XI. Quod patronus omnia vectigalia, omnemque pecuniam pro salvo conductu exponendam, et pro asinis et aliis exactionibus, quibuscunque nominibus (35 A) censeantur aut ubicunque exponere oportebit, ipse solus pro peregrinis totum solvere absque eorum sumptu teneatur, et curtusias magnas; de parvis metipsi [TR61] per nos providebimus.
XII. Quod peregrinus ipsi patrono pro hujusmodi omnibus, per eum, ut praefertur, faciendis vel exponendis, quadraginta ducatos de Zecha dictos, id est, noviter monetatos dare teneatur. Ita tamen, quod illius summae dimidiam partem in Venetiis exsolvat, reliquam vero in Joppe.
XIII. Si aliquem de peregrinis mori contigerit, patronus de derelictis ejus bonis nullo modo se impediat, sed apud eum vel eos, cui vel quibus ejusmodi decedens bona sua legaverit, omnino relinquat intacta.
XIV. Si aliquis ex peregrinis ipsis antequam terrae sanctae applicarent, moreretur, patronus ipse dimidiam partem datae sibi prius pecuniae restituere teneretur: de qua ejus testamentarii ordinabunt juxta commissa.
XV. Si peregrinus aliquis in galêa moreretur, quod non statim corpus ejus in mare mitti jubeat, sed extra ad terram duci et sepeliri faciat, in aliquo coemeterio. Si vero remotius a terra fuerit galêa, quod tam diu defuncti corpus in galêa sustineatur, quousque vel ad portum aliquem venerit, vel sociis defuncti placuerit mitti corpus in mare.
XVI. Si aliqui ex peregrinis ad St. Katharinam vellent proficisci, in montem [TR62] Synai, patronus cuilibet tali id petenti X. ducatos de data prius pecunia reddere teneatur in Jerusalem.
XVII. Quod patronus antequam cum peregrinis recedat de Jerusalem, fideliter adjuvet illos peregrinos, qui ituri sunt ad St. Katharinam, et inter eos et Trutzellmanum pacificam conventionem faciat.
XVIII. Quod patronus peregrinis aptum in galêa assignet locellum pro pullis sive gallinis, et quod sui coci permittant cocum peregrinorum pariter cum eodem igne parare peregrinis, sicut eis placet.
XIX. Si aliquem peregrinum in galêa adeo graviter infirmari contigerit, ita quod in foetoribus carinae manere non posset, vel alii peregrini eam sustinere nollent, teneatur patronus tali superius aliquem assignare locum ad manendum, vel in castello, vel in puppi, vel in aliquo transtro.
XX. Quod si aliquid in hac conventionis formula neglectum aut sufficienter non esset expressum et provisum, quod tamen jure vel consuetudine ipsi patrono congrueret faciendum: id pro expresso in hac formula praesenteque tenore pro inserto debet haberi.
His articulis ita compositis et conscriptis advocavimus dominum Petrum patronum ad nos in hospitium, et articulos conceptos sibi legimus, et si secundum tenorem eorum se vellet ad nos habere, et hoc nobis juramento praestito promittere, cum eo parati essemus conventionem et pactum facere, ut dictum est. (B) Quibus auditis patronus accepit cedulam articulorum, et unum post alium perlegit attente. Ad primum articulum dixit: quod quantum ad primam clausulam eum velle accipere, et nos ad Joppen ducere et reducere; sed quantum secundam partem non posset eum acceptare, et allegavit multas rationes propter quas in mente Majo non potest esse navigatio. Et ideo in XIV diebus non posset nos educere, nec in XXVI. diebus; sed transactis XXVI. omni hora vellet habito vento proficisci. Ad XII. articulum etiam dixit, quod non minus, quam XLV. ducatos vellet de quolibet peregrino habere; allegans rationes multas. Ad[TR63] XV. dixit: quod mortuum libenter vellet in galêa sustinere, sed mare non posset eum pati, et navigatio nostra impediretur. Sed quid veritatis hoc habeat, vide fol. 198. B. De aliis articulis omnibus stetit contentus. Et tandem cum eo conventionem fecimus per longam interlocutionem. Conventione facta duxit nos omnes ad St. Marcum in Ducis palatium, et apud protonotarios civitatis nos statuit. Qui audientes causam nostrae praesentationis, singulorum nomina, status et conditiones inscripserunt in quendam grandem librum, cui et prius inscriptus etiam fueram in prima mea peregrinatione: et ita ratificatus fuit contractus et conventio nostra. Quo facto cum patrono in galêam navigavimus, et ad latus sinistrum eligimus locum pro XII. personis, quem locum patronus distinxit in XII. cumbas vel stantias, ad quas cum creta scripsit singulorum nomina, ne quis illa loca occuparet. Tetigit autem me sors bona, et meliorem cumbam vel stantiam habui, quam aliquis de nostra societate. Est autem cumba vel stantia locus pro uno homine in longum extenso a capite usque ad pedes sibi assignatus ad dormiendum, sedendum, manendum, sive sit sanus, sive infirmus. Itaque his sic compositis, in hospitium nostrum navigio reversi sumus. De omnibus autem eramus bene contenti, dempto illo, quod tam longum tempus et multos dies adhuc nos Venetiis manere oportuit, quod erat nobis valde grave.
Majus delectabilis et laetus mensis sub primo die sanctos Philippum et Jacobum Apostolos colendos nobis exhibuit cum devota celebritate. Summo ergo mane, cum Domini et alii nostri socii surrexissent, seque ad visitandum ecclesiam et audiendam Missam praepararent, interrogabant me, in qua ecclesia Officium divinum vellemus hoc die audire? Quibus respondi: ecce Domini in via Dei constituti sumus peregrini, (36 A), nec dec decet peregrinum otiosum stare. Oportet autem nos in hac urbe adhuc per illum integrum mensem manere. Et quia circumdati aquis sumus, ita ut non pateat nobis pro nostro solatio et pro deductione temporis exitus ad floridos hortos aut ad amoenos [TR64] campos, aut ad umbrosas silvas, aut ad viridia prata, aut ad voluptuosa viridaria arborum, florum, rosarum et liliorum, nec venationibus vacare possumus, nec hastiludiis aut choreis interesse decet; idcirco meum consilium est, ut omni die, quamdiu hic consistimus, peregrinemur ad aliquam ecclesiam et visitemus corpora et sanctorum reliquias, quarum est magna multitudo in hac urbe, et sic per Majum illum carpamus flores, rosas et lilia virtutum, gratiarum et indulgentiarum. Hoc audito placuit omnibus consilium meum, et communi decreto decrevimus [TR65], quod singulis diebus, ad aliquam ecclesiam specialem navigare aut ambulare vellemus; et si non omnes semper simul, tamen aliqui de nostra societate id facerent, qui postea visa remanentibus referrent. Illo ergo primo die Maii barcam conduximus et ad ecclesiam sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobis navigavimus, ibique divinis Officiis interfuimus. Post Officium ad altare accessimus et caput sacrum St. Philippi, quod ibi habetur, deosculati sumus, et venerandum St. Jacobi brachium. Erat autem magna hominum compressio, propter sacras reliquias videndas et deosculandas. Porro Officio terminato defluxit populus, nos vero mansimus quousque sine populi pressura melius reliquias videre et nostris jocalibus, quae nominantur clenodia, ea contingere possemus. Nam terrae sanctae peregrini solent secum ad loca sancta deferre annulos aureos, vel argenteos dilectos, et grana lapidum pretiosorum pro paternostris, [1] patriloquiis, vel ipsa paternostra, cruces parvas de argento vel auro, et quaeque chara portabilia, quae vel de parentibus suis et amicis accipiunt, vel Venetiis aut in transmarinis partibus pro sibi charis emunt, et quando ad aliquas reliquias veniunt, vel ad aliquem locum sanctum, tunc illa clenodia ad reliquias applicant vel ad locum sanctum et ea contingunt, ut quandam sanctitatem quodammodo ex contactu accipiant; et ita suis charis chariora et pretiosora reddantur. Ego enim fui minimus, et pauperior in nostra societate, et tamen multa preciosa clenodia habui, quae mihi collata fuerant ab amicis et fautoribus et fautricibus meis, ut reliquias, ad quas venirem et loca sancta cum eis contingerem, et eis pro munere reportarem. Inter alia magnificus vir, Dominus Johannes Echinger, pro tunc Magister-civium Ulmensis, contulit mihi annulum suum charissimum, quem Pater suus Jacob Echinger in extremis agens de pollice traxit, et filio tradidit, sicut et ipse a suo patre acceperat: credo quod charior sibi fuerit, quam C. ducati, et nunc charior quam CC. Sic ergo post populi recessum accessimus, et modo dicto reliquias sanctorum Apostolorum contingimus. Hoc autem fuit Officium meum (B), quod circa reliquias vel loca sancta accepi omnium peregrinorum saecularium clenodia, et manu mea adhibui ad contactum et ita singula [TR66] singulis reddidi. Plures autem nobiles semper penes me dereliquerant. Et ita fecimus per omnia loca sancta et reliquias totius peregrinationis, incipientes in Tridentino a puero Symone. Itaque istis peractis in hospitium navigavimus ad prandium.
Secunda die Maii transivimus mane ad S. Marcum, et ibi Missis interfuimus in ecclesia magna S. Marci. De ecclesia autem Missis finitis palatium Ducis Venetorum ingressi sumus, adituri ipsum Ducem cum literis, quas illustrissimus Archidux Austriae Sigismundus tradiderat Dominis meis sibi praesentandas, ut patet supra, fol. 26. sub die 17. Ascendimus ergo de curia palatii per lapideos gradus ad ambitum palatii, et ante Praetorium stantes intromitti ad Senatum et audientiam postulavimus. Statim autem intromissi sumus in locum Consulum, et ante Ducem et Senatores constituti. Dominus ergo Johannes de Cymbern Baro, manu elevans Archiducis Austriae literas, et disciplina curialissima accessit in medium, et ad Ducem Venetorum accessit, eique eos curiali reverentia tradidit et retro gradu descendit. Dux vero respiciens sigillum cum cognovisset, deosculatus est sigillum ipsum, eumque assessoribus deosculandum praebuit. Et fecit legi literam in omnium audientia. Qua audita surrexit Dux, et per interpretem obtulit se ad omnia beneplacita Dominorum peregrinorum, et vocatis ad se singulis, ei manum praebuit, et ad se trahens osculum modo italico dedit. Hoc facto petierunt Domini peregrini promotoriales literas ad Capitaneum maris generalem, et ad insularum praefectos, ut, si necessitas exigeret, invocare praedictos possent. Et statim impetraverunt, et literis confectis nobis traditae fuerunt.
Tertia die, quae est festum Inventionis S. Crucis, navigavimus ad ecclesiam S. Crucis, et officio ibi audito corpus S. Athanasii ibi conquiescentis vidimus, et deosculati sumus: et modo pridie dicto clenodia nostra ad contactum ejus adhibuimus. Hic Sanctus, pugil fidei fortissimus, contra haereticos symbolum: Quicunque vult salvus esse, confecit. Et demum in hospitium remeavimus. Post prandium ad Conventum majorem fratrum Minorum transivimus, et locum qui est sollemnissimus vidimus. Porro in quadam capella ecclesiae stabat quidam equus, mirabili artificio compaginatus. Veneti enim gentilium mores imitantes cuidam Capitaneo eorum, qui pro republica fortiter egerat, eamque sua virtute plurimum auxerat, intendebant in recompensam memoriale perenne statuere, et equum cum sessore aere fusum ad aliquem publicum urbis vicum aut plateam locare. Et ut hoc magnificentius fieret, quaesierunt in omnibus finibus eorum artifices sculptores, injungentes eis, ut quilibet equum faceret ex quacunque materia vellet, et ipsi de tribus equis melioris formae equum (37 A) eligere vellent, et secundum eum aeneum equum fieri oportere: illum vero artificem, qui formaliorem equum fecisset, ultra precium statutum muneribus honorare intenderunt. Convenientes autem tres sculptores Venetias, unus fecit equum ex ligno cooperiens corio nigro, qui stabat in capella praefata: et ita vivax erat hoc simulachrum, quod, nisi magnitudo insolita et immobilitas equum illum arte factum proderet, ipsum esse naturalem homo vivens aestimaret. Alius artifex equum finxit ex luto, et in fornace decoxit subtilissimae formae, ruffum colore. Tertius ex cera compegit equum album elegantissime formatum. Et hunc Veneti elegerunt, tanquam magis artificialem, magistrumque remunaverunt. Quid autem de equo fundendo aere fiet, non audivi: forte etiam dimittent; viso ergo illo Conventu et his quae dicta sunt reversi sumus in locum nostrum.
Quarta die, quae erat dominica Vocem jucunditatis et festum Beatissimae Virginis S. Katharinae de Senis, de poenitentia S. Dominici transivimus ad S. Johannem et Paulum, et ibi processioni solemni et Officio divino affuimus. Et erat tota ecclesia plena hominibus et multae Beginae ejusdem habitus erant ibi. Porro infra Officium transivi ad ambitum fratrum, et reperi ibi transeuntem fratrem Ordinis mei, ferentem insignia peregrinorum terrae sanctae, de provincia Franciae, et de conventu Insulensi, qui etiam navigare nobiscum intendebat; cum illo ergo contraxi notitiam, et foedus simul inivimus pro nostra consolatione. Veruntamen in meam galêam non venit, sed in aliam: saepe tamen in Jerusalem ipse mihi, et ego sibi, in consolationem venit. Post prandium ego solus navigavi ad S. Dominicum, ut viderem Patres et ostenderunt mihi manum unam integram Beatissimae Virginis Katharinae de Senis, valde delicatam et grossam, cum carnibus et ossibus, quam et aliquotiens deosculatus fui. In eodem Conventu etiam reperi quendam fratrem Ordinis de Neapoli insignia peregrinorum sancti sepulchri ferentem: cum quo etiam societatem feci. Sed nec ipse in meam galêam fuit receptus. Post ad hospitium navigio reversus sum.
Quinta die ad insulam S. Helenae Imperatricis navigavimus, et Missam ibi legi Dominis. Post Missam patefecerunt nobis monachi tumbam[TR67] S. Helenae, et corpus ejus integrum vidimus cum aliis multis reliquiis, et deosculatis ac clenodiis contactis reliquiis in domum nostram reversi sumus. Post prandium in galêam conductam navigavimus, et reperimus, quod patronus ad partem inferiorem cumbarum nostrarum fieri fecit asseres, ut quosdam in eis collocaret ad pedes nostros, ubi debebant poni calceamenta et urinalia nostra. Diximus autem custodibus galêae, ut patrono dicerent, quod nisi in crastinum illos asseres deponeret, pactum factum irritare vellemus, quia esset contra articulum nonum. Ex hoc facta est dissensio inter peregrinos et patronum. Oportebat tamen eum opus factum destruere, si volebat nos secum retinere. Et ita dispositis cumbis ad hospitium reversi sumus. (B)
Sexta die navigavimus ad Sanctam Luciam, et ibi Officio audito corpus ejusdem virginis, quod ibi honorifice in tumba reconditum habetur, vidimus, et deosculati sumus, et reversi sumus ad locum nostrum. Eodem die ad forum transivimus, et omnia necessaria ad galêam pro navigatione emimus, [TR68] culcitras, lectulos, cervicalia, linteamina, coopertoria, mattas, amphoras, et caetera pro singulorum cumba. Ego culcitram pro me jussi emere repletam pilis vaccarum, et stratos laneos de Ulma mecum tuleram, ut sic dormirem in galêa, sicut in cella. Indignum enim judicavi molliori stratu uti in navi, quam in cella.
Septima die, quae est festum translationis S. Petri martyris, navigavimus extra Venetias in Murianam, et Officium ad Praedicatores in ecclesia S. Petri martyris audivimus. Et viso ibi Conventu et fratribus navigavimus ad ecclesiam parochialem, ubi plebanus ostendit nobis in tumba una multa corpora integra de Sanctis Innocentibus, quibus deosculatis transivimus ad fornaces vitriatorum, in quibus arte subtilissima instrumenta vitrea multiformia fiunt; in toto namque mundo non sunt tales vitrorum artifices sicut ibi. Faciunt enim ibi vasa pretiosa crystallina, et alia mira ibi videntur. Quibus, visis navigio Venetias reversi sumus in nostrum hospitium.
Octava die, quae erat festum Ascensionis Domini, ascendimus ad ecclesiam S. Marci, tam ad Officia divina, quam ad solemnia spectacula cernenda. Innumerabilis enim populus illo die ibi confluit. Omnibus enim congregatis Patriarcha cum suo Clero et omnibus Conventibus religiosorum, et Dux cum suo Senatu et omnibus Societatibus Scabinorum, singuli in suis ordinibus et ornatibus, cum vexillis, luminaribus, reliquiariis, crucibus, de ecclesia S. Marci procedunt ad mare, ibique praeparatas naves ingrediuntur: et Patriarcha cum [TR69] Duce, et Senatu Buzatorium (latine Bucefalum ab equo Alexandri magni sic nominatum) ascendunt: quae est grandis navis in modum tabernaculi depicta, et auro tecta et sericis sagis operta, et haec omnia fiunt cum ingenti apparatu, cum campanarum omnium sono, et clangore tubarum, et cantu diverso Clericorum. Et dum Buzatorium remis, qui sunt ultra trecenti, a terra trahitur, ultra quinque millia navium eum concomitantur. Navigant autem usque ad castella, ubi est portus venetus, et dum extra portum ad mare venerint universae naves, Patriarcha ipsum mare benedicit, sicut est mos in multis partibus illo die aquas benedicere. Benedictione peracta, Dux annulum aureum digito suo detrahens ipsum annulum in mare projicit, quasi desponsans mare Venetis. Post annulum multi se denudant, et feruntur in profundum quaerentes annulum. (38 A) Et ille, qui eum invenit, sibi retinet, et cum hoc per totum annum liber in civitate manet ab omnibus oneribus, quibus pro republica ibi habitantes gravantur. Et dum haec aguntur, circumstant universae naves in magna pressura, et est tantus sonitus bombardarum, quas emittunt, tubarum, tympanorum, et clamantium ac cantantium, quod mare videtur moveri. His spectaculis etiam affuimus in propria conducta barca; peracta illa benedictione et desponsatione maris convertunt Buzatorium ad monasterium S. Nicolai alyu [sic] et ibi petito litore exeunt omnes de omnibus navibus et ingrediuntur ecclesiam, quam vix centesima pars populi ingredi valet, quamvis magna sit, et tamen in illa multitudine non est mulier aliqua, sed totum negotium hoc per viros agitur. Dum autem Patriarcha pontificalibus ornatus et Dux cum suis contra ecclesiam properant, Abbas monasterii, infula decoratus, et sui monachi sacris induti obviam multitudini veniunt, ipsumque Patriarcham ac Ducem suscipiunt, et in chorum ducunt, et ibi Officium diei incipiunt, et cum multa sollemnitate peragunt. Quo peracto ad naves redeunt et navigant omnes, unusquisque ad locum suum ad prandium. Talibus spectaculis aliquotiens interfui alias etc. de quibus vide fol. 210. P. 2. Porro per totas octavas Ascensionis sunt festa nundinarum et mira videntur in istis octavis.
Nona die transivimus ad monasterium dictum cruschechirii [sic] et Missa ibi audita ostensum fuit nobis corpus S. Barbarae cum pluribus aliis reliquiis, quibus venerabiliter deosculatis reversi sumus in nostrum hospitium. Eodem die transivimus simul in quamdam domum, in qua stabat elephas, bestia grandis et horribilis, quam vidimus et mirati fuimus, de tanta disciplina tam immanis bestiae. Faciebat enim nobis videntibus ad nutum magistri sui mira. Hanc bestiam emit homo ille pro quinque millibus ducatis, et a Venetiis duxit eam in Germaniam, et multam pecuniam congregavit: nemo enim permittebatur eam videre, nisi praestito argento. Postea duxit eam usque in Britanniam, et ibi in mari tempestate compellente ejecta fuit per naucleros ad mare, et ita periit. etc.
Decima die, quae sabatum fuit, navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur S. Maria de Gratia, et Missam audivimus, et inde navigavimus ad S. Mariam de miraculis, ubi ecclesiam miri decoris aedificant cum monasterio pulcherrimo. Tempore meae primae peregrinationis incepit concursus ad illum locum fieri, nec erat ibi aliqua capella, sed tantum imago beatae Virginis (B) in tabula affixa parieti, et dicebatur quod miracula ibi fierent. Et factus fuit tantus concursus et oblatio, quod ibi nunc est res pretiosa et dicitur ad S. Mariam de miraculis. De quo plus dicam fol. 208. B. parte 2.
Undecima die, quae fuit dominica infra octavas Ascensionis Domini, audita Missa in proxima ecclesia juxta nostrum hospitium et sumpto prandio navigavimus ad ecclesiam dictam de Castello, ubi residet Patriarcha venetus, et sunt ibi omni dominica plenariae indulgentiae; has indulgentias solvimus et locum vidimus. Est enim ecclesia magna et antiqua, et reperimus in ea fratrem ordinis Praedicatorum praedicantem, quem tamen nos non intelleximus, et sermone finito in domum nostram reversi sumus.
Duodecima die, quae est Nerei, Achillei, et Pangratii martyrum, navigavimus ad ecclesiam S. Zachariae, et Missae ibi interfuimus. Post Missam denuntiavimus Abbatissae monasterii annexi ecclesiae, rogantes: ostendi nobis reliquias. Sunt enim moniales divites et nobiles satis seculares, Ordinis S. Benedicti. Patefecerunt autem nobis unam tumbam, in qua corpora illorum trium martyrum, quorum dies erat, quieverunt, scl. Sanctorum Nerei, Achillei, et Pangratii. In alia argentea tumba vidimus integrum corpus Zachariae, patris Johannis Baptistae, cum aperto ore, et juxta eum corpus beati Georii Nazianzeni, et corpus B. Theodori Confessoris, et corpus S. Sabinae Virginis et martyris. Miratus autem fui de tantis reliquiis illius ecclesiae, et fuit mihi dictum, quod filia cujusdam Imperatoris fuit ibi quondam Abbatissa, qui ob amorem filiae corpora illa ad istum locum transtulit. Reliquiis ergo visis et deosculatis reversi sumus ad locum nostrum.
Tertio decimo post prandium navigavimus ad S. Andream ad Carthusienses, ubi est solemnissimum monasterium magnum; propriam ocupans insulam, quatuor habens ambitus et cellas magnas et pulchras. Ibi plures particulares reliquias vidimus, ut digitum S. Andreae Apostoli, et brachium S. Laurentii martyris et caetera. Et deinde remeavimus ad locum nostrum.
Quarto decimo die mane navigavimus ad monasterium S. Georii, ex opposito palatii S. Marci, ultra canale magnum, et Missam de S. Georio cantari fecimus monachos illius monasterii, et post Missam multas reliquias ostenderunt nobis, scilicet caput, sinistrum brachium cum integra manu S. Georii; caput etiam S. Jacobi Apostoli minoris, et corpus integrum S. Pauli Ducis constantinopolitani, et petiam de spongia Domini, et alia plura: istis visis remeavimus. (39 A)
Quinta decima die, quae fuit octava Ascensionis Domini, et aeque celebris, ut ipsa prima dies, ascendimus mane ad S. Marcum, et Missa audita demonstratus fuit nobis S. Marci thesaurus inaestimabilis in auro, argentis et lapidibus pretiosissimis. Ibi tumbam cum corpore S. Isidori vidimus. Corpus vero S. Marci, quod Veneti de Alexandria tulerunt in civitatem suam, non vidimus, quia dicitur, quod quidam Monachus furto illud abstulit, et in Germaniam deportavit ad Owiam majorem, de quibus omnibus latius dicitur in P. 2. f. 206. Deinde de ecclesia transivimus in Ducis palatium, et per quendam de curia Ducis ad omnia penetralia Ducis ducti sumus, etiam usque ad thesauros Ducis, quos vidimus. Illa die est festum mulierum, et videntur ibi foeminarum ostentationes seculares facientes, quod est mirum videre tantam preciositatem.
Sexta decima die, jacentibus adhuc nobis in lectis, audivimus familiam domus lamentantem. Nam hospes noster magister Johannes eadem nocte obierat, et tractabatur de ejus sepultura. Unde quidam, aestimantes eum fuisse pestilenticum, navibus conductis ascenderunt in Paduam, et ibi per aliquot dies manserunt. Cum illis autem, qui remanserunt, ego navigavi in ecclesiam S. Rochii in civitate venetiana, et invocavimus praefatum Sanctum, qui specialis adjutor est timentium pestem, ne inficiantur.
Decima septima die, quae fuit vigilia Pentecostae, navigavimus ad Monasterium S. Johannis Ordinis albi, et ibidem Officio interfuimus et reliquias deosculati sumus. Post prandium vero ad armamentarium, quod nominant Archanale, civitatis transivimus, petentes intromitti. Intromissi autem vidimus ibi mirabilem apparatum bellicum, et reipublicae paramenta ad bella navalia et equestria ac pedestria, de quibus post dicitur Part. 2. f. 205. Post hoc ivimus etiam ad domum pistorum, qui coquunt paximates ad mare, et de tantis fornacibus et ignibus et laboribus expavimus. Et demum ad domum reversi sumus.
Decima octava, quae fuit dies dominica et festum Pentecostes, intravimus mane ecclesiam S. Bartholomaei Apostoli, quae est ecclesia parochialis hospitii nostri; et ibi audivi confessiones quorundam peregrinorum, et de licentia plebani ejusdem ecclesiae eosdem sacro Eucharistiae sacramento communicavi, et mansimus per totum Officium in parochia. Post prandium vero navigavimus ad ecclesiam Sancti Spiritus, ad quem erat multus concursus pro indulgentiis et processio sollemnis fraternitatum, quas Scolas nominant. (B)
Decima nona die navigavimus ad ecclesiam, quam nominant ad S. Mariam de Misericordia, quae est pulcherrima, ditior et antiquior ecclesia in urbe, ibique Officio divino interfuimus, et ornatum in picturis et sculpturis mirati sumus. In reditu ad hospitium venimus ad multas alias ecclesias, in quibus indulgentias accepimus, quarum ecclesiarum nomina taeduit me scribere.
Vicesima die, facto mane, antequam sol incalesceret transivimus in ecclesiam S. Mariae formosae: et certe ipsa ecclesia formosa est et magna: ibi ergo Missis auditis ingressi sumus in hospitium. Nec die illo exire domum praesumsimus propter excessivos calores. Tantum enim erat calor, quantus praeterito tempore non est visus Venetiis. Qua arefactae sunt cisternae, et facta est aquarum dulcium magna caristia; nec habebatur ibi potabilis aqua, nisi quae de fluvio Brenta adducebatur in navibus, et illa care vendebatur, et cisternis circumfundebatur, ut per terram coleretur et in cisternas destillaret.
Vicesima prima die navigavimus ad S. Antonium prope S. Dominicum, et ibi divino Officio interfuimus. Post Officium circuivimus et structuras magnas, quas ibi Domini Veneti faciunt fieri, perspeximus, et tantas expensas mirati sumus, quia de mari et aquis muros ingentes erigunt, et est multum pretiosum ibi nova fundamenta jacere. Ratione illius aedificii Dux Venetiarum fatribus nostris ad S. Dominicum erat illo tempore multum offensus et alii senatores, quia postulabant a fratribus spatium dimidii horti Conventus nostri pro monasterio S. Antonii ampliando: sed fratres nolebant consentire et forti fronte Duci et Senatui se opposuerunt, propter quod in magna indignatione steterunt; ut tamen fratres flectere possent ad consensum, obtulerunt fratribus contra orientem spatium in mari quantumcunque vellent, possent accipere, et de sumptibus civitatis vellent fundamenta jacere: sed Prior tunc temporis, homo imperterritus, nullo modo consentire volebat. Porro Domini Veneti locum illum ita sollemniter aedificant cum honestis habitationibus, et multis cameris, ut peregrini Jerosolymitani ibi hospitentur. Inhonestum enim judicant, quod peregrini tam sanctae peregrinationis habitent in publicis hospitiis et quod in tanta civitate non habeant proprium locum nisi loca publica. Nam apud eos hospitia publica sunt inhonesta, ideo quando ad eos veniunt magnates, assignant eis proprias domus, ne in hospitiis maneant. Suas etiam popinas, quas hospitibus magnis de communitate offerunt, invitissime ad hospitia publica mittunt, et si mittunt, exiguas et minus honestas mittunt. Dictum enim fuit Dominis meis, quando fuit de civitate popinatum, quod si essent in alio loco, quam in hospitio publico, Domini Veneti saepius popinas mitterent, (40 A) et liberalius agerent. Et idcirco locum illum aedificant sumptuose, ut honorabiles peregrini ibi habitent et honorentur ab eis. Inde de S. Antonio navigavimus in galêam nostram, quae de S. Marco fuerat prope S. Antonium educta, et invenimus in ea multos laboratores, navem cum transtris [TR70] et remis et malis et aliis requisitis coaptantes, et arenam inducentes. Quod ut vidimus, gavisi sumus sperantes nos citius recessuros. [TR71]
Vicesima secunda die navigavimus ad ecclesiam, quae dicitur ad Apostolos, ibique divina audivimus. Post Missam ostenderunt nobis corpus S. Mariae Virginis, de qua in Vitis Patrum clara habetur mentio: in prima parte (p. 49. b.) Post prandium iterum in galêam navigavimus educentes in eam aliquas capsas et cistas ad cumbas nostras. Navigavimus etiam ad locum maximarum navium, in quas ingressi, vidimus digna admiratione, quomodo aqua tam gravissima pondera possit portare et tam ingentes structuras.
Vicesima tertia die navigavimus ad ecclesiam S. Jeremiae, et post Missam corpus S. Magni Episcopi fuit nobis ostensum, qui fuit primus antistes civitatis venetianae. Et inde ad monasterium S. Mariae, quod dicitur Virginum, venimus et multas sanctorum reliquias ibi vidimus, et alias capellas illo die multas lustravimus, quarum nomina transeo.
Vicesima quarta die, quae est translatio B. Dominici, navigavimus ad S. Dominicum ad fratres Praedicatores, et ibi divino Officio interfuimus, et inde transivimus ad S. Annam prope; ibi etiam multae reliquiae sunt nobis ostensae. In reditu navigavimus ad S. Mariam de vinea, ubi fratres minores de observantia habent pulcherrimum conventum, eumque indies pretiosiorem faciunt. Ibi gloriosa Virgine salutata reversi sumus ad locum nostrum.
Vicesima quinta die, quae fuit dominica et festum beatissimae Trinitatis, mane surgentes transfretavimus canale magnum ad ecclesiam S. Trinitatis, ubi est domus Dominorum Theutonicorum, et ibi processioni et divinis Officiis interfuimus et invitati cum illis Dominis pransi fuimus. Maximus autem concursus est illo die ad locum illum; et per totum diem est canale repletum navibus venientium et recedentium. Cum autem ad hospitium reversi essemus, audivimus, quod Domini Consules Venetorum mandassent (B) ambobus patronis, ut cum peregrinis in illa septimana recederent nec ultra manerent. Quo audito laetati sumus, quia taedium magnum incepimus habere Venetiis.
Vicesima sexta die transivimus ad S. Stephanum, ubi est Conventus Augustinensium, et ibi audivimus Missas. Post Officium ostenderunt nobis fratres quosdam lapides, cum quibus credunt fuisse S. Stephanum lapidatum in Ierusalem. Eodem die mandavit patronus, ut omnes cistas et reservacula ducere faceremus in galêam, quod et fecimus celeriter cum magno gaudio, quia recessum nostrum desideranter exspectavimus.
Vicesima septima die navigavimus ad S. Cartianum, ubi est quaedam ecclesia parochialis, in qua Missam audivimus. Post Officium ostenderunt nobis clerici corpus S. Maxim. Episcopi; quod in argentea teca honorifice est locatum. Transivimus etiam ad unam ecclesiam, in qua corpus S. Sabbi Abbatis requiescit. Et istis reliquiis deosculatis reversi sumus in hospitium. Eodem die occupati multum fuimus cum nostra expeditione facienda in galêam, et videbatur nobis, quod vix sufficerent nobis dies residui, quos adhuc Venetiis mansuri fuimus pro nostra expeditione.
Vicesima octava die mane navigavimus ad S. Mariam Carmeli, ubi fratres Carmelitae Conventum habent, et Missa audita celerius in hospitium reversi sumus. Disposuerant enim Domini peregrini medicum, qui pransurus erat nobiscum. Ab illo physico receperunt regimina in scriptis per mare, quilibet secundum conditionem suam, et dedit eis recepta de apothecis, et multi receperunt purgationes, sicut necesse est mare ingredientibus prius purgari.
Vicesima nona die, quae fuit festum sanctissimi Corporis Christi, ad S. Marcum ascendimus et processioni solemni affuimus. Nunquam vidimus tantas solemnitates illo die, sicut ibi. Mirifica enim erat haec processio multitudine maxima religiosorum omnium Ordinum et sacerdotum, qui sacris induti vestibus cum reliquiaris pretiosissimis et variis procedebant ordinate per circuitum plateae S. Marci, quae cooperat erat sagis lineis per totum longum circulum, per quem processio de ostio uno ecclesiae S. Marci usque ad aliud ibat. Patriarcha vero Eucharistiae sacramentum portabat, ad cujus latus Dux ibat in sua pretiosissima ducali mitrella; et Abbates infulati cum toto (41 A) senatu Venetorum sequebantur. Delectabile valde est, praeter ecclesiasticum ornatum, qui excellens est, videre maturitatem dominorum de Senatu, et honestissimum eorum vestitum: hos sequebantur fraternitates multae et deinde communis vulgus. Religiosi vero et canonici et clerici praecedebant cum cantu et omni genere musicorum cum ludis et spectaculis diversis. Ibi nullum collegium, nullum monasterium, nulla [TR72] fraternitas comparuit absque aliquo singulari spectaculo, quo omnes mirarentur, et delectarentur. Fratres Praedicatores de S. Johanne et Paulo suo decore et jocundis spectaculis totam processionem venustabant: ibi vidimus tantum aurum, tantum argentum, lapides pretiosos, vestes pretiosas, quod non potest aestimari. Nihil est ibi quam multitudinis confusibilis compressio, cursus et importunitas. Post prandium navigavimus ad monasterium, quod dicitur ad corpus Christi, et sunt ibi moniales nobiles et ditiores civitatis Ordinis Praedicatorum: et paene tota civitas post prandium illa hora ad ecclesiam illam navigio venit, et fit magna navium compressio et congregatio ad videndam processionem. Veniunt enim fratres Praedicatores de tribus Conventibus: de S. Johanne et Paulo; de S. Dominico et de S. Petro martyre, et faciunt ibi preciosam processionem cum corpore Domini, per longum spatium, super canalem magnum cum multis spectaculis. Inter ista divina solemnia quantae ibi videantur vanitates, et mulierum intemperata ornamenta et secularium rerum dissolutiones, et religiosorum ac clericorum evagationes, perpendat ille, qui tantae multitudinis confluxum considerat. Si sanctissimo et divinissimo sacramento honor acceptus est tam saeculariter exhibitus, Deus, qui omnia novit, scit. Istis ergo finitis remeavimus in hospitium nostrum ad coenam.
Tricesima die ad ecclesiam S. Danielis navigavimus, et ibi Missam audivimus; post Missam ostenderunt nobis corpus integrum cujusdam S. Johannis martyris; illas ergo reliquias deosculati sumus et in domum reversi. Eodem die, facto prandio, multi peregrini colligatis sacculis suis navigaverunt in galêam, nec amplius in civitatem redierunt manentes in navi usque ad omnium exitum.
Tricesima prima die, quae est ultima Maii, mane surreximus[TR73] et ad sanctum Salvatorem, ubi sunt Canonici regulares de observantia, Missis interfuimus. Postea barcam conduximus, et duci nos fecimus ad ecclesias, quarum patroni singulariter peregrinari volentibus necessarii sunt: quia jam recessus noster instabat et sanctos invocare volebamus pro adjutorio. Primo ergo navigavimus in ecclesiam S. Raphaëlis Archangeli, rogantes ibi deum, ut S. illum Archangelum nobis mittat inductorem sicut Tobiae. Deinde navigavimus ad S. Michaelem Archangelum, deprecantes (B) eum nobis ad contenderendum omne nocivum, tam visibilium quam invisibilium hostium. Ab inde navigavimus ad S. Christophorum, eumque petivimus fieri nostrum bajulatorem per hoc mare magnum. Est enim inter Venetias et Murianam insula, in qua est ecclesia nova et pulcra S. Christophori cum monasterio Ordinis albi. In illo Monasterio est depicta una mappa mundi valde pulchra. Ab illa insula navigavimus ad ecclesiam S. Marthae hospitae Domini Iesu; et illam rogavimus, ut de honestis et bonis hospitiis nobis provisionem fieri procuraret, aut certe patientiam in defectu hospitii impetraret pro nostro longo itinere. Circa hanc ecclesiam sunt moniales albi habitus. Et his peractis in hospitium reversi sumus. Ecce quomodo ab evagatione etiam in civitate non poteramus nos continere! Posui autem solum honestas et sanctas evagationes, quas in civitate venetiana habuimus. Curiosas vero et minus utiles ignoro, quamvis saepe factae fuerint. Et hic habet finem evagatio venetiana. Porro illo toto die occupati fuimus disponendo nos ad navis ingressum pro die crastina. Et cum physico, qui nobis medicinas dedit, computavimus, et hospitam nostram dominam Margaretam solvimus, et eas res, quibus per mare usus non est, commendavimus cellario domus, Nicolao Frig, Theutonico, et diem crastinum fieri praestolati sumus.
Evagari antequam per mare incipiam, aliqua praemittere judicavi necessaria, ad solvendum dubia multa, quae fieri solent circa maritimam Evagationem. Peregrinatio enim terrae sanctae pro majori parte in mari perficitur, et tempus longius in maritimo itinere transit. Ideo tria praemittere ei statui:
Primum, de mari multiplici et ejus qualitatibus et periculis.
Secundum, de galêa triremi et ejus dispositionibus.
Tertium, de regimine et politia triremium, et avisamentis.
His tribus intellectis potest quietus stare etiam ille, qui nunquam vidit mare.
Mare in genere est triplex, scilicet: mare magnum, mare majus, et mare maximum. Mare magnum est mare mediterraneum, quod dicitur mare nostrum; mare majus est mare ponticum; mare maximum est oceanus, quod ambit mundum. De hoc oceano primo videbimus breviter, et postea de aliis. (42 A) Oceanus vel oceanum mare maximum, quod exterius per modum circuli ambit orbem terrarum, eumque amplectitur. Et dicitur tam a Graecis, quam a Latinis oceanum, eo quod ambit orbem; sive a celeritate[TR75] sua, quia oceanum ocius id est velocius discurrit; sive a coelo derivando nomen a media syllaba Ce, quia hoc mare similitudinem habet cum coelo in colore et quomodo coelum coloratum videtur, sic et oceanum. Oceanus ille manat ex orbe, et in ipso est radix ejus et principium: finis quoque ejus est apud finem illius. Et est origo omnium mundi aquarum, a quo defluunt et influunt. Ideo oceanus dicitur hospitium fluminum et fons imbrium: nec tamen augetur influxu, nec minuitur effluxu, quia quantum recipit tantum reddit. Mirum autem hoc videtur, cum tantus numerus fluminum illuc currentium sit fluctusque tam perpetuus cursus, tam fere infinitus, quomodo inde non augeatur oceanus? Nec minus mirum cum multa ex eo procedant subterranea flumina multam quoque partem illius stellarum haustus auferat, quia sol et alia sidera de eo maximam abundantiam aquarum suis intensissimis ignibus hauriunt, et circum omnia sidera fundunt eas, ut ea temperentur, quae de se sunt ignea, nec per siderum copiosissimum haustum et attractionem oceanus minuitur, quia ut dictum est, tantum recipit, quantum per effluxum et haustum perdit. Quomodo autem hoc fiat, soli Deo cognitum est, cujus opus mundus est, et cui soli omnis mundi ratio nota. Hoc mare maxime sequitur lunae cursum, et est ideo vorago, quae totas aquas et naves absorbet et revomit, et hoc in exortu lunae majori aestu fluctus vomit et revomit. Ista autem vorago dicitur abyssus magna, de qua scriptum est Genes. 7. v. 12. rupti sunt omnes fontes abyssi magnae. Juxta hanc sunt cavernosa loca, et speluncae latae et patentes, in quibus venti de spiramine aquarum concipiuntur, et illae cavernae sunt quasi mudinares [sic] et spiritus illi in Scriptura nominantur spiritus procellarum. Hi spiramine suo aquas maris per patentes terrarum cavernas introrsus in abyssum attrahunt, et eos iterum exundare magno impetu compellunt. De istis late loquitur Vincent. in Spec. Natur. lib. 6. Habet hoc mare aquas salsas, sicut et alia maria, ut patebit. Porro oceano magnitudo incomparabilis est, et intransmeabilis latitudo, et post eum terra nulla est, sed solum denso aëre nubium mare continetur. Sed et terra subterius est. Secundum ordinem quippe naturae toto terrae superficies aqua deberet esse operta: at vero creator omnium Deus magno suo beneficio voluit pro hominum et bestiarum habitatione partem terrae siccam conservare, quando dixit: congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Haec praeeminentia designatur, cum de orbe ipsius dicitur: quia ipse super maria fundavit eum (Psalm. 24. v. 2) ut scilicet operiretur: sed virtute creatoris fluctus cohibentur. Unde Psalmus: terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram (Psalm. 104. v. 9.) Et Job. 38. v. 8. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat. Si quis de his clarissimum voluit habere intellectum, legat additiones domini Pauli Burgensis Postillae Lyrae de opere 3. diei; ibi: congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum. Ex hoc mari funduntur et effluunt alia maria; mediterraneum, ponticum (B) et mare rubrum sicut rami a stipite.
Mare majus dicitur mare ponticum, non quod de facto majus sit, quam mare nostrum; sed ideo, quia nullis aut paucis insulis intersecatur. Et dicitur ponticum, quia omnis ista aquarum congregatio per alveum concurrit, quo Xerxes ponte navibus facto commeavit: quem fluxum nominant Hellespontum. Vel ponticum dicitur, quasi sine ponte, nec ponte transiri potest. Vel dicitur ponticum a puncto, eo quod rotundum esse dicatur sicut punctus. Vel est ponticum vocatum, eo quod sit brevis. Communiter etiam nominatur mare hoc Pontus Euxinus a moribus accolarum, ut dicit Isidorus, quia secundum Ptolomaeum [sic] pessimis pollebant Euxologitae moribus, adeo ut nemo eos molestaret, et aliis ad eos confugisse fuit pro asilo. Sed et fluvius Euxes, monte Caucaso fusus, in eum pontum labitur, eique nomen adfert, vel ipse fluvius a mari trahit nomen suum. Porro a tergo Ponti est Meotus palus latissima, qui in se suscipit Tanaim fluvium, qui scindit ab Europa Asiam, fluitque de Rhiphaeis montibus. Insuper Pontus ille Euxinus est mare dulcius, quam alia maria, ex multitudine fluminum dulcium aquarum. Unde Danubius noster auctus LX. magnis fluminibus per VII. ostia ponto illabitur Euxino.
Mare magnum dicitur mare nostrum et mare mediterraneum, et de illo mari loqui est nobis magis ad propositum. Primo quidem dicitur mare magnum, quia caetera maria et lacus in ejus comparatione sunt minora. Secundo dicitur mare nostrum, quia nobis notum, nobis propinquum, et a nobis usitatum. Tertio vero dicitur mediterraneum, quia ab occidente per mediam terram usque in orientem perfunditur, et principalibus mundi partibus, scilicet Europae, Asiae et Affricae interjacet, ipsas se et suis brachiis ab invicem separans et distinguens. Habet enim ab oriente et septentrione Europam, ab oriente Asiam, ad austrum Affricam. Unde peregrinus, qui ad S. Katharinum transit, tres illas mundi partes attingit in mari. In Europa enim navigare incipit, et in Creta et Rhodo et Cypro Asiam tangit, dum vero in Alexandriam Aegypti pervenit, in Affrica erit. Nilus enim dividit Asiam ab Affrica, in cujus Affricana parte est Alexandria. Porro mare nostrum continuatur cum duobus praefatis maribus, et sunt eaedem aquae oceani pontici et maris mediterranei. Nam ex oceano ab Hispaniis profunditur, Galliam, Italiam, Siciliam, Cretam et usque in Aegyptum pertransit. Brachium autem illud, quo in Hispania oceano jungitur, vocatur vulgariter strictum de Maroch, et dividit regnum Marochiae, quod est in Affrica, ab Hispania; inter quas regiones effluit mare mediterraneum ex oceano per praefatum brachium, quod in latitudine vix habet quartale miliaris. Stant enim foeminae lotrices in utraque parte, paganae in Maroch, christianae in Hispania, et corixantur, et ibi dividitur Affrica ab Europa. Altero vero ejus brachio, quod Hellespontus dicitur, alias brachium S. Georii, continuantur cum mari pontico, et hoc brachium dividit Europam et Asiam minorem, quae jam Turcia dicitur: quia Turcus totaliter eam cepit. Vulgares tamen nominant hoc brachium Buccam constantinopolitanam, eo quod super ipsum in litore Europae civitas Constantinopolis est situata. Ubi vero hoc brachium derivari incipit a mari mediterraneo super litus Asiae minoris, dicitur fuisse Troja illa antiqua et potens civitas constituta. Veritas tamen certa de hoc non habetur, quod Troja ibi steterit. Ideo recte dicitur mare nostrum mediterraneum, quia et terrae mediae interjacet, et medium inter alia duo maria tenet. Ad ista tria maria omnia flumina nobis nota decurrunt. Danubius noster omnia flumina montium rhaeticorum contra orientem tendens secum ducit in mare (43 A) ponticum, quod alias dicitur Euxinus. Rhenus in ipsis rhaeticis montibus oriens contra occidentem tendit, secumque infinita flumina in oceanum pertrahit. Rodanus cum Rheno in origine socius, contra meridiem currens secum reliqua flumina in mare Tyrrhenum pertrahit. Sic Athesis ex alpibus et Padus et Brenta trahentes originem, in mare mediterraneum decurrunt. Sunt insuper alia maria ex Scriptura nobis satis nota, quae etsi non apparentibus brachiis continuantur cum aliquo praedictorum trium, tamen per gurgites subterraneos creduntur eisdem copulari: ut est in oriente mare caspium, quod quidem singulare est, nec aliquo apparenter sociatur, dicunt tamen, quod occulte sub terra in ponticum mare labatur. Mare etiam Galileae, et mare mortuum dicuntur occulte decurrere in mare rubrum, quod de Oceano profluit, et est lingua oceani, qua Persidem et Arabiam confingit et per eum navigatur ad Indiam, ut dicit Ieronymus in epistola ad Fabiolam. Insuper notandum: quod mare mediterraneum est unum, sortitum diversa nomina, pro diversitate locorum, sicut et terra, cum sit una, habet diversa nomina. Quandoque enim a provinciis nomen accommodat: sic dicitur mare asiaticum, mare syricum, hybericum; quandoque ab insulis, sicut balearicum, siculum, creticum, cyprium; quandoque a promontoriis, sicut maleum et aegaeum, quandoque a gentibus, sicut germanicum, gallicum, italicum, dalmaticum; quandoque ab adjacentibus civitatibus, sicut adriaticum, tyrium, joppicum, alexandrinum, venetianum. Et ideo dum leguntur etiam in Evagatorio diversa maria, non intelligitur nisi unum, habens diversa nomina.
Hoc mare sicut et oceanus [TR76] et caetera maria ex eo profluentia habent aquas salsas, amaras, insipidas, insanas et penitus ad potandum inhabiles, et tam hominibus quam bestiis abominabiles, magis quam urina. Hujus autem salsedinis causa est occultissima: hoc ex eo patet, quia antiqui philosophi in inquisitione illius causae multum laboraverunt, et in assignatione causarum quodammodo delirasse videntur, sicut et de Nili ortu et ejus incremento propter occultissimam horum [naturam] delirarunt, ut patet P. 2. fol. 119. A. B. per totum. Sic de causa salsedinis maris dicendo ad stultitias prolapsi sunt. Nam vetustissimi Demogorgonistae, ultra sensum ascendere nescientes, fingebant Demogorgonem, quem patrem primum rerum fuisse aestimabant, molem ingentem de monte Acrocerauni ignitam evulsisse, solidatamque ac rotundatam vel globatam mari oceano sexies immersisse, ex quibus immersionibus tota aquae congeries bulire et fervescere cepit: et si non statim globum retraxisset, tota aquarum maxima moles in salem densata fuisset. Sed quia voluit esse mare, mansit aqua, sed salsa. Insuper Aristoteles 2. Meteor. per longum disputat de causa salsedinis maris: sed praeter ea, quae ipse Aristoteles determinat, quidam dicunt, quod quia terra ignitur a sole, resudat de ea humiditas, quae in ea est, et ita ex isto sudore mare congregatur, et quia sudor salsus est, mare cum sit terrae sudor, salsum est. Ideo illi dicunt, quod mare nihil aliud sit, nisi sudor terrae aeternus. Alii dicunt, quod quia mare torridae zonae terrae superpositum est, ex calore ejus spissatur sicut alia aqua dulcis per calorem in salem transit. Alii dicunt, quod terra quaedam est salsa, cui cum aqua maris admiscetur, salsa fit a terra; sic aqua, quae per cineres colatur, fit salsa. Alii dicunt, quod illa salsedo fit propter calidum vaporem admixtum aquae partibus. Nam et sudor et urina, in quibus agit caliditas, inveniuntur salsa. Alii dicunt, quod solis ardore maris liquor siccatur. Sol enim est torrens cuncta, sorbensque, sicque mari late patenti salsis sapor incoquitur: calore ergo solis et stellarum aqua decocta salsa efficitur, sicque aqua dulcis per decoctionem sal efficitur, et homo, qui vinum dulce et aquam dulcem bibit, salam urinam mingit, quia calor amaritudinem inducit. Alii dicunt, quod sol exhaurit liquorem dulcem et tenuem, quem faciliter vis ignis attrahit et relinquitur omnis asperior crassiorque liquor, unde summa unda maris dulcior est, (B) ima vero amarior. Et lunae quidem alimentum est in dulcibus aquis, solis autem in amaris. Marinae etiam aquae gelantur tardius quam dulces, et accenduntur celerius. Mixta est ergo in mari salsedo dulcedini, quod videri potest in eo: si vas fiat de cera, et ubique obstruitur, ne aqua intrare possit, et mari imponitur, tunc aqua penetrans et distillans per parietes vasis, intus fit dulcis et potabilis, et quasi per colatorium, quod crassum et salsum est, secernitur. Si quis etiam juxta mare in litore foveam fecerit, aqua in eam ex mari percolata per arenam dulcis et potabilis fit. Alii causam salsedinis maris magis theologicam assignant. Sanctius est enim dicere, ipsum mare sic salsum creatum a Deo fuisse, sicut etiam aliorum elementorum unum quodquod propriam habet naturam; ita etiam mari connaturalem esse salsedinem; quod nisi esset sic sale conditum, putresceret sicut aliae aquae paludales, et quidam foetidi lacus: propter quam causam etiam divina ordinatione continue movetur, ut ex suo motu suae substantiae a corruptionis vitio conservetur, quia ex continuatione motus subtiliatur et motu a corruptione conservatur. Ordinavit hoc idem Dei sapientia, ut naves facilius transportaret, et minus periculum transfretantibus incumberet. Aqua enim salsa multo gravior et spissior dulci, quia dulcis est colata et subtiliata: ideo salsa aptior est ad portandum navigia. Saepe enim naves in aquis dulcibus merguntur, quae in mari mergi non possent, sicut patet ad probam, quia ovum in aqua dulci submergitur, in salsa vero nata. Insuper ipsa maris salsedo deservit plurimum hominum saluti. Si enim mare esset potabile, homines non possent bene salva vita pertransire, quia propter aestum solis sunt navigantes communiter multum sitibundi, et propter labores marinos; et si haberent ad votum aquam dulcem ad potandum, se ipsos interimerent. Ideo utile est et pro vita transfretantium, quod mare salsum est. Crassa enim est aqua maris et abominabilis; ideo quando hauritur, et supra petras effunditur, statim ex solis tactu in sal convertitur. A salsedine illa sibi connaturali sortitur suum nomen, et mare propter amaritudinem dicitur. De hoc mari dicitur Amos. 5. v. 8. Vocat Deus aquas maris et effundit eas super terram: Super quod Jeronymus (Tom. 6. fol. III. B.]: Tunc Deus aquas maris vocat, dum ipsa amarissimas aethereo calore suspendit et excolat et eliquat in dulcem pluviarum saporem. De maris salsedine vide in Spec. Nat. libr. VI. cap. 9. Maris aqua diversas contrahit qualitates, quod sic contingit. Cum enim terra cavernosa sit, aqua labilitate sua eam subintrat, quae per catheractas transiens colatur et extenuatur et ex qualitate terrae diversas contrahit qualitates. Si enim per terram arenosam et lapidosam transit, dulcem inde saporem contrahit, et clara ac dura et frigida existit. Si per salsam, salsum. Si per limosam terram, vapida est aqua. Si per lapides sulphuris et calcis aut aeris fit amara, si per foveas alumine plenas et sulphure percurrit, fervorem et foetorem inde contrahit. Itaque (44 A) juxta diversa accidentia terrae, diversam suscipit qualitatem. Sicut pro qualitate ventorum immutat colorem. Nam modo est flavum, modo album, modo nigrum, modo lutulentum, modo atrum, modo clarum, modo turbidum, modo aureum, modo rubeum, et omni modo sicut coelum coloratum apparet, sic et mare. Quamvis tamen utrumque respicienti et comparanti aliter appareat. Vide saepius quod aquae ita nigrae apparebant, sicut incaustum et tamen coelum videbatur splendidum. Ideo aliquando a flatibus ventorum sic vel sic coloratur, aliquando ex firmamenti resplendentia.
Evagatio per mare multis incommodis subjacet. Ipsum enim mare inconsuetis est maxime nocivum, et diversis rationibus multum periculosum. Est namque timoris incussivum; doloris capitis gravativum; vomitus et nauseae provocativum; appetitus cibi et potus ablativum; corporis humani alterativum; passionum excitativum; et multarum peregrinarum qualitatum allativum; mortalium et extremorum periculorum causativum; et saepe amarissimae mortis inductivum. Et hoc periculum est terribilissimum, quod prudentes maxime timent, stulti vero parum curant. Unde navigante per mare Aristippo, magno philosopho, in tempestate nauseam passus et subversione stomachi et capitis vertigine anxiatus[TR77] mortem timuit. Garrulus autem quidam redita tranquillitate, et cunctis restitutis sanitati pristinae, dixit philosopho: quid est, quod nos idiotae intrepidi sumus, vos autem philosophi trepidatis? Respondit: quia non de simili anima utriusque studemus. Te enim pro nequissimi nebulonis anima nequaquam decuit esse solicitum: ego vero obnoxius debui de philosophi morte timere. Nam et divites amplius fures timent, quam inopes. Animam plenam virtutibus fero, insidiosissimum furem, latronem atrocissimum, raptorem crudelissimum mare merito timeo. Porro omnia maris pericula jam praetacta nemo melius probare potest, quam expertus, qui non legendo aut audiendo didicit, sed sentiendo et experiendo. Unde Ecclesiastici cap. 43. v. 26. Qui navigant mare, enarrant pericula illius, et audiemus auribus nostris et admirabimur. Haec ille. Generaliter autem transfretantes patiuntur periculum aut ratione maris, aut ratione aëris, aut ratione navis: quamvis specialia pericula sint innumerabilia; quae sunt aut ratione propriae dispositionis, aut ratione malae societatis, aut ratione defectus cibi et potus, aut ratione malorum gubernatorum, aut ratione nimis caloris aut frigoris, aut malae provisionis, et hujusmodi, de quibus non sufficiunt verba ut possint dici. Idcirco de generalibus periculis parum dicam, sed singularia patebunt in processu navigationis, et supra in prima peregrinatione mea aliquantulum patuerunt.
Contingit primo periclitari ratione maris navigantes. Nam si mare fuerit scopulosum, undique saxis et rupibus impeditum, non sine periculo pertransitur, sicut est in Cycladum insulis, et in mari Achaico, et in mari juxta Illyricum, et Dalmatiam: in quibus locis noctibus non potest fieri navigatio propter rupes, cautes et scopulos. Hoc periculum timebant nautae, qui transducebant sanctum Paulum, ut habetur Actorum 27. v. 29. Sed et ego ipse in hoc periculo saepe fui constitutus. Aut si mare fundum habet inaequalem, nunc cumulis arenosis elevatum, nunc vero ad modum voraginis depressum, aut certe profundis vallibus et foveis distortum. In talibus locis male naves transeunt, licet enim mare undique videatur aequale, propter quod mare non nunquam aequor dicitur; tamen quando navis venit ad loca, in quibus fundus inaequalis est, subsistit, et si non est ventus impellens, difficulter potest removeri (B) a loco: hoc experientia didici, ut patet fol. 13. Secundo accidit periculum ratione aëris. Modico enim flatu venti redditur mare inquietum, tempestuosum, procellosum, fervidum et tumultuosum, ab hoc mare fretum saepe nominatur. Nam tempore tempestuoso, nebuloso, pluvioso et obscuro mari se committere est periculosum; potissime quando navis fertur in periculum et ipsum periculum videtur. Ventorum autem nimietas maxime formidatur signanter, quando venti contrarii subito et cum impetu oriuntur; tunc naufragium timetur, et hoc periculum commune est, saepiusque in eo fui. Tertio adducit periculum navis deferentis debilitas et insufficientia: non enim tutum est se committere naviculae nimis parvae sive fragili aut confractae, aut vetustae, quia talis non est secura inter saevientes procellas; quoniam vel propter parvitatem suam fluctibus opprimitur, et subvertitur, aut propter fragilitatem suam impetu ventorum et aquarum confringitur; aut propter gubernatoris imperientiam [sic] tardius ad portum deducitur. Ideo quartum generale periculum addi potest, quod incurritur ex imperientia vel ex pigritia aut negligentia et somnolentia nauclerorum, et hoc similiter expertus sum. Quantum autem sit periculum tempore ventorum, quo aliquis habet de galêa in barcam descendere, vel de barca in galêam ascendere, horribile est videre. Oportet enim tunc facere passum unum aut saltum, et si casu pede non attigerit barcam, aut galêam, in fretum cadet, et sine spe adjutorii periet. Vide de hoc fol. 60. Insuper adhuc aliud extat periculum, quod non expertus excogitare non posset, nec inter pericula in libris de mare scribentium ponitur, et tamen molestissimum est, accidit tamen sine terrore. Dum enim cuncti venti conticescunt, et mare obmutescit, et tranquillitas undique adest; dico pro certo, dempto naufragio, quod talis tranquillitas maris et silentium ventorum molestior navigantibus est, quam quodcunque dictorum periculorum. Quando enim nulli flant venti, et mare sine motu est, et navis fixa subsistit, tunc omnia in navi marcescunt,[TR78] et putrescunt, et muscida fiunt, aquae foetidae, vinum inutile, carnes etiam desiccatae ad fumum vermiculis plenae, tunc subito generantur infinitae muscae, culices, pulices, pediculi, vermes, mures, et glires, et omnes homines in navi redduntur pigri, somnolenti, caloribus squalidi, passionibus tristitiae, irae, invidiae impatientes et caeteris indispositionibus gravati. Paucos vidi in navibus mori in tempestatibus, multos autem in bonazibus, hoc est in navis dicta quiete, vidi deficere et mori. De his omnibus patebit in processu. Aliis nominibus inveniuntur pericula maris designari, ut dicitur quoddam periculum bythalassum, syrtis, charybdis. Bythalassum, quando duo maria concurrunt, ex quorum concursu navis fluctuans periclitatur. Syrtis locus, ubi cumuli arenae sunt, et ubi mare inaequale est, ita quod in uno loco aqua profunda est, et prope est aqua vadosa, vel ubi mari insunt scopuli occulti, ad quos navis transiens potest impingi. Charybdis secundum fictiones poëtarum fuit quaedam vetula voracissima, quae quia boves Herculis furata fuerat, a Jove fulminata est, et (45 A) in mare praecipitata, quae usque nunc in fundo maris deambulat, ad se naves transeuntes mare deorsum trahere satagit, ut antiquas exerceat rapinas. Quapropter illa loca, in quibus naves absorbentur, et ubi sunt occulti gurgites, sicut est locus in insulis Gozopolis, ut patet fol. 13., dicuntur charybdes, et periculum charybdum dicitur, a Charybde vetula, quam antiqui credebant in talibus locis naves attrahere. Est et aliud periculum, quod quidam Gulf, nominant, quod contingit, quando venti erumpunt de aliquibus montium cavernis adeo importune, quod naves in latus evertuntur. Quoddam aliud periculum nominant Grupp, quod navigantes incurrunt, quando duo venti contra se invicem pugnant, et navis in medio consistens contrariis procellis agitatur. Aliud insuper periculum evenit, quod nominant Troyp, a pisce troys: hic naves sentiens de fundo emergit, et navem rostro rodit et perforat, habet quippe rostrum ad modum terebri, et nisi a navi repellatur eam perforat; non autem a navi avelli potest, nisi per imperterritam inspectionem, ita quod aliquis de navi se inclinet super aquam, et irreverberato aspectu intueatur in oculos piscis, quem piscis vice versa terribiliter inspicit. Si autem inspector trepidat, et retrahere visum incipit, mox bellua consurgit et repente eum attrahit deglutiens sub aquis. Et tantum de maris periculis dictum sufficiat.
Varias et diversas habet mare naves: grandes, mediocres et parvas. Primo enim tempore non erant in mari nisi parvae naviculae, usque ad Jasonem, cui Argus grandem fabricatus est navem, in quam cum sociis Argonautis Colchydem navigavit. Deinde Aminocles triremos Corinthiis fabricavit contra Corzyrenses. Porro primum navium inventorem dicunt fuisse Athlantem in Libya et navigasse. De illa tamen navium specie solum loqui intendo, in qua peregrini terrae sanctae solent mare transire, quae galêa dicitur: quod nomen hoc navigii genus etiam in sacris canonibus habet, ut patet de Iudais et Sarracenis. Et est una de mediocribus maris [TR79] navibus, non de majoribus, nec de minoribus. Haec navis latine dicitur biremis aut triremis. Isidorus tamen decimo nono Etymologicorum nominat eam dormam. Vulgares autem tam Italici quam Theutonici vocant eam galêam. Et hoc nomen illi navigio advenit, quia prora cassis aut galêae formam habet, e regione inspecta, et quasi homo armatus procedit contra fluctus. Est autem galêa navis oblonga, quae remis et velis inpellitur. Similes vel aequales sunt omnes galêae in forma, dissimiles in magnitudine, quia aliquae galeae sunt grandes, quae dicuntur triremes, aliquae sunt parvae et sunt biremes: et adhuc est differentia, quia aliquae sunt galêae praedales et aliquae onerariae: in prima mea peregrinatione transfretavi in biremi; in secunda vero in triremi. Est autem biremis, quae binis et binis remis trahitur; sed triremis, quae trinis et trinis impellitur remis: quia in quolibet scamno habet tres remos et totidem remiges. Galêa autem, in qua secunda vice transfretavi, habuit transtra vel scamna LX. et in quolibet tres remiges cum remis: et si est galêa praedalis habet cum remigibus in eodem transtro unum sagittarium cum arcu. Porro longitudo ejus erat XXXIII cubitorum, accipiendo cubitum, quantum homo potest extensis ambobus brachiis comprehendere, et accipitur illa longitudo mensurando a prora usque ad puppim; latitudo vero erat VII cubitorum, mensurando in medio ejus juxta malum per transversum. Si autem vellemus totam eius latitudinem mensurare, quam habet cum remis ab utraque parte extensis, sic XIII cubitos habet in latum. In altitudine vero, mensurando a sentina usque ad kebam, quae est in summitate mali et in carceria, habuit amplius quam XVIII (B) cubitos. Sunt autem omnes galêae, quae [TR80] aequalis magnitudinis sunt, ita consimiles in omnibus, quod homo transiens de sua, galêa in aliam vix perpendere possit, se esse in alia, nisi quod alias Officiales in una invenit, quam in alia; et sicut hirundinum nidi aequales sunt, sic galêae venetianae. Et sunt de lignis solidissimis fabricatae, clavis, catenis et ferramentis multis compaginatae. [TR81] Porro prima et anterior pars galeae, quae dicitur prora, est contra mare acuta, et habet rostrum durum formatum ad modum ut caput draconis, aperto ore, ferreum, quo in contravenientem navem impingeret. Ab utraque autem parte rostri sunt duo foramina, per quae potest homo caput emittere, et per ea emittuntur funes anchorarum et per ea anchorae attrahuntur, nec mare potest per illa foramina intrare, nisi quando sunt ingentes tempestates. Rostrum autem prorae est altum extensum, a quo venter navis reflecti incipit contra mare. Habet etiam prora proprium velum, dictum dalum, quod vulgariter trinketum nominant; et habet subtus unam camerulam, in quam funes et vela trajiciuntur, et in ea dormit prorae praefectus, quia proprios habet officiales, qui nonnisi in ipsa habitant et disponunt ibi agenda, et est locus pauperum et miserorum, quos servi prorae recolligunt. Pendent etiam ab utraque parte prorae anchorae ferreae magnae, suo tempore in mare projiciendae. Puppis alia galêae extremitas posterior, non est acuta contra mare sicut prora, nec habet rostrum sed est lata ab alto deorsum in aquam recurva et multo altior quam prora, habens aedificium altum quod nominant castellum: dependetque ab ea in mari temo sive gubernaculum, supra quod in cancellato tabernaculo residet gubernator clavum manu tenens. Habet autem castellum tria interstitia: supremum, in quo gubernator est et stella maris, et gubernatori intimans maris stellae dispositionem, et inspectores siderum et ventorum, ac maris viarum ostensores; medium, in quo est tabernaculum domini patroni, et nobilium suorum consulum et commensalium; infimum ubi est locus foeminarum nobilium nocturno tempore, et reservatorum thesaurorum domini patroni et hoc habitaculum non habet lumen nisi per foramina superioris pavimenti. Ad utrumque latus puppis dependent scaphae sive barcae: una magna, alia parva, quae in mare mittuntur in portubus, et in eis homines educuntur, et ad latus dextrum sunt gradus, per quos in mare est descensus in barcas, et ascensus: et habet etiam proprium velum, majus quam velum prorae, quod nominant mezavala id est medium velum: latine dicuntur epidromus. In eo etiam semper est vexillum erectum, ad discernendum ventorum varium flatum. Extra habitationem puppis post duo transtra ad latus dextrum est coquina non operta, et sub coquina est cellare, et a latere coquinae est stabulum bestiarum mactandarum, et stant simul oves, caprae, vituli, boves, vaccae et porci; et consequenter per idem latus sunt transtra cum remis usque ad proram: in sinistro vero latere sunt a puppi usque ad proram transtra remigum, (46 A), et in quolibet transtro sunt tres remiges cum sagittario, et inter duo transtra super marginem navis ad utrumque latus pendet in bidente ferreo versabili una bombarda, et utrumque latus habet unum bombardanum, qui necessitate lapides de eis emittunt. In medio navis est malus, arbor alta, magna et fortis, ex multis trabibus composita, sustentans antennam cum accatone vel velo grandi; in summitate mali est tabernaculum quod Theutonici nominant sportam; Italici kebam; Latini carceriam; et juxta malum superius est quaedam latitudo, in qua conveniunt homines ad colloquium, sicut ad forum, et dicitur forum galêae. Porro ipsum velum magnum habet LIIII pannos in latum, quorum quilibet plus facit, quam ulnam. Verum pro diversitate temporum suspenduntur diversa vela, non adeo magna sicut accaton. In tempestatibus apponunt velum quadratum et grossum, quod nominant papafigo. In ista ergo parte superiore habitant officiales galêae et [TR82] galêotae unusquisque in transtro suo, et ibi dormiunt et comedunt et laborant. Porro inter transtra utriusque lateris est medium satis latum, in quo stant cistae magnae plenae mercimoniis, et super cistas istas est deambulatio a prora usque ad puppim: ibi etiam currunt hortatores tempore remigationis. Juxta malum est foramen magnum per quod 7. gradibus est descensus in carinam, quae est locus peregrinorum, vel onerum in onerariis galêis. Est autem ipsa carina longa a cellario puppis usque ad camerulam prorae, lata vero ab uno pariete navis usque ad alium, et est sicut camera spatiosa et magna; nec habet lumen nisi quod per foramina quatuor, per quae est in eam descensus, intrat. In ista carina habet quilibet peregrinus suam cumbam, vel suum locellum. Porro peregrinorum cumbae sic sunt ordinatae, quod per longum navis sive carinae est una cumba ad aliam sine interstitio, et unus peregrinus jacet ad latus alterius, in utroque latere, capita habentes ad parientes navis et pedes contra se invicem extendentes. Sed quia carina lata est, stant in medio cumbarum cistae, capsae peregrinorum a cellario usque ad prorae camerulam, in quibus peregrini res suas habent reservatas, et ad illas capsas utrimque dormientes tam in sinistro quam in dextro latere extendunt pedes. Sub peregrinis adhuc est concavitas magna, et profunditas usque ad galêae infimum, quod venter galêae dicitur, qui quidem non est latus sicut in aliis navibus, sed est acutus a prora usque ad puppim, ita quod galêa inferius habet acutum pedem, adeo quando non est in aqua, quod non potest super terram erecta stare, sed oportet eam in latere jacere: et ista acuitas navis arena plena est usque ad asseres, super quos jacent peregrini et in ipsam arenam levatis asseribus sepeliunt peregrini vascula sua in quibus vinum habent, et ova et alia, quae frigore indigent. Porro inferius in loco peregrinorum juxta mali medium est sentina, non hominum immunditias colligens, sed omnes humiditates et aquae occulte aut patenter galêam subintrantes ad (B) sentinam illam distillant, et confluunt, et pessimus foetor ex ea exhalat, magis quam ex quacunque latrina humanorum stercorum. Hunc omni die evacuari oportet semel, sed tempore fremitus maris sine intermissione omnes aquas ex ea sursum trahere. Porro super margines galêae sunt loca aptata pro ventrorum purgatione. Tota galêa intus et extra est nigerrima pice linita, funes etiam, asseres et alia, ne ab aqua corrumpantur faciliter. Funes velorum et anchorarum partem magnam galêae occupant, quia sunt multae, longae et magnae in multiplici differentia. Mirum est videre multitudinem funium et connexiones et circumplexiones eorum. Galêa est quasi claustrum, nam locus orationis est juxta malum, superius ubi forum etiam est; refectorium commune est pars puppis media; dormitorium transtra galêotarum et cumbae peregrinorum. capitulum ex opposito coquinae: carceres sunt sub pavimento prorae et puppis, cellare, coquina, stabulum omnia patent supra. Et ita breviter multis omissis habetur galêae imago. Praeterea S. Jeronymus in epistola ad amicum aegrotum saeculum pelago comparat, claustrum navi, et in moralem partem traducit, dicens: est saeculum ut mare, quod est impatiens natura, et sine ventis inflatum, erigens in ipsa tranquillitate minaces atque terribiles fluctus, quod licet sessores non noceat suos, habet tamen aliquid formidinis etiam innoxia magnitudo; nec navigantibus desunt formidines frequenter et ictus undarum; nunc denique gubernatores totos sinus securus explicuit. In mundo et mari rara sunt prospera, densa sunt turbulenta, expavescitur, timetur, morbi quoque non desunt; solus exitus securitatis est portus.
Politia navalis inter omnes politias est ordinatissima; ideo Aristoteles et alii politizantes communiter exempla sumunt a politia navili, eamque inducunt, ut patet in principio primi Ethicorum. Est enim in navi maxime communitas domestica, quae alias omnes communitates includit, quia nec regnum, nec civitas, nec vicus esse potest sine ea, et est principium omnium. Domus autem perfecta requirit tres communitates, scilicet viri et uxoris, domini et servi, patris et filii. Prima communitate domus navalis caret; secundam perfectissime habet; tertiam vero similitudinarie continet. Ibi est dominus patronus cum multis servis; est idem patronus pater et tutor peregrinorum, qui sunt quasi filii. Aristoteles primo Politicorum tria ponit domus regimina, primum conjugale, secundum, quod vir praeest uxori, et hoc iterum inest in navi, cujus ratio est, quia vir habet uxorem, ut generatione mediante perpetuetur communitas domus; communitatem autem navis nemo appetit perpetuari, sed potius citius corrumpi per adeptionem optati portus. Secundum regimen est paternale, secundum quod pater praeest filiis; et hoc est inter patronum et peregrinos, quantum ad obtemperantiam, quia decet eos obtemperare patrono. Tertium est regimen dominativum et dispoticum, secundum quod dominus praeest servis, et hoc regimen est praestantissimum et ordinatissimum in domo navali. In qua (47 A) dominus patronus primus motor et praeceptor alios subordinat aliis et praeponit, ipse vero quasi immobilis rex et gubernator existit, ad cujus nutum navis ducitur, quo tendit. Nam de arte navigandi se non intromittit, nec eam scit, sed solum jubet eam duci huc vel illuc. Omnes in navi eum verentur et magnae causae tam inter peregrinos quam inter galêotas emergentes ad eum devolvuntur. Nec constituitur aliquis galêae, praesertim peregrinorum militum patronus, nisi sit nobilis, potens, dives, prudens et honorabilis. Constitus autem accipit secum aliquos sapientes et expertos amicos, cum quibus consiliatur, eisque sua secreta aperit. Insuper eligit et pretio conducit aliquem virum strenuum et bellicosum, expertum in navali bello et illum praeponit armaturae, quam nominant armiregium; hic providet galeae de bombardis, balistis, arcubus, lanceolis, fustibus et gladiis, thoracibus et scutis. Habet etiam despensatorem, qui de omnibus ad victum pertinentibus provisionem facit, quem nominant schalcum, et praeest cellario et coquinae et disponit de pane, de vino, de bestiis mactandis, et omni die praecipit tam cocis quam cellario sic vel sic disponere cibum et potum; et si contingit defectus in cibo vel in potu, hoc nulli nisi sibi imputatur et contra eum murmuratur. Ideo communiter schalci sunt in navi odiosi. Insuper alium habet patronus potentem officialem, quem nominant calipham, qui totam [TR83] galêam et omnes ejus partes gubernat, quantum ad hoc, quia considerat, in qua habeat defectum, si aliquid sit ruptum, aut navigationi impeditivum, onera galêae aequat, rupta obstruit et reficit et lustrat galêam tam in sentina quam in keba, in prora et in puppi. Adhuc [TR84] officialis potens navis dicitur pirata, quem Theutonici putant dici pilatum. Hic pirata scit maris itinera securiora et propinquiora, et secundum hoc, quod jusserit vel consuluerit, ita fit navigatio. Si autem in aliquam regionem venerit sibi ignotam, facit, quod proximum petant portum et ibi cedit suo officio, et alium patronus conducit, cui notae sunt maris semitae, ne ex ignorantia[TR85] contingat bythalassium, syrtim, aut charybdim incidere. Cum eodem sunt aliqui gnari viri astrologi et auruspices, qui astrorum et coeli signa considerant, et de ventis judicant, ipsumque piratam dirigunt. Sunt autem communiter omnes in illa arte experti, quod ex inspectione coeli de futuris aut tempestatibus aut tranquillitatibus judicant, quod etiam considerant in colore maris, et ex concursu et motu delphinorum, et piscium volantium, ex fumo ignis, et exhalatione sentinae, et ex scintillatione spirarum et funium noctibus, [motibus] (B) et ex remorum mari immissorum radiatione. In nocte ex inspectione siderum omnes horas sciunt. Et habent juxta malum maris stellam unam, aliam in suprema habitatione castelli, quasi compassum et juxta illam semper noctibus ardet lucerna, et in navigatione nunquam avertunt oculum ab ea, sed semper unus stellam inspicit, et cantat quadam dulci melodia, intimans prosperitatem viae, et eodem cantu pronunciat illi, qui gubernaculi clavum regit, ad quam partem ipsum gubernaculum sit trahendum: nec ille gubernator audet quovis modo movere temonem nisi jussu inspectoris maris stellae, in qua cernit, si directe, si curve, si lateraliter navis progrediatur: de his vide fol. 62. Habent et alia instrumenta, quibus de cursu siderum et de flatibus ventorum et de maritimis semitis judicant. Chartam enim habent, quae habet ulnae latitudinem et longitudinem, in qua maris latitudo mille [TR86] lineis est depicta, et regiones punctis designantur et miliaria cifris. In illa charta perpendunt, et vident ubi sunt, etiam dum nullum terram conspicere possunt, et dum nec sidera apparent propter nebulas. Hoc autem inveniunt in charta ducendo circulum de linea ad lineam de punctis ad punctum mirabili industria; multa alia instrumenta habent, in quibus maris itinera considerant, et cottidie simul sedent de his conferentes. Post hos supremus in regimine navis, qui manum apponit, et praecepta speculantium primo suscipit, dicitur cometa, et idem est quod comes galêae, et habet locum suum infra castellum in medio transtrorum in sublimi. Huic patronus intentionem suam insinuat, et ipse consequenter totam coordinationem movet. Habet enim pendere in collo argenteam fistulam, cum qua dat signum, ad quos labores navales currendum sit; et quacumque hora diei aut noctis fistula illa auditur, repente omnes accurrunt cum clamore fistulanti respondentes. Hic jubet a portubus recedere et accedere; anchoras ejicere et retrahere; vel erigere et remittere; remis trahere et quiescere; bolidem immergere; tonsillas figere et dimittere. Hunc omnes inferiores timent sicut diabolum; quia ipse percutit baculis, castigat pugnis et funibus quos vult, nec est qui murmurare audeat, quia contra murmurantem omnes insurgunt dato ad hoc signo. Vidi de istis cometis inhumanas crudelitates, quibus affligebant pauperos galeotas. Sub illo est alius, qui dicitur baronus, id est baro galêae, qui ad jussum cometae movetur et movet, et semper habitat in medio galeae juxta malum, et etiam gerit fistulam praeceptoriam in collo; [TR87] et ubi cometa non potest esse, accurrit baro fistulans, clamans, et stimulans ad labores. Huic grandis cura est de funibus, velis et anchoris, ut sint semper aptata et disposita, et singularia habet in galêa [TR88] privilegia et jura. Sub illo alius est, qui dicitur subparono, [sic] qui ad jussum ejus jubet et praecipit aliis. Post illos sunt quidam, qui (48 A) dicuntur compani, id est, socii forte IX., inter quos tamen aliqui praecellunt aliis, et sunt illi, qui sciunt discurrere per funes sicut catti, et velocissime per funes usque ad kebam ascendunt, et erecti in antenna currunt, etiam in saevissimis tempestatibus, et anchoras tollunt, immittentes se aquis profundis, si haeserint, et periculosissimis laboribus insistunt. Sunt autem communiter juvenes agilissimi, vitam suam quasi pro nihilo reputantes, audaces, et sunt etiam in galêa potentes, quasi milites sub baronibus. Sub istis sunt alii, qui dicuntur marinarii, qui ad instantes labores cantant, quia labores navales sunt durissimi, nec exercentur nisi concentu hortatoris, et responsione laboratorum. Sic illi laborantibus assistunt, cantant, horantur, et percussiones minantur in stimulatione. Onera etiam magna eorum industria trahuntur. Et sunt communiter viri senes et maturi. Infimi dicuntur galeotae vel galeoti, primae vel secundae declinationis, quos latine nominamus remiges vel remices, qui in transtris sedent ad remos trahendos, et sunt in magno numero, et omnes grossi, at asinini labores eorum sunt, ad quos faciendos clamoribus, verberibus, maledictionibus stimulantur: sicut equi ducentes oneratum currum per viam altam, qui quando fortius trahunt, tanto magis stimulantur; sic et isti miseri, quando omnem conatum in labore faciunt, adhuc percutiuntur ad plus conandum. Taedet me scribere, et horreo cogitare de tormentis et castigationibus illorum hominum: nunquam vidi bestias adeo atrociter percuti, sicut illi caeduntur. Coguntur saepe tunicas et camisias a cingulo deorsum pendere, et brachiis scapulis et dorso nudato laborare, ut corrigiis et flagellis possint tangi. Hi galeoti sunt in plurimum servi emptitii patronorum, vel alias sunt vilis conditionis, aut captivi, aut fugitivi de terris, aut expulsi, aut exules, vel adeo infelices, quod super terram vivere non possunt nec se nutrire valent: et quando timetur fuga eorum, tunc ferramentis includuntur super transtra sua. Ut communiter sunt Macedones et de Albania, de Achaja, de Illyrico et Sclavonia et nonnunquam sunt inter eos Turci et Sarraceni, qui tamen occultant ritum suum. Nunquam vidi theutonicum galeotam, quia nullus Theutonicus miserias istas sustinere posset. Sunt autem miseriis ita assueti, quod tepide et inutiliter laborant, nisi assistat eis, qui percutiat sicut asinos, et maledicat eis. Miserrime comedunt et dormiunt semper in tabulis transtrorum, et diu noctuque sub divo sunt ad laborandum parati, et in tempestatibus in mediis fluctibus stant. Fures communiter sunt, nec parcunt rei, quam inveniunt, quin eam reservent, propter quod gravissime saepe torquentur. Porro tempore, quo non sunt in labore, sedent et ludunt chartis et taxillis pro auro et argento, cum execrabilibus blasphemiis et juramentis. Nunquam audivi tam horribilia juramenta sicut in navibus a jam dictis: nihil enim expediunt, nec in joco, nec in serio, nisi cum turpissimis blasphemiis Dei et Sanctorum. Sunt tamen inter (B) eos nonnunquam aliqui honesti mercatores, qui se isti gravissimae servituti subjiciunt, ut mercantias in portubus exerceant. Aliqui sunt mechanici sutores vel calceatores, et tempore quietis faciunt in navi calceamenta, et tunicas ac camisias; aliqui sunt lotores et lavant in navi camisias et facileta pro pretio. Hoc autem commune est omnibus galêotis, quod sunt negotiatores, et quilibet sub transtro suo habet aliquid venale, quod in portubus exponit ad vendendum, et in navi cottidie simul negotiantur. Sciunt etiam communiter ad minus tres linguas, scilicet sclavonicam, graecam, et italicam, et major pars scit ad istas etiam turcicam. Inter galêotas etiam est ordo: nam aliqui aliis praepositi sunt, et illi, de quibus est major confidentia, ponuntur custodes circa ostia galêae, et dicuntur guardiani. Aliqui sunt praepositi prorae; aliqui praesunt in dextero latere; aliqui in sinistro; aliqui in puppi serviunt, et illi melius stant. Sunt etiam in galêis communiter tres vel quatuor juvenes masculi, qui discunt per funes currere, et in aliis animosis operibus student se exercere. Aliqui etiam praeter galêotas sunt bombardrini; [sic] aliqui tubicines, qui clangunt semper mane et vespere, et ante mensam et post mensam, et in omnibus portubus. Aliqui etiam galêae mundatores et ornatores. Sunt etiam in ea rasores ad minus duo, qui etiam sunt medices et chirurgici; sunt etiam in ea tortores malefactorum, qui torquent sicut lictores, quos patronus jusserit torqueri. Est etiam quidam officialis satis potens in galêa, quem nominant scribanum, id est scriptorem, qui omnia nomina personarum galêae in scriptis habet, intrantes in portubus inscribit, et exeuntes, et ille lites ortas de cumbis componit et naulum exigit, et multa agere habet, et est etiam ut communiter homo omnibus otiosus, et illud sufficiat de officialibus galêae.