Sed nocte jam incipiente confortatus est ventus et nimis invaluit, projecitque nos in eurippos ad loca asperrima, scopulis et rupibus plena, in quibus non potest fieri nocturna navigatio. Applicuimus autem ad radices cujusdam scopulosi montis et bolide ejecto fundum quaesivimus, ad stabiliendam ibi navem, quia tenebrae subito nos praeoccupaverant, quod non poteramus adire aliquem portum signatum, nec ulterius procedere. Cumque jam prope montem essemus Galêam vertere conarentur, mox violenter a vento impulsa et fluctibus mota importune girare cepit, et minabatur cum prora in cautes et scopulas montis incidere, et sic Galêa dirupta fuisset. In ipsa autem navis gyratione Galioti periculum cognoscentes horribili clamore caelum implebant et discurrebant, seque ad evasionem disponebant. Interea duo Episcopi et nos cum illis inferius eramus, et famuli Episcoporum ad foramen carinae currebant, qui erant superius, ac desperate clamabant: O domini venite sursum, navis rumpenda mergetur. Ad hunc clamorem Episcopi cum suis tumultuose surgentes ascenderunt. Similiter et alii fecerunt, et facta fuit compressio (B) magna in scalis et cursus mirabilis omnium ad puppim festinantium, ut in scaphas ejectas saltarent. Servi et domini Patroni cum gladiis abscissis funibus scapharum in mari eas cadere permiserant, ut periculo submersionis instante ipse cum fratre et uxore fratris et aliis domesticis suis primi evaderent. Verumtamen nemo adhuc in scaphas descenderat, et si unus, descendisset, intolerabilis tumultus factus fuisset. Multi enim de alto in scaphas saltassent, laesique fuissent, et alios laesissent, qui eos ad mare projecissent, et in scaphis existentes cum gladiis et cultellis evaginatis aliis ingressum eos prohibuissent: quia in istis angustiis scaphae nimis replentur et merguntur, et pauperes vitae suae consulere quaerentes ante alios festinant, quos nobiles et servi nobilium gladiis necant. Illos etiam, qui se manibus ad navem vel remos suspendunt, ut in scapham labantur, alii videntes periculum in scaphis existentium gladiis digitos et manus eorum abscindunt, qui cadentes deorsum in mare submerguntur. Audivi horrenda ab his, qui talibus periculis interfuerunt, quale nunc nobis erat in foribus. Sed Deus etiam hac vice nos liberavit, et tumultus cum pace sedatus fuit, et navis ad scopulos alligata, et vela dimissa et anchorae ejectae. Porro Galêotae illi, quorum negligentia in tantum periculum venimus, graviter fuerunt plagis vapulati, et dure castigati; sed nos peregrini intercessimus pro eis, misericordiam divinam imitantes, quae nos sine meritis conservavit a morte. In crastinum processimus, et in sinistra parte Iaderam Dalmatiae civitatem dimisimus, et ventum secuti processimus. Vesperante autem die, durus incepit flare ventus, et sero facto ingravatum est mare valde super nos. Injecti autem euripis incidimus loca asperrima, nec ad litus applicare ausi fuimus timentes Scillam aut Charybdin incidere. Ad quoddam canale latum venimus et celerrimum ventum in eo habuimus, et tamen in medio canalis navem stabilire tentavimus. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae altitudinem. Ulterius ergo processimus et factae sunt tenebrae occidente sole, nec poteramus sine magno periculo longius navigare. Quaesito ergo cum bolide fundo, invenimus quidem sed disproportionatum; nihilominus tamen ibi anchoram magnam ejecimus, pro stabilimento Galêae, quae fundum petens non invenit, nec scopulos, nec saxa, nec arenam, quibus mordacem dentem infigere posset, sed currentem Galêam sequebatur arans terram, quod tamen nobis erat molestissimum. Cum ingenti ergo labore retracta anchora et in alio loco ejecta sicut prius sequebatur, sicut aratrum equos. Iterum autem ea levata in tertio loco injecimus quae adhaesit quidem saxo, sed dum staret Galêa, et ad rudentem pendens hinc inde moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem sequebatur Galêam, sed statim reperto alio scopulo haesit. Ibi ergo sic pendentes mansimus [TR40] per noctem. Porro nos peregrini ad quietis loca nos recepimus. Sed dominus Patronus cum omnibus gubernatoribus et Galêotis totam noctem insomnem duxerunt, omni momento interitum nostrum et suum expectantes. Nam ventus erat validus, et (22 A) movebatur Galêa importune valde, quia non erat portus ubi stabamus, quo a vi ventorum protegeremur. Idcirco timebant domini gubernatores, quod anchora a scopulo solveretur, vel quod spirae rumperentur et quicquid horum contigisset, in interitum ivissemus. Eramus etiam in Carnero, qui est periculosissimus maris gulphus, et impetuosissime currit ibi mare, contra portum Anchonensem. Ideo propter instans periculum devenit dominus Patronus, quod statim adepto portu Parentino cum omnibus peregrinis vellet navigare ad insulam S. Nicolai ibique Missas pro gratiarum actione legere et cantare, quod et factum est. Nam mane soluta Galêa multis transcursis civitatibus Dalmatiae, venimus in Histriam ad Parentiam, et altero mane navigavimus cum Patrono, et votum solemniter persolvimus. Mansimus autem Parentiae quinque diebus, et postea una nocte usque in portum venetianum delati sumus. Demum Venetias ingressi ab invicem divisi sumus, unus quisque in patriam suam.
Interea quandam incidi infirmitatem, ex qua non lecto decubui, sed tamen nec ambulare, nec equitare valui, usque ad sanationem. Ideo Dominus meus Georius de Lapide cum aliis nobilibus ad propria remeavit. Ego vero quasi per quindinam Venetiis in cura Medicorum fui Sanitate recuperata cum quodam mercatore Venetias exivi, et empto equo Tervisii cum eodem usque in Tridentum veni. A Tridento vero solus usque in Nazaritum veni. Quo cum venissem post meridiem, inveni in hospitio quatuor peregrinos terrae sanctae confratres meos de Anglia, et cum gaudio nos invicem salutavimus. Disponebant autem se ad recessum, volentes eodem die transcendere montem, quem nominant Sericium, quos rogavi ut usque in crastinum manerent, ut simul proficiscemur usque Ulmam: eram enim lassus, nec illo die volebam recedere. Ipsi vero rogabant me, ut cum eis equitarem, quod nolui: sed apud eos institi quatenus intuitu societatis nostrae, et contractae amicitiae manerent, illi autem nolebant, dicentes: se audivisse pro certo, quod illo adhuc die magnus exercitus armatorum equitum de curia Ducis Austriae in illam villam et hospitium esset venturus, et illos vellent fugere, quia insecurum est cum armatis morari. Et ita divisi fuimus ad invicem: quia ipsi recesserunt et ego mansi. Vespere autem facto venerunt multi armigeri ad hospitium nobiles cum famulis, quos Dux Austriae destinavit pro defensione castri Kregen, quod comes Eberhardus de Wirtenberg senior obsederat et evertere conabatur. Et fuit hospitium plenum ferocibus armigeris. Qui audientes me de terra sancta venisse venerabantur ut sacerdotem et religiosum, et ut terrae sanctae et sancti sepulchri militem, et rogabant me, ut mane eis Missam legerem, et cum eis recederem. (B) Mane facto Missam celebravi, cum eis gentaculum [sic] sumpsi, et recessu solverunt pro me, et in medio exercitus me secum ducebant cum gaudio et solatio. Cumque venissemus in Campidonam reperi in hospitio coronae praefatos quatuor Anglicos peregrinos vulneratos, percussos et omnibus rebus suis spoliatos, miseres et tristissimos ac confusos. In silva enim prope Campidonam latrones super eos irruerant, et cum gladiis eos de equis suis ejecerant, et cum vim vi repellere conarentur et se defendere vellent, gladiis eos vulneraverunt, ligaverunt, traxeruntque ad interiora[TR41] nemoris a strata publica in quandam crepidinem solitariam, et ibi eos cum multis injuriis spoliaverunt, et sacculos eorum scrutaverunt, et bursas ac peras eorum evacuaverunt, eosque totaliter nudaverunt, curiose quaerentes in vestimentis eorum, si forte pecunias insutas haberent. Tandem autem eis viliora vestimenta restituentes, jurare eos coegerunt, ut in triduo nulli dicerent, quid eis accidisset. Contristatus autem fui super fratres meos valde, sed mihi ipsi congratulabar, quod non cum eis mansi, quia pariter cum eis in manus illorum raptorum incidissem. In crastinum cum illis armigeris in Memmingen veni, et illo die ibi mansi. Altera die, quae fuit dies S. Othmari, cum quodam sacerdote de Memmingem Ulmam usque perveni. Et ingressus conventum charitative et laetanter fui susceptus: et ita in cellam me recepi ad labores solitos. Pro certo autem dico, quod haec prima peregrinatio in centuplo gravior et molestior mihi fuit, quam secunda et multo periculosior tam per mare quam per terram. Societas etiam peregrinorum primae Evagationis fuit inquietior, quia erant inter eos multi passionatissimi homines, et fuit cottidianum litigium, et aliqui fures Biccardi, aliqui semper infirmi, et ex omni parte gravior fuit illa prima Evagatio, quam secunda, quamvis ipsa secunda fuerit multa laboriosior, remotior, et dispendiosior ac periculosior: tum majora et magis mortifera pericula expertus sum in prima quam in secunda. Ex quibus omnibus liquet, quod falsum est hoc vulgare proverbium; quod dicere inexperti soliti sunt: scilicet quod peregrinatio a Venetiis per mare usque ad terram sanctam sit quoddam solatiosum spatiamentum et [TR42] pauca aut nulla pericula. O deus meus, quam grave et taediosum spatiamentum! quam multis miseriis infectum! Multos enim robustos juvenes nobiles vidi ego in hoc spatiamento succumbere, qui quodammodo sibi ipsis videbantur fluctibus maris imperare et montium altitudines in statera appendere: qui tandem miseriis fracti et infeliciter humiliati miserabiliter justo dei judicio periere. Det Deus hanc peregrinationem spatiamentum leve dicentium sic tristia sentire, ut discant cum peregrinis terrae sanctae (23 A) debitam compassionem habere. Attemptare enim hanc peregrinationem audaciae et fortitudinis est. In plerisque vitiosam temeritatem et curiosam instabilitatem esse nemo dubitat. Pervenire vero ad loca sancta et redire vivum et sanum ad propria speciale donum Dei est.
Evagatione mea prima peracta, ut pro parte recitavi, sanus quidem corpore Ulmam veni, et in apparentia laetum jocundumque me exhibui: tristis tamen et inquietus animo et corde fui, propter solicitudinem et curam, quam me habiturum sentiebam pro alia peregrinatione et reditu ad terram sanctam et Jerusalem: sicut proposui in egressu meo de civitate sancta, quod tamen propositum nulli hominum manifestavi. Nequaquam enim contentus fui de peregrinatione prima, quia nimis festina fuit et brevis, et per loca sancta cucurrimus absque intellectu et sine affectu. Non etiam dabatur nobis tempus visitandi quaedam alia loca sancta tam in Jersualem, quam extra. Nec permissi fuimus nisi semel duntaxat circuire montem oliveti, et loca ejus; et Bethleem ac Bethaniam non nisi semel, et in tenebris vidimus. Idcirco postquam Ulmam redii, et de sepulchro sanctissimo Domini ac praesepio ejus et de civitate sancta Jerusalem et de montibus per circuitum ejus cogitare cepi, species, formae et habitudines illorum locorum et aliorum fugerunt a me, et apparebat mihi terra sancta et Jerusalem cum locis suis sub quadam caligine tenebrosa, ac si in somnis ea vidissem. Et videbatur mihi quod minus scirem de omnibus locis sanctis, quam ante eorum visitationem; unde accidit, quod interrogantibus me de locis sanctis nullum verum dare potui responsum, nec certum conscribere Evagatorium. Vehementer ergo dolui, quod tantas miserias, angustias et labores (B) habueram, tantas etiam pecunias expenderam, tantumque temporis perdideram, sine fructu, sine consolatione, sine cognitione. Saepe dum pro mea consolatione me converti ad cogitandum de Jerusalem et locis sanctis, et dubiosa imaginatio mihi occurreret, mihi ipsi cum indignatione respondi: desiste quaeso de illis locis cogitare, putas enim te ibi fuisse. Ex his tunc inardescebat desiderium redeundi ad experiendum veritatem. Sed mox sequebatur in me nova tristitia, ex eo quod redeundi modum videre non poteram, imo impossibilem reputavi reditum. Sic ergo in fluctuatione steti, et nulli hominum ausus fui loqui de hac re. Verebar de hoc facere mentionem Reverendo Patri Magistro Ludowico Fuchs, licet esset mihi familiarissimus, et secretorum meorum conscius; cui etiam occulta conscientiae meae sine metu audebam committere: Propositum tamen meum redeundi in Jerusalem non audebam suae Paternitati revelare, ne eum perturbarem, et ne ipse et alii audientes, in me scandalizarentur, judicantes me instabilem et monastica quiete impatientem; aut forte diabolicis incitamentis vexatum, aut vitio curiositatis infectum, aut levitate motum; et ita suspensus stabam et in nullo me manifestavi, nisi quod de terra sancta et de Jerusalem interrogatus non loquebar absque suspiriis, et nonnunquam dicebam, me ignorare Jerusalem vidisse. Et dum interrogarent me, an desiderium redeundi haberem, respondi simpliciter, quod sic. Interea tanto aestuavi desiderio redeundi, quod nullum studium, nulla mihi placuit scriptura, nisi historiae Bibliae, et aliae facientes mentionem de Jerusalem. Ideo omnia quae ad manum venerunt de istis perlegi: collegi etiam omnia peregrinalia militum, et libellos peregrinorum, et terrae sanctae descriptiones, eaque perlegi, et quanto plus legi, tanto inquietior factus fui, quia imperfectam, superficialem, distractam et confusam fuisse meam peregrinationem ex aliis deprehendi. Et per annum sic in laboribus legendo et scribendo steti. Anno autem uno cum illa inquietudine transacto venit in nostram provinciam Generalis totius ordinis mei Praedicatorum, scilicet Salvus de Casseta de Pannormo, missus a S. D. Papa Sixto IV. contra Dominum Andream Archiepiscopum Crainensem, qui conabatur nescio quo spiritu motus convocare ad Basileam generale Consilium, et ibidem residebat sub Imperatoris Friderici tertii tutela: ut autem praefatus Magister Ordinis Praedicatorum contra illum Archiepiscopum efficacius agere posset, convocavit ad se ad Conventum Columbariensem famosiores nostrae provinciae Praedicatores. Inter quos et ego missus veni ad praedictum Conventum auditurus et pariturus praeceptis. (24 A) Itaque me cum Oridinis Magistro existente inter alia, de quibus cum sua Paternitate conferre habui, dixi suae Reverentiae desiderium meum de reintrando ad terram sanctam et Ierusalem. Qui statim sine magnis precibus me licentiavit et literam testimonialem mihi dedit sub sigillo ordinis, in qua etiam prohibuit, ne quis eo inferior mihi in illa peregrinatione impedimentum quovismodo praestaret. Obtenta ergo licentia, gaudens Ulmam redii, et literam Magistri occultam tenui, tempus optativum eam manifestandi exspectare volens. Post haec non multis diebus elapsis venit Ulmam Reverendus in Christo Dominus Udalricus Gislinus, Episcopus Adrimitanus et Suffraganeus domini Augustensis, mihi notus et gratiosus, cum quo etiam venit quidam Sacrae Theologiae Doctor, Ordinis minorum, qui Romam adire volebat, et ordinem Episcopalem recipere, quia Dominus Episcopus Frisiensis eum assumpserat in Suffraganeum. Ad hos dominos me contuli, et rogavi dictum Doctorem, quatenus mihi dignaretur a S. D. Papa licentiam impetrare visitandi loca sancta transmarina; pro quo etiam praedictus Reverendus Pater Dominus Udalricus Episcopus apud eum pro me institit. Promissit ergo, et promissum tenuit, mihique literam de data licentia misit. Qua habita adhuc silui et tempus magis optativum exspectavi, sperans quod casus desideratus se offerret, quo me non rogante desiderio meo satisfieret, sicut et factum fuit. Porro illo in tempore erat Ulmae Conradus Locher, vir prudens, Sacri Imperii ibidem ordinarius Balivus, multis nobilibus cognitus, et mihi non parum affectus: huic uti fideli amico primo cor meum apperui[TR43] et sibi desiderium meum et licentias revelavi, petens ab eo, si aliquem de nobilibus patriae nosceret, volentem ad Dominicum Sepulchrum in Ierusalem peregrinari, capellano ac servo indigentem, quod me apud talem promoveret, tanquam expertum et utilem pro ista peregrinatione et servilem in spiritualibus et corporalibus. Habens ergo vir praedictus scrutinium inter nobilis et invenit, quod generosus vir Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg se disposuit ad transmarinam peregrinationem simul cum quibusdam aliis baronibus et nobilibus. Ad quos ille accessit et fidelissime me promovit, sicut rei probavit eventus.
Nam statim post, et fuit Anno 1483 in die St. Gertrudis Virginis, venit Ulmam praefatus vir nobilis dominus Johannes Truchsas de Waldpurg cum pluribus aliis nobilibus amicis suis; et statim misso nuncio ad conventum me accersivit. Cumque ad eum in hospitium suum venissem, interrogavit me, tanquam consilium petiturus de regimine debito volentium transfretare mare et peregrinari in Ierusalem. Audivi, inquit, vos fuisse in transmarinis partibus; consulite quaeso, quae me oporteat facere (B), ut incolumis reverti queam. Intendo, ait, visitare terram sanctam et praeclaram civitatem Ierusalem, et praesepe Domini dulcissimum, et sepulchrum Domini gloriosissimum: dicite, rogo, difficultates et remedia. Cui cum ad singula responsa darem, curiosius intuitus me omisit et destitit ab interrogationibus[TR44] inchoatis: et interrogavit me, an adhuc haberem voluntatem redeundi in Ierusalem? Respondi: nihil esse pro nunc in hoc mundo, cujus desiderium ardentius haberem, quam illorum sanctorum locorum iteratum contuitum. Sic ergo cognita voluntate mea vir nobilis redire me ad conventum fecit certificans me, quod secum pariter et sociis suis essem iturus Ierusalem. Conjuraverunt enim in unam societatem generosi viri et domini: Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro; Dominus Hainricus de Stoefel Baro; Dominus Ursus de Rechberg de Hohenrechberg, et ipse praefatus dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, quasi pater omnium praedictorum et causa ac motor eorum ad peregrinandum. Statim autem eadem hora postquam in conventum redii, misit praefatus nobilis quendam virum prudentem oratorem cum suis famulis, rogans reverendum Magistrum Priorem ex parte dictorum nobilium Baronum, ut illum fratrem, qui pridem in transmarinis partibus fuerat, quem concorditer in capellanum et animarum suarum curatorem elegerant, licentiare dignarentur, et abire cum eis permitteret. Ob hanc enim causam, ait Dominus Johannes Truchsas, jam cum suis amicis nobilibus ad civitatem hanc venit.
Audiens autem Pater Prior factum multum difficultavit, et tempus deliberandi de responso dando accepit. Quod cernens dominus Johannes Truchsas et timens quod forte oppositum suae intentioni per diutinam deliberationem interveniret, statim die sequenti mane assumsit secum omnes suos amicos nobiles et dominas Comitissas de Kyrchberg, quae secum venerant, et ascendit cum eis in praetorium, ubi jam Magistri-civium cum toto consulatu Ulmensi congregati sedebant, petentes audientiam; qua data institit apud Dominos consules, ut Priorem Praedicatorum ad hoc cum effectu inducere vellent, quatenus fratrem Felicem, quem ipse et sui socii in capellanum elegerant, pro transmarina peregrinatione sine impedimento dimitteret: praecipue cum eum ad hoc esse voluntarium scirent. Itaque Magistri-civium [TR45] et quidam de judicibus Conventum ingressi rogabant Patrem, ut intuitu Consulatus nobilibus illis condescenderet. Qui cum diceret, se non habere facultatem me licentiandi in Ierusalem, sed ad S. D. Papam et Generalem Ordinis nostri Magistrum spectaret [TR46] hoc negotium, statim produxi literas, (25 A) tam Papae quam Magistri Ordinis. Quas ut vidit, statim consensit in nomine Domini.
Accessi ergo ad Dominum Johannem Truchsas et secum conveni de die et loco ubi eum et tres alios dominos meos reperirem. Et assignavit mihi diem certum et locum Pontinam (Insprugg) oppidum, et sedem Ducis Austriae et his tractatis nobilis cum suis ad propria rediit. Ab hac ergo die barbam nutrivi et cruce rubea tam cappam, quam scapulare decoravi, quam quidem crucem deo dicatae virgines sponsae crucifixi[TR47] vestibus meis assuebant, caeteraque insignia illius sacrae peregrinationis, quae mihi competebant, assumpsi. Sunt enim quinque peregrinorum terrae sanctae insignia. Scilicet crux rubea in veste grisea et longa cum cuculla monachali tunicae assuta; nisi peregrinus talis religionis sit, quod ei non competat ferre habitum griseum. Secundum est pileum nigrum vel griseum etiam cruce rubea supra frontem insignitum. Tertium est barba longa in facie seriosa et pallida propter labores et pericula, ubique enim, etiam ipsi gentiles, peregrinantes barbas et comam nutriunt usque ad reditum, et hoc primo fecisse legitur Osiridem vetustissimum Aegypti regem, Deum aestimatum, qui mundum totum perambulavit. Quartum est saccus in humeris tenuem victum continens cum flascone, non ad delicias, sed ad sustentationem vitae vix sufficiens. Quintum, quod servit in terra sancta, est asinus cum asinario Saraceno, loco baculi. Itaque diem recessus mecum desiderio magno exspectavi et me silenter cum tranquillitate ad iter sacrae peregrinationis aptavi, propter inquietudinem pro me sollicitorum, qui me inquietabant.
Evagari jam incipiam desiderabili et jucundissima Evagatione, quam quidem Evagationem hoc ordine describere intendo et distinguere in XII tractatus, secundum quod fere XII. mensibus evagatio duravit, et quemlibet tractatum in tot capitula dividere, quot dies veniunt in mense: ita quod quilibet mensis faciat tractatum et quilibet dies capitulum. Incipiam enim a die exitus mei usque ad reditum, et omnia loca quae vidimus de mense in mensem et de die in diem et quae contigerunt nobis singulis mensibus et diebus fideliter significabo: [TR48] addendo descriptiones locorum tam sanctorum quam aliorum pro facti illius meliori declaratione. Non enim praetermisi (B) nec unum diem in itinere existens, quin aliquid scriberem, etiam in mari tempore tempestatum, in terra sancta, et per desertum saepe scripsi [TR49] sedens in asino, vel in camelo, vel noctibus, quando alii dormiebant, ego sedi et visa in scriptis deduxi.
Igitur cum tempus meum appropinquaret, quo recedere me necesse esset, observavi diem opportunum, in quo sine nota et multorum concursu Ulmam exire possem. Currebant enim noti mei et fautores et inquieti erant de recessu meo, meque plurimum turbabant suis dissuasionibus et curis inanibus et lamenta eorum erant mihi deliramenta, quia ita laetus et imperterritus fui, ac si ad convivium optimorum meorum amicorum invitatus transirem.
Die itaque XIII. Aprilis, quae erat dominia Misericordia domini, Anno 1483 advesperascente die venit nuncius missus ad me a generoso domino Philippo Comite de Kyrchberg, rogans me, quatenus sine dilatione in crastinum ad ipsum Comitem venirem, ad diffiniendum aliquas causas. Eram enim quasi paterfamilias domus, quia omnes de domo mihi confitebantur Comites et Comitissae, et quidquid difficultatis oriebatur, in quibus ego potui utilis esse, denunciabant mihi vel mittebant pro me: condixi ergo servo, quod in crastino secum pergere vellem.
Quarta decima die, quae est Tiburtii et Valeriani, lecta Missa et sumpto cibo, congregatis ad me omnibus fratribus dixi eis, me jam velle ex toto recedere: et benedictionem itinerantium a reverendo Patre Magistro Ludowico petii. Qui duxit me ad chorum, ad quem[TR50] totus Conventus comitabatur me, et prostratus in medio Chori coram venerabili Sacramento altaris accepi benedictionem cum ingenti Patris Prioris et omnium fratrum fletu. Ego vero accepta benedictione prae singultu et fletu verbis fratribus valedicere non potui: sed ipsae lacrimae et vultus moerens et singultus loquebantur. Singulis ergo fratribus amplexatis et deosculatis me eorum orationibus commendavi. Vix autem persuadere poteram ut reverendus Magister Ludowicus domi in pace maneret. Volebat enim salvum conductum mihi praestare, usque in Memmingen, sicut prius fecerat, sed ego omnino recusavi (26 A), ne in nostra separatione nova tristitia et turbatio ambos afficeret. Quamvis enim laeto animo et jocundissima mente ad illam peregrinationem pergerem, in separatione tamen a tam fidelissimo Patre et charissimis meis fratribus moestis et tristibus lacrimas copiosas fundere me necesse erat. Colligatis itaque sacculis meis, quos mecum ducere volebam, et equo quem emeram impositis, desuper sedi, cum servo Comitis recessurus. Porro me in equo sedente omnes fratres circumstantes obnixe petierunt, ut loca sancta diligenter notarem, et conscriberem [TR51] ad eosdemque deferrem, ut et ipsi, etsi non corpore, mente tamen possent circa loca sancta recreari: quod et fratribus promisi. Et cum hoc servus Comitis et ego Conventum exivimus, et clam quasi occulte de civitate equitavimus: per portam gregis pontis transeuntes flumen Danubii. A casu autem concordantia accidit prioris peregrinationis et illius quo ad diem. Primam enim peregrinationem in die sanctorum Tiburtii et Valeriani inchoavi. Eodem autem die et hora duobus annis revolutis ad secundam Evagationem profectus sum. Equitantes autem servus Comitis et ego ocius ad villam Dissen venimus, et supra illam in castrum, in quo Dominus Comes residebat, ascendimus. Causa autem, propter quam me vocavit, erat ista. Sub castro in villa, quae dicitur Jedensheim vel Iheidemsheim, erat quaedam virgo alienata a sensibus, quam multi dicebant esse obsessam a daemone: hanc videndam et examinandam mihi exhibuit, ut judicarem, quid esset cum ea agendum: si adjuranda esset, vel non: hoc autem fuit meum judicium, quod destructa esset in capite, et ideo potius medicorum quam theologorum curae esset committenda. Hoc sic terminato, dixi domino Comiti meam profectionem jam inceptam, et petivi eum, ut mihi servum adjungeret, qui usque ad Alpium radices me conduceret, quia usque ad id spatium est nonnunquam satis insecurum et timebam ibi equitare solus. Assumpto ergo famulo mihi adjuncto eodem die a Thyssa recessimus usque in Memmingen, et ibi pernoctavimus.
Quinta decima die festine a Memmingen usque in Campidonam equitavimus, et ibi simul manducavimus; post prandium licentiavi famulum a me, jubens eum redire ad dominum suum. Ego vero ad radices montium veni cum magna festinatione. Timui enim, quod Domini mei ante adventum meum de Pontina (Insprugg) recederent, et veni usque in villam Ruti, quae est super Licum fluvium, quem vulgares Lech nominant, ibique pernoctavi. (B)
Sexta decima die mane solus de Ruti exivi et in Rhaeticas alpes subii: ibi enim est ingressus in Rhaeticas alpes et praeceps ascensus tempore pluvioso pessimus et profundus luto. Malam viam valde habui, quia praecedenti die pluerat, et in nocte postea cecidit nix super lutum, nec potui videre paludes et foramina profunda. Et ita equus, quem manu sursum duxi, omni passu in profundum mergebatur usque ad ventrem: et ego similiter usque super genua. In foveis vero profundius mergebamur. Tandem autem per clausuram Rhaeticarum alpium, quae dicitur Ehrenstein, ingressus veni usque ad ascensum montis Fericii, quem cum ascendissem et ex alia parte descendissem, vidi mihi adhuc superesse multum de die; et pertransivi villam Nazarith, et iterum ad montana valde alta ascendi, et perveni in villam Schneckenhusen, ibique pernoctare decrevi. Porro in ipso hospitio sedebant focii [sic] minerarii de argentifodinis, qui ludebant, bibebant, et voluptatibus deserviebant, quorum suscepta erat mihi societas, et cautus fui in conversatione cum eis. Posuit autem hospes me ad unam parvam singularem cameram, cujus ostium diligenter servavi, et ita dormivi.
Decima septima die mane cum singuli surgerent, factus est tumultus magnus in domo, pro eo, quod duo vectores curruum conquerebantur, peras suas cum pecuniis repositis perdidisse. Ipsis enim dormientibus socii illi minerarii fures cameram eorum ingressi peras eorum de cervicalibus trahentes et evacuantes, in hortum domui contiguum vacua marsupia projecerunt, ipsi vero simul, dum omnes dormirent, aufugerunt cum pecunia. Cum autem sol oriretur a loco illo recessi et cum timore processi, timens ne forte fures illi insidiarentur mihi in via: sed nihil mihi mali accidit. In meridie autem ad Pontinam oppidum veni, sperans me dominos meos ibi reperturos, sed spe mea frustratus fui. Pontinum latine, Insprugg dicitur theutonice, quia Pontinum dicitur quasi Pons Ini fluvii, quod significat hoc nomen Insprugg. Dum enim jam ad pontem oppidi accederem et intrare vellem, venerunt mihi obviam quinque armigeri servi Dominorum meorum, quos a se remiserant ad propria, et ipsi profecti fuerant de Pontina mane illo die. Multis enim diebus fuerant in curia Ducis taedio affecti: ideo quam cito causas suas expediverunt, recesserunt, uno die citius, quam mihi Dominus Johannes Truchsas terminum statuerat. Hoc enim egerant apud Ducem, quod eidem commiserant omnia quae reliquerunt, uxores, liberos, terras, villas, oppida ac castra, pagos et dominia eorum: insuper literas promotoriales ab eo acceperant ad Ducem Venetorum et ad Senatum Venetum. Et istis expeditis abierunt. Non repertis (27 A) Dominis in oppido festinanter pertransivi sequens eos, et in montana ascendi et per curvitates multas montium in vallem quandam magnam, quae dicitur Matra, perveni, et ibi noctem egi.
Decima octava die de Matra in altiora montana conscendi, et per jugum montis dicti Brenner transivi, et frigore vehementi molestatus fui. Nam ibidem etiam aestivo tempore nives, pruinae et glacies non desunt. De isto jugo ab alia parte per longam viam descendi et in oppidum Stertzingen veni, ibique in hospitio Domino meos reperi cum aliis nobilibus et famulis suis. Inveni ibi Dominum Heinricum de Stöfel, et dominum Johannem Truchsas, et Dominum Ursum de Rechberg: quartus vero dominus Johannes Wernher de Cymbern Baro praecesserat eos, ut Venetiis de hospitio congruo provisionem faceret pro dominis et nobis omnibus.
Decima nona die ab illo loco post sumptum prandium recessimus: et cum juxta monasterium Cellae novae prope Brixinam Ordinis Canonicorum Regularium essemus, Praepositus monasterii nobis occurrit, omnesque in monasterium secum duxit, propter Dominum Johannem Truchsas, quem venerabatur, quia de Waldsee, ubi Dominus Johannes Truchsas residet, assumptus fuerat in Praepositum illius monasterii. Noluit autem dictus Praepositus nos illo die a se dimittere, sed coegit manere, et cumulatissime nos tractavit. Est enim monasterium valde solemne et multum abundans. Vix vidi tot vasa argentea et aurea, sicut in triclinio illius Praepositi. Ecclesiam habet magnam cum pretioso ornatu, et Librariam bonam. Sunt ibi viri maturi et observantiales: nunquam videtur mihi me audivisse tam regularem et bonum chori cantum, sicut in hoc monasterio.
Vicesima die, quae erat dominica Jubilate, mansimus in divinis officiis in Cella nova, et in prandio; et deinde a monasterio recessimus. Cum festinantia autem Brixinam civitatem pertransivimus, quia dicebatur dominis, quod pestilentia ibi grassaret. Aliis tamen vicibus in ea civitate pernoctavi. Ibi est Episcopatus abundans. Ideo frequenter mortuo episcopo insurgunt rixae et contentiones multae, et primariae perturbationes pro Episcopatu: et tota terra illa interdicto et censuris ecclesiasticis vexatur. Recolo, quod propter illum Episcopatum Dux Austriae Sigismundus, qui hodie est, et tota terra illa interdicto stricto et gravissima excommunicatione fuit punitus: ita quod omnis homo, sive ignoranter sive scienter transiens per terram illam, fuit excommunicatus (B). Ecclesia cathedralis est pulchra. Quadam vice in eadem ecclesia steti, dicens cum socio fratre horas canonicas; praepositus autem ecclesiae dominus et canonicus magnus misit capellanum suum ad nos et interrogavit, an essemus fratres mendicantes, et percepta veritate direxit nobis pinguem et bonam eleemosynam. Valde bene staret ibi conventus bonorum fratrum. In tota namque diocesi non est aliquis conventus fratrum mendicantium. Sunt autem ibi ita maturi canonici, quod nolunt in nova Cella sustinere monachos nisi reformatos. Veruntamen monasterium novae Cellae est canonicorum illorum, et ante tempora non multa fuit ecclesia novae Cellae ecclesia cathedralis, et ea translata in civitatem posuerunt ibi Canonicos Regulares. Postergata Brixina venimus ad viam Conteri, per quam faciliter ascendimus, quia Dux Austriae eam ita plantavit, quod jam cum curribus ascendunt et descendunt, omnibus viis dimissis. Ideo nunc praefatus dux construit in supremo illius viae domum valde altam et pretiosam, thelonario ibi ponendo. Non sunt duo anni elapsi, quod via illa erat adeo mala et periculosa, quod cum magnis difficultatibus potuit eam homo transire, equum ad manum post se trahens. In mea prima peregrinatione cum quantis angustiis illam viam transiverim ego scio. Sunt enim a parte dextra profundissimae valles, et via erat stricta superius a sinistris habens parietes petrarum altissimas et a dextris vallem profundissimam. Adeo arta et periculosa fuit ista via, ut in communitate cantentur de ea publica carmina. Sed nunc, ut dixi, Dux fecit arte cum igne et bombardarum pulvere dividi petras, et scopulos abradi, et saxa grandia removeri, et multis expensis fecit aspera in vias planas: non solum ibi sed in pluribus locis per montana Rhaetica suae dictioni subjecta. Praefata via duobus miliaribus theutonicis est longa; quam cum percurrissemus, descendimus in Bozanam civitatem, quam noviter miserabiliter paene totaliter exustam reperimus: necdum erat ignis extinctus, sed de cumulis ruinarum flammam et fumum vidimus et odoravimus. Monasteria tamen et ecclesiae remanserunt illaesa quasi miraculose. Conventus noster Praedicatorum in multis locis ardere inceperat, sed diligentia et labor fratrum in tectis currentium extinxit. Ignis tamen adeo pervaluit etiam in nostro conventu, quod fratres non potuissent eum conservasse, si alia virtus superior non affuisset. Tectum enim dormitorii arsit in altum et Prior venerabilis, Pater Nicolaus Münchberger, sicut certissima habeo relatione, sub igne genibus flexis beatam invocavit virginem, et adjutorium invenit. Ante plures annos quidam ignis cunctis videntibus per portam civitatis intravit, et per vicos cucurrit et totam civitatem combussit. Unde sicut eandem combustionem sic et illam divinae vindictae ascribunt. (28 A) Est enim populus ibi vitiosus; crapulae, luxuriae, superbiae deditus ultra modum. Omnia enim sunt ibi in bono et levi foro et est abundantia optimarum rerum ibi: vinum est ibi praecipuum, fructus alii dulces. Sed habet aërem insanum, quia, ut dicunt, ab illa parte qua spirat aër recens et sanus, sunt montes altissimi, quos mihi demonstrabant fratres, et ab illa parte, qua aërem recipit, sunt paludes foetidissimae. Unde contingit, quod ibi sunt semper multi febricitantes, et est adeo commune teneri febribus, quod febrim infirmitatem non aestiment. Quando enim quis alteri amico suo obviam venit, et eum videt pallidum et deformem facie, interrogat: O amice, quid habes, video te infirmum et deformatum? ad quod ille dicit: Certe, amice, infirmus non sum, per dei gratim, sed febris deformat me. Unde quadam vice cum quodam seculari transivi in Bozanam, et dum civitatem videremus, dixit ad me: ecce fratres, non credo aliquam civitatem esse in mundo frigidiorem quam illam: de quo miratus dixi: non esse ita, sed est, dixi, calidissima. Ad quod ille: ego nunquam veni ad hanc civitatem etiam aestivo et calidissimo tempore, quin semper viderim ibi multos in pelliciis hiemalibus sedentes pallidos prae frigore, et dentibus stridentes. Et hoc joco dixit de febricitantibus. Multi aestimant, quod febrem non ex malo aëre homines contrahunt, sed ex bono vino et de bona coquina, de quibus se ingurgitant et infirmitates contrahunt. Civitas haec ante paucos annos fuit italica, et vulgaris locutio fuit italicum. Unde ego novi quendam Patrem de Italia, qui non scivit unum verbum theutonicum, qui tempore juventutis suae in Conventu Bozanensi fuit cursor et praedicans, sed per successum temporis, crescentibus Theutonicis, facta est civitas illa alemanica, et conventus ille Provinciae nostrae additus est, qui prius erat sub provincia S. Dominici. In hanc civitate mansimus per noctem, et miseriam magnam vidimus, quia multi in ruinis domorum suarum demorabantur, non habentes aedes, nec manendi locum, et multi emigrabant pauperes, qui fuerant ante ignem divites. Sed hodie reaedificatur civitas, et pretiosiores structuras faciunt, quam ante, contra ignem.
Vicesima prima die Missa in nostro Conventu audita et prandio sumpto recessimus a loco ad dextram partem habentes Athysim aut Lavisium fluvium, qui vulgariter Etsch nominatur: et trans Atisim vidimus fertilissima montana, cum multis castris et villis, principalior tamen villa dicitur Tramingum, quae magna est, juxta quam illa crescunt vina nobilia, quae ducuntur in Sueviam, et a villa nominantur Tramminger. Porro inter Ahesin et nos, contra Meronam civitatem, sunt paludes profundae, et post paludes contra Tridentum sunt montana mediocria, et in cornu eorum jacet unum antiquum castrum nomine Firmianum, a quo orti sunt nobiles illi, qui dicuntur domini de Firmiano, quorum aliquos ego vidi. Castrum autem nunc habet (B) in possessione Sigismundus Dux Austriae, qui de novo reaedificat et ampliat spississimis muris et altis ac magnis turribus circumdans. Muri spissitudo est XX. pedum calceatorum. Et quatuor habet habitacula per quatuor angulos magna et firma, a se distincta per intermedias turres et muros, et quaelibet habitatio habet propriam plateam et propria stabula pro equis, ita quod quatuor principes possent in eo secure morari. Ego fui in illo castro et omnia lustravi. Aquam non habet, nisi quam per rotam sursum de Athesi trahunt, qui decurrit ad rupem castri. Porro propter paludis foetorem facta fuit habitatio odiosa, quia homines ibi morantes cito moriebantur. Ideo ad tollendum hoc impedimentum fecit Dux per medium paludis ab Athesi usque ad montana fossata magna et profunda, ad quae distillant aquae paludis: ita quod nunc sunt prata amoena, ubi prius erat foetida et mollis palus. Et ipsa fossata sunt aqua de palude fluentibus ita plena, quod cum navibus in fossatis faciunt transitum sursum et deorsum. Super margines vero fossati plantari fecit Dux vineam perlongam ab utraque parte, de quibus colligunt tempore vindemiae XX. aut ultra vini plaustra optimi. Istis tamen non obstantibus, et quamvis foetor paludis sit ablatus, nemo tamen diutius in castro illo dicitur posse vivere. Cujus causam dixit mihi nunc castellanus ibidem; quia in alto est situm et habet aërem recentem et fortem, quo efficiuntur homines ibi morantes esurientes et sitientes, et concitatur ibi appetitus multum. Cui cum quis semper sine ordine satisfacere satagit, tandem seipsum perimit: nec est ibi defectus, sed semper stat mensa ibi parata, et vinum ibi non clauditur. Et iste excessus locum minus carum reddit. Quaesivi a castellano, quid tandem Dominus Dux praetenderet, quod tantas expensas faceret, castrum illud sic fortificando, cum tamen omnia per circuitum pertineant ad Comitatum Tyrolis? Respondit, quod ideo faceret, ut si vulgus se a Domino avertere conaretur, et a subjectione recidere, sicut fecerunt Helvetii sive Switenses, quod tunc in castro illo Dux se reciperet, eosque tantum vexaret, quod redire cogerentur, cum ipsum castrum quasi inexpugnabile sit, et in corde illius aulonis sit situatum. Equitavimus ergo consequenter et ad novum Forum, villam magnam, venimus, ibique propter equos per horam mansimus in hospitio. Venit autem ad me quidam famulus, de domo opposita, dicens se missum a quodam fratre Ordinis Praedicatorum in eadem domo commorante, interrogare me, qui essem, et unde venissem? Cui respondi: si placet fratri illi scire quis sim, et unde huc venirem, veniat ad me et dabo sibi bona responsa: tibi vero, dixi, famulo non respondebo. Hoc autem ideo dixi, quia suspicabar, quod esset unus de vagis fratribus nostris per montana discurrentium. Nam instabiles et fugitivi fratres ordinis nostri et aliarum religionum se ad illa loca conferunt, et in montanis, tanquam in tutissimis locis latitant, et cum hoc omnia sunt in bono foro, et levi pretio, possunt vitam suam dissolutam (29 A) nutrire, et discurrunt ad rusticos, dicentes eis Missarum utilitates, quod audientes emunt Missas eorum, pro se et suis defunctis, non scientes virus Symoniae ibi esse. Et ita dant eis pecunias, ut legant Missas, cum potius esset eis pecunia danda, quod nunquam pro honore Dei ad altare accederent. Vidi ibi in montanis quasi de universis religionibus miseros vagari, et Episcopi ac Presbyteri eos tolerant. A novo Foro equitavimus per aulonem contra Tridentum. Communis vulgus dicit, quod per illam aulonem aut vallem usque ad Meronam mare olim fuerit, et quod Athesis super Meronam de montibus ruens in mare labebatur. In cujus signum in petris montium circa Tyrolium reperiuntur adhuc circuli ferrei, ad quos naves alligabantur, et ita totum spatium, per quod Athesis in suo alveo in mare mediterraneum labitur, mare fuit: quod bene credo, cum mare ante tempora fuerit multo altius, quam nunc sit, ut ostendetur folio sequenti et P. 2. Fol. 173. B. Venimus autem ad unam villam nomine Nova, in quam ruit fluvius rapidus de montanis, qui dividit Italos ab Alemannis, et supra fluvium in parte nostra stat una Capella, in qua ilia S. Udalrici Episcopi Augustensis sunt sepulta. Dicunt enim, quod Sanctus praefatus fuerit Romae, et in itinere existens incepit graviter infirmari. Rogavit autem Deum, quod non permitteret eum mori in Italia, sed in Alemania, et ita factum est. Statim enim ut per pontem hujus fluminis venit, mortuus fuit, et ilia ejus ibi sepulta, corpus vero fuit in Augustum deportatum. Ab hoc loco in Tridentum civitatem equitavimus et per noctem ibi mansimus. Civitas Tridentina una est de vetustissimis civitatibus illis, quas Trojani venientes per mare cum Antenore in montanis aedificaverunt; ad ejus moenia decurrit Athesis. Est autem in amoenissimo et claro ac sano loco sita: et sunt quasi duae civitates, inferior et superior, propter duas diversas gentes. In superiori enim habitant Italici, sed in inferiori sunt Alemanni. Et ibi est divisio linguae et morum. Raro inter se habent pacem, et saepe ante tempora nostra fuit illa civitas dilacerata, quandoque ab Italicis in odium Theutonicorum; aliquando a Germanis in displicentiam Italorum. Non sunt multi anni elapsi, quod Theutonici in illa civitate erant hospites et pauci, nunc vero sunt cives et urbis rectores. Et tandem continget de illa civitate, de nunc de facto contigit, cum Dux Athesis Pontinae eam jam totaliter sibi et Theutonicis subdiderit, sicut de Bozano dictum est, quia Alemani in dies magis et magis augmentantur. Quae autem sit causa augmenti eorum, quod nos potius crescimus in regiones aliorum, quam alii crescant in regiones nostras, adhuc non didici: nisi dicere velimus in terrae nostrae ruborem, quod propter ejus defectiones et sterilitates, [TR52] quaerimus alienas; vel propter populi Theutonici crudelitatem, cujus vicinitatem et conspectum nulla potest sustinere gens, sed dant cuncti eis locum, cedentes iracundiae, quam nemo tolerare valet. Ex opposito civitatis super Athesin habent fratres Praedicatores conventum valde amoenum, pulcherrimis hortis circumdatum: et dicitur ad Sanctum Laurentium: illum conventum aedificavit B. Jordanes, immediatus successor in regimine Ordinis sancti Dominici, Patris nostri, (B) sed ibi est nulla observantia nec regula, sed pauci et miseri fratres ibi sine fructu degunt. In hac civitate Anno 1475. martyrizatus fuit sanctus puer Symeon a Judaeis, cum magnis tormentis: propter quod Judaei fuerunt cum torturis magnis suspendio deputati; quorum maledicta corpora vidi in patibulis pendere, anno sequenti, quando ivi Romam. Corpus autem B. Pueri inventum, magnis incepit clarere miraculis, et hodie claret, ut dicitur. Propter quod homines a longinquis partibus Theutonicae, Franciae et Italiae illac peregrinantur, et deferunt ceram, vestes, aurum, argentum et pecunias in tanta copia, quod stupendum est videre. Unde ecclesiam S. Petri, in qua corpus fuit locatum, antiquam destruxerunt et novam amplam superaedificaverunt ex illis bonis: et domum martyrii ejus etiam emundaverunt, eamque ecclesiam consecraverunt. De martyrio illius Pueri vide in supplemento Chronicorum, lib. 15. Fol. 177. Cum ergo nos peregrini vestes equitantium deposuissemus, ad ecclesias pro indulgentiis transivimus, et in ecclesia S. Petri corpus S. Pueri vidimus et locum martyrii ejus, et ecclesiam Cathedralem antiquam, et alias capellas et ecclesias. Hoc enim faciunt honesti peregrini Jerosolymitani, quod, cum ad aliquas civitates divertunt, statim de ecclesiis et Sanctorum reliquiis inquirunt, et ea visitant. Sic etiam fecerunt Domini mei, et ego una cum eis, ut patebit in processu. Cum autem sero factum esset, et in coena omnes simul sederemus, advenit quidam joculator cum fistula, et uxor ejus cum eo, quae ad fistulationem concinebat voce, bona modulatione. Vir autem licet prudens esset, fistulando gesticulationes faciebat fatuorum, propter quarum ineptias magnum concitabat ad laetitiam musicae risum. Cum autem ludus finitus esset, ex more Domini Barones et nobiles inter se de dando pretio joculatori conferebant. Quidam autem nobilis nihil contribuere volebat, asserens: suum Plebanum saepe praedicasse, quod in talibus datio et acceptio esset damnosa, et mortale peccatum. Cum itaque sim constitutus in sacra peregrinatione, nolo eam foedare vitiosa datione; sed pauperibus tribuam. Ex hoc facta est contentio non modica inter nobiles, et disputatio longa et rixosa. Tandem autem petita responsione mea, conclusioni et sententiae meae stare affirmabant. Conclusi ergo, licet cum formidine: dandum esse joculatori. Sicque dederunt munus fistulatori et ejus uxori. Cum autem domum redissem, quaesivi in scriptis Doctorum, an bene sententiassem, et reperi sententiam meam in Gersone, in duobus locis: ubi tractat de Avaritia, in materia de 7. peccatis capitalibus et de cognitione peccatorum, ubi[TR53] habet, quod tales fistulatores, joculatores, gesticulatores non sunt in statu damnationis, et quod talia possunt dicere aut facere sine peccato mortali: quamvis sint verba aut facta ociosa, jocosa, et interdum mendosa, salva tamen honestate, nisi faciat talia solum propter dissolutionem: secus, si propter sustentationem et lucrum et propter principum ac dominorum, quae curis magnis praegravantur, recreationem. Quod hunc joculatorem fecisse deprehendimus, qui Tridentinus erat mechanicus, et non continue joculabatur, sed tantum in adventu principum et dominorum: cum enim audivisset esse peregrinos terrae sanctae, pro eorum solatio et suo salario ludebat, ut moeror et anxietus nostra remitteretur paululum.
Vicessima secunda die audivimus Missam ad Sanctum puerum Symonem et prandium in hospitio sumpsimus. Deinde stratis equis de civitate profecti sumus. Statim autem ante portam civitatis per praecipitem clivum ascendimus, dimittentes illam inferiorem viam quae super alveum Athesis descendit contra Veronam. Est autem ascensus ille non solum praeceps, sed est una petra rubea et de durissimo marmore. Unde etiam omnes muri et moenia civitatis Tridentina sunt de pretioso et pulchro marmore, sed non polito. Post longum ascensum ab alia parte descendimus et in Persam villam venimus. Persa enim est villa magna, et supra villam in monte est castrum grande, quasi civitas, cum altis turribus et magno muro per circuitum, et multi opinantur ex nomine illius castri, quod Perseus, totius nobilitatis Graeciae pater hoc castrum aedificaverit, vel aliquis filiorum ejus aut subditorum ejus, et ex ejus nomine Persea, nominetur hodie, sicut et regnum Persidis, quod ipse de Graecia veniens et devincens a se Persidam nominavit. In hoc castro dux Austriae habet semper multos soldatos, qui custodiunt ibi castrum, et provinciam. Ulterius processimus et ad lacum quendam venimus, de quo lacu fluvius decurrit, nomine Brenta, qui inde currens ad Paduam usque pervenit, et postea descendens mari Veneto commiscetur. Consequenter in longam vallem magnam et fertilem venimus, et in oppidum quoddam, dictum vulgariter Valscian, divertimus modicum pausandi gratia. Est autem hoc oppidum et consequenter tota terra usque ad mare de lingua italica; hospites tamen quasi (30 A) omnes sciunt ambas linguas alemanicam et italicam. Interrogavi autem hospitem de ratione nominis, quare oppidum nominaretur Valscian, qui respondit. Valscian, idem est quod vallis sicca, et accepit nomen ideo, quia ante multa tempora, antequam mare remissum fuit, ascendit usque huc sursum, et tota vallis plena fuit aquis: unde ab utraque parte montium vallem respicientium reperiuntur circuli ferrei in petris pro alligatura navium. Post recessum ergo maris vallis siccata retinuit nomen Valscian. Ex quibus notare potui, quod omnes valles contra mare tendentes montium fuerunt olim repletae aquis, et erant canalia maris magni, sicut hodie est, in terris mari propinquis, ut dixi. Theutonici nominant Valscian: In der Burg, quia duo castra sunt supra oppidum, et murus castri concludit oppidum. Deinde a Valscian recessimus et sero in villam, quae dicitur Spiteli, id est hospitiolum, divertimus, ibique remansimus per noctem.
Vicessima tertia, quae est festum St. Georgii militis et martyris, mane rogaverunt me Domini, ut celebrarem eis Missam de sancto Georio: omnes enim nobiles singulari quadam devotione St. Georium colunt. Erat autem solum una capella in villa sine sacerdote, et cum magna difficultate obtinui ab aedituo ecclesiae, quod capellam aperuit, et paramenta pro Missa exposuit. Cumque jam indutus sacerdotalibus vestibus essem, et Domini mei nobiles, et alii homines de villa per sonum campanae convocati advenisset, et calicem more nostro[TR54] ante Confiteor parare vellem; non fuit in vasculo in fenestra posito panis vel hostia, nec in tota villa: verti ergo me ad populum et hostiae defectum intimavi: ne tamen omnino vacui recederemus, legi in altari Officium tantum, cum omnibus Missae moribus dempto canone: sicut solet fieri in navibus per mare. Et illas Missas nominant Missas torridas, vel crudas, aut aridas aut vacuas de quibus vide fol. 49. A. B. Post illam orationem iterum verti ad populum, et feci sermonem brevem de sancto Georio, et exhortationem. Haec autem me faciente et ita loquente, populus villae astabat, et mente confusa me respiciebat cum admiratione magna. Erant enim Italici et forte nunquam audierant sermonem theutonicum in sua ecclesia nisi a me. Et his finitis regressi sumus in hospitium et manducavimus. Post commestionem incepit pluere, nihilominus tamen equos ascendimus, et a villa recessimus. Porro pluvia magis ac magis crescebat, et ita madidi facti fuimus usque ad pellem, sicque in Feltrum oppidum infusi pluvia venimus. Sumus ergo propter inundantem pluviam hospitium ingressi, volentes ibi per horam vel duas exspectare, quousque cessaret. Sed magis ac magis invaluit pluvia, et ita coacti fuimus manere hac die ibi, quod tamen molestum nobis erat, quia ipsum hospitium artum fuit et repletum rusticis italicis, et hospes ac hospita et omnis familia erant de italica lingua: nec usum tractandi dominos habebant, nec apta instrumenta (B) ad honeste ministrandum. Erant tamen simplices boni homines et fecerunt suum posse: hoc ego bene consideravi. Sed servi dominorum erant impatientes.
Vicesima quarta adhuc sine intermissione pluit, sicut fecerat die altera et nocte praeterita et ex hoc aquae confluebant, et torrentes exundabant. Verum pluvia non obstante ingressi sumus Ecclesiam supra in civitatem et Missa audita etiam ipsum oppidum consideravimus. Est enim Feltrum unum de istis oppidis, quae construi fecit Antenor pro custodia montium antiquissimum, sicut et structure ejus demonstrant, et est multum longum per jugum collis extensum, et habet episcopum et monasteria aliqua sub monte civitatis. In domum ergo regressi cibum sumsimus et sub prandio cessavit pluere. Stratis ergo equis a Feltro recessimus, et cum magno periculo equitavimus propter crescentes aquas. Nam parvi rivuli in fluvios rapidissimos creverant, et torrentes sicci aquis redundabant. Sed quia aër serenatus fuit, paulatim decrescebant. Die advesperascente inde recessimus, et ad quendam magnum fluvium venimus, in cujus litore per unam Venetorum custodiam transivimus, et deinde in villam, quae Ower nominatur, venimus ad pernoctandum, quod et fecimus. Porro hospitium nostrum, sicut et tota villa ad radices cujusdam montis delectabilis et graminosi situm erat. Et dum coena parabatur transivi cum Dominis in curia domus, et suspiciens dixi: ecce, si quis in supercilio illius montis esset, mare magnum videre posset. Hoc cum domini audivissent: ascendamus inquiunt, et videamus mare, forte nostrum futurum sepulchrum. Et statim tres Domini mei, et duo servi et ego montem ascendimus, qui erat multo altior, quam nobis apparuit. Et conjectis oculis contra meridianam plagam, extra montana in planitiem Italiae, et post planitiem mare mediterraneum vidimus: in cujus aspectu Domini mei, utpote juvenes et delicati, quodammodo conterriti stabant, et pericula futura cum mari contemplabantur. Et de facto ego ipse in ejus aspectu quodam metu concussus fui, quanquam suas amaritudines bene gustassem. Habuit enim sic de monte contemplatum satis horridum aspectum. Videbatur quod esset in propinquo et sol scrotinus partem ejus illustrabat anteriorem; reliquum, cujus finem videre nemo potest, videbatur esse nebula elevata, crassa, atra, aërei coloris nigrescentis. Demum satiati hoc aspectu per montana in nostro circuitu respeximus et multa antiqua destructa castra vidimus. In monte etiam, ubi eramus, sub pedibus murorum magnorum ruinae et fossata per circuitum supra montem, et piscina pulchra (31 A) adhuc aquam retinens ibi erat et pascualis mons fuit. Et creduntur illa castra omnia aedificata fuisse ab exercitu Antenoris Trojani: quia cum Baduanum urbem aedificasset in plano, ascenderunt in montana et oppida et castra aedificaverunt contra transalpinos, qui erant homines adhuc silvestres, more bestiarum viventes. Interea dum de his cum Dominis meis loquerer in monte, occidit sol, et descendere incepimus; antequam autem in hospitium venimus, fuerunt tenebrae, et cum lumine cibum sumentes dormitum ivimus.
Vicesima quinta die erat festum S. Marci; optavimus nos esse Venetiis, quia hoc festum ibidem cum [TR55] maximo apparatu et multa gloria peragitur. Audivimus tamen Missam de St. Marco in villa, et postea cibum sumpsimus, et inde recessimus. Est autem ab illa villa descensus de montanis et exitus ab eis, et ita in campestrem terram venimus, valde fertilem, plenam segetibus, arboribus fructiferis et vitibus, quam transcurrentes in Tarvisium civitatem venimus, mansuri ibi per aliquot dies, quousque equos nostros venderemus. Non enim amplius erant nobis equi necessarii, quia non longe a mari eramus.
Vicessima sexta die erat festum S. Desiderii, qui in ecclesia Cathedrali quiescit ibidem. Et fecerunt Tarvisini magnam sollemnitatem cum processione per civitatem; et cum omnis plebs in ipsa majori platea congregata esset, fecerunt ludum, in quo illius sancti legenda gestibus hominum ad hoc instructorum celebri spectaculo expresserunt; cui et nos peregrini astetimus, cum admiratione quidem, nescio si cum devotione [TR56] Post prandium venerunt Italici multi ad hospitium nostrum, videre et emere equos nostros cupientes, in quorum venditione habebant mirabile litigium inter se ipsi Italici. Accurrebant enim, et unus alium praevenire conabatur, et interrumpebant sibi ipsis forum, et se ipsos verbis opprobriosis lacerabant, et viri senes ac divites et honorati simul sicut pueri certabant, et unus in displicentiam alterius majorem pecuniam offerebat, quam equi valebant, et cum industria unus alteri praejudicabat. Et in hoc litigio nos in pace stetimus, et bene equos nostros vendidimus, et sic transivit dies illa.
Notandum quod ab oppido Pontinense usque huc loca descripsi, ideo quia in reversione non veni per illam viam in Pontinum, sed per aliam ut patebit. Ulterius autem nullum locum describam in ingressu, sed in reversione omnia loca, ad quae declinare me contigerit, describam. Et ideo descriptionem Tarvisii, et aliarum civitatum servabo in reditum etc. Festino enim in Jerusalem, ad quam firmavi faciem meam, nec quiescam, donec clarissimam illam et desiderabilem urbem iterato videam. (B)
Vicesima septima die, quae erat dominica Cantate, Missam Tarvisii audivimus et cibum sumpsimus. Post prandium vero equos, quos Martyres nominant, conduximus, pro nobis et nostra supellectili ad mare ducendum, et profecti sumus contra maris oram; et in oppidum Masters venimus, volentes procedere usque in Margerum, ubi limbus est maris magni. In ipso autem oppido occurrit nobis quidam Theutonicus inquirens an essemus de societate domini Johannis de Cymbern Baronis? Quo audito, quod sic: reduxit nos in hospitium et paratam mensam cum cibo et potu ostendit nobis, dicens: Dominum Johannem de Cymbern ita ordinasse pro nobis fieri. Duxit nos etiam in hortum domus, et in flumine, qui ibi de montanis ad mare decurrit, ostendit nobis magnam barcam, quam Dominus Johannes Baro de Cymbern de Venetiis miserat in Masters, ut ibi per flumen in mare navigaremus. His visis laetati sumus, et consedimus edentes et libentes, quae parata erant. Postea omnem dominorum supellectilem tulimus in navem, et omnes simul ingressi ipsam barcam satis graviter oneratam reddidimus, quia multi eramus, et Dominorum supellex ac servorum non modica erat. Sic ergo terrae valediximus, committentes nos aquis, et ingressi barcam per flumen quasi unum miliare descendimus contra mare. Cum autem ad locum venissemus, ubi fluvius faucibus maris magni illabitur, ad limbum et oram maris, et aquam salsam ac amaram maris ingressi essemus navigio, incepimus cantare altis et laetis vocibus peregrinorum carmen, quod pergentes ad Dominicum sepulchrum cantare solent: Inn Gottes Nahmen fahren wir, Seiner Genaden begehren wir: Nu helff unß die Göttlich Kraft, unnd das Heylige Grab, Kyrieeleyson. Quod latine sonat: In Dei nomine navigamus, cujus gratiam desideramus: cujus virtus adjuvet nos et sanctum sepulchrum protegat nos, Kyrie-eleyson. Inter haec non nulli considerantes ipsius maris amaritudines et mille ejus pericula, non cantum sed in cordibus suis planctum fecerunt. Quidam vero devotione ad sanctum sepulchrum affecti, ex cantu moti fleverunt. Alii ipsum mare tanquam coemeterium suae sepulturae horruerunt. Caeteri, nihil futurum perpendentes vel timentes, riserunt. Interea prope castellum Margerum venimus, et procedentes juxta turrim, quam nominant turrim de Marger, obviam barcam habuimus, quam quidam juvenes fortes trahebant contra Margerum remis impetuose, et impegit in nostram barcam et collidebantur prorae ad invicem, ex quo nostra barca in latus fuit detrusa impetu, et super quendam palum in aquam fixum impulsa minabatur eversionem ad latus, (32 A) et quasi eversa fuisset cum hominibus et rebus, et valde perterriti fuimus. Naucleri autem de ambabus navibus conclamantes maledixerunt alterutris, et ita processimus. Post modicam moram occurrit nobis alia barca cum sociis: et unus interrogavit nos, ad quod hospitium declinare intenderemus Venetiis? Cui cum diceremus, ad Sanctum Georium, ubi dominus Johannes de Cymbern disposuerat: incepit ille vilipendere et hospitem et hospitium, et mala praedicata exclamabat de hospite, stans super proram, et conabatur nos avertere, et quoddam aliud nobis demonstrabat hospitium. Et sic stante in prora et cum clamore suadente, subito casum accepit, et de prora ruens in mare cecidit. Qui cum multo labore suorum sociorum fuit extractus et a morte ereptus. Erat autem vestibus novis sericis indutus, quae simul cum eo baptismum acceperunt: unde magnus risus in nostra navicula fuit exortus. Consequenter navigantes ante oculos habuimus inclytam civitatem, magnam, pretiosam et nobilem Venetiarum, maris magni dominam, in aquis mirabiliter subsistentem, cum altissimis turribus et excelsis ecclesiis, et domibus ac palatiis eminentibus. Et erat nobis stupor videre tam gravissimas moles et altas structuras in aquis constitutas. Tandem civitatem ingressi sumus navigio, et per canale magnum navigavimus contra Rivoaltum, et ab utroque latere habuimus domus stupendas prae altitudine et decore. Porro infra Rivoalti pontem declinavimus a canali magno in aliud canale, quod a latere dextro habet fonticum Almanorum, per quod ascendimus intra domus, et usque ad portam hospitii nostri, quod ad Sanctum Georium dicitur, vulgariter theutonice zu der Fleuten, pervenimus. Exivimus ergo de barca, et de mari per lapideos gradus circiter LX. ascendimus ad cameras nobis ad manendum paratas, et omnes res in eas intulimus. Porro magister Johannes hospes et domina Margareta hospita cum magna hilaritate nos susceperunt, singulariter tamen me amicabiliter salutaverunt, quia ego solus notus eis eram a priori peregrinatione, in qua multis diebus cum eis in illa domo hospitatus fueram. Occurrit et nobis reliqua familia nos salutans et ad serviendum nobis se ingerens et exhibens. Omnis autem domus, hospes et hospita et cuncti famuli et ancillae erant de lingua alemanica, nec audiebatur in domo illa verbum italicum, de quo singulare solatium habuimus, quia valde poenale est convivere hominibus, cum quibus locutione conversari non potest. Denique ad ingressum nostrum occurrit nobis canis, custos domus, magnus et niger, [TR57] et blandimento caudae suae gaudium se habere monstrabat, et ad nos saltabat sicut canes solent facere ad sibi notos. Hic canis omnes Theutonicos, de quacunqe parte Alemaniae veniant, sic gaudens (B) recipit. Sed ad ingressum Italici, Lombardi, Gallici, Franci, Sclavi, Graeci, vel alterius provinciae extra Alemaniam, adeo irascitur, quod quasi rabidus aestimetur, et cum grandi latratu [TR58] occurrit, et furiose in illos insilit, et nisi aliquis canem compescat, a molestia non cessat. Nec etiam illorum Italicorum, qui in vicinis domibus habitant, assuescit, sed contra eos, sicut contra alienos insurgit et perseverans manet omnium implacabilis inimicus. Canes etiam eorum nequaquam ascendere in domum permittit, sed canes Theutonicorum non tangit. Mendicos theutonicos eleemosynam petere volentes non invadit, sed italicos pauperes, ascendere pro eleemosyna volentes, invadit et repellit. Ego multoties liberavi pauperes de morsibus illius canis. Theutonici recipiunt in illo cane argumentum, quod sicut implacabiliter Italicis inimicatur: sic homines theutonici nunquam integro corde cum Italicis conveniunt, et e converso; cum illa inimicitia sit in natura radicata. Sed quia bestia ratione caret et passionibus movetur incessabiliter litigat cum Italicis, natura instigante. Homines vero ratione se cohibent, et affectum inimicitiae, [TR59] qui in natura est, supprimunt ratione. Reperimus autem in hospitio multos nobiles de diversis partibus Germaniae, et quosdam de Hungaria, qui eodem voto, quo et nos, astricti intendebant mare transire ad sanctissimum Domini Jesu sepulchrum in Jerusalem. In aliis etiam hospitiis erant plures de Germania, et in societates se combinaverunt; in una plures, in alia pauciores. Porro nostrae societatis fuerunt XII. peregrini, domini et servi simul, quorum ista erant nomina.
Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro, vir decorus et prudens, elegantia morum praestans, doctus in lingua latina.
Dominus Hainricus de Stoeffel, sacri Imperii Baro, vir industrius et strenuus, moribus virilis, sicut verus nobilis Suevus.
Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, nobilis procerae staturae, vir de honestis et nobilibus moribus, seriosus, et dea sua salute solicitus.
Dominus Ber de Rechberg, nobilis de Hohenrechberg junior omnibus, sed animosior, fortior, longior, jocundior et mitior, liberalior.
Hi quatuor Domini nobiles secum habebant sequentes famulos, quorum nomina ista sunt, cum conditionibus status et officiorum.
Baltasar Büchler: vir maturus et multorum expertus, cujus consiliis Domini omnes fovebantur et regebantur, eumque ut Patrem habebant.
Artus, Dominorum barbitonsor, in musicis instrumentis adeo dulcis et promptus, quod non creditur, ei fuisse similis.
Johannes dictus Schmidhans, armiger, qui pluribus bellis interfuit, et Dominorum in peregrinatione servitor extitit.
Conradus Beck, vir honestus et providus, civis de Merengen, qui Dominorum provisor fuit et procurator. (33 A)
Petrus quidam, simplex et bonus socius, patiens in adversis, de oppido Waldsee, qui fuit Dominorum et totius societatis cocus.
Ulricus de Rafenspurg, quondam in mari Galeotus, multarum miseriarum expertus, arte institor, et Dominorum interpres.
Johannes quidam vir pacificus, in Dominorum servitio sollicitus, puerorum instructor et magister in Babenhusen.
Frater Felix, sacerdos Ordinis Praedicatorum de Ulma, secunda vice peregrinus terrae sanctae, Dominorum et omnium jam dictorum capellanus.
Hi duodecim inseparabiliter cohaerebant, et communibus expensis praedictorum quatuor Dominorum vivebant. Igitur praefati quatuor Domini, hospitem ad se advocantes fecerunt cum eo conventionem pro hospitio et mensa et aliis, quibus rebus ejus utebantur. Hac conventione facta prae omnibus nobis cogitavi pro me aliud, et ignorantibus Dominis meis navigavi ad S. Dominicum, ad Conventum Ordinis Praedicatorum reformatum, et rogavi Priorem loci pro hospitio, quousque galêae peregrinorum recederent, et precibus multiplicatis obtinui. Grave enim mihi erat continue inter saeculares morari, et nimis distractivum. Regressus ergo sum in hospitium et complicatis sacculis meis transivi ad Dominos et dixi eis intentum meum. Sed non placuit, imo displicuit eis, nec consentire quovis modo volebant, ut ab eis recederem. Ut autem eo magis voluntarius essem ad manendum cum eis, disposuerunt cum hospite; et dedit mihi propriam cellulam, in qua solus manebam ad dormiendum, orandum, legendum, scribendum, et quando placuit, potui esse extra omnem tumultum, sicut si fuissem Ulmae in cella. Sicque semper cum eis mansi in hospitio, quam diu Venetiis fuimus. Saepe tamen et quasi cottidie solitus fui visitare Conventus fratrum Ordinis nostri.
Vicesima octava mane exivimus de hospitio per vicos mercatorum, et ad ecclesiam S. Marci ascendimus ad audiendum Officium. Quo audito per plateam ante Ducis Palatium spatiavimus. In eadem platea ante majus ostium ecclesiae S. Marci stabant duo vexilla pretiosa in hastis altis elevata, alba, cruce rubea insignita; et erant vexilla peregrinorum terrae sanctae. In his vexillis intelleximus, quod duae galêae essent ordinatae pro peregrinorum transductione. Ut enim domini Veneti viderunt multitudinem peregrinorum confluere, ordinaverunt duos viros nobiles de Senatu eorum, curam peregrinorum eisdem committentes, quorum ista sunt nomina. Primus fuit Dominus Petrus de Lando, et secundus Dominus Augustinus Conterinus. Horum duorum servi stabant juxta vexilla et peregrinos invitabant quilibet ad dominum suum, et inducere peregrinos conabantur, illi ad galêam Augustini, alii ad galêam Petri: illi laudabant Augustinum et vituperabant Petrum; alii vice versa. Unde factum est, quod illi duo domini, Augustus et Petrus, fuerunt facti (B) capitales inimici, et unus alterum diffamabat, lacerabat apud dominos peregrinos in fama et honore: et quilibet conabatur alterum reddere peregrinis odiosum et submittebant, qui haec agerent. Unde ex hoc etiam hoc malum pullulare cepit, quod ipsi peregrini utrorumque patronorum quasi erant divisi, et quilibet zelabat pro domino patrono suo. Stabant ergo Domini mei suspensi, nescientes, cui patrono esset magis confidendum, cum de utroque audirent diversa. Ego quidem laudabam dominum Augustinum Conterini, sciens eum esse virum maturum et fidelem, quia cum eo in alia peregrinatione mea transfretaveram. Alii eum magis vituperant et alium laudabant. Et ita pro bono pacis de hac re me non intromisi, et ambos bonos naucleros esse dixi, dummodo nos ad portus optatos citius ducerent: addens, quod si ego scirem, quis eorum citius et expeditius se vellet ad navigandum aptare, pro illius parte ego vellem peregrinis consulere. Ambo tamen promittebant quantocius navigationem inchoare, quod tamen pro certo scivi esse mendacium.
Vicesima nona die, quae et festum St. Petri martyris, Ordinis Praedicatorum, duxi Dominos meos ad sanctum Johannem et Paulum, ubi est conventus magnus et solemnissimus fratrum Praedicatorum, et ibi Officio interfuimus quod valde solemniter celebrabatur, et maximus populi concursus est die illa ad ecclesiam fratrum, quia ibi est constituta dies solemnis in condensis usque ad cornu altaris illo die. Et populus de tota civitate accurrit ad audiendum Officium, et ad deosculandum reliquias sancti martyris et ad bibendum aquam St. Petri, quae in nomine dei benedicta et sancti martyris reliquiis tacta creditur conferre ad salutem animae et corporis. Unde in plerisque mundi partibus recipiunt homines fideles hanc aquam S. Petri, et periclitantibus mulieribus in partu dant ad bibendum, et periculum evadunt; datur etiam febricitantibus, ut liberentur. Marinarii etiam eam ad naves portant et modicum de ea ad vasa, in quibus aquae sunt, fundunt, cujus virtute aqua alia conservatur, ne foetida efficiatur et quantumcumque antiqua sit aqua, non putrescit, nec foetida fit, dum de illa modicum est superinfusum. Hoc per experientiam cottidianam marinarii discunt ita esse. Audito ergo Officio et deosculatis Sancti reliquiis, et potu salubri gustato regressi sumus ad nostrum hospitium ad refectionem. Post prandium barcam ascendimus et navigio per vicos civitatis ambulavimus, usque ad S. Marcum et ibi juxta Ducis Venetorum Palatium ad canale magnum navigavimus, in quo stabant amborum patronorum galêae, ut eas (34 A) ambas videremus. Primo ergo navigavimus ad galêam domini Petri de Lando, et de barca, sursum in galêam scandimus et placuit primo aspectu navis Dominis et mihi, quia erat galêa triremis magna et lata, et cum hoc nova et munda. Nobis in galêa deambulantibus venit dominus Petrus Lando patronus in barca, et nos cum reverentia magna suscepit, et in navis castello collationem pretiosam instauravit, propinando vinum creticum, et confecta alexandrina; et per omnia tractavit nos, sicut illos quos ducere secum optabat. Deinde duxit nos in carinam deorsum per gradus ad locum peregrinorum, et tantam amplitudinem carinae in potestatem nostram posuit, ut eligeremus locum, in quocumque latere vellemus, pro XII. personis. Perspecta autem galêa illa diximus patrono, quod die crastina vellemus ei dare responsum, an cum eo essemus mansuri, vel cum alio; et ita descendimus in barcam, et ad alia galêam domini Augustini navigavimus eumque in ea sedentem reperimus. Qui cum magna veneratione nos suscepit, et per galêam circumduxit, et optionem loci pro XII. hominibus exhibuit, et etiam collationem vini et confectarum praebuit, seque fidelem nobis futurum promisit. Me autem optime novit et testimonium suae probitatis et fidelitatis ad me remisit, dicens: ecce Frater Felix capellanus vester scit, qualiter me ad peregrinos habeam, dicat quaeso ergo veritatem, et placebit manere mecum. Perspeximus galêam et non tantum placuit sicut alia, quia erat biremis, et minus ampla, et cum hoc antiqua et foetida, in qua prius mare transivi, et multa in ea sustinui incommoda. Et visa galêa in nostra barca reversi sumus in nostrum hospitium.
Tricesima et ultima die mensis Aprilis audivimus Missam in hospitio, quia quidam magnus dominus de Austria non peregrinus hospitabatur nobiscum, cujus capellanus Missam in domo dixit. Post Missam consedimus simul nos XII. ad deliberandum, cum quo patrono vellemus manere, et quo pactu [sic] conventionem inire conveniret. Placuit autem Dominis manere cum domino Petro Lando in sua triremi. Mihi vero melius placuisset alius patronus Augustinus, sed suam biremem fastidivi propter magnas miserias, quas in ea sustinui. Conclusimus ergo manere cum domino Petro: insuper [TR60] XX concepimus articulos, quibus modum conventionis nostrae limitavimus, et ad quae nobis patronus obligaretur expressimus.
Primus Articulus: Quod Patronus nos peregrinos de Venetiis usque ad Joppen, portum terrae sanctae, et inde demum usque Venetias ducat reducatque, ad quod faciendum ad majus in quatuordecim diebus sit paratus et ultra XIIII. dies ab hac non maneat.
II. Quod galêam bene provideat cum expertis marinariis, qui sciant (B) artem navigandi in omnem ventum; et ut sufficientem armaturam in navi habeat pro galêae defensione a piratis aut hostium, si opus fuerit, invasione.
III. Quod patronus caveat, ne portus inconsuetos et alienos visitet eundo per mare: sed ad illos duntaxat applicet in quibus galêa provisio consueta est fieri, et quantum potest vitet applicationem ad portus, sed procedat via sua: praecipue volumus, quod a regno Cypri caveat, ne ibi vel applicet, aut si applicare oportuerit, quod ultra triduum non in portu moretur, cum ex antiquorum traditione habeamus, aërem insulae Cypri Theutonicis esse pestiferum. Si tamen aliqui de nobis vellent visitare, et se praesentare reginae Cypri in Nychosia et ab ea societatis insignia accipere, debet patronus illos exspectare, juxta quod antiquus mos nobilium habet, dum adhuc regnum regem habuit.
IV. Quod Patronus singulis diebus peregrinis bis ad comedendum et bibendum det sine defectu. Quod si ex qualibet causa aliquis nostrum ad mensam Patroni manere, vel vespere venire noluerit, vel si omnes simul remanere in loco nostro nihilominus voluerimus, ipse patronus solitum cibum et potum transmittere teneatur absque omni contradictione.
V. Quod Patros peregrinis ex Venetiis usque ad terram sanctam et inde usque Venetias de bonis panibus et paximatibus, de bono vino et dulci recenti aqua, carnibus et ovis, aliisque hujusmodi esculentis competenter providere teneatur.
VI. Quod semper mane ante cibum malfasetum infundat, cuilibet unum bykierum, parvum vitrum, prout consuetum est in navibus fieri.
VII. Si peregrini propter aliquam rationabilem causam, utpote propter aquam afferendam, aut medicinam, aut alia necessaria, peterent emitti ad aliquem portum propinquum, in quem galêam non vult induci, teneatur nobis scapham et scaphalerum dare ad transfretandum in portum.
VIII. Si patronus ad aliquem portum sterilem applicuerit, in quo peregrini sua necessaria invenire non possent, teneatur ipse eis dare ac si extra portum essent: secus si in portum bonum declinaverit, tunc omnes sibi ipsis tenentur providere.
IX. Debet patronus tutari peregrinos, tam in galêa quam extra, ne in galêa galeotae eos invadant, aut viliter tractent, aut de locis suis, si peregrini cum eis sedere voluerint, repellant: et extra in terra ne molestentur, obsistere debet, quantum potest, et in cumbis eorum nullum impedimentum ponat.
X. Quod patronus in terra sancta peregrinos permittat ad debitum tempus, nec nimis cum eis festinet, eosque ad loca consueta ducat et personaliter cum eis vadat. Et praecipue volumus, ut sine contradictione eos ad Jordanem ducat, in quo semper difficultatem peregrini patiuntur, et quod eos ab infidelium vexationibus eripiat.