De Justitia et Judicio, quae servantur in galêa exacte.

Ut autem in tanta multitudine pax servetur, justitiae locus datur, et in galêa exacta justitia servatur. Sunt enim in navi judices, qui cunctis diebus, et causis emergentibus sedent pro tribunali, et audiunt partes, et examinant causas; et rigorosus processus est in galêa. Insuper si aliqui de tractatu facto in galêa discordaverit, nisi in navali judicio concordaverit, in nullo judicio admittitur unus contra alium extra mare: nec unus tenetur alteri stare extra navem; nec aliquis judex terrae se intromittit de contractibus celebratis in mari. Si unus concessit X ducatos in mari, postquam ad terram venerint, si ille negat se accepisse, per nullum judicem cogetur, nec testes admittuntur contra eum. Ita dicunt marinarii; an autem ita sit, et, si de facto ita fiat, an sit rationale, videat, qui vult. Ideo autem exacta justitia servatur. Fures etiam puniuntur, sed leniter. Nemo adjudicatur morti, sed illa est severissima sententia navis, quod reus aliquo gravi facto ad chordas trahitur, et percutitur et post castigationem in proximum (49 A) litus deportatur, et ibi dimittitur, et navis recedit; sic vidi fieri cuidam homicidae, et tantum de illo: sequitur aliud.

De divino Officio, quomodo in galêa peragitur.

Nec praetereundum est, videre qualiter se navigantes habeant ad Deum in actibus latriae. Dignum enim est, ut in tantis discriminibus et periculis existentes Dei non obliviscantur. Tribus ergo vicibus per diem adorant in navibus Deum. Primo mane in ortu solis, tunc enim aliquis de servis domini patroni, stans in alto ante castellum, imperat fistula silentium, quo facto erigit tabulam, in qua depicta est beata Virgo puerum tenens in ulnis; quam cuncti videntes genua flectunt, et Ave Maria dicunt, et alias orationes si placet. Statim autem ut tabulam remittit, incipiunt tubicines canere tubis, et tunc unusquisque procedit ad opera solita. Secundo circa horam VIII. ante meridiem iterum signum fit ad orationem, et capsa, quae stat superius ad malum, operitur cum panno aliquo pulchro, et ponuntur super eam duo candelabra, cum accensis candelis, et in medio candelabrorum tabula Crucifixi, et liber missalis, ac si officium Missae deberet celebrari; et omnes peregrini ascendunt, circumstant malum. Tunc accedit sacerdos stolam in collo habens, et incipit: Confiteor; et consequenter omnia legit, cum omnibus moribus sacerdotis celebrantis, dempto canone, quem non legit, quia non conficit: et ita perficit Missam, sine sacrificio Missae, concludens eam cum Evangelio: In principio erat verbum. Illas Missas nominant Missas torridas, vel aridas. An autem hic modus sit in jure fundatus, non memini me legisse. Sed hoc scio, quod quibusdam doctis non placet. Dicunt enim quod legere ea, quae manifeste cantantur a choro, non est inconveniens; sed ea legere cum stola et Missae moribus et sacerdotalibus sollemnitatibus, sit deceptorium. In festivitatibus cantant illas Missas. Sed Eucharistia nunquam in navi conficitur. De cujus carentia ante maturam deliberationem saepe miratus fui, et negligentiae nostrorum Praelatorum adscripsi, quasi minus curarent de filiorum ecclesiae salute, quam dignum et justum ad necessarium esset, praecipue tamen cum legamus, quod tempore B. Gregorii fuerint Missae in navi celebratae, vel ad minus Eucharistia in ea conservata, ut patet 3 Dialogorum, ubi habetur, quod quidam periclitati in mari Adriatico communicati fuerunt corpore et sanguine Domini. Et in legenda B. Ludovici, Regis Franciae. Et videbatur mihi magna ecclesiae negligentia, quod in tantis periculis constitutis non esset provisio facta dudum cum sacramentis et signanter peregrinis, qui illa pericula subeunt pro amore et honore divino. Sed cum rem hanc diligenter cum ratione ponderarem, inveni, quod prudens et sancta mater Ecclesia hoc sacrosanctum Eucharistiae sacramentum non vult confici, nec conservari in navibus, et pluribus rationibus. Primo quia hoc sacramentum non est sacramentum necessitatis, sed sufficit ad salutem habere votum suscipiendi tempore et loco oportuno. In navi autem non est locus oportunus, ut patebit, etsi sit tempus: quamvis et ipsum tempus pro omni (B) momento sit inconveniens. Secundo: quia ibi non est proprius sacerdos, a quo singulariter est hoc sacramentum suscipiendum, sicut jura decernunt: parochia enim, ad quam navis devolvatur, ignoratur: ideo dimittitur. Tertio: ibi non potest conservari Eucharistia; nam panes solidi et magni et bene in clibano decocti non possunt durare in navibus, sed quam statim post paucos dies liquescunt et marcescunt; quanto minus possent species panis tenuissimi et non bene decocti manere. Nam tempore humido non possent sacramenti species tribus horis manere, quin essent resolutae in pastam liquidam. Ita enim contingit de bapiro, [sic] quae penitus inutilis fit tempore humido. IV. Eucharistia debet conservari in ecclesia et loco sancto; navis autem non est ecclesia, nec locus consecratus; nec aptus conservationi. V. Circa sacramentum Eucharistiae debet semper ardere lumen, quod in galêa esse non potest. Tantus enim est impetus ventorum et aquarum abundantia, quod saepe totam galêam involvit, et lumen nec in latebris nec in lucernis potest conservari. VI. Non debet Missa celebrari, nec Eucharistia conservari in galêis propter incertitudinem periculorum; subito enim, et in ictu oculi adveniunt tempestates, quibus advenientibus navis importune movetur, et si sacerdos in altari staret, non posset subsistere, nec calix posset manere, nec tabula, aut mensa altaris; sed in momento contingeret omnia everti. VII. Propter ventorum importunitatem, quo flante lumina ardere non possent, et corporale cum aliis altaris mappis de ara ejicerentur. VIII. Propter incertum illapsum aquarum, quae nunc huc nunc illuc diffunduntur; etiam ad parvum [TR89] ventiflatum, dum non speratur, nec timetur, illabitur aqua galêae copiose, et quae contingit, confundit; ideo Missa non habetur in navi. IX. Propter irreverentiam. Nam in navi non est locus, ad quem non sit quandoque irreverentialis concursus. Galêoti enim in necessitate suo cursu nec sacerdoti celebranti, nec sacramento deferrent [reverentiam], sed omnia, sacerdotem, altare simul cum sacramento subverterent. Sunt enim labores navales subiti, et quodammodo ignei, urgentes, nec moram capiunt, ut deferantur: in omni etiam loco galêae dormiunt homines, comedunt, bibunt, et confabulantur, mentiuntur, et perjurant, quae omnia sunt contra sacramenti reverentiam. X. Non debet ibi Missa celebrari propter praesentiam indignorum. Sunt enim frequenter in navibus illis Judaei, Turci, Sarraceni, schismatici, haeretici, et excommunicati a jure et a judice, et interdicti, et si non isti indigni omnes simul reperiuntur, semper tamen aliqui eorum ibi sunt, coram quibus non debet celebrari. XI. Propter grandia et enormia peccata, quae in navibus committuntur. Ibi cottidie ludunt ad taxillos et chartas, ibi execrabiliter Deum et Sanctos blasphemant, perjurant, et mentiuntur, detrahunt et litigant, furantur et rapiunt, se ingurgitant, replentur et inebriantur. Utinam verum non sit, quod saepe audivi recitare, quod exerceant peccatum nefandissimum sodomiae in galêis galêstreli (50 A) orientales; ideo indignus est locus pro tanto sacrificio, ubi committuntur tanta vitia. XII. Foetor turpis et immunditia galêae et hominum dehonestant locum. XIII. Propter derisionem infidelium, et scandalum eorum. Si enim audierint Deum nostrum in navi praesentem esse in sacramento, secundum fidem nostram, et viderint nos nihilominus criminose videre, vel tribulatione quassari, grave sumerent scandalum, et derisionem facerent sacramento dignissimo. XIIII. Propter malorum Christianorum fatuitatem. Si enim hoc sacramentum praesens esset in galêa, et maris tempestas incideret, et navis in periculum tenderet, nec statim consolatio seu adjutorium adesset, hoc illi fatui Christiani in injuriam sacramenti statim retorquerent, et si non ore tamen corde dicerent: si tu es Christus, salvum fac temet ipsum et nos. Simile vidi oculis. Nam quodam tempore grassante tempestate et durante, ego et caeteri religiosi et sacerdotes conversi ad Dominum cantavimus letanias et Sanctos Dei invocavimus pro adjutorio, quia erat periculosa tempestas. Sed dum tempestas permaneret, aliqui nobiles milites facti in Jerusalem perversi, dicebant; quod ab orationibus cessaremus; credentes quod propter orationes nostras tempestas magis saeviret, et interrumpentes psalmodiam et letanias dixerunt: si orationes vestrae essent Deo gratae, jam dudum essemus ab his periculis erepti. Sic absque dubio, si Eucharistia in navi conficeretur, idem contingeret. Putarent enim rudes et dubiosi seculares, quod praesente sacramento nihil triste accidere deberet, et si accideret, ejus praesentiae adscriberent. Sic fecerunt filii Israel ducentes secum in praelium arcam Domini, putantes se nihil posse pati ab inimicis. Sed eo non obstante prostrati fuerunt, et arca Dei capta, ut habetur 1. Regum. 4. Magis enim est irae Dei provocativum [TR90] indigna et irreverentialis contrectatio et circumductio, quam humilis et timida dimissio. Sic etiam aliqui rustici faciunt suos curatos sacramentum Eucharistiae per campos deferre, ne segetes grandine annihilentur: et si segetes proficiunt, parum grati sunt; si deficiunt, scandalizati manent, et contra Deum murmurant. XV. ratio, quare Eucharistia in navi non est sumenda, propter evomitationem facilem et subitam. Si enim sacerdos jam Missam celebrasset, et tempestas advenerit, cogeretur vi naturae Eucharistiam vomitu ejicere, nec posset retinere, et hoc est horribile audire. Ideo pia est illa sacramenti privatio. Tertium tempus, quo in galêa laudant Deum, est in occubitu solis: tunc enim omnes congregantur ad malum, ubi est galêae forum et genibus flexis cantant: Salve Regine; et in singularibus angustiis praemittunt letanias. (B) Post Salve facit cum fistula signum camerarius domini patroni, et statim in alto pronuncians optando omnibus bonam noctem ex parte patroni, et iterum sicut mane ostendit tabulam b. Virginis, ad cujus ostensionem dicunt tria Ave Maria, sicut fieri solet sero ad pulsum. Et istis actis descendunt peregrini in carinam ad cumbas suas. Porro post peregrinorum abscessum, cum jam tenebrae incipiunt esse, stat scriptor galêae in castello, et incipit quoddam carmen longum, in lingua vulgari italica, et annectit letaniam, ad quam omnes galêotae et navis officiales genibus flexis respondent, et multa ibi dicunt, et protrahunt orationem quasi ad quadrantale unius horae. Huic orationi saepe adstiti. In fine autem injungit cuilibet ut dicat unum Pater noster, et unum Ave Maria pro anima parentum Sancti Juliani. Haec autem singulis noctibus faciunt, nec omittunt. Porro de oratione pro parentibus S. Juliani quaestionem habui, quare diceretur, quia in omnibus navibus per mare eam dicunt de sero, et dupliciter fui de hoc informatus. Quidam dixerunt, quod illa oratio dicitur in laudem Symonis leprosi, qui prius dictus fuit Julianus, et dominum hospitio suscepit, et ideo, ut ejus intercessione bonum portum et bonum hospitium apprehendant, eam dicunt. Ad quod ego dixi: quod eam dicerent non in laudem Sancti, sed pro animabus parentum S. Juliani: et si dicerent pro bono hospitio habendo, quare non potius dicerent eam b. Marthae, quae fuit singularis hospita Domini, et non poterant mihi respondere. Alii dixerunt, quod illam orationem dicerent pro parentibus S. Juliani, de quo habetur in Spec. Vincent. Part. 2. lib. 10. cap. 115. Qui cum esset juvenis, ignorans interfecit patrem et matrem suam in lecto, putans matrem esse suam uxorem, et patrem adulterum cum ea, ut patet supra. Quomodo autem haec consuetudo sit introducta ignoratur. Iste est ergo ordo divi cultus in mari. Tamen praeter illa multae orationes fiunt a peregrinis die ac nocte. Et postquam ad aliquem portum applicant, devotissime omnes ad ecclesiam currunt pro Missis audiendis. De celebratione autem dominicae et festivitatum in mari, dico quod pessime servantur. Indubitatum enim fuit in me, quin diabolus singulariter cooperetur, ut festorum celebritas debita impediatur. Notavi hoc saepe, quod semper majores inquietudines sunt in navibus in sollemnitatibus, quam alias: et quando [TR91] 4. aut 5. diebus in aliquo portu stetimus, statim ut vespera sabbathi advenit, profectio parabatur, quae non nisi cum ingentibus laboribus et clamoribus parabatur: qua parata, per totam noctem navigatur, et in dominica nulla Missa habetur. Hoc adeo frequenter fuit factum in navibus, in quibus ego fui, ac si ex industria fieret. Tanto etiam in ipsa navi sunt majores et grossiores labores, quanto dies sunt sanctiores, ut patebit in processu. Ego solitus fui in navi sermonem facere diebus solemnibus, (51 A), sed quae mihi contigerunt in hoc opere pio dicam breviter. In prima mea peregrinatione, me praedicante, unus filius Belial aliquotiens risibus interrupit Dei verbum, et nec rogatus, nec invasus quievit, sed magis risum concitavit. Qua propter ego quievi, nec ab aliis rogatus Dei verbum amplius proponere volui. Dicit enim sapiens Ecclesiastici 32. v. 6. ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et Dominus, Matthaei 7. v. 6.: nolite sanctum dare canibus, et margaritas nolite projicere ante porcos. In secunda vero peregrinatione fuerunt magis nobiles et maturi viri, qui erant gratissimi, et rogabant me pro verbo Dei, quibus et complacui omnibus diebus festivis. Verum multorum nobilium inimicitias praedicando acquisivi, qui se notatos et proclamatos de certis vitiis aestimabant. Sicut enim obsequium amicos, sic veritas odium parit.

Officium funerum etiam spectat ad divinum cultum, et hoc modo peragitur in galêa: dum quis infirmatur, confitetur cui sacerdoti vult, quia ibi videtur esse articulus necessitatis, in quo quilibet sacerdos potest absolvere. Dum autem morti appropinquat, socii sui ejus curam habent vigilando et serviendo, nec est ibi Eucharistia ut dixi, nec extrema unctio, de qua etiam non est facta provisio; et videtur quod illa posset in navi servari, cum ipsum oleum non sit sacramentum, sed solum ipse usus. Moritur ergo tantum confessus, et cum mortuus fuerit, et linteamine involutus, ponunt eum in scapham, et ad proximum litus ducunt, si sunt prope terram, ibique sepeliunt in coemeterio, si est ibi ecclesia; si non, alias eum terrae commendant. Si autem prope terram sunt, et tamen est terra infidelium, non ducunt eum ad terram, sed in mare corpus mittunt. Porro si sunt remoti a terra, accipiunt linteamen et arenam tollunt de fundo navis, eamque super linteamen expansum fundunt et ipsum corpus desuper ponunt, et involvunt, et saccum cum lapidibus ad pedes ejus appendunt, et circumstantibus cunctis et sacerdotibus canentibus: Libera me domine, galêoti corpus accipiunt, et de galêa in mare cadere permittunt in nomine Domini: et statim lapidibus sic gravatum abyssum petit corpus, et anima coelos scandit. Haec saepe vidi: nec vidi illum modum, quem aliqui dicunt se vidisse, scilicet quod corpus linteo involutum ligetur super asserem et cum assere in mare mittatur. Verum tamen est, si defunctus habet socios, faciunt quod volunt de corpore defuncti, et ponunt in mari, vel sine lapidibus, vel cum lapidibus aut cum assere. Exposito autem corpore scriptor galêae omnia derelicta conscribit et patrono praesentat, et solvit debita, si defunctus caret sociis. Si habet socios, illi expediunt, et in proximo portu suas exequias peragunt; et nisi peregrini in conventione cum patrono praeveniant, sicut et nos fecimus, tunc patronus lectum defuncti et linteamina et vestimenta accipit. Aestimant multi illam sepulturam esse nobilissimam, magisque eligendam quam terrae compressionem. Ita Aethiopes hodie suos mortuos in flumen projiciunt, ut Diodorus refert: putantes esse optimum sepulchrum, sive corpus devoretur a beluis, sive in aqua putrescat, aërem nec terram inquinat. (B) Porro si in navi moritur aliquis de magnis Venetis, corpus ipsum in arenam, quae in navi est, sepeliunt, et usque Venetias ducunt; hoc vidi, ut patet fol. 165. p. 2.

Ita homines deducunt tempus in Galêa.

Regimen peregrinorum in galêa varium est secundum variam eorum dispositionem. Diversis autem negotiis se ingerunt, ut tempus in navigatione deducant, et nisi homo in galêa sciat tempus redimere, longissimas et taediosissimas habebit horas. Ideo aliqui statim ut de mensa surgunt, ascendunt, et per galêam inquirunt, ubi melius vendatur vinum, et ibi se ponunt, et totum diem juxta vinum deducunt. Ita communiter faciunt Saxones et Flamingi, et alii inferioristae. Aliqui ludunt pro pecuniis, illi in alea, isti in nudis tesseribus, alii cum chartis, caeteri in scaco et major quasi pars isti operi insudat. Aliqui cantant discantos, vel in lutaris, [sic] et fistulis et musis, clavicordiis, cytharis et aliis instrumentis musicis tempus deducunt. Alii disputant de rebus mundanis, alii legunt in libellulis, alii orant in paternostris; alii sedent et cogitant, alii clamant ex jucunditate. Illi rident, isti strident. Alii laborant manibus; alii ex otio dormiunt: alii totum quasi tempus dormiendo in cumbis suis deducunt. Alii per funes currunt; alii [TR92] saltant; alii suam fortitudinem probant levando onera, vel alias faciendo animosa. Alii cum omnibus his communicant assistendo, tunc illis, nunc istis. Alii sedent et mare ac terram, quam transeunt, considerant, et conscribunt, et libellos conficiunt, quod fuit meum negotium cottidianum post dictas horas canonicas. Solliciti enim nec in navi existentes otiantur. Nam Jeronymus ad Asellam pulchram valde conscripsit epistolam de fictis amicis in navi, remeans a Roma Jerosolymam. Est denique inter omnes occupationes navigantium una vilis quidem, sed admodum communis et necessaria et cottidiana, quae est vermium vel pediculorum insecutio sive captio. Nisi enim homo aliquas horas ad huc deputat laborem in peregrinatione existens, inquietam habebit dormitionem. In vita Philosophorum legitur de Homero philosopho, quod die quadam spatiabatur in litore maris, ad quod navis quaedam appulit, in qua homines sederunt, pediculos quaerentes et ridentes; a quibus dum philosophus causam risus quaesivisset, respondit ei unus: de hoc, inquit, ridemus, quia quotquot cepimus, non habemus, et quos non cepimus, retinemus. Homerum autem direxit cogitatum ad capturam piscium, et non potuit propleuma [problema] intelligere. Unde ex hoc in tantum amaricatus fuit, quod in insaniam versus se ipsum suspendio peremit. Haec autem omnia fiunt plus et minus secundus dispositionem temporum. Mutantur [TR93] enim sensibiliter affectiones hominum in mari, secundum influxum coelestium corporum, et aëris impressiones, et motum maris amplius quam in terra firma. Vidi saepe diem, in qua omnes jocundi, hilares et boni socii eramus, nemo dormiebat, omnes gaudebant. E contrario, vidi diem, in qua tantum silentium, tanta quies erat, ut quasi nemo audiretur, in qua omnes dormitabant, et tristes sedebant. Saepe tanta pace et concordia conjunctos peregrinos vidi, ac si omnes fuissent unius matris fratres. Sed quandoque tot litigia et contentiones vidi oriri ex minimis causis, quod galêa erat quasi infernus propter maledictiones et blasphemias. Notavi manifeste, quod motus omnium passionum vehementior est in aqua quam extra. Sic ergo deducunt horas dierum in navi. Semper defecit mihi dies ante operum meorum completionem. (52 A).

De modo manducandi peregrinorum in Galêa.

Instanti hora prandii aut coenae surgunt quatuor tubicines, et trumpetae, et tubis concrepant pro cimbulo ad mensam, quo audito cum magna festinantia accurrunt omnes, qui de mensa domini patroni sunt, ad puppim, et idcirco festinant, ut accipiant locum quietae sessionis, quia, qui ibi tarde venit, male sedet. Tres enim mensae parantur in puppi bene et ordinate, et qui ad illas potest sedere, bene habet, qui vero tarde venit, extra puppim in scamnis galeotarum sedebit male et in sole, vento et pluvia. In ista sessione non est ordo, sed prior locat se ad placitum, nec pauper diviti defert, nec rusticus nobili, nec mechanicus sacerdoti, nec idiota doctori, nec saecularis religioso, nisi propter singularem familiaritatem aliquis alium honoret. Causam autem illius deordinationis et irreverentiae hanc esse opinor, quia omnes aequale pretium solvunt patrono, minores tantum quantum majores.

Credo bene, is magnae dignitatis personae solverent LX ducates, et simplices ac plebei XX., aut si patronus reciperet pecuniam ab unoquoque secundum proportionem, quod tunc honor et reverentia esset minorum ad majores. Propter hanc causam nobiles, qui habent famulos, manducant juxta malum, aut in cumbis suis cum lumine, etiam media die, quando[TR94] aër est obscurus. Porro semper in principio mensae ministratur omnibus malfasetum, et sequens cibus communis est paratus more italico: et primum est salutucium lactuca oleatum, si olera possunt haberi; et carnes ovinae in prandio, et pulmentum vel menestrum de farre, aut de fracto frumento, aut hordeo, aut pannatum et caseum macrum: in diebus vero jejuniorum et non carnium ministrantur pisciculi dicti zebilini, salsi in aceto oleato; vel placenta de ovis cum uno pulmento. Panes recentes tribuunt prope portus. Post quintum enim diem non manet panis recens in galêa. Et his deficientibus dant paximates vel paximatios, panes bicoctos, quos biscotas nominant, qui sunt duri ut lapis, sed dum aqua aut vino perfunduntur, statim liquescunt. Vinum ministratur quantum quis bibere potest, pro tempore bonum, et quandoque exile, semper tamen aqua bene mixtum et baptizatum. Cum celeritate autem prandium peregrinorum expeditur, et omnia festine apportantur, et eorum prandio finito, iterum tubicines tubis canunt; levatis autem mensalibus, de novo mensae parantur sollemniter pro domino patrono et suis consiliariis. Mensa vero ejus est magis frugalis, quam peregrinorum, et cibi ei apportantur argenteis vasis, et cum credentiis propinatur ei potus, sicut principibus nostris. Mulieres peregrinae non accedunt ad mensam communem sed manent in suis stantiis, et ibi manducant, ibi dormiunt. Domini mei habebant proprium cocum et manducandi proprium locum. Galêoti in suis transtris comedunt trini et trini, et per se sibi praeparant, quos saepe vidi carnes adhuc (B) sanguine rubentes manducare. Si qui peregrini cupiunt aliquid in singulari habere de coquina, oportet cocis argentum ostendere, quia sunt tres vel quatuor coci impatientissimi, qui non placantur nisi pecunia exhibita fuerit, de promissa non curant. Mirum tamen non est, quod coci impatientes sunt, quia coquina est arta, et multae ollae, variae res coquendae, ignis parvus, clamor ante coquinam magnus, multi postulantes, et labor cocorum utique est compassione dignus. Domini milites abominantur cibum patroni, et magnam dant cocis pecuniam pro singulari cibo. Cibum autem patroni dant pauperibus galêotis. Singulariter autem carnes patroni sunt abominabiles, quia bestias illas mactant, quas supervivere non posse vident, et oves morbidas. Quamcumque enim bestiam vident defectuosam per se cito morituram, hanc mactant. Extra horam prandii nihil datur de cellario patroni, sed ipsi galêoti vendunt vinum optimum, de quo emunt peregrini. Tempore tempestatum evomitatio et comestio celebrantur simul.

De inquieta dormitione peregrinorum in navi.

Coena peracta ad confabulandum se ponunt peregrini superius juxta malum, et nunquam transeunt dormitum nisi cum luminibus. Cum autem descendunt ad reponendum se, fit ingens tumultus in lectulorum stratione, et excitantur pulveres et communiter concitantur litigia magna inter collaterales, praecipue in principio, antequam assuescant. Nam ille collateralem suum inculpat, quod suo lectulo partem cumbae suae occupet, alius negat, ille affirmat, et uterque suos adjutores[TR95] advocat, et quandoque integrae societates offenduntur ad invicem. Vidi in talibus contentionibus peregrinos gladiis et pugionibus evaginatis contra se insurgere, et horribili seditione conclamare. Si in tali seditione scriptor galêae descendisset, cui interest, cumbas aequaliter dividere, a peregrinis dilaniatus fuisset. Litigio illo sedato vel non existente, aliqui tardius se dormitum ponunt et luminibus suis, ac locutionibus diutius protractis aliis molesti sunt. Vidi quod aliqui impatientes peregrini cum urinalibus suis jactabant contra lumina ardentia ad extinguendum et tunc iterum excitabantur magna litigia. Aliqui omnibus luminibus extinctis incipiunt cum suis collateralibus expedire casus mundi, et protrahunt quandoque usque ad noctis medium, et dum ab aliquo corripiunt, ut taceant, amplius clamant, et nova litigia inchoant; et nisi aliqui virtuosi et maturi adessent, qui litigantes compescerent, nunquam nox cum quiete transiret, praecipue quando ibi sunt ebriosi Flammingi. Sunt praeter jam dicta plura impedimenta quietis et dormitionis. Religiosi qui solitarii in suis cellulis consueverunt dormire, difficulter in navi quiescere possunt propter collaterales inquietos et stertitantes. Multis noctibus fui, quod nunquam clausi oculum. Insuper artitudo cumbae lectuli et duritia cervicalium causat inquietudinem. Vix potest se peregrinus movere sine contactu collateralis; locus etiam est clausus et calidissimus ac grossis vaporibus ac diversis plenus. Et ideo necesse est continue (53 A) sudare, quod plurimum inquietat: pulices pro tempore sunt ibi infiniti, pediculi sine numero, mures et glires. Aliquotiens et quasi singulis noctibus silenter surrexi et ascendi sursum ad aërem et videbatur mihi, quod de squalido carcere ereptus essem. Quietem etiam impediunt somnus inquietus et stertitatio et locutio quorundam in somnis, et gemitus, infirmorum tussitationes excaciones. Fui in quadam galêa per aliquod tempus, in qua stabant equi et muli super nos qui suis pedibus in asseribus continue strepitum habebant, per totam noctem et diem. Cursus etiam galeotarum superius, et maris sonitus, et alia multa dormitionem peregrini quietam tollunt; et tantum de illo.

Difficultas in opere naturae eundo ad secessum in galêa, et remedia, et de quibusdam aliis gravaminibus.

Aliquando in navigatione contingit, quod homo magnam difficultatem patitur in his, quae natura requirit, ut patet de commestione et dormitione. Praecipue tamen difficile valde est, quandoque opus naturae, vel vesicae necessitatem, aut ventris purgationem facere, cum tamen impedimentum ejus sit molestissimum naturae, ut dicitur metrice: Maturum stercus est importabile pondus.

Do modo ergo, quo tam urinatio quam stercorisatio fit in navi, parum dicam. Quilibet peregrinus habet juxta se in cumba sua urinale, vas fictile, ollam, in quod et urinam emittit, et ea, quae eructando evomit. Sed quia locus pro tanta multitudine est strictus et tenebrosus, et multa deambulatio; ideo raro usque mane stat urinale non eversum. Aliquando enim unus importunus, et quem forte aliqua necessitas cogit festinare sursum, suo transitu evertit 5. aut 6. vasa, ex quo causatur foetor intolerabilis. Mane vero dum peregrini surgunt, et venter suum beneficium postulat, ascendunt, et ad proram vadunt, in qua ab utraque parte rostri prorare sunt [TR96] loca pro sessione aptata. Stant ergo ante loca aliquando XIII. aut plures et exspectant, ut uno expedito alter sedem capiat, nec est ibi verecundia, sed potius iracundia, quando quis nimis diu locum occupat. Assimulavi illam expectationem ei, quam faciunt homines in quadragesima ante confessores, ubi stantes male contentantur de illis, qui longas faciunt confessiones, et expectant cum quadam angustia. Porro nocturno tempore habet magnam difficultatem venire ad illa loca propter homines, qui per totam galêam jacent et dormiunt. Oportet enim illum, qui ad locum secretum accedere vult, ultra XL homines pertransire, et quolibet passu habet sub se hominem, et necesse est caute pedem de scamno ad scamnum locare, ne ponat super hominem, et ne non tangendo scamnum labatur in medium (B) duorum scamnorum super alium jacentem inferius. Si transiens aliquem pede tangit, maledictiones in promptu habebit. Si quis autem non esset timorosus et vertiginosus, super margines navis posset in proram ascendere, et se de fune ad funem trahere, quod ego saepe feci, quamvis incautum sit et periculosum; vel posset extra columbaria remorum supra remos sedendo se expedire, quod etiam timidis non expedit, quia sessio illa est etiam periculosa et ipsis galêotis ingrata. Maxima vero difficultas in tempestatibus, quando loca secreta continue sunt fluctibus operta et remi retracti super transtra. Ille ergo, qui se in tempestate vult purgare, oportet ut se exponat totali madefactioni, quapropter multi nudi omnibus indumentis despositis [sic] accedunt. Verecundia in hoc actu est multum nociva, et facit agere magis verecunda. Aliqui nolunt notari, et procumbunt ad alia loca, quae deturpant, et fiunt irae et rixae et dehonestatio bonorum hominum. Aliqui juxta cumbas suas ollas replent, quod est turpissimum, et multum gravans collaterales; nisi quis esset infirmus, cum quo merito patientia est habenda. Non possem brevi sermone explicare, quantum sustinui cum quodam collaterali infirmo. Magno studio caveat peregrinus, ne ventris alveum obstruat, ductus verecundia puerili et ne nimium[TR97] laxus fiat, quia utrumque perniciosum est naviganti. De facili constipatur homo in mari. Et consilium bonum est et salubre, ut peregrinus omni die ter quater, etiam absque naturae postulatione, ad locum se ponat, et discreto conatu ventris apertionem promoveat, nec desperet, si venter nec tertia nec quarta vice aperiatur. Accedat crebrius, solvat cingulum et vestimentorum omnium colligationes supra pectus et umbilicum aperiat, et habebit ventris beneficium etiam si lapides essent in eo. Hoc consilium dedit mihi quidam expertus marinarius, cum multis diebus fuissem durissime constipatus, nec est securum, pilulas aut suppositaria accipere in mari, quia per hujusmodi inducitur nimia laxatio, quae periculosior est quam constipatio. Aliae etiam prater hanc purgationem sunt peregrino necessariae. Sunt enim plures in navi, qui non sunt provisi in mutatoriis, et sunt semper in sudoribus et foetoribus, ex quibus crescunt vermes tam in vestibus quam in pilis barbae et capitis. Idcirco peregrinus non negligat se, quin omni die se lustret. Contingit enim, quod ille, qui in hac hora non habet unum pediculum, in alia statim sequenti habeat mille, qui ei adhaeserunt, in in aliquo loco alicujus pediculosi peregrini aut galêotae. Sic ergo barbam et pilos cottidie lustret, quia si ibi superabundaverint, cogatur deponere barbam, et se dehonestare, quia exprobrabile est, non habere barbam in mari. Sic inutile est nutrire comam capitis, sicut quidam nobiles, nolentes eam deponere, quorum aliquos vidi adeo (54 A) pediculosos, et omnes suos socios replebant, et omnes commorantes gravabant: nec verecundetur peregrinus petere socium, ut sibi quaerat in barba. Similiter de lotione frequenti camisiarum, quam faciunt galêoti, sit singularis diligentia et linteaminum et lectuli munditia curetur, ut eo quietior sit, quia, qui in istis est negligens, remanebit inquietus, et omnibus reddetur odiosus. Navigantes peregrini multas sustinent incommoditates[TR98] et gravamina; inter omnes tamen incommoditates, dempta infirmitate propriae personae, molestissima et pessima incommoditas est, quando peregrinus bonus habet collateralem malum, invidiosum, impatientem, litigiosum, inquietum, iracundum et immundum: expertus sum hujus mali poenam, et e contrario impretiabilis thesaurus est socius collateralis rationabilis, fidelis, patiens, quietus et mundus; et hoc idem experientia didici. Tantum enim bonum est habere collateralem talem, ut omnes aliae molestiae leves et tolerabiles videantur, et saepe gaudium in tribulatione habetur ex jocunditate socii. Multum cruciat peregrinos quidam malus foetor de galêa exhalans, qui non semper, sed pro tempore spirat, et ita male foetet, ut omnis alius foetor non sentiatur eo spirante. Quendam novi militem, qui foetore illo spirante solebat dicere grossis et impolitis verbis theutonicis: hominis posteriora et anteriora, latrinae, sentinae, stercus et urina, caseus putridus, cadaver, et inter pedicas rusticus, omnia haec sunt aromatica respectu illius foetoris. Quamvis autem sit valde malus foetor, non tamen laedit caput, nec vires debilitat, nec appetitum tollit, nec ad vomitum impellit, sed solum odoratum offendit et est amplior in antiquis galêis quam in novis. Praeter hunc faetorem spirant alii, non quidem ita intensi, sed magis nocivi, ut de urinalibus, de cacabis infirmorum, de reservaculis cibariorum, caseorum et carnium, et de aquis putridis, de lectulis et vestimentis sudoribus plenis, de stabulo bestiarum, de coquina, de sentina, de miseris galêotis; de quibus exhalat foetor sicut de hospitali repleto infirmis decumbentibus. Insuper solis ardor superius et inferius caligo, artitudo, caliditas squalida, et aër corruptus. Et quamvis ventorum flatus sit navigantibus necessarius, est tamen multo molestus, quia agitata per eum navi, efficiuntur peregrini vertiginosi et debiles, et commoventur omnia interiora usque ad evomitationem omnium, quae sunt in stomacho, et totius cholerae commotionem: nec potest superius manere propter vim ejus, et propter aquas, quas injicit navi, et propter discursum et labores galeotarum: imo in cumbis suis manere non possunt, si velum in ea parte pendet, ubi est eorum cumba, sed oportet ad oppositam partem transfugere, et nonnunquam oportet lectulum (B) evertere, ut caput ad locum pedum ponat et pedes ad locum capitis, propter navis declinationem per velorum tractum ad unam partem. Insuper fumus coquinae per ventum in navim projectus peregrinos multum quandoque vexat. Sani tempestatum tempore efficiuntur infirmi, et debiles magis languidi. Continua sentinae expurgatio est peregrinis molesta, et propter foetorem inde exhalantem, et propter prohibitionem ascensus et descensus, quorum utrumque prohibetur illa purgatione durante. Pulices, quorum navis plena est, etiam multum molestant, et pediculi et muscae et inquietudo ex sudoribus, quibus homo magis vexatur, quam vivis vermibus. Successu temporis generantur in navi mures et glires in magno numero, et currunt tota nocte, et rodunt reservacula cibariorum, et perforant, et cibos foedant, et cervicalia ac calceamenta corrumpunt, et super vultus dormientium cadunt, et hoc plus vel minus pro tempore: non enim semper, sed suis temporibus illa moventur. Ad flatum namque alicujus venti omnia viventia in navi tabescunt, pulices, muscae, mures et hujusmodi, et evanescunt, quod nec unum reperiatur. Sed illo vento vel aëre mutato iterum generantur. Culices etiam suo tempore cantu suo et morsibus multum peregrinis molesti sunt. Ex humiditatibus etiam generantur in navi vermes crassi et albi, qui ibique serpunt et ad crura et in facies hominum insensibiliter ascendunt, quos ut homo sentiens digito tangit, putans esse muscam, mox rumpitur et sanie locus foedatur, ubi haesit. Quamvis autem multae immunditiae sunt in galêa ex putredinibus generatae, nihil tamen venenosum in ea generari aut vivere potest. Ibi enim non sunt scorpiones, nec viperae, nec bufones, nec vermes perniciosi, nec araneae. Aqua namque maris venena depellit, scorpionis punctum sanat, viperarum et serpentum morsus curat, et omnibus venenatis contrariatur. Et nisi divina providentia sic ordinasset, nemo in magnis et antiquis navibus manere posset. Magnum etiam taedium est peregrinis in stratione lectulorum sero, et mane recolligatione. Mane enim lectulum cum linteaminibus, cervicalibus, et tegumentis quilibet colligat fune, et ad clavum super caput suum in pariete navis infixum suspendit, ut per diem sit ibi liber transitus, et sero iterum deponit et resolvit, et sibi sternit: et hoc habet magnam fatigam. Galêatarum infidelitas et rapacitas molesta est peregrinis, quia de nulla re securi sunt, quidquid galêota apprehendit, hoc rapit. Ideo prohibitionem habent galêotae, quod nullus audet in carinam descendere ad cumbas peregrinorum, nec vocati a peregrinis ausi sunt descendere.

Avisamenta, a quibus se debet peregrinus custodire et cavere in mari navigans.

Peregrinus terrae sanctae non solum debet cavere, ne sit vitiosus animo, et ne animae pericula incurrat: sed etiam ne sit incircumspectus, ut non incurrat vitae et corporis sui damna. (55 A) Ideo hoc in loco ponere volo avisamenta peregrino, mare transfretanti, necessaria: non quidem illa, quae pertinent ad medicorum considerationem, sed ea, quae spectant ad amicorum ammonitionem, et quae experientia didici. Communiter enim medici suadent peregrinis, ut caveant a fructibus, a potu aquae, ab aëre marino, a piscibus; et contra calores haec conferunt, et contra frigora illa ministrant: contra sitem et contra constipationem, et contra ventris nimiam laxationem diversa remedia tribuunt: et contra vertiginem et ad promovendum appetitum, et contra venena: et alia multa dant et suadent navigare volentibus; quae certe salubria et bona sunt, et medicis sequelam in his praestare rationale est. Hoc tamen fateor me vidisse: novi quosdam peregrinos, qui tanta diligentia et studio mandata medicorum servabant, quod nihil nisi suasa a Medicis sumere aut facere ausi fuerunt, et tamen debiles et miseri in peregrinatione facti, aliqui mortui fuerunt. E contrario alios vidi, qui omnia, quae placebant, in mari et in terra comedebant, bibebant, faciebant, nullam diaetam servabant, et mensuram nonnunquam excedebant, et cum his omnibus nunquam decumbebant, semper laeti et semper hilares manebant. Sed haec non scribo, ut innuere velim, quod primi propter curam medicinae mortui fuerint, et secundi propter intemperantiam in vita servati, sed ut videatur incertitudo fortunae: et committat se primo peregrinus Deo, et deinde medicis temperate. In aliis servet sequentes cautelas: caveat se peregrinus, ne se mari profundo immittat balneando, quia multiplex periculum ibi est, etiam bene natare scientibus. Cautus etiam sit in navi iens de transtro ad transtrum, ne cadat, quia ubique casus est periculosus in navi, et semper cum bona deliberatione descendat et ascendat ad locum cumbarum vel stantiarum. Ego ipse feci duos casus per eosdem gradus; non mirum, si in frustra fuissem dissolutus. Post quos nunquam nisi cum deliberatione et cautela descendi vel ascendi. Vidi etiam aliquos ibi cadentes paene extinctos. Praecipue eundo ad locum secretum sit circumspectissimus, quia descensus ad eum est periculosus, et super margines incedens non confidat funibus, nisi concutiat eos manibus et bene tensos esse probaverit, si enim funis sequeretur tenere volentem, caderet in mare. Caveat etiam peregrinus, ne pauperes galêotas spernat, et offendat, quia in casu possunt sibi fieri necessarii, et utiles et similiter plurimum nocivi et praejudiciales. Gerat etiam se ad caeteros omnes de navi, ne sibi concitet inimicitias; valde poenale est, habere inimicos in navi. Vidi ego quendam superbum peregrinum, qui sprevit plures, et offendit multos: hic ad miseriam deductus in galêa, illos quos spreverat, exorabat, et dum sibi aliqui (B) magis pii charitatis exhiberent officia, nihilominus sperni se suspicabatur, qui se merito spernendum meruisse noverat. Caveat peregrinus, quod non occupet locum alteri assignatum, nisi de ejus pleno consensu, nec supra nec infra. Circa malum est locus communis standi in die, sed in nocte nullibi nisi in stantia sua. Nam quando quis nocte alium petit locum, quam cumbam suam et hoc frequenter facit, eum non noscentes furem suspicantur. Si autem omnino propter causas manere in stantia sua non potest, ascendat et super onera, quae in marginibus galêae sunt, sedeat, pedesque contra mare dependere permittat, tenens se ad funes mali. Experientia [TR99] multa de his docebit, quae homo in principio narranti vix crederet. Caveat peregrinus dum superius ad aliquem locum sedet, ne super funes sedeat, ne inopinate aëre mutato cum fune peregrinus projiciatur aut laedatur. Et nullo modo manu tangat funes, dum eos trahunt, ne sibi manus, aut digitus violenter eruatur, sicut saepe factum est: quia tractus illi sunt fortissimi et gravium ponderum. Consideret etiam peregrinus ne sedeat ad locum, ubi super eum dependent trochleae, et in casu arcus ipse aut graviter laedatur aut certe extinguatur, sicut contigit illi gubernatori, de quo fol. 16. B. dictum. Caveat etiam ne galêotis incipientibus currere ad labores impedimentum cursus praebeat, quia eum, si etiam nobilis multum esset, vel episcopus, trudunt et deorsum dejiciunt, super eumque procurrunt, quia labores navales sunt celerrimi et ignei, nec capiunt moram. Nec intromittat se de laboribus eorum, nec manum apponat pro adjutorio, quia non est eis gratum, et praecipue nocturno tempore non maneat superius cum eis existente tempestate. Caveat etiam ut caute sessum capiat, ne sedendo haereat, quia omnia sunt pice linita, quo liquato ad solis calorem, si aliquis desuper sedet, inquinatus recedet. Videat etiam ne causa solatii sedens super margines galêae, aliquid dilectum manu teneat, et sibi de manu in mari labatur. Cuidam nobili ibi mecum sedenti cecidit unum paternostrum de lapidibus pretiosis, quod sibi fuit dilectissimum et pro multis ducatis non dedisset, et irrecuperabiliter amisit. Sic mihi ibi sedenti et vigilias mortuorum legenti cecidit libellus de manu in fretum et periit, et multa sic labuntur de manibus incautorum, praesertim tempore ventorum pilei de capitibus. Caveat etiam peregrinus, ne nocte lumen sursum portet, quia marinarii hoc miro modo invite habent, nec sustinere possunt in cursu laborum eorum lumina. Ideo in tempestatibus cum industria omnia lumina extingunt etiam inferius, vel sub modio ponunt. Custodiat peregrinus res suas diligenter, et nec inter notos eas jacere sinat, quia quam statim vultum avertit, evanescit: nec (56 A) pecuniam in cista cumbae suae dimittat; sed inseparabiliter eam secum portet, et non confidat servis nec sociis. Est enim singularis inclinatio ad furtum in navi, etiam illorum, qui extra navim furtum detestantur, et praecipue parvarum rerum, ut panniculorum, cordularum, camisiarum, et hujusmodi, quae etiam socii sibi ipsis subtrahunt, quandoque, quia multiplex defectus in navi homini contingit, cui dum non potest obviare, providet sibi per phas et nephas. Ita dum quis scribit, si pennam deponit et faciem avertit, perdita est inter notos, et dum eam perdit, difficulter valde aliam, reperit etc.: de aliis rebus. Videtur enim in politia navali adhuc vigere lex vetustissima Aegyptiorum, quae furtum non vetabat, jubebat enim eos, qui furari volebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atque e vestigio furtum ad eum deferri. Similiter quibus res furto erepta erat, ad eundem rei sublatae tempus, diem et horam scribere tenebatur: hoc modo facile invento furto, quae remansisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi. Satius legislator esse duxit, cum impossibile esset furta prohiberi, potius alicujus portionis quam totius (esse amissa) homines jacturam pati: ut habet Diodorus antiquarum historiarum lib. 2. cap. 3. Unde ad idem dicit Proverb. 6. v. 30.: non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit. Imo in veteri lege morti non plectabatur fur: ut patet Exod. 22. v. 1., sed in substantia mulctabatur. Nunc vero in statu perfectae legis vita privantur in communi hominum conversatione. Sed in navibus aliud videtur esse: innascitur enim navigantibus quidam furandi appetitus, praesertim in rebus parvis. In portubus caveat peregrinus, ne extra galêam exiens evagetur hinc inde: praecipue ad litora solitaria maris, ne subito rapiatur a piratis, et in perpetuam ac miserrimam servitutem redigatur, quod saepe fit. Novi ego quendam militem, qui solus repertus circa mare fuit, suis pecuniis et jocalibus spoliatus ad moenia [TR100] civitatis per incolas. Caveat etiam ne domus ingrediatur ad nutus mulierum se vocantium, quia periculum magnum est, non solum honoris et rerum, sed etiam vitae. Quicunque [TR101] vult honestati et probitati operam dare, et hanc sanctam peregrinationem mundam servare, non debet in portubus extra galêam dormire, sed advesperascente die redeat in galêam, ibique in cumba sua secure dormiat. Sunt enim hospitia in insulis maris lupanaria, ut patet fol. 15. a. Et nemo peregrinos theutonicos recipit in domum suam, nisi lenones; qui ut in plurimum sunt Theutonici residentes ibi cum scortis, quae tamen removent ad peregrinorum ingressum. Potest ergo religiosus bonus peregrinus per diem in domo manere cum aliis sociis suis, et ibi manducare, sed nequaquam dormire. Multa alia fugienda et cavenda docebit ipsa experientia. Nunc vero regrediendum erit ad persecutionem nostrae Evagationis.

Finit tractatus secundus.

Sequitur Tractatus tertius.

Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per mensem Junium, quo terminos Terrae Sanctae attigerunt.

(B) Junius mensis, dum primum diem suum inciperet, incepit et nostra maritima evagatio. Erat autem dominica prima post festum S. Trinitatis. Summo ergo mane die illo surreximus ante solis ortum, et cunctas res nostras in barcam magnam, quae ante portam domus hospitii nostri stabat, quam conduxeramus, portavimus. Et valedictis omnibus de domo in barcam descendimus, et per canale extra urbem venetianam navigantes ad Sanctum Nicolaum alliiu [sic] applicuimus. Et derelicto custode rerum in barca in ecclesiam ingressi sumus. Est autem ecclesiae illi grande monasterium annexum monachorum S. Benedicti. Et quaesivi sacristam, petens ab eo peramenta promissa, et ut de boccali boni vini provisionem faceret, praeter vinum sacrificii, et in altari collocaret. Indutus ergo sacris vestibus accessi et Missam de dominica legi praesentibus peregrinis. Post Missam vinum allatum in boccali benedixi benedictione S. Johannis Evangelistae, et Dominis meis peregrinis potum dedi, amorem S. Johannis pro felici et prospero successu. Quo devote peracto reingressi sumus in barcam, et extra portum venetianum navigavimus per medium duorum castellorum, quae claudunt portum illum. Stabat enim galêa nostra quasi per unum miliare extra portum in mari. Porro nobis navigantibus surrexit ventus nobis inutilis, et impedimentum praestitit, ita quod vix in duabus horis cum magna difficultate poteramus galêam attingere. Tandem autem cum ad eam venissemus, ascendimus per gradus, eamque plenam hominibus reperimus, et socios nostros, quos quatuor dies antepraemisimus, debiles invenimus, quia ex ventorum impulsu navis contrariis motibus agitata ad anchoras jacens eos debilitaverat. In nostro tamen aspectu laetificati melius habere coeperunt, et Dominis amaritudines maris, quas modicum valde gustaverant, narraverunt. Eodem die rogavit me quidam miles, ut secum in barca redirem in civitatem, pro cista longa, quam sibi fieri fecerat ad cumbam suam, afferenda, super qua noctibus dormiret, quia dedignabatur jacere in terra, et stantia sua fuit in tali loco, quod in eo potuit cistam locare. Descendimus ergo simul in barcam et Venetias regressi sumus, et accepta cista eam usque ad galêam duximus cum difficultate, propter impedimenta venti: et tarda hora cum cista in carinam descendimus, et miles ipsam posuit ad cumbam suam cum gaudio putans se magnam quietem habiturum super eam. Sed si scivisset futura, nequaquam gavisus, sed inconsolabiliter turbatus fuisset. Nam super eadem cista miles ille dura (57 A) et horribili morte obiit: et fuit sibi non lectulus quietis, sed grabatum aegritudinis, et mare profundum fuit suum tumulum et coemeterium. Veruntamen non erat de societate mea, sed de alia quadam. Disposuimus ergo cumbas nostras cum lectulis ad quiescendum cum multo tumultu et labore et corrixatione, quia nondum assueti erant. Cum autem jam tenebrae essent, et omnia lumina extincta et omnes silerent; ecce ventus vehementissimus surrexit, qui navem agitans nobis pavorem et inquietudinem fecit. Sic ergo nobis jacentibus et silentibus et dormientibus in tenebris et timore inopinate quidam nobilis somnio horribili perterritus alta voce adeo terribiliter clamare coepit, ac si gladio perforatus esset; ad cujus clamores omnes in galêa expergefacti stupentes et in tenebris tumultuantes putabant militem latronis alicujus mucrone confossum, et surgentes nobiles gladios suos in tenebris quaerebant: alii ad fugiendum se parabant, timentes peregrinis esse aliquod malum paratum, et factus fuit periculosus tumultus in tota galêa inferius. Sed collateralis illius, qui clamaverat, rem intelligens clamavit voce magna, petens, ut quilibet se in locum suum reponeret, sicque nox ista transivit cum sua inquietudine. Et dominus patronus nondum galêam intraverat.

Secunda die Junii, ante ortum solis venit dominus patronus cum suis servis, et cum omni familia sua, ducens secum quosdam peregrinos, quos recenter in galêam acceperat. Inter quos erat quidam Flandrensis cum sua uxore intrans galêam. Ad ingressum autem illius mulieris multi turbati fuerunt, pro eo, quod ipsa sola erat in galêa, quia nulla mulier erat nobiscum, sed dominus Augustinus patronus alterius galêae omnes mulieres in suam galêam collegerat. Nec erat aliquis in nostra galêa, cui ingressus illius vetulae non displiceret, pro eo, quod una sola muliercula inter tot generosos viros commorari deberet, signanter cum satis vaga et curiosa primo aspectu videretur; et de facto sic fuit. Nam pro vero dico, quod VII illae vetulae, cum quibus prima vice transfretavi, ut habetur fol. 12. 4., quietiores fuerunt et rarius videbantur, quam illa unica anus. Discurrebat enim continue per navem, et curiosissima erat, omnia videre aut audire volens, et se multum odiosam faciebat. Maritus vero ejus videbatur vir honestus, propter quem multi tacuerunt: sed si ipse non fuisset, male illa stetisset. Omnibus erat spina in oculis haec foemina. Igitur cum jam omnes in galêa essent, et dies illuxisset, galêotae ad hoc deputati ornaverunt galêam, suspendentes septem vexilla serica et magna de castello puppis, et de keba dependentia deorsum, et ipsam kebam panno depicto circumducto ornabant. (B) Primum et principale vexillum fuit Dominorum peregrinorum S. sepulchri: et erat album cum rubea cruce de extremitate in extremitatem deductum. Secundum fuit Dominorum Venetorum S. Marci, etiam album cum rubeo leone mare anterioribus, et terram sub posterioribus pedibus habente. Tertium vexillum fuit S. D. Papae Sixti IV., aërei coloris, cum quercu virenti, glandes aureas habente, cum duabus apostolicis clavibus. Quartum fuit domini patroni, diversorum colorum et pulchrorum. Quintum fuit mixtum armis Venetorum et patroni: duo alia vexilla erant aequalia alba cum leone nigro. Galêa ornata incoeperunt navem aptare ad recessum, quia ventum bonum habebamus, qui ipsa vexilla in altum evexit, et inceperunt galêoti cum valido clamore anchoras extrahere et sursum in galêam trahere, et antennam in sublime cum involuto accatone erigere; et barcas sursum de mari galêae inducere, quae omnia maximis et durissimis fiunt laboribus et clamoribus, et in fine soluta galêa a tonsillis et explicatis velis ventoque impraegnatis et repletis cum ingenti laetitia a terra remoti sumus. Tubicines enim tubis concrepabant ac si jam ingressuri essemus praelium; et galêotae clamabant, et omnes peregrini simul cantabant: In Gottes Nahmen fahren wir &c. sicut habetur fol. 31. B. In his ergo galêa forti conamine sulcabat mare, et ejecta longius a portu venetiano ipsam urbem a tergo habuimus, a qua tanquam a carcere erepti laetantes recessimus, quia ad Jerusalem desideranter aspiravimus. In tantum autem vi bonorum ventorum navis impellebatur, quod infra spatium trium horarum nullos montes, nullam terrae petiam, nulla littora, nullam partem totius aridi videre poteramus, coelum et aquas solum prae oculis habentes. Adeo enim in alto maris eramus, in tam brevi spatio, quod etiam ipsas altissimas supergressi, eis superiores effecti, nec ipsas, uti in profundo existentes, videre poteramus, objiciente se maris rotunditate. Extra mundi autem aspectum ejecti deposuerunt galêoti omnem navis orantum, eamque ferialem fecerunt aptantes ad labores. Porro meridie transacto, cum comedissemus, vidimus ad sinistrum latus contra septentrionem montana Hystriae, quae est una natio provinciae Dalmatiae, et optabamus in eam applicare, ad portum parentinum, quia ventus prosper desierat flare. Non autem poteramus in Parentiam venire, sed praetergressi eam sumus, non tamen prospera navigatione. Sicque die deficiente, defecit (58 A) et ventus, et tota nocte mansimus sine profectione in instabili agitatione et inquietudine.

Tertia die aspirante luce factus est nobis ventus totus contrarius, et coacti fuimus nos vertere ad montana Hystriae, et cum magno conatu eripuimus navem a ventis contrariis, et ad montana appropinquavimus, inducentes navem in portum rubinensem, duobus miliaribus supra Parentiam, ubi alius patronus cum suis peregrinis erat. Portus autem ille Rubinae civitatis est quidem inconsuetus, sed est securus et pinguis. In ipso vero portu praestitit nobis patronus hanc gratiam, quod prandio nos refecit, quia hora prandii in eum venimus, quod tamen non tenebatur, cum in bono portu fuerimus, in quo nobis ipsis provisionem facere potuissemus. Finito prandio descendimus de galêa in barcam, et in civitatem nos duci fecimus, et in ecclesiam cathedralem ascendimus, orantes ibi Deum et Sanctam Eufemiam virginem, quae ibi honorifice in magna tumba marmorea jacet integra sepulta, quam tumbam ecclesiae praepositus nobis patefecit, et corpus sacrum ostendit. Quomodo autem S. Eufemia de Chalcedonia sit huc translata, et qualis sit illa civitas Rubina, et de portu ejus, dicam in reversione. Mansimus ergo in oppido usque ad coenam, et hospitio conducto coenavimus in eo, et bene viximus, et post coenam remeavimus in galêam, sperantes nos in nocte recessuros. Sed ventus ille inutilis, non audeo dicere malus, mansit per totam noctem, et nobis eam inquietissimam fecit, et navem tonsillis et anchoris alligatam importune agitavit et nos multum indispositos reddidit.

Quarta die mane non erant venti prosperi, idcirco extra galêam navigavimus et ad ecclesiam S. Eufemiae transeuntes ibi Missas legimus et audivimus, et post divina cum nostro hospite manducavimus. Erat autem hospitium nostrum quaedam exilis domuncula, quam conduximus a paupere quodam, in qua cocus Dominorum meorum paravit pro nobis ea, quae emimus sibi ad manus. Sufficientia autem omnium ibi reperiebatur. Sed hospitia non habentur in illis partibus sicut apud nos. Et si etiam sunt aliqua hospitia, sunt tamen miserrima, non habentes nec ollas, nec sartagines, nec caldaria, imo non scutellas, nec cochlearia. Ideo in magnis civitatibus coguntur necessitate domini peregrini intrare loca publica et lupanaria, in quibus reperiuntur necessaria, ut dixi, et habetur fol. 15. etc. Multas miserias sustinent peregrini propter defectum hospitiorum; praesertim illi, qui non habent propria paramenta. Peracto prandio ascendimus barcam, et in quandam (B) insillam, id est parvam insulam, navigavimus, ad ecclesiam S. Andreae, in quo quondam fuerant monachi ordinis S. Benedicti, quibus locum deserentibus fratres minores intraverunt, et possederunt, et conventum pulchrum aedificaverunt, more ordinis eorum: et ipsam insillam plantaverunt, et quasi paradisum fecerunt: de qua ligna et alia necessaria possunt habere, quia humus insillae fertilis est et pinguis, sicut omnium fere insularum terra fructuosa est. Et quia saepissime in sequentibus mentio fit de insulis in hoc Evagatorio, id circo hic de iis in generali aliquid dicam.

De insulis maris, et quomodo generentur, et quam bonae sint.

Insula est magna terrae petia, in mari sub aquas elevata, de profundo consurgens, aquis undique circumdata. Insilla est diminutivum ab insula, et dicitur parva insula. Porro, si de mari consurgit terra dura et infructuosa, ut sunt montes petrosi et rupes, non dicuntur insulae nec insillae sed scillae et scopuli, quos Italici nominant scoyas. Dicitur autem insula, quasi in salo sita, id est, [TR102] in mari: undique enim insula aquarum fluctibus clauditur, et tamen illaesa manet nec frangitur, nec dissolvitur, sed per repercussionem fluctuum potius solidatur. Sunt autem in omnibus maribus insulae. In Oceano Hibernia, Britannia, Anglia, Thanatos, Scotia etc. In mediterraneo, in quo nunc sumus, multae, ut patebit, et in pontico pauciores. Porro tantae bonitatis sunt quaedam insulae, ut fortunatae dicantur et nominentur, ut hoc suo vocabulo significent fere omnia bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aperte natura preciosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vicibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error, et saecularium carmine poëtarum propter soli foecunditatem easdem esse Paradysum putaverunt. Et hodie plures credunt Venerem in monte Veneris, qui est in insula Cypri, ducere vitam voluptuosam cum suis, cum qua canunt esse quendam dictum Tannhuser, de quibus habetur fol. 150. part. 2. Quomodo autem insulae generentur facile est videre. Siquidem cum mare per occultos gurgites et meatus subterraneos aquas mittit, et terram circumjacentem cavat per longa annorum spatia, et tandem, dum fundamenta, quibus terra sustentabatur, per aquae penetrationem sunt corrosa, tunc uno impetu mergitur tantum de terra, quantum per aquae corrosionem fundamentis privatum fuerat. Sic aliquando labitur tota terra adjacens, et una petra, cujus fundamenta corrodi non poterant, manet. Aliquando spatium terrae unius miliaris sicut insilla illa S. Andreae, aliquando ad spatium X. aut XX. aut centum miliarium (59 A) remanent, caetera omnia per multum spatium merguntur, et pars remanens efficitur proprium regnum ab eo distinctum, cuius aliquando erat pars. Ideo dicitur mare esse fur et spoliator regionum. Occulte enim subintrat, subitoque duas petias terrae regioni rapit, et in medium se ponens longe a primo aliud regnum efficit. Sic Sciliam Italiae abstulit et Cyprum Syriae, et Cyclades Macedoniae ac Graeciae. Et hanc insillam Histriae rapuit, eamque partem S. Andreae constituit, distinctam ab aliis terrae partibus. Rubina enim est in terra continenti, ita ut inde in Ungariam aliaque regna per terram transiri possit usque Jerosolymam, quamquam id cum magna difficultate fieri posset; et ab illa terra decisa est haec insilla modo praefato. De vulchana insula Siciliae dicitur, quod olim non fuerit, sed tempore Pompeii primo apparuit, quasi ex maris profundo se super aquam extollens. Cernis nunc, charissime lector, quam bene et convenienter libellum hunc Evagatorium nuncupaverim, in quo ab insilla minutissima deveni ad insulas maximas, Oceani et maris magni, et earum ortum et conditiones breviter expressi.

Igitur cum per aliquas horas in insilla praefata cum fratribus nos ducentibus circuivissemus, ad monasterium regressi sumus et cum fratribus collationem charitatis fecimus, quam dominus Johannes Truchsass liberaliter eis refudit in nostro recessu. In ipsa autem collatione cognovi unum de fratribus, quem videram in mea prima peregrinatione in monte Syon, ubi fuerat Vice-Gwardianus, et ipse etiam mei notitiam habuit, et charitative me suscepit, a quo certa avisamenta didici. Post collationem regressi sumus in barcam, et cum magna difficultate venimus in Rubinam, quia ventum contrarium in mari reperimus. Fecimus autem coenam in oppido, et deliberavimus manere per noctem extra galêam, et in scamnis dormire potius, quia graves noctes habuimus in galêa alligata anchoris et agitata ventis. Sed statim coena facta insonuit dominus patronus buccina, quod erat signum regressionis omnium in galêam. Hoc audito in galêam remeavimus. Eodem sero, ante solis occasum, levaverunt gubernatores anchoras, et solverunt galêam a tonsillis, et extra portum navigavimus: quamvis boni venti non essent in mari. Viderant enim a longe Augustinum cum sua galêa et timebant ne nos praecederet: ideo inutilem conatum fecerunt. Quam cito enim extra portum venimus, per inutilem ventum longius fuimus ad mare projecti, et sic in undis fluctuantes illa nocte mansimus satis inquieti.

Quinta die, manente eodem vento, inter fluctus eramus delati ad pessimum maris districtum, quem Cornerum nominant, in quo navigantes semper cum periculo versantur, quia mare ibidem velocissimo cursu contra Anconam tendit: et naves magna industria et vi a navigantibus teneri oportet, ne mare sequantur, quae tamen aliquando violenter rapiuntur, et in portum anconensem projiciuntur cum maximo discrimine navis et navigantium. In isto golfo existentes (B) vidimus montana quae dividunt fines Dalmatiae et Crawatiae a regno Ungariae, et Ungari, qui peregrinantur ad S. Mariam de Loreto, ibi mare ascendunt, et ad locum B. Virginis navigant. Sic ergo die illo parum navigavimus, et tamen in forti motu navis continue fuimus, et est bene mirabile apud non expertum, quod navi velocissime currente non navigatur, quod reputetur. Nocte adveniente invaluit ventus inutilis, et inquietissimam noctem habuimus, in qua plures de peregrinis debiles multum effecti sunt: ut capitis vertigo, et stomachi subversio, et gravis ac dolorosa evomitatio cunctis communis fuit: aliqui tamen debiliores aliis inde fuerunt facti. Porro tempestate invalescente, cum galêoti velum grande tenere vellent, et antenna jam erecta in altum supra kebam mali esset, alligata sibi involuto accatone, et cum ipsam antennam in alteram partem ruere sinerent, solutum est velum, et cecidit supra remos illius lateris, et cum ventus ipsum velum repente impleret, et sursum cum vehementia duceret, inhaesit velum remis, et navim adeo inclinavit ad illud latus, quod ipsa antenna aquam tetigit, et malus cum tota galêa in latus ruinam repentinam minaretur: propter quod factus est cursus magnus cum clamoribus superius, et nos inferius de lectulis nostris cecidimus in latus aliud, et patronus in puppi paravit se ad evasionem, scaphamque scissis funibus eiicere mandavit, ut in eam saltaret nave mergente: quod tamen peregrini inferius ignorabant. Si scivissent, intolerabilis tumultus ex festinantia fugientium ortus fuisset. Res tamen illa deo nos juvante cum pace fuit terminata, et ventus velum de remis tulit, navisque restituta fuit in suum solitum cursum. Si navis, prout in foribus fuit, in latus eversa fuisset, nullus de peregrinis, qui erant in carina, mortem evasisset.

Sexta die adhuc manebant venti inutiles, et doluimus, quod de portu rubinensi egressi fuimus, et navem iterum ad montana convertimus, ut aliquem portum intraremus ad expectandum ventos secundos. Stant enim signa in montibus mari adjacentibus, quibus navigantes cognoscunt, ubi sint securi portus, et ad terram possit esse accessus, et nisi illa signa viderint, non audent cum magnis illis navibus terrae appropinquare. Viso ergo signo securi portus et accessus convertimus rostrum galêae nostrae contra montana, et inter parietes rupium venimus, et ingressi cum galêa in vallem portum securum ibi reperimus, et ejectis anchoris ad rupes navem alligavimus sicque eam stabilivimus. Est autem portus nihil aliud, nisi locus montibus et collibus circumdatus, in quo naves absque ventorum molestia stare possunt, nec tamen posset esse portus solum ratione securitatis, sed etiam oportet, quod mare ibi sit profundum; nec insuper requiritur ad portum, quod ibi sint hominum (60 A) habitationes, sed sufficit, quod naves ibi possint stare securi a ventorum impulsibus, sive sit locus habitabilis, sive inhabitabilis. Portus enim ille erat in loco deserto in insulis Assaro dictis, qui locus per circuitum scopulosis et petrosis montibus erat cinctus. Prandio ergo in navi sumpto projici nobis scapham in mare postulavimus, et ad litus navigavimus, et pro temporis deductione per insulam deambulavimus. Stabant autem herbae odoriferae ibi: salvia parva nobilis sine mensura, et agnus castus. Transcursis autem aliquibus collibus venimus ad agros hordei, et laetati sumus sperantes prope aliquam villam esse, in qua panes recentes et ova emenda reperiremus: et procedentes per viam venimus ad quandam miserrimam [TR103] domunculam, in qua erant pauperrimi homines Schlavi, nihil penitus in domo habentes, nisi quasdam radices, quas ad solem exsiccabant, et induratas terebant et molebant in farinam facientes, et panes de ea coquentes. De illo pane ministrabant nobis, sed erat insipidus et nigerrimus: nec erat aliqua alia habitatio in illa insula nisi ista. His visis ad litus maris ex opposito galêae nostrae reversi sumus. Multi autem extra magis taediosi fuerunt, quam in navi et illi reintraverunt. Porro ego cum quibusdam nobilibus mansi extra in litore, a quibus cum industria me subtraxi, et in montem solus ascendi ad circumspiciendum, et vidi non longe a me quendam in habitu ordinis praedicatorum currentem, cui mox in occursum properavi eoque salutato interrogavi, unde esset aut quo pergeret, sed pauper ille frater nihil mecum loqui scivit, nec latinum, nec italicum, nec theutonicum, quia purus Dalmata sive Sclavus erat, et transivit ad galêam, ut mendicaret. Dimisso eo quaesivi mihi locum umbrosum et aptum, in quo me mundarem a vermibus tam albis quam nigris: et invento loco rejectis vestibus venari coepi. Sed me sic laborante sensi in cruribus magnam multitudinem pulicum parvorum et macrerum, [sic] reperi etiam vestimenta repleta pulicibus; propter hoc coactus fui nudus alium locum quaerere, et me tam ab illis alienis quam a meis mundare. Unde autem illi pulices ad locum illum desertum venerint, ignoro. Deinde ad mare descendi, et quendam galêotam reperi, carpentem herbam, quae de rimulis petrarum excrescit, quam dixit esse pro salutucio sapidissimam, et dixit quod nominaretur porcella. Et erat boni saporis salsa et acetosa sicut nasturtium, pinguior tamen et [TR104] substantiosior. Et mirabar quomodo tam bona herba crescere poterat de petris sale respersis, quia totum maris litus est sale respersum, quod contingit, dum in tempestatibus aqua maris supra petras ejicitur, et post sol splendens eam aquam in sal decoquit, et sal naturaliter sterilem reddit humum. Haec autem herba contra omnium naturam ex sale crescit. Collegi ergo de ea ad portandum in galêam. Reperi etiam ramos de nobilissimo agno casto, de quibus accepi, ut ejus odore faetorem navis repellerem a cumba mea. De hac planta vide P. II. fol. 189. plura. De ea naturales et praesertim dicit (B) Albertus VI. Vegetab. Tract. 1. c. 5., quod arbusta illa agnus castus est vocata, eo quod ejus succus flores et folia sunt efficacia inducendo castitatem, quia sua caliditate desiccat humoris seminalis materiam et ventositatem genitalia ad libidinem extendentem. Idcirco Graeci sapientes hanc herbam in dominibus suis substerni fecerunt, ut castitatis honor in matronis eorum polleret. Et hoc fuisse documentum Pythagorae, quia haec planta solet hominem mitem et castum, ut agnum reddere. Propter hoc sacerdotes Solis et virgines deae Vestae dicatae, quarum religio votum castitatis habebat, agni casti folia lectis et domibus suis substraverunt. Hujus plantulae notitiam a pueritia habui, quam Basileae accepi, quia habebatur in horto conventus nostri, quam quidam de patribus maritimis tempore concilii basiliensis plantavit in horto nostro. Et dicebatur, quod non posset transplantari, sed solum in loco, ubi ille posuerat, cresceret: quod non est verum, quia ego tempore, quo ibidem cursor extiti, unum palmitem discerpsi cum parte radicis, et ad hortum infirmorum posui, et crevit in magnam arbustam. Folia habet, quasi ut salix, sed sunt leniora et mollia, flores fert similes lavandro, ideo nominatus salix marina, et est odoris boni, acuti et sani. Multi tamen abominantur odorem ejus, nec possunt eum sustinere. Igitur in occasu solis redii in galêam, portans mecum porcellam herbam pro salutucio, et agnum castum pro odoramento et ornamento cumbae meae. Porro coenam communem neglexeram et ideo feci mihi salutucium de porcella, et eo refectus contentus fui. Nocte aspirante confortati sunt venti contrarii, et in tantum invaluerunt, quod etiam in portu existentes periclitabamur, et gubernatores aliis rudentibus navem stabilire cogebantur; quia procellae de alto maris accurrentes in scopulos nos circumdantes inpingebant, et usque ad nos pertingebant. Circa medium autem noctis fuit orta gravissima tempestas cum importuno vento, tonitruis, fulgure et magna pluvia, ita ut aquae ad nostras cumbas defluerent; et ita nullam requiem eadem nocte habuimus, et multum timorem, quamquam in portu fuerimus. Nam aqua ita importune allidebatur parietibus galêae, quod mirum est, quomodo lignum tantam impactionem possit sustinere.

Septima die nulla fuit dispositio pro bona navigatione, et ideo prandio peracto [TR105] iterum sicut heri ad litus in barca educti fuimus, non quidem omnes, sed aliqui, quorum ego unus fui. Difficulter tamen et cum periculo poteramus de galêa in barcam descendere, quia mare fremebat, et barcam elevat, et dijiciebat similiter et galêam. Id circo non audebant barcaleri cum barca prope galêam accedere, ne ventus eam ad galêam allideret, et comminueretur. Elevabatur enim a fluctibus in altum supra galêam, et rursum remergebatur in profundum ita quod de (61 A) galêa non poteramus eam videre, objicientibus se fluctibus. Si quis ergo illis temporibus de galêa in barcam vult descendere, vel de barca in galêam ascendere, oportet eum supra gradus galêae stare, et diligenter considerare, quando barca ita prope galêam sit, quod eam possit saltu attingere, non enim permittunt eam proprius accedere, et dum ita prope advenerit, statim oportet insilire, quia in momento, nisi saltaverit, iterum longius a galêa rapitur fluctibus, et dum in barcam saltaverit, non potest se in ea continere, quin cadat, vel in faciem vel in dorsum pronus vel supinus, quem inexistentes levant. Et illud est unum de majoribus et frequentioribus periculis peregrinorum quod quidem in principio durum videtur, sed postquam homo assuescit, opere facit, quod prius vix prae timore ausus fuit inspicere, vel cogitare. Vidi foeminas timorosas in principio, quae vix mare audebant inspicere, ita usu confortatas, quod jam de galêa in barcas audebant saltare. In principio quidem videtur homini, quod potius velit in galêa manens miserias sustinere, quam per tam periculosum saltum in bonum et solatiosum portum transire; sed quando homo multis diebus in navi tempestatibus et miseriis est conquassatus, et inedia extenuatus: dum venitur ad aliquem bonum portum, antequam maneret, quinque saltus periculosos subiret. Eadem autem difficultas est, dum barca ad litus venerit. Nam si litus est scopulosum et saxosum, non audent quovismodo mari fremente prope litus accedere, causa praedicta: ideo iterum oportet saltare, vel super scopulos vel in mare: et cum hoc oportet bene et caute observare recessum maris, quia dum adest, etiam scopulos altos operit; ideo sunt communiter aliqui servi in portubus, qui ad maris recessum currunt ad barcam, et eportant eos, qui volunt eis dare denarium, et festinant, ne mare accurrens eos inveniat. Haec et his similia multa videt mare transiens. Nunc ad propositum regrediar. Itaque ad litus perveni cum quibusdam peregrinis et galêotis, et fecimus in litore ignem, et per colles deambulavimus, et ita diem illum usque ad vesperas deduximus, et sero in galêam reversi sumus ad coenam victo periculo saltus de barca in galêam.

Octava die, quae erat dominica 2. post Trinitatis, adhuc mansit aura caliginosa et ventus contrarius, facto autem prandio paene omnes in barca educti sumus ad litus, et ibi per devia montium et collium aliqui discurrebant; aliqui simul confabulantes sedebant et jocundum diem habuimus. Hoc enim incomparabile bonum erat in ista galêa, concordia, pax, et omnium peregrinorum amicitia et unitas, cujus contrarium fuit in galêa meae primae peregrinationis, in qua fuerunt irae, rixae, contentiones et multae maledictiones, ut patet fol. 14. B. Igitur cum sol ad occasum tenderet ad coenam in galêam reversi sumus, nec illa nocte (B) nos a loco movimus, quamvis rigor ventorum lentesceret.

Nona eduxit nobis Deus ventum [TR106] de thesauris suis prosperum, bonum et nobis gratissimum: et levatis anchoris et solutis chordis, velis expansis ac vento commissis, statim ut educti extra portum fuimus in altitudinem maris ejecti sumus et ante meridiem ad Iadram civitatem Dalmatiae nominatam venimus. Ibi ergo dimissis velis et una injecta anchora et scapha in mare missa misit patronus servos in barca cum vasculis in civitatem ad efferendam aquam, quia aquae, quas tuleramus de Rubina, nobis defecerant: nec in insulis Assaro erat una gutta aquae potabilis. Noluit autem patronus, ne aliquis peregrinus educeretur, quia statim recedere intendebat. Nobis vero sic ibi stantibus, ecce dominus Augustinus cum sua galêa etiam venit, et nos praeterivit: longe tamen in maris alto eam vidimus repente ventum prosperum sequentem. De hoc nostri gubernatores turbati fuerunt, quia omnino proposuerant et conatum ad hoc adhibuerant, quod eum semper vellent cum nostra galêa antecedere, usque ad terram sanctam, sed ibi propositum suum annihilatum fuit. Aqua autem in galêa adducta statim secuti sumus Augustinum navigantes via multum solatiosa, in qua ab utraque parte habuimus villas, castra et terram fertilem, et venimus ad veterem Jadram, cujus ruinas grandes vidimus et ita adjuvante nos vento satis longam viam illo die fecimus. Verum in occasu solis siluit ventus noster bonus, et quidam alius nobis inutilis ei successit, cui navem accepimus, et eam ad montana convertimus, ne nos longius a semita nostra deduceret. Et ingressi montana in quodam portu deserto navem stabilivimus: noctem vero tempestuosam et terroribus plenam habuimus, propter aëris intemperiem, fulgura et tonitrua, quae navigantibus magis sunt molesta, quam in terra degentibus. Et dicebatur portus ille Oneum et est Crawacia, quae est una natio Dalmatiae.

Decima die non erat ventus nisi inutilis mane in ortu, et desperavimus nos illo die posse ab Oneo recedere. Verum post duas horas mutatus est ventus, et soluta galêa eam remis extra portum eduxerunt. Reperimus autem extra in mari ventum non multum nobis utilem lateralem, qui circumduxit nos usque post prandium. Quo peracto advenit ventus felix, validus et prosper, qui repente navem cum impetu per rectas maris semitas duxit. Sed ut fortius curreret, traxerunt galestreli trinketum supra kebam mali, et supra antennam ipsam ad collum kebae suspenderunt. Insuper et cowertam, [sic] hoc est, opertorium navis acceperunt, quo suis temporibus tota galêa a prora usque ad puppim operitur contra calores et pluvias, et sub polistrelo accatonis expanderunt per latitudinem galêae, de uno latere ad aliud oppositis malo, et omnem ventum puppalem possibilem retineri in adjutorium cursus nostri captivaverunt, et ita cursum valde velocem fecimus, et pertransivimus (62 A) Lesinam civitatem et Cursulam et multas alias, de quibus in reditu Deo donante dicam. Duravit autem ille felix ventus et optatus cursus noster illo toto die, et sequenti nocte, in qua quietissime dormivimus. Repente enim et dulciter ferebamur, quia galêae cursus non erat obliquus, sed directe currebat, et dormitionem promovebat. Quando enim ventus est prosper omnino et non nimis importunus, vix potest percipi motus ejus ab his, qui in carina sunt, quia currit quietissime, sine claudicatione, et tam peregrini inferius quam galêoti superius quiete dormiunt et omnia in silentio sunt: dempto illo, qui speculatur maris stellam, et illo, qui clavum gubernaculi tenet, de quibus fol. 47. Hi enim quodammodo applaudando felici cursui et fortunae bonae auram et ventum salutant, Deum et b. Virginem et Sanctos laudant, et sibi invicem respondent, nec tacent, quamdiu cursus directus est. Ad illum cantum si qui essent in navi, qui alias dormire non possent, de facto obdormirent, sicut pueri inquieti plorantes ad cantum matrum obdormiunt, qui in silentio flerent, et magis quiescunt ex eo, quod cantu sentiunt matrum praesentiam, quam propter suavitatem cantus. Ita et peregrini magis quieti sunt ex eo, quod cantu prosperum et directum navis cursum intelligunt, quam propter ipsum cantum; non enim aliter vociferantur, nisi sicut vigiles civitatis ulmensis, qui nocturnas horas pronunciant, quae pronunciatio neminem a dormitione impedit sed multos inquietos dormire facit. Porro in tempestatibus, quando sunt venti validi et prosperi, tunc importune et cum inquieta agitatione currit navis velocissimo cursu in tantum, quod sagitta de balista aut arcu emissa non potest aequari cursui navis. Hoc galêoti saepe ad oculum demonstrant, ponentes se ad puppim cum arcu et contra proram jacientes: sagitta retro manet et navis antecurrit. Tanto enim impetu ventus trahit velis navem, quod aqua maris videtur contra proram currere, et prorae rostrum videtur in contraconantem amnem impetuosissima sulcatione conari, ita quod aqua nonnunquam supra cornua prorae elevatur; ita fortiter enim aqua contra puppim currit, quod etiam saepe usque in domini patroni tabernaculum insilit, et cum hoc ventus vela implet, et ita fortiter trahit, quod videtur aqua contra galêam currere, et tamen notum est, quod ventus prosper est in puppi, et vadit nobiscum, imo nos trahit secum, et ipsum mare nobiscum currit Adeo tamen fortiter, ut dixi, ventus navem impellit, quod aqua videtur contra proram currere, quae tamen in veritate contra puppim currit tanta celeritate, quod vix visus potest ipsum mare comitari. Imo mihi videbatur, quod sagitta emissa non posset cursui maris contra galêam advenire, cum tamen galêa in decuplo fortius currat, quam ipsum mare. Paene incredibili celeritate in tali maris et aëris dispositione naves currunt. Credo enim quod in tempestate prosperae navigationis in una die et nocte tantam viam faciat, quantum est inter Coloniam et Venetias iter (B). Nam dum navis lento transitu progreditur et quasi pro nihilo transitus reputatur, non est equus adeo velox, qui posset tantum currere, quantum potest navis lente transire, et quando paene nihil transit, nullus cursor posset cum ea coaequare cursum, dum solum serpit. Verum quandoque contingit, quod vix movetur et omnino subsistit, et hoc navigantibus molestum valde est ut habetur fol. 44. Nos ergo ista nocte sic repente, sine tamen tempestate navigantes magnum processum fecimus. Interea obiit quidam miles nobilis de Holandia, cui persolvimus officium funeris modo supra dicto folio 51., eumque in maris profundo sepelivimus.