoc fecit ideo: nam dum Nabuchodonosor urbem destruxisset, et templum combussisset, et hac strata populum Dei captivum duxit in Persidem, cum sepulchrum illud transivit, extulit Rachel divino miraculo vocem magnis fletibus de sepulchro proclamans hostes et misericordiam divinam implorans; de hoc Jeremiae 31.: vox in Rama audita est etc. Verum catholici doctores ploratum Rachael de interfectione innocentium exponunt, Matthaei 1. Rachel autem secundum Jeronymum dicitur mater puerorum Bethlehem et illius regionis, quamvis essent de Lea, quia Rachel ibi suum mausoleum habuit, intitulatum solenniter. Hic autem titulus est pyramis alta, de lapidibus albis quadratis et politis fabricata, et est hodie pulchra capella, formam habens sicut capella nova, quae stat in medio coemeterii ad omnes Sanctos in Ulma, nisi quod sepulchrum Rachel est totum lapideum non festucam habens de ligno. Et juxta sepulchrum posuit Jacob XII lapides juxta numerum duodecim filiorum suorum. Ad latus capellae fecerunt Sarraceni concham, ad imponendam aquam pro potu. De hoc sepulchro habetur 1. Reg. X., quod Samuel Saulem regem certificavit per signum, quod juxta sepulchrum invenerat, duos viros salientes magnas foveas. Hunc locum venerantur Sarraceni, Judaei et Christiani. Orationibus ergo dictis indulgentias recepimus (†), et progressi inde ad locum nunc quidem aridum venimus, olim tamen deliciosum, quia ibi Salomon unum de suis hortis conseverat, de quibus hortis dicetur fol. 249. A. B. Ibi vidimus Bethlehem eamque salutavimus.

In loco praefati horti stetimus et ibi primo Bethlehem civitatem David et Christi vidimus e longe, quasi per medium milliare teutonicum; ecclesia tamen beatae Mariae Virginis, in qua locus est nativitatis, prae omnibus, quae videre poteramus, eminebat. Visa ergo civitate illa gratiosa statim cecidimus de asinis et jocundissime civitatem salutavimus his vel similibus affectuosis orationibus: salve Ephrata regio uberrima, cujus fertilitas est Deus. Salve Bethlehem, domus panis, in qua reconditur panis ille, qui de coelo descendit. De te quondam Micheas vaticinatus, te non esse minimam inter principes, imo maximam, ex qua dux exivit, qui mundum regit. In te natus est princeps ex virgine matre, qui ante Luciferum genitus est ex Deo patre; in te tam diu davidica stirps permansit, donec virgo peperit. O Bethlehem, quibus te laudibus efferam, nescio! quia quem coeli capere non poterant, in parvo tugurio conclusisti. Gaude Bethlehem, spectabilis[TR311] facta in oriente et occidente. Nam sicut olim Magorum sapientia confluxit ad te de oriente, sic nunc peregrinorum devotio te videre desiderans venit ab occidente.

Salutatione peracta asinos ascendimus et cum ingenti gaudio et festinantia [TR312] contra Bethlehem properavimus. Quidam prae gaudio et devotione flebant, alii ex jubilo cantabant carmina (B) illa natalia: Puer natus in Bethlehem, unde gaudet Jerusalem. Et illud: Resonet in laudibus, cum jucundis plausibus etc. Et illud: In dulci Jubilo nu singent und sind fro &c. Hymnum autem angelicum: Gloria in excelsis Deo, omnes simul cantavimus. Ad nostrum autem jubilum non movissent se domini Mauri Sarraceni, ductores nostri, sed cum silentio auscultabant, et videbantur mihi magis jocundi esse solito. Numquam vidi peregrinos ita jocundos, sicut in illa via. Ego sex vicibus viam illam transivi, semper cum singulari gaudio quodam. Porro inter nos et Bethlehem erat grande intervallum magnae et profundae vallis, non tamen ita, quod necesse esset nos in vallem descendere, sed oportebat vallem gyrare, et super marginem vallis incedere usque Bethlehem per jugum altitudinis, in cujus cornu in alto benedicta civitas sita est. In ipso vero vallis medio vidimus locum, ubi pastoribus nuntiata fuerat nativitas Salvatoris. Dicunt autem historiae trium regum, quod, quando tres Magi cum suis exercitibus hic transibant super vallem, ut intrarent Bethlehem, tunc pastores in valle existentes, videntes insolitam stellam et exercitum illorum sequentes, cum festinatione ascenderunt sursum, ut viderent, qui essent, vel quo tenderent. Et cum intellexissent, quod puerum recenter natum quaererent, inceperunt eis recitare omnia, quae eis acciderant in nocte nativitatis pueri, et quo modo coelesti nuntio instructi didicerant, puerum illum esse Redemtorem mundi. Hoc audientes Magi amplius sunt gavisi pro eo, quod alios testes quam stellam reperissent, et aperientes bursas pretiosa munera propinaverunt illis pauperibus pastoribus pro bono nuntio. In hoc ergo consistentes loco mirabilia Dei laudavimus et congratulabamur regibus istis devotis. Et ita cum laetitia magna processimus.

De peregrinorum vexationibus, quas passi sunt, antequam ingrederentur in Bethlehem, ab Arabibus vel Midianitis.

Gaudium nullum in hoc mundo potest esse purum, etiam spirituale, et si videatur esse purum et inpermixtum ad horam, statim tamen redditur aliqua contrarietate obnubilatum. Et hoc in isto itinere experti sumus. De Jerusalem enim cum laetitia exivimus, et quanto Bethlehem propinquiores facti, tanto majori gaudio fuimus affecti, ut patuit per praefata. Deo autem disponente gaudium nostrum fuit satis terribiliter interruptum. Ut enim civitati benedictae appropinquavimus, ecce, exercitus Arabum contra nos venit, egrediens de Bethlehem, ex quorum aspectu consternati et perterriti fuerunt nostri ductores et nos conturbati; conglobavimus vero nos peregrini in unum, et Sarracenos ductores nostros cum patronis galearum nos praecedere permisimus, (167 A) et formidulosi nostro sic agmine ordinato contra raptores e diverso venientes processimus; non erat enim locus nec tempus fugae aptum, sed si fuisset, terga praebuissemus istis spoliatoribus. Cumque ad eos venissemus, et anteriores procedere vellent, obstiterunt illi, et viam praeoccupaverunt, ne quis transire posset, et amplius quam per horam ibi stetimus; ductores enim nostri et patroni cum eis de conventione tractabant, et multa clamosa litigia simul habebant, nemo tamen alium laesit quovis modo, quia orientales non procedunt statim ad laesionem personae, nisi vim vi repellere cogantur, nec erant nobis inimici Arabes illi, sed solum pecuniam a nobis exigebant, quam dicunt de jure sibi competere, ut saepe in sequentibus habebimus. Si enim vi et contra voluntatem eorum processissemus, dimisissent quidem, quia eramus plures quam ipsi, sed interim advocassent suos complices, et obsedissent nos in Bethlehem, et usque ad extremum nos coarctassent, et forte gavisi fuissent, si cum violentia eos pertransivissemus, propter majores accusationes, nec tamen aliquid potuissemus contra eos agere, quamvis nos plures essemus, quia ipsi armati erant hastis, gladiis et arcubus, nos vero inermes, demtis ductoribus nostris, qui etiam ferebant arma. Post multa parlamenta fuit conclusum, si vellemus intrare Bethlehem, quod solveremus XXIV ducatos, si non, redire nobis liceret in Jerusalem. Aperuimus ergo bursas [et] omnes solvimus pecuniam, quilibet taxam suam, et progressi sumus. Ipsi autem exactores in loco manserunt, dividentes spolia. Porro cum per bonum spatium ab eis essemus divisi, erupit de civitate alius exercitus Arabum, qui erant complices eorum, et ingesserunt se in peregrinorum cuneum, et cum magna irrisione et clamore penetraverunt per medium nostrum, trahentes nos, trudentes, pileos de capitibus peregrinorum projicientes, et suis jocis incompositis plures turbaverunt. In illo tumultu hoc mihi accidit: me enim in asino inter alios eunte venit unus Arabs a contra in equo, volens cuneum nostrum penetrare, sicut fecerant alii sui socii, et ut sibi locum transeundi darent, et viam liberam sibi facerent, hastam vibravit, et directe contra faciem meam eam direxit, cui propter multitudinem locum dare non potui, nec de asino cadere, sicut libenter fecissem. Et ita ictum venientis contra me coactus fui exspectare cum magno terrore et timore. Veniens autem forti ictu pileum de capite meo cum ferro acuto avulsit, et deridens praeteriit. Fui autem laetus, quia mansi illaesus, et tristis de asino descendi in tumultu ad quaerendum pileum, quem quidam peregrinus levaverat, et mihi eum reddidit. Fui bene contentus, quod ille artem tangendi cuspide rem, prout voluit, bene scivit, quia, si pro uno transverso digito (B) magis basse vibratam tenuisset, testam cerebri mihi perforasset. Erant autem illi nequam servi illorum, qui nos pecunia mulctaverant, et cum laetitia ad dominos suos exibant congaudentes eis de pecunia accepta et nobis insultantes.

De ingressu peregrinorum in Bethlehem in ecclesiam nativitatis Christi.

Cum prope essemus civitatem Bethlehem per jactum arcus ab ejus introitu, venimus ad locum, in quo erat cisterna David, quae ideo dicitur cisterna David, quia, ut habetur 2. Reg. 23. David de ea desiderabat bibere, cum esset in praesidio, et ipsa cisterna esset circumsepta inimicis, quo tamen non obstante tres fortes de exercitu David irruperunt castra Philistinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David, qui eam bibere noluit, sed Domino eam libavit. Est enim cisterna grandis, profunda et lata caverna, habens superius tria ora, sive tria foramina ab invicem distantia, per quae aqua de eodem lacu hauritur, et continet aquas copiosas, claras, sanas et frigidas, de quibus hausimus et bibimus. Vulgus tamen et incolae Bethlehem nunc abominantur et horrent aquas illas, quia quaedam mulier sarracenica aquam haurire volens ante paucos dies et incaute agens per os cisternae illapsa in aquam cecidit et mortua extracta fuit. Ab illa cisterna venimus ad latus civitatis benedictae Bethlehem, sed non sumus eam ingressi, et ad latus ejus transivimus contra orientem, et per multas murorum ruinas atrium ecclesiae beatae Virginis ingressi sumus, et ibi resignatis asinis suis custodibus ecclesiam sanctam ingressi sumus, et procidentes in facies nostras indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Et surgentes ab oratione de magnitudine et pulchritudine illius ecclesiae vehementer stupefacti sumus et admiratione suspensi. Et invenimus in ecclesia mercatores illos, qui in ecclesia sancti sepulchri etiam fuerant nobiscum, qui vendebant candelas; de quibus emimus, quia jam nox erat in foribus, et sol in occasu erat.

De visitatione sanctorum locorum, et primo de studorio St. Ieronymi, et de ejus sepulchro.

Ordinaverunt autem fratres processionem eo, quo dictum est fol. 94 A. et 110. B. Eduximus enim in asino nobiscum ornamenta et parmentaria[TR313] de monte Syon in Bethlehem, et dum quilibet staret in ordine suo, habentes similiter accensas candelas in manibus, incepit cantor hymnum de confessore uno: Iste confessor Domini etc. Et cum illo hymno de ecclesia exivimus in ambitu ad latus sinistrum, et in ambitu per quoddam ostium ingressi (168 A) per XIX gradus descendimus in unam pulchram testudinatam capellam. In hoc habitaculo erat studorium divi Hieronymi, in quo multos et duros labores habuit. Ibi totam Bibliam de Hebraico et Chaldaico in Latinum transtulit, et in linguam propriam et vernaculam, sicut ipse testatur in epistola ad Sophronium de nova editione, et in epistola de hebraicis quaestionibus; et prologos, epistolas, glossas et commentaria confecit. Ibi psalterium, sicut hodie illum habet ecclesia Romana, correxit, distinxit et ordinavit, et versum: gloria Patri, et filio, etc. ibi dictavit, multos ibi discipulos sibi adunavit, eos docens; virgo semper permansit; leonem ferocem domesticum et mitem fecit; jugem pugnam cum haereticis et vitiosis clericis et malis monachis habuit. Semper in labore fuit, et se in cella hac ita fatigavit, ut in strato suo jacens, funiculo ad trabem suspenso, supinus manibus se sursum traheret, et officium monasterii, prout poterat, exhiberet. Et his laboribus quinquaginta quinque annis et six mensibus desudavit. In hoc loco adoravimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus cum gratiarum actione (††).

Sepulchrum S. Jeronymi jam vacuum.

Huic capellae adhaeret alia capella haud longe a praesepio Domini, ubi sibi elegerat sepulturam, ut dicitur in epistola Eusebii, in qua S. Jeronymus jussit sibi fieri sepulchrum, adhuc [TR314] vivens, in quo post obitum gloriosi patris fuit locatum corpusculum maximis miraculis coruscum, ut dicit Eusebius. Hoc sepulchrum est adhuc hodie integrum, sed vacuum, marmoreis [TR315] tabulis ornatum. Corpus enim ejus fuit de Bethlehem Constantinopolin translatum, et inde Romam, ubi hodie ad S. Mariam majorem in pretiosa reconditum habetur tumba. In hoc ergo loco dictis orationibus indulgentias accepimus (†). Pro devotione ad S. Jeronymum legitur, S. Augustinum mare transisse ad visendum hunc locum, in epistola ad Cyrillum episcopum Hierosolimitanum. Nec potuit de fovea corpus transferri, eo enim translato in crastinum fuit iterum in fovea repertum, donec Jerusalem possessa fuit a gentilibus; tunc permisit se transferri Romam, ut habetur in ultima epistola Cyrilli.

Sepulchrum S. Eusebii, discipuli S. Jeronymi.

Alia crypta huic est annexa, in qua S. Eusebius, discipulus divi Jeronymi, est sepultus. Hic Eusebius, Cremonensis, Jeronymi discipulus dictus, vir eloquentissimus, inter alia vitam, miracula, obitum, sui praeceptoris luculento sermone conscripsit ad Damasum Portuensem episcopum, et ad Theotonem Romanorum christianissimum senatorem. Et quantae humilitatis fuerit vir ille, notatur in epistola, quam scripsit praefato episcopo. Ante hujus ergo Sancti tumbam procubuimus, patrocinia ejus postulantes, et indulgentias suscepimus (†). Obitum suum revelatione beati Jeronymi praescivit et prope tumbam S. Jeronymi sepeliri constituit, et eadem hora, qua ipse obiit, mortui sunt tres antea per beatum Jeronymum resuscitati. Inde argumentum destructionis haeresis cujusdam, ut habetur in epistola S. Cyrilli episcopi Jerosolymitani ad beatum Augustinum, in qua multa ad commendationem S. Eusebii dicuntur.

De loco circumcisionis Domini Jesu, in quo dicitur die octava circumcisus Jesusque vocatus.

Post hoc de crypta reascendimus et regressi in ecclesiam per medium ecclesiae transivimus ex adverso ad dextrum latus, et ascendimus in capellam, quae in eodem latere choro adhaeret, et ibi ante altare hymnos et antiphonas de circumcisione Domini depromsimus, et: Salve Regina, de beata Virgine, et prostrati locum sub altari deosculati sumus, et indulgentias plenariae (B) remissionis accepimus (††). Siquidem in hoc loco sacro fuit Dominus Jesus circumcisus die octavo, non enim poterat in specu, ubi natus fuerat, et in qua Virgo puerpera residebat, circumcidi propter tenebras, et forte circumcisores abhorrebant stabuli foetores, eportaverunt puerum Jesum, eumque ibidem circumciderunt. Sanctitati hujus loci attestatur odor dulcis refusus ob eo, nam dum quis se ad locum deosculandum incurvat, inusitatus quidam odor exhalat, qui delectat[TR316] et ad venerationem loci inclinat. Inaestimabilis est locus ille sanctitatis, in quo primo rupti sunt fortes abyssi magnae, et venit mundatio super universam terram, non aquae submergentis, sed sanguinis vivificantis. Sic enim in diluvio Noae omnes, quos aqua involvit, perierunt, sicut in diluvio sanguinis Christi omnes involuti vitam receperunt. In hoc loco nos peregrini gloriabamur pro eo, quod iam in omnibus locis fuimus, et ea loca deosculati sumus, in quibus Dominum Jesum suum sanguinem pretiosissimum fudisse legimus. Scilicet hic in circumcisione, in quo primo fontes abyssi, i. e. venae Christi, rupti sunt. II. In monte oliveti in loco agoniae Christi, fol. 184 B. III. in flagellatione et coronatione fol. 138. IV. crucis bajulatione, quando cecidit fol. 123. V. in crucifixione fol. 116. VI. in lateris apertione. Insuper ex nomine illo dulcissimo Jesu hic locus venerabilis redditur, quia hic primum mundo factum est salutiferum, cum non sit aliud nomen super terram, in quo oporteat nos salvos fieri, quam nomen Jesus. Hic enim est hoc unguentum effusum, de quo sponsa dicit Cant. 2: unguentum effusum nomen tuum.

De loco, ubi paraverunt se Magi cum vestibus et muneribus.

Cumque in loco circumcisionis laudes persolvissemus, incepit cantor hymnum: hostis Herodes impie. Et cum illo cantu gyravimus ad sinistram ecclesiae partem, et iterum ad latus chori adscendimus in capellam choro annexam, quae capella in eo loco stat, ubi Magi de dromedariis et camelis descenderunt, ante diversorium, super quod stella stetit, et hic munera offerenda de sacculis producentes aptaverunt, et se vestibus pretiosissimis ornaverunt, ut magnifice et curialiter regi nato apparerent. In hoc ergo loco in oratione genufleximus et indulgentias recepimus (†). Ad latus loci stat una cisterna, de qua servi Magorum hauserunt aquas pro bestiis suis, ad quam etiam accessimus et introspeximus. Cum sanctis ergo regibus disposuimus nos, ut cum laetitia et debita devotione in diversorium procederemus.

De specu dulcissimae nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et de introitu peregrinorum in eam et de devotione loci.

Exulta nunc peregrine, et in laetitia esto frater charissime, quia jamjam videbis locum sanctissimum et dulcissimum, fidelibus pariter et infidelibus venerabilem et devotum. Dico enim vobis, quod multi reges et prophetae, immo multi summi pontifices, episcopi et cardinales, imperatores, duces, nobiles, religiosi et saeculares voluerunt et desiderarunt videre, quae vos videtis, et non viderunt. Igitur cum juxta altare et cisternam praedictam staremus, incepit cantare jocundum hymnum de nativitate: Christe, redemtor omnium, ex patre patris unice etc. Et illum hymnum cantavimus sub eadem nota, quae in nostro ordine cantatur, et ubi in eo ponitur dies, nos locus cantavimus. Ubi ibi: hic praesens testatur dies, nos cantavimus: hic praesens locus testatur. Et ibi: ob diem natalis tui, nos diximus: ob locum natalis tui etc. Cum isto ergo cantu a loco praefato discessimus et ad chori parietem nos convertimus, et per ostium polito et candidissimo[TR317] marmore ornatum intrantes per sedecim gradus subter chorum in cryptam obscuram de se, sed pluribus lampadibus illuminatum descendimus, desuper jacente petra, sub qua natus est Salvator mundi Jesus Christus. Laudibus ergo praescriptis finitis, quae in processionali continentur, accessimus unus post alium ad altare ejus in capite speluncae, et in facies nostras in terram cecidimus, et sub ipso altari locum dulcissimae nativitatis Christi deosculati sumus, in quo loco candidus marmor jacet, artificiose in modum solis formatus, quia hic ortus est sol justitiae, et hic Maria Virgo intemerata lumen aeternum effudit, et hic per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux suae claritatis infulsit. Devotissime ergo et cum gaudiosis lacrymis ante lapidem ipsum nos prostravimus et adoravimus, in quo puer ille mirabilis egressus de virginali utero dicitur jacuisse. Immo quodammodo evidenti signo probatur ita esse ex mirifico et delectabili odore, quem ille percipit, qui oscula lapidi imprimit. Divina namque res est quaedam , et quae omnia superet suavis ad nostros sensus ab illo loco aspirans odor. Redolet enim ex eo loco, qui tamen vacuus cernitur omni materia odorifera, adeo intensus odor, ac si esset apotheca aromatum, superat tamen omnem vim pigmentorum. Nec hoc parabolice dico ad mysticum intellectum, sed in veritate assero, corporali sensu me ita percepisse totiens, quotiens me ad lapidis sacri deosculationem applicavi, nec perceptio illa est alicui singularis, sed omnibus locum deosculantibus datur haec gratia generalis, etiam ipsis infelicibus Sarracenis, ut manifeste cognoscant, mentitum Machometum, qui ipsam sacram nativitatem dicit in quodam loco solitario in horto sub palma, in suo abominabili Alcorano, ut habet Dominus Nic. de Cus. in cribratione Alcorani. L. III. C. 17. Non solum autem haec, sed omnia loca in quibus Dominus Jesus nudo corpore fuisse legitur, hoc privilegio fulgent, quod odor quidam dulcis ex eis spirat. Nec hoc mirum alicui videri debet, cum hoc idem legamus contingere ex Sanctorum tumbis et sepulchris. Illo ergo suavi odore allecti diutius in sancti lapidis deosculatione mansimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Nec suffecit nobis tempus ad contemplandum aliqualiter ineffabilem nativitatem virginei partus, cui libentissime operam dedissemus. Sed quid dicere possemus de illa ineffabili nativitate peracta in isto loco, etiamsi omne tempus nobis daretur, cum excedat facultatem humani ingenii et eloquii, et intellectus humanus[TR318] obruatur, et angelicus superetur magnitudine hujus facti? Certe nihil. Quia[TR319] tamen in hoc sacro loco apparuit Deus homo, verbum caro, immensus parvulus, aeternus puer, creator creatura, invisibilis visibilis, immortalis mortalis, omnia potens infirmus, dives pauper, dominus servus, coelum terra, sol tenebrae, ineffabilis patens; ideo, etsi ex una parte silere nos jubet immensitas,[TR320] ex alia tamen loqui percepta praecipit bonitas. Non tamen alia loqui de nativitate licet, nisi ea, quae locuti sunt devoti et contemplativi et sancti Dei homines. Tradunt enim docti et Sancti, ut S. Vincentius Ordinis Praedicatorum, et Ludolphus Carthusiensis et Jacobus Carthusiensis, cujus sermones per apostolicam sedem approbati sunt, et Simon de Cassia, modum temporalis nativitatis Christi. Adveniente enim hora illius gloriosissimae nativitatis Christi, incepit puer in utero matris Virginis mirabiliter gaudere. Unde Psalmus: exultavit ut gigas ad currendam viam. Ex quo gaudio mater Maria repleta fuit ineffabili jubilo in immensum, plus quam Elisabeth a gaudio Johannis in ejus utero exultantis, et incepit facies Virginis rutilare et incandere, quod Joseph hoc videns obstupuit, et dixit: O domina Maria, quid est hoc insolitum, quod agitur tecum? Respondit Maria, modo, pater mi, venit hora partus mei. Et ubi, inquit, obstetrices? curram, et vocabo aliquas. Virgo hoc prohibuit, dicens: sicut in conceptione pueri illius nullus fuit coadjutor, sic in ejus nativitate nulla erit obstetrix. Et hoc dicto abscessit ad interiora diversorii, ubi erat specus, desuper pendente petra, et ibi in oratione se posuit, in ecstasin venit, et perfusa ardentissimo desiderio rapta in spiritu fuit, ut quasi semetipsam nesciret, an in corpore an extra corpus esset, sicut accidit Apostolo, 2 Cor. 13. Et inter haec corpus incanduit, quasi ferrum ignitum, et in hanc scilicet orationem prorupit: ecce Domine Deus, pater coelestis, concepi unigenitum filium tuum, et nescio, quomodo in utero meo apparuit; nunquam enim ego spiritum et animam donavi ei, et vitam et membra ejus non ego ipsa compegi, sed tu mundi creator formans hominis nativitatem, et qui omnium invenisti originem, haec sine actione mea operatus es in me. Sed et exitum filii tui de me ignoro. Totum ergo Domine Deus tibi committo, fiat voluntas tua. Et hac dicta oratione ecce nubes lucida obumbravit eam, ita, quod videri non poterat, et (170 A) ad sublimissimum gradum divinae contemplationis rapta jocundissime delectabatur. In qua delectatione enixa est filium Dei, non solum sine sensu doloris, sed cum sensu maximae dulcedinis, ut impleretur illud Esaiae ultimo: antequam parturiret, peperit. Et sicut canit ecclesia: Sicut sidus radium perfert Virgo filium, pari forma, numquam sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Puer autem ex virginali utero procedens nudus in terram decidit, et communem aerem accepit, et primam vocem emisit, plorans, Sap. 7. Unde Jeronymus ad Eustachium de virginitate suadenda: Christus Jesus novem mensibus in utero ut nascatur exspectat, fastidio sustinet, cruentatus egreditur. Nec verum creditur, quod in Alchorano Mahometi dicitur, quod puer Jesus in puncto nativitatis suae matrem allocutus sit, ut habetur Lib. 2. C. 17. Nic. de Cusa, et quod amici Virginis eam pro stupro correxerint, quam infans mox clarissimis verbis excusavit, ut habet Alcoranus. Quae conficta mendacia Machometi sunt. Ad hanc pueri vocem Virgo ad se rediit, viditque infantem ante se vagientem, et se a gravidatione absolutam intellexit se peperisse, et sine dolore et sine corruptione. Et mox ipsum, quem genuit, devotissime adoravit, dicens: o Domine fili benevenisti de coelo in terram pro salvatione hominum. Tu enim es desideratus omnibus gentibus. Te adoro humiliter, quia creator meus; te deosculor suaviter, quia filius meus; et inclinans se reverentissima humilitate ad puerum deosculabatur pedes ejus, manus, caput et labia, et manibus suis eum levans de terra in sinum posuit, infantilibus membris, prout necesse erat, obsequium maternis officiis exhibuit, et demum pannis eum involvit, et caetera. Lucae 2. De hoc dicit Ambrosius: sicut, o Maria, quis nobis posset arcana cordis tui reserare, cum hunc adorares natum tuum, ut Deum tuum, et illic osculareris, ut filium? Porro in ipso filio suo statim tria agnovit. I. Felicitatem et beatitudinem animae ejus, et indesinentem divinae essentiae contemplationem; et hoc cognovit ex gaudio, ad quod ipsa rapta fuerat in ejus nativitate. II. Cognovit, ima summis esse conjuncta, et pacem redditatem inter Deum et hominem; et hoc percepit ex cantu et laetitia angelorum. III. Intellexit filii sui amarissimam passionem et mortem futuram; et hoc ex fletu pueri. Ex primo ipsa habuit beneficum gaudium, ex secundo laetitiam mirificam, ex tertio vero compassionem et magnam tristitiam. Et credunt Sancti, quod quandocumque puer flevit, et ipsa lacrymas inde fudit. Unde Bernhardus in persona Virginis sic puerum flentem alloquitur: dulcissime fili, noli flere, si exterius frigescit tua infantia corporalis, in charitate tamen calescit sancta mens et omnia. Unde et tu, fili mi, quia angelus Gabriel promisit mihi, te regnaturum in domo Jacob in aeternum, noli ergo flere. An forte ploras miseriam conditionis humanae, vel forte futuram tuam mortem? An forte ploratu tuo annuntias mihi planctum meum in separatione a te? Et tantum de illo. Nimis, fateor, evagatus sum extra propositum, sed da veniam, humane lector, quia hoc te scire volo, quod non est locus in tota terra sancta, cui magis affectus sim, et in quo divina pietas manifestius se peregrino (B) offerat. Nemo enim adeo durus et iners esse potest, qui se in hoc sanctissimo loco valeat a dulcibus continere lacrymis, nam et ipsi perditissimi et blasphemi Sarraceni, dum huc accedunt, abunde lacrymas fundunt, quia circa locum illum quodam singulari modo rapitur advenientium mens in dulcissimam et inusitatam devotionem, et sensibilitatem confert locus ille virtutem quandam devotius se habendi locato etc.

De praesepio Domini, et quale sit, et quale fuerit.

Nativitatis dominicae loco venerato convertimus nos ad dulcissimum Domini praesepe, quod ad VII passus est a loco praedicto. Et cum venissemus ad praesepe illud, devotissime deosculati sumus inclinantes nos in ipsum, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et simili odore, ut dictum est, recreati. Nec mirum, cum flos balsami in hoc praesepe positum sit. Beatissima enim Virgo Maria puerum pannis involvit et in praesepe posuit, quia non erat ei locus in diversorio, in quo pastores angelo docente puerum invenerunt. Hoc praesepe stat sub petra desuper pendente, in quo peregrini priores dicunt se vidisse ferreos circulos et clavos, ad quos ligabantur bestiae, et Christo ibi jacente stabant ibi ligati bos et asinus, cognoscentes et adorantes Dominum suum, ut dicitur Esaia 1. Ostendebatur etiam olim lapis ibi, quem Virgo mater supposuit capiti parvuli, quia pulvinar aut simile non habuit; sed lapidem foeno texit. Unde ecclesia cantat: Foeno jacere pertulit, praesepe non abhorruit etc. Erat autem praesepe Domini saxeum, ex eadem petra excisum, quae superpendebat, sicut hodie sunt praesepia in illis terris. Nec intelligo, quod dicitur communiter, quod S. Helena tulit praesepe ligneum de loco, et posuit marmoreum, et verum praesepe transtulit Constantinopolim, et inde dicitur esse translatum Romam in ecclesiam lateranensem. Nisi vellemus dicere, quod Joseph forte de lignis contexuit praesepe, et posuit super praesepe saxeum. Et tunc oportet dicere, quod Joseph bovem et asinum secum in locum duxit de Nazareth, sicut plures dicunt. Porro praesepe illud, quod hodie est in loco, est marmoreum, tabulis albis expolitissimis factum in loco vero praesepis Domini, et subtili schemate ornatum; quod deplorat Chrysostomus, dicens: O si mihi liceret illud praesepe videre, in quo Dominus jacuit! Nunc nos Christiani quasi pro honore tulimus lutum, et posuimus argentum. Sed mihi pretiosius illud est, quod ablatum est. Nam argentum et aurum miratur gentilitas, christiana fides et devotio miratur luteum illud praesepe, quia qui in illo praesepi natus est, aurum condemnat et argentum. Non condemno eos, qui honoris (171 A) caussa fecerunt, neque etiam illos damno, qui in templo fecerunt vasa aurea, sed admiror Deum creatorem mundi, qui non inter aurum et argentum, sed in luto nascitur. Haec ille. Sunt enim praesepia illius terrae aut saxea aut lutea, et non de asseribus aut truncis facta. Habet autem praesepe modernum quatuor palmas in longum, et tres in latum, paulo minus. Porro tabula polita marmorea, quae ex opposito stat illi, quae ante praesepe genibus flexis stat, est valde subtiliter polita, sicut speculum, et insigne hoc ex ea resultat: diligenter enim et curiose inspecta resultat imago senis barbati, in dorso jacentis super mattam, in habitu monachi defuncti, et juxta eum leonis effigies. Et haec imago non est facta arte vel industria, sed ex ipsa politione de se, sine intentione polientis est inducta; sicut saepe videmus in mensis ligneis nodosis, laevigatis, contingere, in quibus nonnumquam post laevigationem et politionem apparent diversarum rerum effigies, sine intentione artificis inductae. Sic et ibi contigit. Dicunt tamen, hoc esse factum ex intentione divina ob praecipuam sanctitatem gloriosi Jeronymi. Haec imago non videtur ab omnibus, sed solum ab his, quibus ostenditur, et qui sciunt; qui vero nescit, nunquam poterit eam videre. Unde, dum primo mihi ostendebatur, putabam, quod frater ille, qui mihi ostendebat, joco diceret, se videre in lapide St. Jeronymi imaginem, nec potui per me ipsum videre, donec frater digito ostendit mihi lineamenta[TR321] lapidis, et tunc manifeste vidi, ac si fuisset subtiliter depicta. Legitur in epistola Cyrilli ad Augustinum de miraculis beati Jeronymi, quod in ecclesia Syon antiquis temporibus erat quaedam S. Jeronymi sculpta imago, quae maximis claruit miraculis.

De loco, ubi sedit beata Virgo cum puero, quando venerunt tres Magi cum suis muneribus.

Perspecto praesepio sacro convertimus nos a praesepio ad altare, quod ante ipsum stat in distantia duorum vel trium passuum, et ibi est locus, ubi sedit beatissima Virgo Maria, habens puerum Jesum in gremio, quando tres reges ingressi cum suis muneribus ea obtulerunt. In illo loco nos etiam cum tribus regibus in facies nostras procidimus, et nos ipsos obtulimus Christo Domino, et indulgentias accepimus, cantantes hymnum de tribus regibus, et orationes (†). In quanta autem reverentia et devotione hi tres reges sua munera obtulerint, patet Matth. 2. Nec credendum est, quod illa munera, [TR322] etiam praeter mysticam significationem, fuerint exilia. Dicunt enim historiae, quod primus, Melchior, rex Arabum, obtulit aurum in pecunia, et parvum pannum aureum, qui manu concludi poterat. Hunc pannum Alexander Magnus accipiens de omnibus terris sibi subditis aurum confecit de omni auro, concludens eum manu in signum potentiae, et venit in regnum Arabiae. Dum autem Melchior pannum illum puero in manum poneret, statim in (B) cinerem resolutus est, ut ostenderetur, Christi regnum non esse de hoc mundo corruptibili, ut dicitur Joh. XVIII. Dicitur etiam, quod ille rex obtulit Christo XXX argenteos, quibus postea venditus fuit, ut patuit fol. 163. A. Secundus, rex Saba, Balthasar, obtulit thus copiosum. Tertius vero, Caspar, rex Aethiopum, obtulit myrrham pretiosam. Nonnulli tamen dicunt, quod singuli omnia tria obtulerunt.

De cisterna, in quam cecidit Magorum stella ministerio suo expleto.

Oblatione nostra peracta in oblationis loco descendimus in ipsa crypta usque ad finem, et in angulo sinistrae partis cryptae ad unum foramen venimus non magnum, sub quo est cisterna profunda; non tamen potest de ea hauriri aqua, propter aedificia superaedificata. Tempore autem Christi erat cisterna patens. In hanc cisternam dicitur cecidisse stella illa, cujus ministerio ducti fuerant Magi ab oriente, et ibi reducta fuit in praejacentem materiam. Hujus opinionis sunt multi doctores catholici. Et in hujus memoriam derelictum fuit ibi foramen illud. De hoc puteo sic loquitur S. Gregorius, episcopus thorunensis, in libro miraculorum, tempore beati Gregorii papae, dicens: est in Bethlehem puteus magnus, de quo Maria gloriosa fertur aquam hausisse, in quo saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, stella scilicet illa, quae tribus Magis apparuit, venientibus enim devotis ac recumbentibus super os putei, operiunt eorum capita linteo, tunc in cujus meritum obtinuerit, videt stellum ab una parte putei super aquas transmigrare ad aliam, in illo modo, quo solent per coeli circulum stellae transferri. Et dum multi aspiciunt, illis tantum videtur, quibus est mens sanior. Nam nonnullos audivi, qui eam asserebant se vidisse, nuper autem Dyacimus amm. [?] retulit, quod eam quinque vicibus aspexit, sed duobus tantum apparuit.

De secundo specu beatae Virginis et de ejus lacte apocrypho.

Non longe a foramine cisternae est ostium, per quod ingressi sumus in unum alium specum, qui venerabilis est propter inhabitationem beatae Mariae Virginis. Dicunt enim historiae, quod ad divulgationem pastorum et ad adventum trium regum venerunt multi de Jerusalem, et ad specum ingressi puerum cum Maria matre ejus venerabantur. Quod Maria cernens et Herodem metuens fugit clam de anteriori antro et interiorem ingressa ibi occulte residebat. Dereliquit autem in anteriori antro ex festinantia jacere in praesepio camisiam longam, in qua genuit juxta morem puerperarum in illis terris. Dereliquit etiam pannos, quibus primo involverat puerum, et lapidem, quem capiti pueri supposuerat, et foenum, in quo jacuit. Illa omnia in praesepio manserunt et conservata fuerunt integra et incorrupta divino nutu ab eo tempore usque ad tempora S. Helenae, quae ea reperit, ut patebit fol. 178. A.

Porro in spelunca secunda, in quam [TR323] confugerat, erat petra vel rupes, quae prominebat, in qua solebat beatissima Maria sedere ad lactandum puerum. Contigit autem casu die quadam, quod de mamilla Virginis gutta lactis cecidit super petram, et de petra deorsum stillare coepit ex tunc, usque nunc, qui humor est lactei coloris, medica rubedine mixtus, nec potest cohiberi stilla illa. Peregrini autem supponunt vitriola, et guttas decidentes capiunt et ad transmarinas partes deferunt, dicentes, esse lac beatae Virginis. Inde est, quod in multis ecclesiis inter reliquias ostenditur lac beatae Virginis, sicut in Colonia ad altare in Capitolio, et in Kyrchen, monasterio monialium Ordinis (172 A) [TR324] Praedicatorum. Et hinc inde per Italiam, Franciam, et Alemanniam. Et saepe ante experientiam miratus fui, unde lac illud esset, vel a quo collectum et conservatum fuisset, donec didici experientia, quod nihil aliud est, quam humor de rupe subterranea stillans. In mea prima peregrinatione vidi rupem, sed in secunda fuerunt trabes et trunci in specum inducti et loci alteratio facta.

Absit tamen a me, ut per hoc dictum aliquid demam honoris, laudis et reverentiae [TR325] beatissimae Virgini Mariae. Possibile enim est, aliunde lac conservatum esse, vel miraculose alicui datum, vel quod rupes praedicta, super quam lactis gutta cecidisse[TR326] dicitur, virtutem accepit ab illa coelesti guttula lactis, quod semper lac stillet. Nam si ex tumba marmorea beati Nicolai, et de tumulo St. Waldburgis in Cistania oleum incessenter [TR327] resudat, ut hoc facto Dominus quandam singularem excellentiam, in suis Sanctis ostendat: quid mirum, si petra illa lac stillat, ut in eo matris suae dignitatem et praecellentiam manifestet?

Lac Virginis gloriosissimae virtuosissimum est, utpote de coelo manans. Sic enim canit ecclesia: Sola virgo lactabat ubere de coelo pleno. Et quis dulcedinem illius lactis potest exprimere? Numquam fuit aliqua mater, quae lac tam saporosum ministraret filio suo, sicut mater, Virgo cuius nomen est, quia lac aliarum mulierum multum habet impuritatis, et ita non potest esse ita magni saporis: lac autem Virginis Mariae sic fuit a Spiritu sancto depuratum, et purificatum, quod factum fuit dulcissimum, et nimium saporosum; et quia fuit optimi saporis, fuit ex consequenti optimi nutrimenti. De isto lacte dicit Anselmus: Lacta Maria creatorem tuum, panem coeli, pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut ille pro te percutienti praebeat maxillam. Sic enim lac illud puerum Jesum roboravit et confortavit, ut amarissimae passionis calix sibi dulcis esset, et omnem injuriam a nobis illatam faciliter condonare posset. Ad gustum hujus dulcissimi lactis admissuus fuit St. Bernhardus, cujus dulcedine allectus omnia hujus mundi de post sibi amara videbantur. In hac ergo tenebrosa spelunca in oratione procubuimus et pro gustu lucidissimi lactis Virginem rogavimus.

De specu, in quo corpora sanctorum innocentium puerorum sunt sepulta.

Juxta praedictum specus est alius specus, in quem non nisi curvato dorso ingredi poteramus, et ab intus est locus in latere speluncae ad latus sinistrum satis profundus. In hanc speluncam fuerunt projecta corpora multa millia sanctorum innocentum, quos Herodes, quaerens in eis Christum, mactavit. Ibi ergo dictis orationibus indulgentias recepimus (†). Quidam autem de peregrinis in ipso specu in terrae pulvere quaerebant cum lumine reliquias de sanctis innocentibus, sed minime inveniebant, (B) dudum enim fideles asportaverunt ea, et dispersae sunt reliquiae innocentum puerorum in ecclesias orbis. Nam Venetiis in Muriano sunt in una tumba circiter centum corpora innocentum. In Nuremberga ad Praedicatores vidi integrum corpusculum de innocentibus. In Argentina ad Praedicatores habent etiam unum integrum corpus de eis. In Basilea ad Praedicatores habent in una pretiosa monstrantia manum unam et aliquot articulos de eis. In Ulma ad Praedicatores habetur una camisia parvula sanguinolenta, et ictibus gladii perforata, quae fuit unius parvuli de innocentibus. Nobiles, qui vadunt in Jerusalem, singularem habent quaestionem de reliquiis sanctorum innocentum, nescio qua ratione. Fuit enim quidam nobilis inter nos praedives, qui per se in specu illo pulveribus eversis et terra quaesivit reliquias, et cum nihil inveniret, transivit ad Sabothytanco, Calinum majorem, Sarracenum, protectorem peregrinorum, et per interpretem promisit ei, centum ducatos se daturum, si unum integrum corpusculum sibi procuraret. Auditum etiam fuerat, quod Sarraceni ea haberent et venderent. Cui respondit Calinus, quod corpora illorum puerorum essent translata ad Chayrum, et dominus Soldanus ea haberet in sua custodia, et cui vellet venderet, et nullus alius esset in toto suo regno, cui liceret vendere corpora infantum, nisi sibi. Hoc ut audivit miles ille, cogitavit ire ad S. Catharinum cum aliis, ut veniens in Chayrum emeret puerum. Porro suspectum fuit mihi hoc forum tamquam ludibriosum, dolosum et injustum, et ideo ad quendam expertum me contuli, et cum eo scrutinium habui super hac re, quid sentiendum esset de illis corporibus puerorum, quae vendit Soldanus? Dictum autem fuit mihi pro certo, quod Sarraceni et Mamalucci recipiunt corpora abortivorum et puerorum recenter natorum et mortuorum, et ea incidunt cultellis, et vulnerant, et vulneribus impressis balsamo, myrrha et aliis conservatis corpuscula illa conficiunt, et regibus, principibus et divitibus christianis pro corporibus sanctorum innocentum vendunt. Et illi dantes copiosum aurum et argentum putant se recipere corpora puerorum sanctorum et recipiunt corpora parvulorum damnatorum. Et ita Christi fideles deluduntur, et pecuniis spoliantur. Sciunt enim infideles illi ardens desiderium nostrum pro habendis reliquiis, et ideo disponunt ligna, tamquam de sancta cruce et clavos, et spinas, et ossa, et multa talia, ut incautos deludant, et pecuniis spolient. Non multi valoris sunt apud me reliquiae novae de transmarinis partibus asportatae, praecipue[TR328] quae sunt emtae a Sarracenis, vel ab orientalibus Christianis falsis. Secus est de lapillis sanctis a locis sanctis etc. Igitur de specu sepulchrorum innocentium egressi sumus, nec ulterius processimus.

Est enim ab isto specu consequenter transitus arctus per petram incisus, quem fratres Minores fecerunt occulte, ut per eum de capella S. Nicolai, in qua horas perficiunt, (173 A) possent intrare et exire ad locum nativitatis Christi. Unde omnibus modis occultant transitum illum, etiam peregrinis, ne per eos in notitiam Sarracenorum et orientalium Christianorum perveniat, quia statim transitum obstruerent, et fratres locum amitterent. Ego [TR329] ex Dei dono et fratrum Minorum caritate ad me, quandoque per integram noctem solus fui, clausis omnibus ostiis ecclesiae et speluncae, in sanctissimo loco nativitatis Christi immissus per occultum istum aditum.

Egressi ergo de specu innocentum per obscurum transitum, per quem veneramus, reversi sumus in specum vel cryptam nativitatis Christi, et ibi iterum prostrati loca sancta nativitatis et praesepis, et locum sessionis beatae Virginis, quando a tribus regibus accepit munera, deosculati sumus. Porro consistentibus nobis inter loca illa sancta, venit mihi in mentem raptus, quem passa fuit beatissima Paula, peregrina, in hoc loco existens, quae, audiente Jeronymo, jurabat, cernere se infantem, pannis involutum, vagientem in praesepio Deum, venientes pastores laudantes, adorantes Magos et stellam fulgentem. Desuper matrem Virginem, nutritium sedulum et caetera illius nativitatis mysteria utrisque oculis intuebatur. Quapropter allecta in loco illo se in perpetuum mancipavit in Dei servitium, ut dicit beatus Jeronymus de peregrinatione S. Paulae.

Finitis itaque orationibus de specu adscendimus et finem processioni fecimus. Ingressi autem ambitum locavimus nos per societates, et ea, quae de Jerusalem in sacculis nostris asportavimus, produximus, et comedimus, et de aqua bibimus. Sunt autem aquae cisternarum Bethlehem frigidiores, clariores, saniores et dulciores, quam umquam viderim in aliquo loco transmarino. De his aquis in abundantia habuimus gratis. Videtur enim peregrinis omnibus labor tolerabilis, dum aqua recens habetur; nullam habent quaestionem de cibariis coctis, nec de vino, nec de lectisterniis, nec de aliis est quaestio, nisi de aqua frigida et sana. Sumto ergo cibo et potu quidam in locis, ubi comederant, collectis membris ad dormiendum se locaverunt, major tamen pars spreta quiete reingressi sunt ecclesiam et sanctas vigilias juxta praesepe Domini continuabant orationibus vacantes.

De divino Officio in Bethlehem celebrato, et de Missa summa

Media nocte sacrista cum tabula cucurrit per ambitum et dormientes ad matutinale Officium excitavit, quod fratres in specu nativitatis legerunt, quo finito incepimus solenne Officium: Dominus dixit ad me etc., quod per mundum cantatur in nocte nativitatis Christi. Et praecessit pater Gardianus cum suis ministris, induti sacris, ad altare super locum nativitatis Christi, et ita in specu officium cantavimus. Sub Officio quidam devoti saeculares communicaverunt. Sacerdotes vero celebraverunt in altari circumcisionis et in (B) capella trium regum superius et inferius in altari juxta praesepe Domini, et post Officium in altari nativitatis Domini. Et ita continuavimus divina Officia usque ad claram diem.

De loco, ubi erravit in via Joseph cum Maria et puero.

Finitis Missis statim ascendimus asinos et de monte Bethlehem in vallem descendimus, ut visitaremus ecclesiam Gloria in excelsis, ubi pastores vigilabant in hora nativitatis Domini. In ipso autem descensu venimus ad capellam quandam profanatam et semiruptam, quae in memoriam subjectae rei gestae est in loco illo fundata. Dicunt enim, quod dum Josephus ex angeli jussione admonitus fuit per somnium, ut fugeret cum matre et filio in Egyptum, ut habetur Matth. 2, surrexit, et festinavit fugere de Bethlehem, et hic descendit contra vallem, volens per vallem descendere in Sodomam, et inde ascendere, et trans Jordanem proficisci per viam, per quam filii Israel intraverunt terram, quia ignoravit compendiosiorem viam esse in Egyptum, cum numquam prius Egyptum viderit. Dum autem huc venisset in locum capellae, occurrit ei angelus, et viam ad Hebron ei monstravit, et de Hebron in Gazam, et ita per oram maris magni eum in Egyptum direxit. In illo ergo loco oratione fusa indulgentias recepimus (†). Acceptis autem indulgentiis, cum parum ab hoc loco descendissemus, venimus ad ruinas murorum in clivo, ubi etiam quondam capellam stetisse comprehendimus in hujus rei memoriam. Cum enim angelus a pastoribus recessisset, et illi in via essent, ut ascenderent in Bethlehem ad videndum puerum natum, in ipso ascensu fluctuare coeperunt, gravis enim cordibus eorum se ingerebat angustia, et torquebantur haesitatione mirabili spiritus eorum, ne visio, quam viderant, seductio et illusio essent, et ita aliquod periculum nescientes incurrerent. Cumque super his in loco stantes conferrent, et Dominum deprecarentur, ecce angelus Domini affuit, eosque de rei veritate certificat. Qui procidentes gratias egerunt, et festinantiores ascenderunt. In hoc ergo loco etiam gratias egimus et indulgentias recepimus et progressi sumus (††).

De ecclesia: Gloria in excelsis Deo, ubi pastores erant vigilantes.

Per clivum consequenter descendimus per hortos olivarum, et in vallem venimus latam, arvis et agris consitam. In medio autem vallis vidimus ruinas magnas murorum, et antiquorum aedificiorum reliquias, et ad illas ruinas nos convertimus. Et cum ad locum venissemus, invenimus ecclesiam desolatam et dissipatam, cujus tamen anterior pars remanserat. Cantor autem incepit alta voce angelicum hymnum: Gloria in excelsis Deo; et nos prosecuti sumus: Et in terra pax etc., cum magna solennitate. Cum illo ergo cantu per ruinas intravimus, et in chorum descendimus, in quo adhuc stat altare contaminatum; tamen pergentes. Cum magna ergo alacritate cantavimus Gloria in excelsis Deo et antiphonas (174 A): quem vidistis pastores etc., et illam: Angelus ad pastores ait etc. Post cantum oravimus in silentio et indulgentias recepimus (†). Illa ecclesia stat in loco, in quo pastores simul erant in hora nativitatis Domini Jesu, et ibi angelus Dei apparuit et astitit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit eos, dicens: Annuntio vobis gaudium etc. Lucae II. In hac etiam ecclesia est locus sepulturae pastorum illorum. Nam dum morerentur, in nullo alio loco sepeliri volebant, nisi in loco gaudiosae apparitionis angelorum, ubi audierant multitudinem coelestis militiae cantare: Gloria in excelsis Deo. Super hunc locum aedificavit S. Helena illam ecclesiam, et monasterium monialium juxta eam, de quo etiam adhuc hodie in ruinis apparent rota et locutoria, sicut moniales solent habere, et dicebatur monasterium ad Gloriam in excelsis. Fuit autem satis magnum in circumferentia, sicut hodie cerni potest, et de lapidibus quadratis et sectis fuerunt muri ejus per circuitum, sicut videtur in cumulis lapidum ibi jacentium, quos Sarraceni nullatenus possunt auferre. Dicitur enim pro certo, quod, quando conantur aliquos lapides asportare, tunc lapides ita gravescunt, quod nullo modo possunt eos abducere, nec bestiis, nec humanis auxiliis. Unde in clivo montis jacent aliqui lapides, quos per aliquod spatium asportaverunt, sed tandem coacti gravitate in via dimiserunt. [TR330] Unde nulli sit dubium, si possent asportari, ante centum annos fuissent deportati. Locus ille ab antiquo fuit primus sancta inhabitatione solemnizatus. Nam Jacob patriarcha hic habitavit, quia, ut dicitur Genes. 35., quando sepelivit uxorem suam Rachel in via, ut dictum est fol. 166 A., abiit inde, et fixit tabernaculum trans turrim Ader, i. e. gregis. Ubi Jeronymus dicit, quod locus ille est prope Bethlehem, in loco, in quo grex coelestis Gloria in excelsis cecinit, ut Magister in Spec. histor. juxta hunc locum allegat. In hoc loco Ruben, primogenitus Jacob, cum Bala uxore patris sui dormivit, et stratum ejus maculavit. Et inde maledictionem paternam incurrit.

Campus ille est ager Boas, in quo Ruth, Moabitis, colligens spicas metentium fugientium [fugare ipsam conantium], sua virtute dominum agri ad se inclinavit, eumque in matrimonium suscepit, et in hoc agro meruit effici mater in genealogia Christi, ut patet Ruth per totum, et Matth. 1. In arvis illius campi ponit David oves patris sui, ibique leonem contra se venientem [TR331] dirupit, et ursum strangulavit. De hac victoria bestiarum jactavit se David coram rege Saule, et animum accepit etiam aggrediendi gigantem Goliam Philistaeum, ut habetur 1. Reg. 17. Et credibile est, quod plures leones et ursos interfecit in hoc loco, quia dicitur Sirac. 47: David cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut agnis ovium.

Extendit enim se vallis illa contra orientem, usque ad Sodomam et mare mortuum, juxta quod propter aquas Jordanis multae ferae diversarum specierum currunt, et noctibus pro praeda per valles ad gregum custodias ascendunt, et animalia domestica rapiunt, si possunt. Ideo David vigil pastor ascendentibus bestiis occurrit et occidit. Sic in (B) hora et nocte nativitatis erant in valle pastores, custodientes vigilias nocte super gregem suam. Porro circa hoc solet fieri quaestio: quomodo pastores potuerunt custodire vigilias noctis, cum esset hiems, et terra gelu constricta, et nivibus cooperta? Ad hoc dicunt orientales, quod pastores bis in anno, scilicet vernali et hiemali tempore vigilias super greges custodiunt. Nam in partibus orientis aestas et hiems non generaliter totam terram immutant, sicut in partibus occidentalibus. Inveniuntur enim in aestate valles frigidissimae, adeo, quod in mense Augusti villani glacies et nives in locis umbrosis vallium reperiunt, et ad vasa terrea ponunt, et in civitatibus vendunt divitibus, qui vinum in eis refrigerant. Sunt etiam montes aliqui adeo frigidi, quod semper habent cacumina nivibus operta, sicut mons Libani, de quo dicitur Jerem. 18: Numquam deficiet nix Libani. Candia, insula calidissima, numquam caret nivibus in certis vallibus et cacuminibus, sicut manifeste vident in aestate contra Candiam navigantes. E contrario reperiuntur valles adeo calidae, ut numquam possit ibi nix aut glacies ad horam manere, etiam in medio hieme; similiter montes, prae caumate calvi sunt, omni viriditate carentes. De his autem vallibus calidis est haec Bethlehemitana una, quae nives nescit, glacies ignorat, et in ea circa festum nativitatis Domini hordeum incipit habere spicas, et ideo ex aliis locis mittuntur in eam bestiae, ut hieme ibi pastum habeant et impinguentur, et emunt ibi certas petias terrae ad tempus. Ideo lingua eorum tempus nativitatis Domini dicitur tempus ad herbas. Per aestatem autem fervescente sole est terra arida et adusta, et cum in Septembri solis fervor mitescit, omnia terrae nascentia incipiunt virescere, sicut apud nos in Aprili, nisi quod virgulta non producunt illo tempore flores. Nec tamen est calidum illud tempus, sed recens, quo homines affligi possunt frigore. In Majo vero est plena messis. Ex quibus omnibus patet, quod tempore nativitatis Christi poterant manere pastores cum gregibus in valle, quia erat calida et virens, nec gelu constricta erat terra, sicut forte erat superius, ubi Christus fuit natus, ubi et nives, et glacies et gelu erant. Patet etiam ex dictis, quod non duo vel tres pastores ibi erant, sed multi per totam vallem, forte ultra XL, quia non solum de Bethlehem, sed de regionibus per circuitum erant ibi bestiae cum suis pastoribus, nocte dieque ibi manentes. Et necesse fuit adesse multos, propter leonum, ursorum et aprorum incursum, et propter fures et latrones, qui ab antiquo usque hodie in solitudinibus Jordanis morantur, viventes solum de furtis et rapinis, contra quos necesse erat esse multos pastores, qui non solum vocibus, sed et fustibus arcere possent a gregibus tam nocivas bestias, quam bestiales homines. Et hi pastores omnes in nocte nativitatis ad angelorum jussum ascenderunt in Bethlehem et invenerunt infantem in pannis involutum et positum in praesepio. Potuit tamen esse, quod tres inter eos, qui erant principaliores, alios regerent, et illorum trium sepulchra sunt in ecclesia praedicta. De hoc loquitur venerabilis Beda in Hom.: Pastores loquebantur etc.: sic dicit: Angeli apparuerunt pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus terra gregis vocabatur, et uno milliario ad orientem Bethlehem, ubi etiam nunc trium pastorum illorum monumenta[TR332] in ecclesia monstrantur. Haec Beda. Quare etiam Jeronymus in epistola ad fratres de vigiliarum sanctitate nominat pastores illos sanctissimos. In custodiarum eorum valle illa fui aliquoties tempore calidissimo, quo omnia virentia aruerunt, et tamen semper in ea vidi greges ovium et caprarum. In alia parte vallis ex opposito Bethlehem est villa in amoeno loco sita, in qua vidimus grandes murorum ruinas, et dicitur ibidem fuisse monasterium sanctae Paulae et suarum virginum. Visis ergo, quae dicta sunt, rursum asinos ascendimus et contra Bethlehem tendimus, in clivo autem vidimus primaevam dispositionem loci nativitatis Christi melius, quam in ipso loco. Sicut et dispositio sancti sepulchri melius videtur in hortis juxta Acheldama, quam in ipso sepulchro, ut supra patuit. Vidimus enim in clivo Bethlehem petras et rupes latas excrescentes, sub quibus erant cavernae latae, habitacula pauperum, qui propria non habent domicilia. Et talis in principio erat locus nativitatis Christi, ut patebit.