De eo, quod peregrini viderunt civitatem sanctam Jerusalem, et de ingressu eorum in Jerusalem, dulcissimam urbem.

(B) Evagationis nostrae causa praecipua erat dulcissima civitas Iherosolyma, [sic] cujus odor per orbem flagrans undique ad eam currere facit fideles. Itaque de valle Therebinthi ascendimus, et dimisso oriente contra austrum in clivo montis processimus, et ad hortos arborum, olerum, et ficorum venimus inter macerias ascendentes. Et conjectis oculis ad dexteram, ecce ut fulgur civitas sancta saepe nominata et saepissime nominanda Jerusalem emicuit: cujus partem illam vidimus, quae monti Syon annexa est, et ipsum sanctum montem Syon vidimus cum omnibus structuris ejus et ruinis. Praecipue tamen arcem Syon fortissimis muris et turribus munitum vidimus ita claro aspectu, quod muri eminentes arcis et turres videbantur cingere civitatem, et peregrinus, qui nunquam vidit Jerusalem, aliud aestimare non potuit, nisi quod muri arcis Syon essent muri Jerusalem, quod tamen non est. Cum ergo civitatem sanctam jam diu desideratam oculis nostris cerneremus, repente de asinis cecidimus prostrati in terram, ipsam sanctam civitatem devotissime salutavimus, regem ipsius Dominum Deum primo adorantes cum vexillo crucis, et deinde his vel similibus verbis ipsam alloquentes.

Salve Jerusalem civitas regis magni! Gloria et corona totius mundi, gaudium et laetitia animae fideli! O Jerusalem, Jerusalem, surge et leva in circuitu oculos tuos et vide! omnes isti peregrini congregati de universis et ultimis mundi partibus venerunt tibi filii: tot de longe jam jam veniunt ut intueantur splendorem tuum et gloriam Domini super te singulariter ortam, ut propheta denunciat, Esaj. 60. sqq. Et Tobias sic te collaudat: luce, inquit, splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te, nationes ex longinquo venient, et munera deferentes adorabunt Dominum in te, et terram tuam in sanctificatione habebunt etc. Tob. 13. sqq. Sed et sanctus Bernhardus, in sermone ad milites templi, praeclarissimam illam civitatem Jerusalem his inclamat verbis cap. 5. Salve, inquit, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum suum altissimus, [TR168] quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve civitas regis magni, ex qua nova et jocunda mundo miracula nullis temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium; princeps provinciarum; patriarcharum possessio; prophetarum mater et apostolorum; et initiatrix fidei; gloria populi Christiani, quam Deus semper a principio passus est oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, sic fores occasio et salutis. Salve metropolis terrae promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta. Terra inquam bona et optima, quae in foecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni cordis coeleste granum suscipiens tantas ex superno semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex omni reliquo fidelium genere fructum fertilis glebae tricesimum et sexagesimum et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae satiati et opulentissime saginati memoriam abundantiae, suavitatis tuae ubique eructant, qui te viderunt, et usque ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis, qui non viderunt, et enarrant mirabilia, quae in te sunt. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sed jam ex his, quibus affluis, laetitiis, nos quoque gustaturi ab occidente advenimus, et ecce in aspectu tuo liquefactae sunt animae nostrae ex redundantia tuae dulcedinis. Oratione igitur finita reascendimus asinos prae gaudio oculos plenos lachrymis habentes et maxillas madentes. Sacerdotes ergo et religiosi simul adunati inceperunt cantare: Te Deum laudamus etc., submissa tamen et humili voce, ne ductores nostros offenderemus, quibus jubilus noster altus et manifestus forte displicuisset. Altis ergo vocibus mentis cantavimus, quia ingens altum et magnum erat gaudium, quo exultavimus, nullis vocibus exterioribus explicabile. Hoc enim gaudium non ex passione erat, sed ex ratione, non ex praesentia rei concupiscibilis, sed rei ex charitate diligibilis: non erat gaudium dissolutionem faciens, sed maturitatem inducens, non excitat risum, sed movet ad singultum: non dissolvit corpus, sed concutit artus: non (92 A) dilatat os ad ridendum, sed constringit vultum ad flendum: non movet ad loquendum, sed ad silendum; non prodit in publicum, sed retrahit in angulum: non facit clamare, sed spiritu orare et psallere. Cum illo ergo ineffabili et dulci gaudio venimus super agrum fullonis, in quo stetit Rapsaces blasphemans Deum contra eos, qui stabant in muris Jerusalem, ut habetur 4. Regum. 18. et Esai. 36. In hoc agro juxta castrum, quod ibi est per Soldanum constructum, descendimus de asinis, eosque asinariis designavimus, et sumptis nostris sacculis bini et bini ordinate contra portam mercatorum vel piscium processimus, cum silentio et devotione junctis manibus ante pectora. Quidam autem de peregrinis ex devotione, rejectis a se calceamentis, nudis pedibus incedebant per omne tempus, quo in terra sancta versabamur, in hoc gloriosa vestigia Salvatoris nostri venerantes, et beatissimae Virginis Mariae et Sanctorum veteris et novi testamenti. Cum autem ad portam, quae dicitur porta David, vel piscium vel negotiatorum, venissemus, per ipsam portam inclinatis capitibus ingressi sumus. Quia in illo introitu indulgentias plenariae remissionis consecuti sumus (††). Per vicum autem longum a porta processimus, et ad quandam magnam ecclesiam clausam venimus, ante quam erat atrium decorum magnum albissimo et polito marmore stratum. Cum autem in atrio staremus, quidam de fratribus montis Syon in eminentiorem locum se ponens pronunciavit nobis, hanc esse ecclesiam sanctissimam toti mundo venerandam, in qua thesaurus Christianorum pretiosissimus, dominicum scilicet sepulchrum, est reconditum. Quod cum audivissemus, in ipso atrio ante fores ecclesiae nos prostravimus, et adoravimus, et terram ipsam repetitis vicibus deosculati sumus. Pro certo autem ipsis peregrinis sic in terra prostratis videbatur, quod ex ipsa terra quaedam spiraret virtus, qua vehementius rapiebatur in devotionem affectus. O Domine Deus, quam [TR169] dulce est osculum oris tui, cum ipsum osculum non pedum sed vestigiorum tuorum tantum affectum dulcescat! O frater mi, si in ista hora mecum in atrio illo fuisses, vidisses et audivisses tam exuberantes lachrimas, tam amaros et cordiales gemitus, tam dulces ejulatus, tam alta suspiria, tam profunda lamenta et ex intimis singultus, tam quieta et jocunda silentia, et si cor lapideum habuisses, liquefactum fuisset, et simul cum ipsis peregrinis lachrymantibus resolutus in lachrymas uberes fuisses. Vidi ibi quosdam peregrinos quasi destitutis veribus resolutos in terra jacere, se quodammodo ignorantes prae nimio sensu devotionis. Alios vidi hinc et inde de angulo in angulum cum planctu migrare, quasi spiritu alieno impellerentur. Aliqui stabant fixis in terram nudis genibus et brachiis in modum crucis extentis cum fletu orabant. Aliqui vero tanto singultu concutiebantur, ut sustinere se non possent, et sedere cogerentur, et caput propriis manibus stringere, ut singultus crebrius eructuantes sufferre valerent. Aliqui jacebant immobiliter prostrati[TR170] tam (B) diu, ut viderentur exanimes facti. Super omnes autem mulieres peregrinae sociae nostrae et sorores quasi parturientes clamabant, ullulabant et flebant. Aliqui vero peregrini prae nimia devotione nescientes se regere, inmoderati[TR171] erant, et prae nimia diligentia, qualiter se Deo possent exhibere placabiles, quibusdam gestibus insolitis et puerilibus movebantur. Delectabile valde fuit videre seriosissimos et varios peregrinorum mores in devotione in locis sanctis, quae loca mirabilem efficaciam habent ad movendum hominem ad fletum, gemitum et suspiria, qui alias nullis sermonibus, nec admonitionibus, nec scripturis, nec picturis, nec figuris, nec exemplis, nec promissis, nec minis, nec prosperitate, nec adversitate moveri potest. Sed tamen nec hoc generaliter omnibus datur visitantibus loca sancta, sed ut scilicet singulari devotione et pietate afficiantur. Vidi enim quosdam, utinam non vidissem, qui directe contrariis perversis affectibus movebantur, commoti propter pios affectus bonorum devotorum. Vidi namque in omnibus praetactis devotionibus peregrinorum, quod quidam stolidi et aridi peregrini, imo bestiales animales, [sic] spiritum Dei non habentes, stabant et caeterorum devotiones, fletus, prostrationes, pectorum punctiones et caetera talia subsannabant et deridebant. Et quod damnabilius[TR172] est, isti rudes et coeci omni devotione et affectione vacui, spurcitiis repleti tales devotos judicabant fatuos, hypocritas, ostentatores, fictos et non sanae mentis esse, eosque postea despectui habebant, et cum eis dedignabantur conversari, detrahentes eis, fatuos, hypocritas et Beghardos nominantes. O quam inutilis et maledicta talium peregrinatio, qui in tam sancto loco sanctos mores derident et pervertunt. Pejores tales sunt Sarracenis et Judaeis, qui nullum Christianum devote se gerentem derident. Nam quando venimus in atrium hoc sanctum, multi juvenes Sarracenorum accurrerunt, ut deriderent, sed tantum serium peregrinorum videntes recesserunt, remanentes autem una nobiscum fleverunt. In hoc atrio indulgentias plenariae remissionis accepimus [TR173] (††). Porro orationibus finitis surreximus de terra, et ad ostium ecclesiae accessimus, ibique per foramina, per quae cibus ministratur sancti sepulchri custodibus intus conclusis, respeximus, et sanctissimi dominici sepulchri capellam in medio ecclesiae stantem vidimus et ascensum montis Calvariae, et denuo devotionis affectu delectati sumus. In ipso etiam atrio locus ille sanctus marmore signatus est, in quo Dominus Jesus crucem bajulans et videns scopulum Calvariae prae angustia sub cruce in terram corruit. Hunc locum devotissimum crebris vicibus deosculati sumus et multis lachrymis vestigia illa sanguinea irrigavimus, et illa sunt secunda Domini Jesu vestigia. Nec putandum est carere mysterio, quod prima vestigia erant nobis de corpore Christi glorioso oblata et secunda de corpore flagellato et crucifigendo (93 A), ut ostenderetur, hic nihil aliud quaerendum nisi gloriam coelestem, ad quam nemo venit nisi per crucis bajulationem. Igitur exercitiis his finitis educti fuimus per Calinos de atiro, vel de platea sancti sepulchri, et per viam ante plateam pertranseuntes ex opposito templi sancti sepulchri sursum ascendimus ad hospitale S. Johannis, quod magnum est habitaculum testudinatum, miserum et desolatum, pars duntaxat antiqui hospitalis, et est locus, sicut sunt magna refectoria in magnis conventibus, in quibus multus monachorum est numerus. Et ibi conjunxerunt se peregrini per suas societates. Porro nobiles de Suevia, Domini mei, habuerunt locum in fine habitaculi, ubi est quaedam habitatio seorsum ab aliis, in loco clauso et pulchro et honesto. Comes vero dominus Johannes de Solms cum sua societate transierunt cum Calino parvo Elphahallo in domum suam, et ibi manserunt. In mea prima peregrinatione non fuimus ducti in hospitale, sed in quandam domum magnum sub monte Syon, in Mello, et ibi deguimus, nec unquam tunc vidi hoc hospitale, nec scivi, quod vestigia hospitalis S. Johannis apparerent. Cumque peregrini se locassent, ad placitum venerunt Sarraceni et Judaei et orientales Christiani, apportantes panes, aquam, cibaria cocta, et fructus, sicut dixi fol. 84., de quibus emerunt et manducaverunt. Porro pater Gardianus montis Syon misit ad hospitale fratres duos, et omnes religiosos jussit duci ad montem Syon; sic enim consuetum est, quod religiosi cum fratribus minoribus in monte Syon manent. Inter quos ego cum duobus fratribus ordinis Praedicatorum, quorum unus erat provinciae Franciae de insulis, alter vero de Neapoli, Provinciae Siciliae, fuimus educti de hospitali ad montem Syon in conventum fratrum minorum: a quibus charitative fuimus recepti et tractati: et propriam cellam nobis tribus assignaverunt, et ita cum eis manducavimus, bibimus et dormivimus et Deo pariter servivimus. In illa cella post omnium peregrinorum recessum mansi multis diebus in bona pace et optima provisione de charitate patrum et fratrum minorum montis Syon.

Visitatio sanctorum locorum montis Syon et eorum descriptio.

Tertia decima die, quae fuit dominica 7. post festum Trinitatis et festum S. Margarethae virginis, misit pater Gardianus aliquos de fratribus suis ad hospitale S. Johannis, et vocavit omnes peregrinos ad Missae officium in montem Syon. Et ascenderunt omnes cum illis fratribus in ecclesiam Syon, (B) exspectantes in ea tempus summi officii et Missarum. Erat enim adhuc mane ortus solis, qui nondum ortus fuerat, quando peregrini ascenderunt. Porro fratres ob peregrinorum dominorum reverentiam chorum, ecclesiam et altaria pulchre ornaverunt et vestierunt pretiosis pannis. Nunquam vidi pretiosiores pannos, mulierum opere factos cum imaginibus vitae Christi et mortis, quam ibi. Unde Sarraceni magni et Turci et Mameluci a longinquo venientes petunt sibi pannos aut tapetias [sic] illas monstrari. Et quando domini praefecti et capitanei civitatis Jerusalem habent charos hospites, ducunt eos in montem Syon, et rogant fratres suspendi et ostendi pannos. Hos pannos dux Burgundiae Philippus pro illa ecclesia fecit fieri, qui multa alia bona illi conventui contulit. Sed et alia ecclesiae illius ornamenta sunt pretiosa. Altare[TR174] majus repletum stabat monstrantiis et reliquiariis deauratis, et tabula super altare deaurata, in qua juxta sanctum Franciscum depictum stat etiam sanctus pater noster Dominicus notabiliter pictura expressus. Ecclesia illa non est magna, quia solum est pars ecclesiae Syon. Olim enim, dum adhuc Christiani regerent terram illam, erat grandis ecclesia in loco illo, quam Sarraceni destruxerunt[TR175] usque ad absidem vel capellam, quae ecclesiae et choro in dextero latere erat annexa. Et haec pars est hodie ecclesia et chorus fratrum. Ruinae antiqui chori et ecclesiae adhuc manifestissima patent, ut sequentia demonstrabunt. Igitur cum sol ortus esset et tempus Missas celebrandi adesset, pulsavit sacrista tabulam, non enim habent nec campanas, nec nolas, nec tintinabula, nec sinuntur quovis modo habere ab infidelibus, sed tabulis ligneis dant ad Officia signa, sicut nos facimus feria VI. Parasceves. Et congregatis omnibus in ecclesiam cantaverunt solenniter primam et tertiam, et post tertiam processit pater Gardianus cum suis ministris pretiose ornatis ad summum Officium perficiendum, et cantor alta voce inchoavit canticum de canticis Syon: Spiritus Domini replevit, et omnes clerici et peregrini docti adiuvabant eum, et cum jocunda solemnitate Missam de Spiritu sancto cantavimus. Hoc enim Officium congruebat loco, quia ibi Spiritus sanctus missus est visibiliter discipulis; et tempori, quia erat dominica VII., in qua de 7. panibus fit mentio, qui VII. dona Spiritus sancti designant. Sub Officio nos sacerdotes celebravimus in quatuor altaribus paratis, et mihi fuit datus locus celebrandi inferius in ambitu, in capella S. Thomae Apostoli, quae est in loco ubi Dominus Thomae dixit: infer digitum tuum huc, Johann. 20. Post evangelium summi Officii vertit se pater Gardianus et in Latine fecit pulchrum sermonem de commendatione locorum sanctorum, et de devota eorum visitatione, quem sermone interpretabatur venerabilis pater Paulus Guglinger in Theutonico saecularibus. Porro sub Officiis erant ostia (94 A) clausa, et Sarraceni a foris stabant cum mercatoribus in multo numero. Contigit autem sub Officio post sermonem aperiri ostium propter cujusdam emissionem; hoc videntes Sarraceni cum tumultu se in ostium ingesserunt, et ecclesiam ingressi sunt, juxta altaria stantes, mysteria nostra respicientes: nullam tamen irreverentiam fecerunt, nisi quod ibi stabant et admirabantur. Sacerdotes autem ipsis praesentibus pausabant, quousque per fratres essent ejecti, qui non vi pellendo aut trahendo aut litigando, sed mansuete inducendo et rogando eos secluserunt, et ita officium finitum est.

Sequitur processio ad loca sancta montis Syon; et primo ad locum ultimae coenae.

Consummato Officio parabant se Fratres minores ad processionem sollemnem et sacris inducti vestibus cum cruce; vexillis, cereis, reliquiariis, thurilibus, et aqua benedicta procedebant. Cunctis itaque cum eis procedentibus incepit cantor magnam habens vocem alta voce jocundum hymnum de canticis Syon: pange lingua gloriosi corporis mysterium; et cum illo cantu processimus nos sacerdotes ante, et alii peregrini sequebantur: et in chorum venimus ad summum altare, quod illo sanctissimo loco creditur esse erectum, in quo Dominus Jesus ultimam coenam cum suis discipulis fecit, et ibi panem et vinum in corpus et sanguinem transsubstantiavit et discipulis sumenda tradidit, eosque sacerdotes illius sacramenti ibi consecravit. Ad hunc locum sanctissimum accessimus unus post alium, et prostrati locum sub cavato altari deosculati sumus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Ecce peregrine frater charissime, hic domus, hic coenaculum, hic mensa, ubi panis coelestis, panis Angelorum, donum utique ineffabile propinatur, quod solum habet accendere desiderium, humilitatem ingerere, compunctionem inducere, praebere fiduciam, spem erigere, ad amorem inflammare, infundere gaudium, excitare ad reverentiam, mentem liquefacere, et affectus dulcissimos provocare. Super omnia loca sancta est hic honore dignissimus, si modum attendamus, quo summum bonum se nobis communicavit, omnis namque locus, quo nobis confertur aliquo modo Deus, est nobis utique venerandus: sicut Nazaret, ubi recepimus Deum incarnatum; Bethleem natum; mons Calvariae tribuit nobis eum crucifixum. Ideo merito haec loca honore sunt digna: sed plus ille, in quo salubrior facta fuit communicatio, quam in caeteris locis et intimior, praebens se hic in edulium, corpus suum in cibum et sanguinem in potum, ut cibatus fieret unum cum cibo, quia qui manducat meam carnem, inquit, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in ipso. Sed et praeter haec ineffabilia hic finivit typica et legalia, et nova instituit sacramenta. Johannem in sinu recumbere permisit; proditorem (B) suum Judam se scire affirmavit; Petro casum suum praedixit; fugam omnium discipulorum praenunciavit: sermonem dulcissimum et longum fecit, et ultimum Vale his suis discipulis pacem reliquit. Igitur cum circa locum illum omnia perfecissemus cantando, legendo, quae signata erant in processionali peregrinationis terrae sanctae, cum gratiarum actione recessimus. Habentur enim processionalia, libelli, in quibus omnes versiculi, collectae, responsoria signantur et hymni et psalmi circa loca sancta legenda et cantanda per omnia loca transmarinae peregrinationis. De his libellis ego comparavi unum pro me, quo usus fui in locis sanctis.

Lotio pedum ibi fuit facta.

Ad illo loco ad dextram partem chori ulterius processimus cum cantibus ad mandatum in die coenae cantari consuetis, et ad locum sacrum venimus, in quo Dominus Jesus lavit pedes suorum discipulorum post coenam. In hoc est altare pulchrum, ante quod prostrati locum deosculabamur, et indulgentias accepimus (††). Sed precor te dilecte peregrine, ut nec ab hoc loco discedas sine praevia contemplatione. Vide et considera hic stupendum gestum negotium. Nam Dei filius aeterna divinitate potens et genitoria mentis pulchritudine pollens, qui universa nullo opitulante subsidio condidit et decoravit, cui omne coelum et vagi stellarum motus inserviunt, sub quo, ut ait Job, curvantur, qui portant orbem, divinam altitudinem adeo inclinavit atque deflexit hic in illo loco, ut pedes immundos, foetidos, lutosos discipulorum, servulorum, piscatorum, peccatorum atque proditorum suis ipse manibus dilueret in saluberrimum exemplum.

De loco, in quo missus fuit Spiritus sanctus Apostolis in die Pentecostes.

Consequenter incepit cantor hymnum jocundissimum de canticis Syon: Veni creator Spiritus, mentes etc. Et cum illo cantu egressi fuimus de ecclesia in conventum supra ambitum, quia ipse chorus et ecclesia sunt supra alia habitacula aedificata, ita quod undique per gradus in ecclesiam ascenditur, et de ecclesia supra testudinem claustri vel ambitus circuitur per tres partes quadri. Non enim habet ambitus nisi tres partes, et quarta pars est ecclesiae murus. Sic ergo transivimus in ecclesia, descendimus ab oriente contra occidentem, et in fine ecclesiae per ostium exivimus contra austrum, partem unam ambitus perambulantes, et iterum convertimus nos contra aquilonem et ad caput chori venimus, ibique per gradus ascendimus ad quoddam habitaculum, cujus ostium lapidibus obstructum, propter causam dicendam fol. 290. Hoc enim habitaculum est ad caput chori, quia (95 A) chorus ab oriente nullas habet fenestras praestante hoc habitaculo impedimento: sed solum lumen habet a meridie. Ascendimus ergo cum processione praedictos gradus, et ante obstructum ostium prostrati adoravimus, et plenarias indulgentias etiam hic accepimus (††), et hymnum inchoatum cum suavi modulation concinimus, adeo quod sonus procul per omnem montem Syon et per Jerusalem diffundebatur. Non enim erat locus clausus, sed sub divo in alto consistentes jocundissime cantavimus: recordati quod in hoc loco coeli distillaverunt a facie Dei Synai, a facie Dei Israel, et pluvia voluntaria segregata est haereditati Christi. Hic namque Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos venit mentesque carnalium in sui amorem permutavit et foris apparentibus lignis igneis intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Christus enim coelestia petens praecepit discipulis, a Jerusalem ne discederent, sed Patris promissionem exspectarent. Et ingressi huc in hoc habitaculo clausi manebant propter motum Judaeorum, et erant hic desolati et orphani, ignari et inscii, timorosi et trepidi. Sed Spiritus sanctus adveniens consolationem dulcissimam attulit, sapientiam clarissimam infudit, robur fortissimum dedit, et constantes et in gratia confirmati mundi principatum acceperunt. Hunc locum sanctum clarius describam, cum de sepulchro David venerit dicendum.

Locus, ubi S. Thomas Apostolus dubius Domini vulnera tetigit.

Deinde locum illum deseruimus et per gradus prope locum descendimus in ambitum, et in capellam S. Thomae venimus, ubi idem Apostolus utiliter dubitans cicatrices fulgidas corporis Christi tangere meruit. Procedentes autem ad locum illum hymnum gaudiosum cantavimus: Exultet coelum laudibus, resultet terra gaudiis etc., et in loco prostrati iterum plenariae remissionis indulgentias consequuti sumus (††). In hoc loco S. Apostoli Thomae singularem gratiam contemplati sumus. Omnes enim, quos legimus, circa hoc latus, in quod S. Thomas manum jubente Christo misit, aliquid egisse, singulari quadam praerogativa gratiae remunerati extiterunt. Longinus enim miles incredulus et crudelis, ac debilis visu, jussu Pilati cruci asstitit, et vibrata hasta in latus Salvatoris infixit, et cor sanctissimum Christi transfixit. Casu autem sanguine per hastam decurrente, oculi ejus tacti clare vidit, et lumen mentis et corporis accepit, ac martyrium celebre pertulit. Beatus Johannes Evangelista latus hoc vidit, et quod aqua et sanguis exivit, conspexit, et credidit, et testimonium mysteriorum maximorum perhibuit. S. Thomas Apostolus vidit, tetigit, (B) et solidissimus ac apertissimus fidei confessor effectus est, et sententiam nobis valde consolatoriam audivit: quia, inquit Dominus, vidisti me Thoma, credidisti: beati, qui non viderunt et crediderunt. Caeteri etiam Apostoli, quibus ostendit Dominus manus et latus, viderunt, et aperti sunt ex hoc oculi eorum, ut intelligerent scripturas, et gaudio replerentur ineffabili. Beatus Bernhardus orans ante Crucifixum visus est solvi a cruce ipse Crucifixus, seque super orantem reclinare, quem orans suscepit, et os suum ad latus Crucifixi applicuit, et inde melliflua doctrinarum suxit. Sanctus insuper Franciscus vulneribus Christi vehementer affectus stigmata Domini Jesu mirabiliter et sensibiliter in suo corpore portare meruit. Insuper Sancta Katharina de Senis ex hoc sanctissimo latere ebibit, et devotione dulcissima inebriata fuit. Dum enim cuidam foeminae infirmae ulcus horridum pectoris et foetidissimum habenti serviret, cum qua propter intolerabilem foetorem nemo manere posset, quodam die virgo Christi, dum ulcus illud detexisset, ut ipsum lavando purgaret, mox tantus et tam horridus foetor exhalavit ex eo, ut cuncta interiora virginis moverentur ex nausea, quod virgo sancta sentiens contra carnem suam indignata nimium, juravit; dicens: vivit, inquit, altissimus, sponsus dulcissimus animae meae, quod idem, quod tam abominaris, intra tua viscera recondetur. Mox illius foedi vulneris loturam cum sanie in scutellam recolligens, ad partem se retrahens totum bibit. Quo facto abominatio cessavit, et non solum nauseam non habuit, sed dulcedinem inenarrabilem sensit. Nocte autem sequenti apparuit virgini Dominus Jesus, ostendens ei quinque vulnera in cruce suscepta, et ait: quia heri ex charitatis meae ardore laetanter abominabilem potum sumpsisti, conculcans naturam proprii corporis, propter quod dico tibi: sicut in hoc actu tuam excessisti naturam, sic ego dabo tibi potum, qui omnem excedit humanam naturam et consuetudinem. Applicans dexteram ad collum virginis et ipsam ad vulnus sui lateris approprians, bibe, inquit, filia de latere meo potum, quo anima tua suavitate implebitur, quod etiam in corpus tuum mirabiliter redundabit. At illa cernens se positam ad fistulam fontis vitae sacratissimo vulneri os applicans corporis, sed longe amplius os mentis, ineffabilem et inexplicabilem potum hausit per non parvae morae spatium, tam avide quam abunde. Tandem ab ipso fonte sejungitur satiata et sitibunda simul, et immutata in melius ex hoc, et deinceps profecit, ut patet ejus Legenda parte II, cap. 4. Ecce quanta virtus vulneris Christi. Denique ferrum lanceae, quo Christi latus apertum fuit, Nürenbergae habetur, quod et vidi et in manu habui; tantae virtutis est, ut multa milia hominum singulis annis sexta feria proxime post octavas Paschae confluant ad videndum et honorandum sacri lateris ferrum. Accede ergo charissime peregrine, et mente cum S. Thoma vulnera tange, rogans sanctum Apostolum, ut te admittat in suum consortium. In hac capella stat (96 A) unum decorum altare, et in eo, me moram habente Jerosolymis, frequenter horas canonicas persolvi.

De loco, ad quem Dominus duxit discipulos, ut secretius eis loqueretur, quando dixit: surgite, eamus hinc.

Expedito Officio processionis juxta hanc capellam gyravimus inferius per ambitum per tres ejus partes, et sub ecclesia aliam capellam ingressi sumus devotam et occultam. Haec capella creditur esse locus ille secretus, ad quem Dominus Jesus duxit discipulos, quando dixit: surgite, eamus hinc, ut habetur Johann. 14. in fine capituli. Dicunt enim doctores, Sanctus Thomas, Albertus Magnus, Hugo et Lyra, quod post coenam lotis et communicatis discipulis, cum Dominus sermonem faceret, sedens in loco, ubi coenati fuerant, et manifeste diceret se tradendum, et quod post modicum eum non essent visuri, et hoc discipuli turbati et territi, aspiciebant continue contra ostium coenaculi, timentes captionem magistri, et minus attenti erant ad suos sermones, et quia volebat eis adhuc aliqua ardua dicere, ut illa attentius audirent, et minus timerent, dixit: surgite: eamus hinc. Et descenderunt de superiore coenaculo ad habitaculum inferius, et ibi perfecit sermonem et ultimatam devotissimam orationem, quae habetur Johann. 15. et duobus capp. sequentibus. In tota serie sacrae scripturae non habetur ita devota, dulcis et consolatoria et plana oratio sicut Johann. 17., quae in hoc loco facta esse creditur a Christo. Procidimus ergo ibi ante altare petentes a Domino Jesu nos participes fieri suae devotissimae orationis ibi factae, et indulgentias accepimus (†). In hoc sacro habitaculo est pars columnae, in qua flagellatus fuit Christus, in muro cancellis ferreis obfirmata, ita tamen, quod digitis potest attingi. Sunt etiam in latere ejus lecti pro hospitibus, in quibus in prima mea peregrinatione dormivi. Est etiam ibi cella fratris sacristae, et fratris Johannis, qui milites creat in sancto sepulchro, et est etiam fratrum procurator etc. Ab illo ergo loco sursum per lapideos gradus ascendimus in ecclesiam, et finem processioni fecimus. Haec enim sunt loca intra conventum sancta situata. Extra vero sunt multa plura loca sancta, ut patebit.

De prandio peregrinis dato per fratres montis Syon.

Processione finita, quae quasi usque ad meridiem duraverat, cum peregrini in hospitale descendere vellent, accurrit Pater venerabilis Gardianus, et frater Johannes procurator, et omnes peregrinos ad prandium invitaverunt. Paraverant autem pro nobis mensas et tabulas longas in horto Conventus, quia multi eramus, et locus strictus et super tabulam longam erat extensus pannus desuper ad longitudinem tabulae, ad faciendam umbram contra solis aestum: et pictura panni fuit missio Spiritus sancti. Discubuimus ergo omnes, demptis quibusdam nobilibus militibus, qui (B) ex humilitate se ad serviendum mensis exhibuerant. Cunctis autem sedentibus, et cum disciplina convescentibus, accessit quidam vir vestitu pauper, quem prius in agmine peregrinorum non videram, et in medio discumbentium stans, ita ornata locutione et decora eloquentia oravit lingua latina, quod omnium intuitum ad se convertit, et in stuporem etiam non intelligentes vertit, propter promptam et delectabilem expressivam. Oratio autem ejus fuit de praeconiis locorum sanctorum, et de laude peregrinationis. Post rhetoris verba accessit ad locum suum generosus vir, dominus Johannes de Cymbern baro, vir prudens et eloquens, qui unus servitorum erat, et ex commissione Patris Gardiani in Theutonico orare incepit, grates referens dominis peregrinis, quod ad pauperum fratrum mensam accesserunt, rogans, ut de oblato cibo et potu contenti starent. Et si qui essent, qui refundere fratribus charitatem vellent, et indigentiae eorum misereri, possent de ea re loqui cum fratre Johanne de Prussia, procuratore Conventus, quem in ambitu stantem reperirent. Nullatenus enim voluit Pater Gardianus, quod collecta fieret in mensa, nec consensit, ut intimaretur peregrinis, quod frater Johannes esset accepturus pecuniam nomine fratrum, sed nobiles ex se hoc fecerunt. Finito autem prandio et bene nobis refectis cum gratiarum actione surreximus. Porro nobiles ad fratrem Johannem accedentes notabilem eleemosynam Conventui dederunt, aliqui VI ducatos, aliqui V, aliqui IIII, aliqui III, aliqui II, et minima eleemosyna fuit I ducatus.

Visitatio sanctorum locorum montis Syon extra septa monasterii fratrum.

Finitis his, quae dicta sunt, accessimus nos peregrini ad Patrem Gardianum, rogantes, quatenus dignaretur nobis adjungere fratres aliquos, qui ducerent nos per reliqua loca sancta montis Syon extra monasterium, et placuit Patri petitio nostra, et mirabatur in fervore peregrinorum: quod etiam post labores habitos adhuc se ultro offerrent ad ampliores labores: Nemo quippe aestimet visitationem sanctorum locorum esse laborem parvum: tum propter calores intensos solis, tum propter transitum et genuflexiones et prostrationes; tum etiam et maxime propter conatum, quo quilibet tota virtute conatur se excitare ad actualem devotionem et ad contemplationem eorum, quae in locis sanctis sibi demonstrantur, et ad devotam orationem et recollectionem, quod utique absque magno labore fieri non potest, cum talia quietum et non gyrantem hominem (97 A) requirant. Conari ergo et niti ad mentis recollectionem cum corporis emigratione de loco ad locum exercitium est magni laboris; quod quidam peregrini ferre non valentes descenderunt ad quietem in hospitale, ita quod minor pars mansit in labore peregrinationis. Adjunxit ergo Pater Gardianus nobis aliquos fratres, cum quibus ire inchoavimus ex interiori horto fratrum, ubi comederamus. Cum ergo de illo horto claustrum ingrederemur, ante refectorium et coquinam, venimus ad cisternam profundam aquas habentem frigidiores, quam fuit in tota Jerosolyma. De hac cisterna dicunt haustam fuisse aquam a Christi discipulis pro coena dominica: pro temperamento vini, pro confectione sacramenti, pro lotione pedum et manuum, et pro aliis coenae usibus. Ob reverentiam ergo jam dictorum factorum aquam hausimus et cum devotione bibimus. De qua ego de post saepe abunde bibi in intensissimis caloribus, nec sensi molestiam. Credo quod ad literam fons iste sit unus de fontibus Salvatoris, de quibus dicitur Esai. 12.: haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et sequente: exulta et lauda habitatio Syon. A fonte illo ambitum sumus ingressi ad portam Conventus, quae foris ducit ad publicum. Porta haec est demissum ostiolum, per quod nemo ingredi valet nec egredi, nisi incurvatus capite et dorso. Janua tamen est fortis et ferrea, quae dum clauditur catenis et repagulis ferreis firmatur: et hoc propter furiam infidelium, ne commoti subito irrumpere valeant, et Conventum dilanient, sicut olim fecerunt, prout hodie cernitur in dormitorio juxta rosarium et librariam; ubi erant pulchrae cellae et opere arcuato factae, quae destruxerunt et testudines dejecerunt, nec hodie sinunt in modum pristinum reformari. Valde enim ex levi causa et de facili contra Christianos commoventur, et in eos saeviunt, et ideo, ne subito moti statim ad nocendum procedere possint, firmiter se fratres concludunt. Sic etiam alii Christiani orientales domus munitas ferreis portis habent clausas propter eandem causam.

De loco oratorii b. Mariae Virginis.

Regressi igitur sumus cum fratribus per illam portam sine apparatu processionis solemnis, et sine cantu, et venimus primo ad gradus lapideos, per quos in ecclesiam sursum est ascensus. In his gradibus procubuimus ad orationem, venerabile sacramentum et loca sancta ab intra venerantes. Ab inde surreximus et ad angulum exteriorem ecclesiae venimus, et ibi est locus, in quo beata Virgo Maria oratorium suum habuit. In eo ergo loco prostravimus nos, et orantes indulgentias accepimus (†). Ibi in mentem venit nobis, quomodo in hoc loco et alibi (B) b. Virgo Maria crebras et dulcissimas ad Deum fudit orationes pro nobis intercedendo, et fundit usque in finem saeculorum, quod utique necessarium est. Sicut enim terrae, ut sit fertilis, necessarii sunt solis radii; ita Mariae preces nobis miseris. Unde Bernhardus: tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? tolle Mariam hanc maris stellam, quid nisi caligo involvens et umbra mortis ac densissimae tenebrae relinquuntur in toto universo.

De loco sepulturae David et Salomonis et caeterorum regum Juda et Jerusalem.

Reliquimus ergo locum oratorii b. Virginis, qui est, ut dixi, juxta angulum ecclesiae, qui angulus unit murum ecclesiae venientem ab oriente cum muro veniente a meridie. Ad murum ergo, quo ab oriente descendit, ascendimus ab angulo, et venimus ad alium murum non altum, qui erat a muro ecclesiae per quadrum deductus quasi parvum atrium. In hoc atriolum per murum ascendimus: et ingressi invenimus in pariete ecclesiae ostiolum parvum, sed ferreum et diligentissime clausum; itaque non patuit nobis ingressus, et si patuisset nobis ingressus, manifeste ingredi ausi non fuissemus, quia muschea sarracenica est. Hic locus sanctissimus est, quem Christiani omnes et Judaei et Sarraceni venerantur. Est enim intus sepultura prophetarum et regum sanctorum, puta David, Salomonis, Roboam, Abiae, Asae, Joram etc., quibus texitur liber generationis Jesu Christi, Matth. 1. Et hic locus in libris Regum et Paralipomenon saepe designatur, quando dicitur: sepultus est in Ierusalem in sepulchro patrum suorum in civitate David. Isti reges cum maxima ambitione ibi fuerunt sepulti. Dicit enim Josephus lib. 7. Antiquit. [TR176] cap. 16. et Magister in scholastica historia de morte David, quod mortuo David Salomon filius ejus corpus patris in loculum pretiosissimum posuit, et cum eo inaestimabilem thesaurum auri et argenti recondidit. Insuper sibi ipsi loculum pretiosissimum non de lapide aut ligno, sed de electo auro lapidibus pretiosis ornato fabrefecit, et eo defuncto Roboam filius eius apposito magno thesauro sepelivit juxta loculum David. Porro Salomon arte quadam mathematica ita locum sepultura illius fecit, quod nemo ad loculos illos poterat venire. Post tempus autem mille tercentorum annorum a transitu Salomonis, dum obsideretur Ierusalem ab Antiocho filio Demetrii, Hircanus sanctae civitatis pontifex obsidionem non ferens, nec repugnare valens, promisit Antiocho pecunias, ut recederet. Unde cum in thesauris templi parum inveniret, et cives Jerusalem pauperes non haberent, ascendit pontifex in montem Syon et hunc, de quo loquimur, locum aperuit, et tria milia talenta auri inde accepit et cum Antiocho pacem fecit. Multis deinde annis elapsis Herodes defectum pecuniarum patiens (98 A), cum audivisset Hircanum ibi pecuniam invenisse, nocte cum sibi secretissimis occulte locum hunc ingressus est, et nullam quidem pecuniam invenit, sed vasa quaedam aurea et argentea protulit, quibus allectus ad profundius quaerendum conabatur, usque ad urnas et loculos David et Salomon penetrare. Duo autem satellites fodientes flammis ab interiori parte occurrentibus exusti et consumpti sunt, quod rex videns cum caeteris fugit, et pro piaculo monumentum ex lapide candido pretiosissimum construxit. Hunc locum fratres montis Syon in eorum devotione quondam habuerunt, et pertinet ad ecclesiam Syon, inclusus eodem muro ad caput chori. Porro Soldanus recepit fratribus locum illum ea de causa. Judaei multis temporibus et hodie instant apud regem Soldanum pro loco illo, ad faciendum sibi oratorium: et e contra Christiani reclamabant. Tandem Soldanus interrogavit: qualis tamen sanctitatis esset locus ille? et cum sibi dictum esset, quod David cum caeteris regibus Jerusalem de ejus semine ibi sepulti essent; dixit: et nos Sarraceni David sanctum tenemus, aeque sicut Christiani et Judaei et Bibliam credimus sicut et ipsi. Locum ergo illum nec ille nec isti habebunt, sed nos eum recipimus, et ita venit in Jerusalem et ostium illius capellae, per quod ab intra de monasterio erat ingressus, obstruxit, et ipsam capellam profanavit, ejiciens altaria Christi et destruens et delens imagines sculptas et pictas eamque cultu spurcissimo Machometi coaptans, ab extra faciens ostium, ut Sarraceni ingredi possent, dum placeret; et quia locus superior supra testudinem capellae erat Christianorum et fratrum et fuit capella magna et pretiosa per regem Franciae fundata in loco, in quo Spiritus sanctus in die Pentecostes super discipulos venit, ut superius dictum est, fecit Soldanus etiam eandem capellam destrui, et testudinem deponi, et ostium obstrui, ne Christiani pedibus supra testudinem muschkeae deambularent; et ita fratres illa duo pretiosa et sancta loca perdiderunt, propter Judaeorum sollicitudinem pro illa inferiori loco, pro quo hodie laborant apud Soldanum, et multa milia talenta auri offerunt se daturos pro loco. Hoc autem non faciunt, quod tantum afficiantur sepulchris Sanctorum et sanctitate loci, sed sperant, se posse ad loculos regum pervenire et thesauros reperire. Credunt enim istos thesauros sibi ibidem esse reservatos. Ideo noctibus saepe ibi euntes et scrutantes reperti sunt, et nonnunquam artes magicas et incantationes ibi exercent. Desiderium magnum [TR177] habui locum illum ab intra videre et non sum fraudatus desiderio meo. Nam custos muschkeae sarracenus quadam die repente aperire volens et claudere cum clave seram corrupit, ita quod repagulum ferreum cum clave movere non potuit, et ita recessit, relinquens muschkeam apertam, quae aperta mansit, quam diu in Jerusalem fui et ultra decies intravi occulte et locum perspexi, semper tamen cum timore et tremore intravi et exivi, quia si aliquis (B) Sarracenus me ibi vidisset, in maximam tribulationem venissem, etiam si mortis periculum evasissem. Est enim capella longa arcuato opere facta, duas habens ad orientem fenestras, et in parte aquilonari marmoream tumbam, et pavimentum est mattis opertum. Lampades duae pendent in ea et nullum altare, nulla pictura, nulla sculptura, sed parietes dealbati et nudi. Sic etiam sunt aliae Sarracenorum muschkeae vacuae et inanes. Ex dictis superius dubium animum pulsat, ut quid illi sancti reges thesauros secum sepeliri passi sunt, cum videatur ad superstitionem gentilium pertinere? Et qua arte Salomon loculos illos absconderit, quod nemo potest eos reperire? Ad primum dicendum, quod firmiter credendum est, quod sancti illi hoc fecerunt non ex incredula superstitione, aut temporalium intemperato amore, aut vitiosa ambitione, sed instinctu Spiritus sancti, ut tempore suo in communes usus venirent, et non ut insatiabilis Judaeorum avaritia nutriretur. Ad secundum dicendum, quod Josephus dicit, quod Salomon hoc egerit arte magica, sed Magister in scholastica historia eum excusat dicens, eum aliquo subtili ingenio illas tumbas abscondisse. De sepulchro David Sanct. Petrus Apostolus Actor. 2.: viri fratres liceat audenter dicere ad vos de Patriarcha David, quoniam defunctus est et sepultus, et sepulchrum ejus apud nos est usque in hodiernum diem. Ex quo patet, quod etiam tempore Apostolorum locus ille fuit celebris. Sanctus Jeronymus credit, David cum Domino surrexisse, arguens ex hoc, quod S. Petrus dicit, sepulchrum David patens esse quasi, non audens dicere eum in eo amplius esse. Ecce haec et similia circa hunc locum tractavimus, et ea, quae in processionali terrae sanctae circa hunc locum dicenda signantur, devotius legimus et indulgentias accepimus (†).

De tabernaculo David, ubi et locus est, in quo Dominus Jesus praedicavit et beata Virgo audivit.

Confestim autem de atriolo exivimus, et chorum antiquum[TR178] ecclesiae Syon intravimus, qui penitus est destructus, dempta parte orientali, ubi stat adhuc pars muri, cum rupta testudine desuper dependente. Locus illius chori est omnibus sacrae Bibliae credentibus venerabilis. Judaei multum eum venerantur, quia credunt, sicut et nos, quod ibi fuerit oratorium David, sive tabernaculum, in quod ipse et universus Israel duxerunt arcam Dei cum canticis et instrumentis musicis in magno jubilo; ut habetur 2. Regum. 6. In hoc loco accepit etiam promissionem de Christo nascituro ex semine suo, ut dicitur 2. Regum. 7. Hic locus etiam templo constructo mansit semper celebris et populo dilectus. Unde Dominus Jesus in hoc loco frequenter solebat praedicare. Ideo in medio pavimenti sunt duo lapides altrinsecus positi: unus jacet in loco, in quo Dominus stans praedicavit; alter est in loco, in quo beata Virgo sermones filii audire consuevit. Loca illa et lapides (99 A) deosculati sumus prostrati in terram et indulgentias accepimus (†). In loco illo aliquantisper stetimus, et ruinas deplanximus, et per circuitum lapides sanctuarii dispersos dolentes aspeximus. Quondam enim fuit ibi grandis ecclesia valde, de qua nihil remansit nisi pars dextra in latere magnae ecclesiae dependens, quae pars hodie est ecclesia et chorus fratrum, ut praedixi: remansit etiam caput chori cum fenestra orientali, et semirupta testudine ruinam minante. Supra illam testudinis ruptae partem, ab intra, de loco missionis Spiritus sancti est ascensus per gradus, per quos et ascendi, et inveni pavimentum testudinis [TR179] ruptae vario et polito marmore stratum; ex quo opinor, quod supra chorum et ecclesiam ad huc fuit alia ecclesia in alto. Et ita ecclesia Syon habuit tria interstitia consecrata, scilicet cryptam sub terra, ecclesiam super terram, et supra ecclesiam aliud ornatum tabernaculum. In choro antiquo stat adhuc summum altare, sed dissipatum. Consequenter declinavimus ad latus sinistrum antiqui chori, ut ad alia loca sancta pergeremus, et invenimus ibi sedere orientales Christianos juxta unum quadratum lapidem, qui de fundamento antiqui chori pro parte prominet, alia parte adhuc muro vetusto conjuncta est. In illo lapide ludebant illi Orientales sortiscantes quatuor lapillulis, ac si essent taxilli. Prima enim fronte aestimabam eos tesseribus ludere, et mirabar, quod ibi in publico, et ubi nulla est habitatio, sederent, nesciens quod illo lapide solo utuntur in superstitiosa sortizatione. Accipiunt enim de terra lapillos parvos, et jactare volens manu revolvit, sicut lusor taxillorum tesseras [TR180] ante jactum revolvit; et super lapidem illum quadratum jactat lapillos: et figura, quam lapilli quatuor in casu suo formant, praenosticant ea, quae scire intendunt, ut puta: si cadunt lapilli ad lineam rectam, aliquid judicant sic fieri; si cadunt in curvam lineam, aliter fiet; si in quadrum volvuntur, si crucem faciunt, aliter; si circulum, aliter, et sic de aliis figuris.

Figura crucis est principalis ludo illo, et quanto figura magis ad eam appropinquat, tanto efficacius significat, et ad eam omnes figuras referunt. Stetimus ergo et fatuitates illorum derisimus. Ipsi autem seriose suis auguriis attendebant et fortunae serviebant. Vidi ibi aliquando sedere ludentes episcopos et sacerdotes Orientalium et maturos viros sortisantes. Non enim ludunt ibi pro lucro, sed solum ad superstitiones, quibus Orientales pleni sunt. Unde accidit ex frequenti sortilegio, quod ibi committitur, quod ipse lapis quadratus, qui de se est grossus et asper, factus est in superficie ac si esset politus artificialiter.

De loco coquinae, in quo agnus paschalis pro coena dominica fuit assatus, et aqua calefacta.

His visis avertimus nos a lapide isto, et gyravimus ab extra murum antiqui [TR181] chori, et ad locum venimus, in quo (B) conjecturantur stetisse coquinam, in qua discipuli paraverunt pascha, assantes agnum pascalem, et lactucam agrestem terentes, et aquam pro lotione pedum calefacientes, et pro mundatione parabsidis et scutellarum, et pro combustione reliquiarum agni pascalis, pellis et ossium et aliorum, quae mandi non possunt. Locus iste nec sanctitate nec aedificatione caret. Sancti enim erant coci illius coquinae, et sancta cibaria ibi decocta. Nam coci erant Petrus et Johannes, Luc. 22., dilectissimi Christi et sanctissimi discipuli, qui paraverunt cibos pascales in hac coquina. Sed et agnus [TR182] pascalis ibi assus sanctus erat, typum gerens agni veri in cruce assatum. Sancta etiam erat aqua illa ibi calefacta, qua Dominus Jesus usus est in lotione pedum suorum discipulorum. Et licet Evangelistae nihil dicant de calefactione aquae, verisimile tamen est, illam lotionem non nisi aqua calida factam esse. Aqua enim calida melius tollit sordes, et pedes ac crura consolidat et recreat. Demonstrat etiam aqua calida pietatem et affectum illius, qui eam exhibet. Non enim signum magnae amicitiae est, praebere alicui aquam frigidam pro lotione pedum: sicut non signum magnae dilectionis est, sitienti praebere aquam calidam aut tepidam pro potione. Qui enim tribuit calicem aquae frigidae, habet mercedem suam, ut dicitur Matth. 10. Sicut autem aqua frigida desiderabilis est sitieni pro potu; ita aqua calida delectabilis est pro pedum lotione lassato. Non autem credendum est, Christum aliquid omisisse eorum, quae ad exhibitionem perfectae charitatis pertinent. Sicut ergo Christus in coena non dedit discipulis calicem aquae frigidae, quod tamen ad charitatem pertinet, cum sit meritorium, ut jam dictum est, sed tribuit, quod abundantioris charitatis fuit, scilicet calicem plenum vino optimo temperate mixto aqua frigida: sic non praebuit in pedum lotione aquam frigidam, quod tamen signum dilectionis fuisset, sed aquam calidam exhibuit, in signum abundantioris dilectionis, et forte non tantum aquam calidam simplicem, sed aliquibus herbis et radicibus odoriferis et vigorosis mixtis aliquibus liquoribus aromaticis et aquis distillatis tribuit in signum abundantissimae charitatis. Improperavit [exprobravit] namque Christu Pharisaeo, quod aquam pedibus suis non dedisset, et laudavit Magdalenam, quod unguento pedes et calidis lachrymis ejus diluisset. Plus autem dilexit Christus discipulos, quam Maria Magdalena, Christum. Ideo aquam sanam calidam temperatam pretiosissimis liquoribus mixtam tribuit. Stetimus ergo in loco hujus sanctae coquinae, ubi hodie adhuc stat antiquus et altus murus, habens per longum sursum quandam cavaturam, quasi pro fumo exhalando ab igne. Et in loco genua fleximus et orationes praescriptas legimus, et indulgentias recepimus (†).

De loco sepulturae S. Stephani post ejus inventionem.

(100 A) Coquinam dictam dereliquimus, et ulterius procedentes ad locum venimus, in quo S. Stephanus secundario [TR183] fuit sepultus, cum aliis repertis in agro de Galabri, qui ut opinor non longe erat ab Anathot, quae villa supra locum lapidationis S. Stephani contra aquilonem sita est, et erat ager illa Gamalielis, qui rapuit corpus S. Stephani extrahens de lapidibus et in suum agrum transtulit, ubi et ipse, et Abybos filius ejus, et Nicodemus postea sepulti sunt: et tandem extra notitiam hominum venerunt. Unde post multa tempora facta fuit fames valida propter terrae siccitatem, non enim pluerat super terram multis mensibus. Revelatum est autem Lucio, viro sancto, quod Dominus non propitiaretur terrae, quam diu reliquiae illae essent sine honore, et coelitus sibi agro ostenso, in quo reliquiae illae essent sepultae, notum hoc fecit Sancto Johanni, episcopo Jerosolymitano, qui cum sollemni processione ad agrum processit, et fodientes invenerunt corpus S. Stephani, cum reliquis cum eo sepultis, et portaverunt illud in ecclesiam sanctam Syon, et eos in illo loco honorifice recondiderunt. Eadem hora pluvia magna descendit, et terra fructum consuetum reddidit, et multa hic mirabilia contigerunt. Porro postea quidam nobilis de Constantinopoli devotus sancto Stephano cum uxore sua Juliana transfretavit et in monte Syon ad ecclesiam Syon habitationem sibi elegit, et 7. annis ibi degens mortuus est, uxor autem ejus fecit sibi fieri tumbam similem tumbae S. Stephani, eamque juxta S. Stephani corpus collocavit. Post aliquot dies volens Juliana reverti Constantinopolin postulavit ab episcopo Jerosolymitano corpus viri, et ingressus episcopus Sancti Stephani oratorium produxit duos loculos argenteos, dicens mulieri, quod loculum sui viri reciperet: et accepit mulier loculum S. Stephani, putans esse loculum viri. At cum per mare navigarent, multis miraculis experta est, se habere corpus Sancti Stephani, et ita inductum Constantinopolin. Demum de Constantinopoli est translatum Romam, ubi hodie quiescit cum S. Laurentio. In loco ergo praedicto jam stat unum altare sub divo, quod fratres erexerunt, et in festivitate ibi Missas celebrant. Legimus ergo in loco illo ex processionali legenda, et indulgentias accepimus (†).

Deinde dimisso illo loco ultra processimus, et in via ad latus domus Martharum transivimus, quae est satis magna, ex opposito ecclesiae Syon. In illa domo sunt quadam foeminae de Italia christianae, de ritu nostro, quae Marthae fratrum vocantur; quia fratribus serviunt propter Deum, lavando, suendo, nendo, et ecclesiam fratrum frequentant. Sunt enim vetulae, valde maturae et honestae, degentes sub tertia regula S. Francisci, cum multa patientia et sustinentia. Non fuit elapsus unus annus, quando in Jerusalem fui, quod quidam Arabes nocte effracto ostio cum tumultu illarum dominarum in domum irruerunt, et omnia reperta rapientes aufugerunt, domo spoliata. Cum eram ibi degens (B), lavabant mihi tunicam meam, et scapulare, et alia charitatis opera ostendebant mihi. Cum illis mansit etiam illa foemina de curia reginae Cypri, de qua dixi fol. 69. A. Juxta hanc domum contra orientem processimus, et a via, quae duxit in vallem Josaphat ad dextram declinavimus ad domum quandam bene munitam et clausam, sicut domus Christianorum sunt. Pulsantibus autem nobis venerunt homines nigri, solis ardoribus adusti, longae staturae, et in vultibus cauterizati, et patefecerunt nobis ostium. Erat enim monasterium Indianorum, in quo morabantur monachi cum foeminis, et sunt de rigorosissima vita, et mirum est, videre eorum despectum habitum. Cum autem ingressi fuissemus, duxerunt nos per quoddam ostium in habitaculum obscurum, in quo est descensus tenebrosus per medium rupis praeruptae, et per illum descensum cum luminibus venimus in specum squalidum, subterraneum, petra desuper pendente, imo ipse specus caverna petrae est, et ibi locum orationis invenimus. Est enim ibi, ut habet antiquissima traditio, locus ille, in quo David egit poenitentiam super peccato occisionis Uriae, de quo habetur 2 Regum 12., ubi de David dicitur: ingressus est seorsum, jejunavit, oravit, flevit, cilicio, disciplinis flagellisque se castigans, et VII. psalmos poenitentiales ibi fecit, et crebrius eos legit, et lugubri lamentatione eos depromsit. Nec erat tempore David spelunca haec extra curiam regis, sed intra, quia curia magna et lata fuit. In hac spelunca in facies nostras procidimus, precantes Dei misericordiam, et indulgentias accepimus [TR184] (†).

De loco, in quo Judaei volebant Apostolis corpus beatae Virginis rapere, dum illud ad sepulchrum deferrent.

Acceptis indulgentiis reascendimus, et domum exeuntes contra vallem descendimus, montem Oliveti habentes ex opposito contra orientem, et civitatem Jerusalem ad sinistram, et ecclesiam Syon ad dextram. Ad locum autem venimus, ubi Judaei hoc sacrilegium perpetrare conati sunt. Defuncta enim gloriosissima Virgine Maria, cum corpus ejus per Apostolos de monte Syon deferretur, ut illud sepulturae traderent in valle Josaphat, et cum cantu et laetitia descenderent usque huc: ecce Judaei, cognita causa illius processionis, de civitate cum armis eruperunt, et in turmam officio exsequiarum deservientium et feretrum concomitantium se ingesserunt, eosque stare fecerunt, furio infecti veteris odii contra gloriosam Virginem. Intendebant enim corpus sacratissimum rapere, et tamquam cadaver odiosum projicere, et discipulos dispergere. Stabant autem, et vocibus magnis clamabant: themea keseza i. e. polluta meretrix. Unus autem de eis audacter accedens et utraque manu loculum arripiens, ad terram cum corpore sacro conabatur dejicere. Sed statim ut manibus feretrum contigit, ambae manus cum brachiis aruerunt, ut trunci inutiles dependentes (101 A). Porro ad hoc prodigium miser ille compunctus, et alii adversarii conterriti stabant timore et confusione pleni. Paralyticus autem jussit brachia dependentia sibi super corpus sacrum poni, et statim [TR185] sanatus Christianus effectus est. Caeteri vero in civitatem confusi redierunt, et discipulos cum [TR186] sacro corpore abire permiserunt in locum sepulturae in Gethsamini. In hoc ergo loco Salve Regina legimus, et indulgentiis acceptis recessimus (†).

De loco, in quo latuit Petrus post ternam abnegationem.

Descendimus consequenter de dicto loco contra vallem, et ad petram quandam erectam venimus. Sub hac petra S. Petrus sedit flens, moerens et poenitens, quando de domo Caiphae post ternam negationem abscessit, et hic indulgentias poenae et culpae promeruit. In hoc loco dictis orationibus praescriptis plenarias indulgentias accepimus (††). Dominus Jesus in die suae resurrectionis b. Petro hic apparuit, eumque consolatus est. Olim stetit pulchra et magna ecclesia hic, quae dicebatur ad Gallicantum, sed nunc est totaliter eruta, adeo, quod ejus non apparent vestigia. Sed et ipsa petra, quae olim erat magna et cavata, in cujus caverna S. Petrus sedit flens, in dies decrescit, et parva rupes nunc est, quia peregrini particulas de ea descindunt et deportant. Ad latus illius petrae venit per canale aqua de montanis Hebron inducta mirabiliter in civitatem Jerusalem, de qua dicam fol. 249. A. B. Stat etiam ibi profunda cisterna pro aqua haurienda. Credo, quod quando ibi erat ecclesia, quod crypta fuerit caverna illius cisternae.

De loco, in quo fuit domus Annae, primi judicis Domini Jesu.

Loco illo perspecto in processu avertimus nos a valle, et partem montis, per quam descendimus, iterum readscendimus, non tamen eadem via, sed contra civitatem sanctam declinavimus, inter ruinas domorum. Ad quandam autem domum venimus firmiter conclusam, ibique pulsantes intromissionem obtinuimus, et ab intus pulchram ecclesiam invenimus, in honore sanctorum Angelorum consecratam, unde etiam ad sanctos Angelos dicitur. Et circa ecclesiam erant cellulae et domicilia, in quibus habitant religiosi de Armenia, Christiani orientales, homines nigri et maturi. Haec domus tempore passionis erat curia Annae pontificis, ad quem primo Dominus Jesus fuit ductus de horto, in quo captus fuit. De hac domo et inductione Domini Jesu habetur clare Johann. 18., quomodo Annas pontifex eum despective interrogat de doctrina et de discipulis ejus, et quomodo quidam de ministris durissimam alapam dedit Domino, manu furibunda ictu gravi caedens faciem Jesu, adeo ut secundum quosdam dentes oris ejus removerentur, et os sanguine (B) flueret: ad quam percussionem Dominus Jesus nihil durum dixit aut fecit, nec percussori poenam aliquam inflixit. Unde Augustinus: si cogitemus, quis acceperit alapam, nonne vellemus eum, qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente absorberi, aut correptum daemonio vexari, aut aliqua hujusmodi qualibet poena vel etiam graviori puniri. Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus; nisi patientiam nos maluisset docere, qua vincitur mundus. Ex his patet falsitas mendosa illorum, qui dicunt, quod Dominus Jesus suum percussorem puniverit [TR187] statim in eodem loco, dicens ei: hic stabis et innocentiae meae testimonium perhibebis usque in diem extremi judicii; et tunc salvus eris. Ab illa ergo hora stat ille ibi vivitque, nec tamen comedit, nec bibit, nec dormit, sed magno desiderio exspectat mundi finem ut liberetur, et peregrinos advenientes interrogat, an foeminae adhuc masculos pariant? dicens: quod fine mundi appropinquante cessabunt mulieres mares parere; et ita stat ibi interrogans, et ad interrogata respondens. Haec autem sunt frivola mendosa contra Scripturam et Evangelium, fidei et veritati contraria, per fatuos et deceptores gyrovagos ficta, qui vagantes sub specie pietatis per loca, veritate se ingurgitare non valent, talia mendacia confingunt, et simplices homines seducunt, et nonnunquam etiam, qui videntur prudentes esse, eis attendunt, et pro mendaciis dona eis conferunt. Hoc mihi contigisse, veritas fateri cogit. Nam eodem anno, quando ad primam meam peregrinationem me disposui ad terram sanctam, venerunt Ulmam duo gyrovagi de Flandria, qui dixerunt, se recenter de Jerusalem venisse, et de monte Synai, et multa mira recitabant, sedentes inter pauperes in hospitali, et multi utriusque sexus ad eos confluebant, ut fabulas eorum audirent. Vidua autem quaedam honesta, domina Anna de Kingseck, allecta sermonibus eorum, ut eo liberius cum eis conferre posset, recepit eos in domum suam, et largum hospitium eis praebuit. Et quodam die me accersiri fecit etiam ad eos in domum suam, ut eos audirem, quia sciebat in proximo me recessurum ad illa loca. Et inchoantes mendacia sua ita formaliter proponebant, quod in nullo, quae dicebant, haesitavi. Taedet me recitare fictiones illas. Dissuadebant mihi, ne per mare navigarem, sed pedes per Ungariam, Dalmatiam usque Constantinopolim properarem, et ibi imperator constantinopolitanus L ducatos mihi daret, quia teneretur cuilibet peregrino terrae sanctae tantum dare. Et quando argui contra hoc, ex eo, quod imperator ille non est Christianus sed Turcus, statim scivit aliis mendaciis argumenta mea solvere. Dixerat etiam, quod (102 A) rex Jerusalem jam factus esset Christianus, et civitas conversa esset ad Christum, et quod rex ille nullum militem sineret percutere in sancto sepulchro, nisi secum luctatus fuisset et probasset eum fortem viribus. Et quod capella dominici sepulchri esset auro fulvo vestita, et lampades ejus penderent in candelabris aureis, et una lampas supra domunculam sepulchri Christi arderet in perpetuum sine accensione, et haberet oleum et ignem de coelo. Et quod tota Jerusalem de pretiosis lapidibus etiam constructa, et protulit unus lapillum impolitum quem dixit se in platea Jerusalem invenisse, et pro 20. ducatis non vellet eum vendere: et siquis lapides pretiosos nosceret, eos ibi inter communes lapides reperiret in copia. Nudavit etiam unus de illis, me vidente, scapulam et humerum dextrum, et ostendit nobis cicatricem rubeam rotundam figurae illius, ut in margine est expressum, [TR188] dicens: quod abbas monasterii S. Catharinae montis Synai habet unam parvam rotam auream, quam carbonibus ardentibus superponit, et dum ignescit, forcipe eam levat, et peregrinum sic nudatum cauterizat in humero dextro. Non etiam veriti recitare mendacium praedictum de illo, qui dedit alapam Jesu, dicentes, se cum eo locutos fuisse, et quod non omnes peregrini ad eum admitterentur. Haec et plura alia dixerunt mendacia, et nunquam Jerusalem viderunt. Ego dum essem in domo Annae, jocose a quodam fratre minore ductore nostro quaesivi, ubi vir ille staret, qui alapam Domino Jesu dedit? Frater autem ille ad latus ecclesiae ab extra me duxit et unam olivam ibi stantem ostendit, dicens: ecce ille est vir, de quo dicunt, quod ungues digitorum ejus creverunt in terram, et barba ejus oblonga dependeat: notans radices et ramos arboris. Verum tamen incolae domus et Christiani orientales omnes venerantur hanc arborem, dicentes, quod antiquissimi libri eorum habeant, quod Dominus Jesus stetit ligatus ad illam arborem, interim quod ministri comedebant et bibebant, quia Annas de captivitate Domini Jesu exhilaratus dedit cibum et potum captivantibus. Ea de causa et nos stipitem deosculati sumus. Est autem arbor illa vetustissima etc. Demum regressi sumus in ecclesiam, et orationes praescriptas in processionali diximus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).

De domo Cayphae pontificis, in qua illusus fuit Dominus Jesus Christus.

Exeuntes autem de domo Annae pontificis contra domum Cayphae properavimus cum serio et devotione vestigia Domini Jesu terentes. Ad domum autem cum venissemus, clausam invenimus et pulsantes intromissi sumus. Et ingressi ecclesiam orationes signatas diximus, et indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. (B) Haec ecclesia dicitur ad Sanctum Salvatorem, et in loco stat, ubi erat domus Cayphae, in qua domo quanta Dominus Jesus perpessus fuerit, non est Christianus, qui haec ignoret. Ibi enim quaerebant falsum testimonium contra Jesum, nec inveniebant: ibi Petrus trina vice negavit, se hominem illum noscere: ibi Dominus Jesus fuit velatus, consputus, colaphis et alapis caesus quasi tota nocte, et ibi tribus horis in artissimo carcere stetit inclusus. Quapropter haec contemplantes diutius ibi in oratione permansimus, et fletibus, suspiriis ac gemitibus locum replevimus. Deinde cum ab oratione surrexissemus [TR189], circumduxerunt nos presbyteri ejusdem ecclesiae per singula loca domus, et primo in chorum venimus ad altare majus, quod detractis pallis nudaverunt, ut lapidem, altaris mensam, videremus. Erat quippe magnus valde, spissus et latus, et est lapidis illius [TR190] pars, qui fuit advolutus ad ostium monumenti Domini, de quo dicitur Marci 16. Erat quippe magnus valde. Nam fideles post decursum temporum lapidem illum secaverunt, partem juxta sepulchrum Domini dimittentes, et aliam partem ad hanc ecclesiam transtulerunt, et pro tabula et mensa altaris ordinaverunt. Hunc sanctum lapidem deosculati sumus et curiosius inspeximus. Porro presbyteri ecclesiae diligentissime observaverunt nos, ne quis aliquid instrumento ferreo a lapide decerperet, quia valde venerantur lapidem illum, et nisi lapis ille fuisset, anno praeterito locum vendidissent, quia sunt pauperrimi Armeni, monachi, et paupertate cogente volebant locum fratribus [TR191] minoribus vendere, quia non poterant ecclesiam et monasterium in suis structuris conservare; ita tamen volebant locum vendere, ut lapidem illum secum tollerent, quia cum lapide nequaquam volebant vendere. In hoc autem anno venit quidam praedives Armenus in Jerusalem, et ruinas ecclesiae et claustri refecit, et manum adjutricem istis pauperibus praebuit. In prima mea peregrinatione venit mihi ad manus satis magna portio de illo lapide, quam quidam miles emit duobus ducatis a clerico Armeno, qui cum milite ecclesiam ingressus furtive, ne alii Armeni perciperent, decerpsit a lapide particulam. Idem autem miles in mari obiit, et particula illa mihi pro haereditate mansit quam Ulmam mecum duxi. Deinde venimus ab altari recedentos juxta altare in dextro latere, per ostiolum parvum ingressi sumus in cellulam strictam et tenebrosam, muris spissis cinctam, et non nisi unius hominis stantis capacem; unde unus post alium ingrediebatur. Haec cellula fuit inclusorium, in quod examinati et judici praesentandi et occidendi includebantur usque ad tempus praesentationis. Sic Dominus Jesus examinatus fuit etiam ibi reclusus, stans ibi tribus horis, manibus a tergo ligatus, oculis velatus, vultu consputus, opprobriis repletus, frigore afflictus. In hoc loco prostrati devotius oravimus et gratias Redemptori egimus. (103 A) Consequenter de ecclesia egressi sumus in curiam vel atrium ecclesiae, ubi erat ignis, circa quem stabat Petrus cum ministris, quando negavit Dominum, et quando Dominus eum respexit. Insuper locus, ubi gallus stetit, ad cujus vocem Petrus se ipsum recognovit, monstratus fuit nobis, quae omnia cum devotione vidimus.

De angulo, ad quem beata Virgo stetit respiciens contra domum Cayphae, quando Dominus ibi examinabatur.

De illa post haec domo egressi sumus, et in processu ad angulum cujusdam domus venimus, de quo angulo est directe aspectus contra januam domus Cayphae, ita quod stans in alia parte potest, dum vult caput extendere, ad januam Cayphae respicere, vel solum cum uno oculo, si placet, et ipse a nemine potest videri, nisi aliquis sciret, eum retro murum stare et occulte ab angulo videre. In illo loco dicunt beatissimam Virginem Mariam toto illo tempore occulte stetisse, et contra ostium respexisse, quo Christus ligatus inductus fuit, volens videre, quo tamen ultimate ducendus esset. O cum quantis doloribus et lachrymis stetit exspectans ibi beatissima Virgo. Quid putas respondisset Virgo, siquis eam interrogasset, cur ibi staret, quidve ibi exspectaret? an forte liberationem filii de manibus Judaeorum, vel aliud? Ad quem Virgo, scio, inquit, quod filius meus ita ingeniosus et facundus est, si ad ordinarium judicem ductus fuerit, posset se excusare et dimitti, sed cum hoc adeo mansuetus et innocens ac taciturnus, sicut agnus coram tondente se, non aperiens os sum pro sui excusatione. Est insuper ita dulcis et amabilis, quod omnino spero, quod sibi compatiantur, et ad me reducatur. Ideo hic plena anxietatibus sto, ut finem videam, quo ducatur: si ad vitam, victura secum; si ad mortem, moritura secum exibo. Dicunt etiam devoti, quod Petrus negato Domino, dum cum ejulatu et fletu domum exiret, venit ad angulum illum, nec poterat Virgini loqui prae verecundia et dolore, nec Virgo sibi, et cucurrit ad specum, de quo supra habitum est. Hunc ergo angulum deosculati sumus et indulgentias recepimus (†).

De loco decollationis S. Apostoli Jacobi[TR192] majoris ab Herode Agrippa.

Circa praedictum angulum vertimus dorsum ecclesiae Syon, et per vicum longum processimus contra occidentem, per multas ruinas murorum magnorum: et iterum ad unam domum, quae etiam est monasterium, pervenimus. Et pulsantes intro[TR193] missi sumus: et intrantes ecclesiam ad orationem nos prostravimus: clerici autem ecclesiae venerunt et nos ad latus ecclesiae duxerunt sinistrum in quandam capellam, (B) in qua locus erat, ubi Herodes Agrippa decollavit Sanctum Apostolum Jacobum majorem, fratrem Johannis, ut habetur Act. 12. Hic est Jacobus major, frater Johannis, cognatus Christi, tertius Apostolorum vocatione, secretarius Domini primus martyr inter Apostolos, cujus corpus tulerunt ejus discipuli, et in Joppen ad mare deferentes mirabiliter per mare delati sunt in Compostellam, ubi hodie ab omnibus Christi fidelibus visitatur. In illo ergo loco antiphonas et alia conscripta diximus; et indulgentias accepimus (†). Porro ecclesia ipsa magna est et alta, ita quod prae cunctis ecclesiis, quae sunt in Jerusalem, eminet, et ante omnes videtur, et primum, quod visui se objicit, est culmen ecclesiae illius: et non habet fenestras, sed lumen per foramen, quod in ejus cacumine est, per ecclesiam spargitur. Multae sunt capellae per circuitum ejus, quae jam sunt desolatae et exsecratae. In ipsa ecclesia pendent multae lampades, sed in medio pendent in uno candelabro CXX lampades. Omnes enim orientales in suis ecclesiis multas habent lampades, ita quod testudines sunt plenae funiculis et catenulis. In muro ecclesiae ab extra juxta ostium est foramen vel fenestra non perspicua, aut reservatorium, in quo jacent duo magni rotundi lapides, qui sunt apportati de monte Synai, et dicunt, quod Angeli eos b. Virgini portaverunt, pro ejus spirituali solatio, ut quia ad tantum spatium peregrinari virginem conveniens non erat, nec a Jerusalem recedere, montem ipsum sanctum Synai in lapidibus istis veneraretur. [TR194] Ecclesia est cathedralis, habens archiepiscopum et canonicos de ritu Armeniorum. Dicuntur tamen Jacobini, et sunt Romanae ecclesiae obedientes. Archiepiscopus est vir maturus et pulcher ac reverentialis; cum quo libenter habuissem colloquium, sed non potuimus nos intelligere. Illi Jacobini non sunt ita nigri homines sicut alii orientales.