Magnifici et potentes viri domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie, una cum offitiis Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum Comunis predicti, et aliis civibus florentinis habentibus una cum eis auctoritatem potestatem et baliam generalem a Populo Florentino et a generali et solemni Parlamento Populi supradicti, in palatio dicti Populi in numeris sufficientibus congregati; considerantes, quamplures de civitate Florentie fuisse declaratos et seu factos magnates et seu supramagnates, occasione et respectu status et maxime de mensibus iunii et iulii anno Domini MCCCLXXVIII et de mense ianuarii anno Domini MCCCLXXVIIII; et quod etiam multi et quamplures de civitate predicta, maxime occasione status, fuerunt privati et seu devetati ab offitiis, et qui vulgariter dicebantur posti ad sedere, per Ordinamenta dicti Comunis; et aliqui etiam de dicta civitate ab offitiis devetati aut inhabilitati seu privati fuerunt, per condemnationes factas per rectores et officiales civitatis predicte; et volentes, ut iustitie convenit, providere, et quod iniuste actum fuit ad iustitie terminos revocare; — ordinaverunt et deliberaverunt omnia et singula infrascripta videlicet.
In primis, quod omnes et singuli de civitate Florentie, qui a die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad diem XV presentis mensis ianuarii vel infra ipsum tempus, per aliqua ordinamenta seu vigore quorumcumque ordinamentorum dicti Comunis aut vigore alicuius condemnationis, fuerunt, maxime occasione status, facti aut declarati magnates vel supramagnates, — nominatim et specifice seu sub appellatione vel genere domus vel familie seu casati, intelligantur esse et sint de cetero omni tempore in perpetuum, in eo gradu, qualitate et statu in quibus erant ante dictam diem XVIII mensis iunii supradicti. — Eo tamen salvo excepto et proviso et declarato, quod predicta non intelligantur pro illis nec se extendant quoquo modo ad illos qui facti fuissent magnates aut supramagnates, occasione vel causa alicuius petitionis vel querele exhibite seu facte officio vel coram officio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis predicti, et super qua demum proceditur, vigore ordinamentorum inter alia in effectu disponentium de modo tenendo seu de his que fieri debent vel possunt quando popularis alium popularem offenderet, aut quando magnas offenderet popularem vel magnas magnatem; et etiam qui tales sic facti magnates seu supramagnates dicuntur vulgariter i grandi o sopragrandi facti per petitione. Et hoc sane intelligatur.
Item, quod omnes et singuli de civitate Florentie, qui nominatim et specifice fuerunt hactenus, videlicet a die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad XV diem presentis mensis ianuarii vel infra ipsum tempus, privati vel devetati ab aliquibus vel aliquo offitio vel offitiis in perpetuum vel ad tempus, et qui vulgariter dicebantur i posti a sedere, — et etiam qui, non sub propriis nominibus et specifice sed sub genere consorterie vel agnationis seu parentele, occasione status, videlicet eo quia eis fuissent combuste domus aut quia essent coniuncti quoquo modo aliquorum condemnatorum vel exbannitorum dicti Comunis, intelligantur esse et sint ex nunc, contra et adversus dictas privationes et inhabilitates et devetationes, plenissime restituti. —
Magnifici et potentes viri domini Priores Artium etc. deliberaverunt.
In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad diem XV presentis mensis ianuarii inclusive, — fuerunt condempnati et exbanniti, et seu condempnati tantum vel exbanniti tantum, — occasione vel respectu subversionis vel turbationis status civitatis Florentie, aut pro aliquo seu occasione alicuius tractatus facti vel quomodolibet attentati —, aut pro non revelando aliquem talem tractatum, et seu pro aliqua conventicula coniuratione conspiratione vel postura, — aut pro veniendo cum inimicis seu cum banderiis elevatis aut vexillis erectis in comitatu vel districtu Florentie, et seu pro occupando vel invadendo aut actentando vel tractando invadere vel occupare aut capere aliquam terram castrum roccham arcem locum vel fortilitiam comitatus vel districtus Comunis predicti, aut de ipsius Comunis custodia iurisdictione vel preheminentia et seu obedientia submovendi vel elevandi; — intelligantur esse et sint ex nunc, ipsi et quilibet ipsorum, a dictis condemnationibus — absoluti et effectualiter ac plenissime liberati. Eo tamen in predictis et a predictis excepto salvo et declarato, quod vigore predictorum non possit cancellari aliqua condempnatio seu bannum lata vel latum pro aliqua offensa facta principaliter in aliquam singularem personam. —
Item, quod omnes et singuli de quorum cancellatione et absolutione superius est provisum, et omnes et singuli ipsorum et cuiusque ipsorum descendentes et coniuncti, tam nati quam nascituri et quilibet ipsorum, ex nunc, adversus omnem et quamlibet inhabilitatem cuiuscumque generis vel speciei, et quemcumque actum ipsa inhabilitas respiciat seu tangat aut respicere seu tangere diceretur, et quamlibet notam ignominiam maculam et infamiam, in quas ipsi vel aliquis ipsorum, per supradictas condemnationes banna decreta deliberationes vel ordinamenta et seu per delicta aut alia contenta in eis vel aliquo ipsorum —, intelligantur esse et sint in integrum et plenissime restituti. —
Item, quod quilibet qui, vigore supradictorum, cancellari de dictis bannis condemnationibus et aliis predictis potest, teneatur et debeat, ante quam inde cancelletur vel cancellari possit, promictere et iurare, coram offitio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie, de non offendendo per se vel alium, nec aliquam inimicitiam odium vel rancorem habendo vel portando ad aliquam vel contra aliquam personam. — Et quod de huiusmodi iuramentis et promissionibus confici debeant instrumenta vel scripture per cancellarium et scribam reformationum Comunis predicti et seu per alterum ipsorum vel per alium vel alios notarium vel notarios, ad hoc per ipsos cancellarium et scribam vel eorum alterum deputandum vel deputandos, semel vel pluries et quotienscumque.
Item, quod de restitutione et pro restitutione fienda et que fieri debeat predictis exbannitis et condemnatis de bonis ipsorum olim venditis, restitutis vel assignatis per aliquos offitiales dicti Comunis, et circa paces et concordias faciendas et recipiendas per dictos exbannitos et condemnatos; octo cives florentini, eligendi et ad predicta deputandi per dictos dominos Priores et Vexilliferum, ad presens in offitio existentes, pro eo tempore de quo eis videbitur expedire, et seu duo partes ipsorum octo civium eligendorum, possint providere ordinare et disponere, et penas pro dictis pacibus faciendis imponere. — Et quod omnes et singuli illi quibus per offitium dictorum octo offitialium mandatum vel preceptum fuerit de aliqua pace vel concordia facienda, et tali mandato vel precepto inobedientes fuerint, non restituantur ad eorum bona nec in aliquo gaudeant benefitio presentium ordinamentorum. —
Item, quod supradicti exbanniti et condemnati non possint nec presumant reverti vel intrare in civitatem Florentie, hinc ad per totum mensem februarii proxime sequturum, nisi aliter in genere vel specie deliberatum fuerit per dictos octo cives ut prefertur eligendos.
Item, quod supradicti — non possint, pretextu vel occasione dictorum bannorum et condemnationum, ante quam inde cancellentur, impune offendi; et quod quelibet offensa que fieret ante dictam cancellationem in personam alicuius ipsorum intelligatur esse et sit punibilis, prout et ac si facta fuisset in personam non condemnati vel banniti et offendi impune prohibiti.
Prefati domini Priores etc., deliberaverunt omnia et singula infrascripta, videlicet.
In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a die decimo octavo mensis iunii anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo octavo usque ad diem quintamdecimam presentis mensis ianuarii inclusive, quandocumque infra ipsum tempus fuerunt condempnati et exbanniti seu condempnati tantum et exbanniti tantum, per aliquem rectorem seu offitialem Comunis Florentie, pro quocumque vel occasione cuiuscumque delicti malefitii criminis vel excessus aut iniurie vel offense et seu quacumque alia causa, et quorum condempnationes et seu banna sint in Camera actorum dicti Comunis, — intelligantur esse et sint, ex nunc, ab eorum condempnationibus et bannis — absoluti et plenissime liberati.
Item, quod quilibet qui, vigore predictorum potest cancellari de dictis bannis — (come nella provvisione precedente).
Item, quod omnes et singuli ad presens detenti seu qualitercumque recommendati in carceribus Stincarum Comunis predicti, quacumque et pro quacumque causa vel occasione, — exceptis dumtaxat illis qui ibidem detenti seu recommendati essent pro debito vel obligatione ad quod vel quam tenerentur alicui singulari persone, — possint et debeant, per Superstites carcerum predictarum, de dictis carceribus impune et libere relaxari. — Hoc in predictis salvo et excepto, quod, vigore predictorum, nullatenus relaxari possit comes Iohannes de Raginopoli nec aliquis, qui penes aliquem rectorem dicte civitatis detentus esset pro aliquo malefitio per eum commisso ante presentem mensem. Et hoc etiam declarato et ordinato, quod predicti relaxandi, vigore predictorum non intelligantur esse nec sint liberi vel absoluti ab eo vel de eo pro quo recommendati et detenti sunt, sed ad illud remaneant obligati ac si predicta disposita non fuissent: ita quod, virtute predictorum, dumtaxat simplicis relaxationis a dictis carceribus benefitium consequantur.
Magnifici et potentes viri domini Priores etc. deliberaverunt.
In primis, quod duo Artes nove et que nove Artes appellantur, que olim create fuerunt in civitate Florentie, in anno Domini MCCCLXXVIII, et quarum una appellatur Ars farsettariorum cimatorum sartorum barberiorum et aliorum membrorum ipsi Arti connexorum, et altera Ars appellatur Ars tintorum cardatorum facientium cardos saponariorum cardaiolorum et aliorum membrorum ipsi Arti connexorum, intelligantur esse et sint decetero capse remote et anulate, et amplius Artes seu corpus vel Collegium Artis non reputentur vel faciant, prout ab eorum creatione citra representaverunt et fecerunt.
Item, quod membra dictarum duarum Artium et utriusque earum redeant et redire intelligantur ad illa loca et ad illas et sub illis Artibus in quibus et sub quibus erant et fuerunt de mense may anno Domini MCCCLXXVIII.
Item, quod membra dictarum duarum Artium que de dicto mense may cum aliqua Arte vel sub aliqua Arte non erant, remaneant et sint cum et seu sub illa Arte dicte civitatis, de qua et prout et sicut per dictos dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie vel duas partes eorum extiterit declaratum.
Item, quod Ars lane civitatis Florentie et Consules dicte Artis ac etiam Offitialis forensis Artis predicte intelligantur habere et habeant decetero illos subiectos et suppositos de supradictis duabus Artibus et membris et misteriis ipsarum, quos et prout et sicut et quemadmodum habebant de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et quod auctoritas et potestas ac iurisdictio quam et prout et quemadmodum habebant de dicto mense may predicti Consules et Offitialis dicte Artis lane, simul vel separatim, in dictos, super vel contra dictos subditos seu subiectos et quemlibet ipsorum, cuiuslibet etiam sexus, competat et competere intelligatur eis decetero omni tempore. —
Item, quod dicti domini Priores et Vexillifer — possint, durante eorum auctoritate, providere et disponere de bonis et circa bonos homines supradictarum duarum Artium, admittendos ad offitia et honores dicte Artis lane, prout decens et conveniens esse crediderint; et quod dicta Ars lane et eius mercatores et artifices possint et debeant admittere secum ad offitia honores gradus et dignitates dicte Artis illos ex dictis duabus Artibus sibi subiectos, de quibus declaratum fuerit per dictos dominos Priores et Vexilliferum — et seu per offitium Consulum dicte Artis lane vel eorum commissarios.
Item, quod dicti domini Priores et Vexillifer — possint similiter disponere et providere de bonis hominibus aliorum membrorum dictarum duarum Artium, admittendis ad offitia et honores illarum Artium, ad quas per supradicta ipsa talia membra sunt reducta. —
Item, quod homines supradictarum duarum Artium, qui decetero extrahentur ad aliquod offitium de bursis vigentibus et de imbursationibus hactenus factis, intelligantur extracti pro Artibus minoribus, non obstantibus supradictis. Et similiter quilibet ex eis, qui in aliquo offitio dicti Comunis aut Partis guelfe vel Mercantie existit ad presens, possit offitium complere et finire ac si predicta ordinata non essent.
Item, quod numerus minorum Artium civitatis Florentie intelligatur esse et sit reductus ad quattuordecim Artes, et de illis Artibus de quibus erat de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et totidem et non plures intelligantur esse et sint Artes minores ipsius civitatis. Et quod omnia et singula ordinamenta dicti Comunis ac etiam Partis guelfe et Universitatis mercatorum dicte civitatis, disponentia loquentia vel tractantia de numero vel super numero sedecim minorum Artium, intelligantur decetero disponere loqui et tractare de dicto numero quattuordecim minorum Artium; et similiter ordinamenta disponentia loquentia vel tractantia de numero vel super numero viginti trium Artium, intelligantur disponere et tractare de numero et super numero viginti unius Artium civitatis predicte, et ad istum numerum intelligantur esse et sint reducta. —
Magnifici et potentes viri domini Priores etc. deliberaverunt.
In primis, quod Vexillifer iustitie civitatis Florentie, decetero, elapso mense februarii proxime sequturo, in perpetuum sit et esse debeat de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum. —
Item, quod in et pro offitio Prioratus Artium ultra Vexilliferum iustitie, sint et esse debeant more solito, perpetuo in futurum, octo cives populares et guelfi, quorum quactuor sint et esse debeant de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de et pro membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte. Et quod in quolibet et pro quolibet membro, in quarteriis civitatis, quo ad numerum, equalitas observetur: et incipiat hec distributio finito presenti offitio dominorum Priorum et Vexilliferi iustitie.
Item, quod in offitio et pro offitio Gonfaloneriorum sotietatum Populi civitatis Florentie, finito offitio presenti, sint et esse debeant sedecim cives populares et guelfi ut est moris, videlicet unus pro quolibet gonfalone; et inter dicta duo membra dictum offitium sit et esse intelligatur taliter distributum, videlicet: quod novem sint de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et septem pro et de membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte; et in hoc quarteria et gonfalones, prout melius fieri poterit, adequentur, ut successive de utroque membro sit in quolibet gonfalone.
Item, quod offitium Duodecim Bonorum virorum civitatis predicte, finito presenti offitio, sit et esse debeat de duodecim bonis viris civibus popularibus et guelfis, et inter dicta duo membra intelligatur esse et sit distributum et partitum hoc modo, videlicet: quod septem sint et esse debeant de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque de et pro membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte; et quod subcessivis temporibus ita observetur et fiat, quod, quanto melius fieri poterit, de utroque membro sit in quolibet quarterio equa pars, prosequendo de tempore in tempus aut sorte aut alternatim.
Item, quod decetero, in quolibet offitio Comunis predicti in quo populares erunt octo numero, sint de tali numero quinque de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et tres de et pro membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod in quolibet offitio Comunis predicti, in quo erunt decem populares, in tali numero sint et esse debeant sex de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de et pro membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod in quolibet offitio dicti Comunis in quo erunt quactuor, in tali numero sint et esse debeant, una vice duo pro membro quactuordecim minorum Artium, et alia unus, et sic subcessive prosequendo, et residuum pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum.
Item, quod offitiales offitii Grascie, decetero, quo ad populares sint quinque, quorum tres sint de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et duo de et pro membro quactuordecim minorum Artium.
de cetero pertineant ad membrum septem maiorum Artium et Scioperatorum; et dumtaxat de civibus popularibus et guelfis dicti membri ad ipsa offitia exercenda deputari et accedere debeant offitiales, temporibus sequturis. Et nominentur dicta offitia extrinseca, supramaiora.
Potesteria et Capitaneatus terre Collis Vallis Else, et quodlibet ipsorum offitiorum intelligantur esse et sint in gradu et de gradu Potesteriarum maiorum.
Item, quod offitia Potesteriarum primi et secundi et tertii gradus et Castellaneriarum maiorum et minorum sint et esse intelligantur distributa inter dicta duo membra, hac forma et ordine videlicet. Quod ex octo partibus totius numeri quinque partes pertineant ad membrum septem maiorum Artium et Scioperatorum, et tres partes ad membrum quactuordecim minorum Artium quantum ad populares, salva parte magnatum ipsis actributa seu actribuenda per ordinamenta Comunis predicti.
Et quia dicta distributio, quo ad continuum exercitium in offitiis predictis extrinsecis videtur esse difficilis; quod quando pro dictis offitiis vel eorum aliquo fient decetero imbursationes, omnes de utroque membro simul et mistim debeant imbursari, et de scruptinatis tot possint et debeant imbursari de membris predictis, quod in imbursatis quodlibet membrum habeat suam partem, secundum distributionem predictam; accipiendo et imbursando si opus erit de illis qui per numerum regularem non obtinuissent, dummodo usque ad equationem adsummantur et imbursentur pro membro in quo deficientia fuerit illi in quorum partitis plures fabe nigre reperte fuerint.
Et quod demum ad extractiones procedatur simul et mistim, et quilibet imbursatus, prout sors dederit, adsummatur.
Item, quod offitium Consiliariorum Mercantie et Universitatis mercatorum, decetero, finito offitio ad presens ipsi presidentium, sit et esse debeat de septem numero et non ultra, quorum quinque sint de et pro quinque maioribus Artibus, more solito, et duo de et pro membro quactuordecim minorum Artium et Artis vaiariorum et pellipariorum civitatis predicte. Et quod devetum minorum Artium solitum esse quo ad minores Artes (videlicet, quod quando unus pro una dictarum Artium minorum fuerit ad ipsum offitium adsumptus, a die sui depositi offitii, quilibet de ipsa Arte habeat devetum per unum annum), sit reductum ad sex menses. Et quod omnia et singula ordinamenta que loquerentur aut disponerent de numero novem Consiliariorum dicte Universitatis, intelligantur loqui et disponere de numero septem Consiliariorum predictorum, et ad ipsum numerum adactentur in omnibus partibus ipsorum.
Item, quod, pro expediendo recursus sindicatuum, de quibus fuerit decetero ordinatum, et causas ipsorum recursuum, adsummi debeant decetero pro arrotis, sive adiunctis Consiliariis Mercantie, decem mercatores de quinque maioribus Artibus civitatis predicte, videlicet duo de et pro qualibet ipsarum quinque Artium, prout et quemadmodum assummebantur et observabatur ante annum Domini MCCCLXXVIII, quando Consiliarii Mercantie et Universitatis mercatorum civitatis predicte numero erant septem.
Item, quod ambaxiatores seu offitia ambaxiatorum non veniant nec cadant sub aliqua distributione offitiorum, sed de et pro quolibet membro possint ambaxiatores adsummi, ac etiam ad tale offitium quilibet civis guelfus deputari et eligi possit, prout fieri poterat de mense may anno Domini MCCCLXXVIII, et ante ipsum mensem quandocumque.
Item, quod offitium Capitaneorum Partis guelfe civitatis Florentie, quo ad populares, sit numero novem, ut ad presens est; in quo numero decetero sint quinque de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod offitium Priorum dicte Partis, quo ad populares, sit decetero numero duodecim, prout ad presens est; in quo numero sint septem de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque de membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod offitium Consiliariorum Credentie dicte Partis sit decetero numero sedecim, prout ad presens est, quo ad populares; in quo numero sint novem de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et septem de membro quactuordecim minorum Artium.
Item, quod, non obstantibus distributionibus antedictis et his que supra provisa sunt, quilibet qui ad presens est in aliquo ex supradictis offitiis possit illud perficere et complere; et similiter qui ad aliquod ipsorum iam extractus est, quamvis non inceperit, possit accedere ad illud et ipsum exercere, secundum formam et ordinem sue extractionis.
Item, quod in Consilio Populi consiliarii sint quadraginta pro quarterio, videlicet decem pro et de quolibet gonfalone, ultra Capitudines et alios offitiales, ut ad presens sunt; quorum decem pro gonfalone sex sint de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte.
Item, quod consiliarii Consilii domini Potestatis et Comunis predicti sint decetero quadraginta populares de et pro quolibet quarterio civitatis predicte, videlicet decem de et pro quolibet gonfalone; quorum medietas sit et esse debeat de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et alia medietas de et pro membro quactuordecim minorum Artium; et quod in et de dicto Consilio sint decem magnates de et pro quolibet quarterio, ut est moris.
Item, quod in offitiis supradictis observentur deveta inducta per ordinamenta dicti Comunis ad presens vigentia.
Item, quod supradicta distributio — in perpetuum observetur, — et contra non possit fieri, — statui disponi vel reformari per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie vel alios offitiales seu Collegia aut Consilia opportuna dicti Comunis, sub pena amputationis capitis et publicationis bonorum cuilibet contrafacienti aut proponenti seu consulenti. —
Supradicti domini Priores etc. deliberaverunt. Quod quam citius fieri poterit, fieri debeat scruptinium omnium et singulorum offitiorum Comunis predicti intrinsecorum et extrinsecorum ac etiam Partis guelfe civitatis predicte, illorum videlicet que sint solita imbursari.
Prefati domini Priores etc. deliberaverunt. Quod scruptinium offitiorum Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie, et Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum fiat per ipsos de Balia dumtaxat, etiam absque aliis arrotis vel adiuntis.
Item, quod ipsi domini Priores et Vexillifer iustitie — possint de et circa sindicatum domini Executoris Ordinamentorum iustitie civitatis Florentie ad presens in offitio existentis, et eius comitive, disponere et providere prout ipsis placuerit. —
Item, audita congregatione Populi Florentini et ipsis relato, quod intendunt et volunt, quod cedule existentes in bursis offitiorum Prioratus et Vexilliferatus iustitie et eorum Collegiorum comburantur, et similiter registra ipsorum offitiorum; quod statim capse in quibus sunt dicte burse et registra apportentur in Palatio supradicto, et subito comburantur predicte cedule et registra; et quod imbursationes ipsorum offitiorum; ad presens vigentes nulle et penitus revocate et casse intelligantur et sint.
Item, quod magnates civitatis et comitatus et districtus Florentie, quo ad Ordinamenta iustitie Comunis predicti et quecumque ordinamenta que pro Ordinamentis iustitie habentur vel appellantur, intelligantur esse et sint repositi et reducti in eo statu gradu et qualitate in quibus erant de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et subiaceant illis Ordinamentis iustitie et aliis dumtaxat que vigebant de dicto mense may. —
Item, quod — magnates habeant in offitiis intrinsecis Comunis predicti, in quibus secundum Ordinamenta dicti Comunis esse debebant de supradicto mense may anno Domini MCCCLXXVIII, has partes videlicet:
In quolibet offitio in quo sint octo populares, sint ultra eos duo magnates.
In quolibet offitio in quo sint populares ab octo infra, sit et esse debeat unus magnas.
In offitio Decem Libertatis, finito offitio presidentium, esse debeant octo populares et duo magnates.
Item, quod de offitiis Comunis predicti extrinsecis dicti magnates habere debeant decetero istas partes, ipsis continuo tribuendas, videlicet:
Quinque potestarias, quarum duo sint primi gradus, duo secundi et una de tertio gradu; quactuor castellanerias maiores et tres castellanerias minores.
Item, quod in offitiis extrinsecis magnas magnati nullo modo possit esse immediatus subcessor.
Item, quod in eadem terra, castro vel loco, pro dictis offitiis extrinsecis, non possint esse eodem tempore in offitio potestarie et castellanerie duo magnates.
Item, quod in offitiis ipsis magnatibus competentibus serventur, quo etiam ad alia, consueta deveta.
Item, quod — tamburum ordinatum contra magnates sit et stet firmum; et omnia et singula ordinamenta Comunis predicti in effectu disponentia de ipso tamburo seu capsa tamburi et que comuniter et secundum comunem usum loquendi appellatur Il tamburo de’ Grandi, vigeant et observentur, prout vigebant et observari poterant ante presentia ordinamenta.
Item, quod offitia Partis guelfe imbursata ad presens comburantur, scilicet cedule in bursis existentes, prout de offitio Prioratus est superius ordinatum; et quod imbursationes ad presens existentes pro ipsis offitiis nulle sint, nec ex eis aliqua executio seu offitii exercitium sequi possit; et quod mictatur pro capsa et fiat combustionis executio; et demum reformentur et reformari possint prout et sicut deliberabitur per ipsos supradictos habentes baliam generalem et seu duas partes eorum.
Item, quod imbursationes seu cedule imbursate Consiliariorum Mercantie et pro dicto offitio ad presens existentes, et similiter imbursationes et cedule imbursate pro offitiis Consulatuum seu alterius offitii cuiuscumque Artis civitatis predicte, de presenti comburi possint et debeant. — Et quod de novo possint et debeant dicta offitia reformari.
Item, quod omnes et singule imbursationes et cedule imbursate pro offitiis intrinsecis et extrinsecis Comunis predicti, ad presens vigentes, intelligantur esse et sint nulle et annullate, et cedule predicte et eorum registra possint et debeant comburi, et ipsa offitia de novo debeant reformari, prout per ipsos de Balia et seu duas partes eorum fuerit dispositum vel provisum.
Item, quod presentes octo offitiales Custodie civitatis Florentie et seu duo partes eorum possint, pro necessitatibus emergentibus et ut gentibus Compagne resistatur, conducere et ad stipendia dicti Comunis sibi conduci facere usque in quingentos famulos pedestres armigeros seu armis actos et seu inter famulos et balistarios, et ipsis conducendis de stipendiis seu provisionibus facere provideri, — quomodo et pro quo tempore, de pecunia dicti Comunis etiam deputata ad capsam Conducte, ipsis de provisionibus seu stipendiis satisfiat.
Item, quod durante balia et auctoritate concessa predictis habentibus ipsam a Parlamento ut supra dicitur, Octo Custodie possint commictere in eorum collegas voces ipsorum, prout et quemadmodum ipsis placuerit; dum tamen partitis fiendis, vigore balie, sint ex eis presentes saltem quactuor.
Item, quod omne devetum omnisque prohibitio et inhabilitas inducta ordinata seu imposita hominibus et personis de domo casato stirpe vel progenie de Ricciis et Albizis de Florentia vel altera ipsorum ab offitiis dicti Comunis seu Partis guelfe aut civitatis predicte, per quecumque ordinamenta dicti Comunis, aut vigore vel pretextu alicuius provisionis vel reformationis Consiliorum Populi et Comunis predicti, intelligantur esse et sint eis sublata et ab eorum quolibet omnino remota.
Item, quod omnibus et singulis populis comunibus villis universitatibus et singularibus personis debentibus aliquid solvere Comuni Florentie, respectu alicuius temporis retroacti, pro aliquibus impositis prestantiis extimis residuis accattis gabellis factionibus muneribus seu oneribus Comunis Florentie, cuiuscumque generis vel spetiei existant huiusmodi munera seu onera, qui propter cessationem seu tardationem solutionis talium munerum seu onerum, — in penam aliquam hactenus incurrerunt, intelligatur esse et sit prefixus et statutus terminus hinc ad per totum mensem martii proxime sequturi, ad solvendum dumtaxat veram sortem eius quod pro predictis debent, asque aliqua pena. — Et quod omnes et singuli sic debentes et solventes, ut prefertur, in termino antedicto, intelligantur esse et sint ab omnibus et singulis penis, preiudiciis et gravaminibus tam afflictivis quam privativis et quibuslibet aliis in quas seu que — incurrissent, absoluti et plenissime liberati, et adversus ipsa omnia in integrum restituti. Eo tamen addito et proviso, quod, non obstante termino predicto, omnes et singuli debentes ut prefertur, possint, ipso termine etiam durante, cogi et compelli ad solvendum veram sortem predictam. —
Item, pro uniendo et unionem concordiam et pacem conservando inter lanifices Artis lane et alios suppositos et ad dictam Artem reductos; quod deinceps, in perpetuum et continue, Consules dicte Artis lane sint et esse debeant decem numero, videlicet octo lanifices ut est moris, distributi inter conventus dicte Artis, secundum modum hactenus consuetum; et alii duo sint et esse debeant de et pro membris suppositis dicte Arti et ad ipsam Artem de presenti mense reductis. —
Magnifici et potentes viri domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie, una cum offitiis Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum Comunis predicti et Octo Custodie dicti Comunis, et aliis civibus florentinis, quibus die XV presentis mensis februarii fuit, in publico et solemni Parlamento Populi Florentini, plenissima auctoritas potestas atque balia solemniter et legiptime attributa, in sufficienti numero congregati, in palatio Populi Florentini; recepta, audita et intellecta quadam petitione eis et coram eis exhibita et ad intelligentiam lecta, cuius tenor per omnia talis est videlicet:
Per parte de’ buoni pacifici e guelfi cittadini della città di Firenze, per fortificatione de’ guelfi e di Parte guelfa, e per torre via materia di scandalo, e perchè delle cose fatte per adrieto le quali ànno generato e fatto scandalo nella città predetta, non possano resurgere nè più intervenire; e perchè chiaramente si comprenda per ciascuno, che i detti buoni cittadini, nelle cui mani, per la gratia del nostro Signore Iddio, si dee riposare e governare questa città, vogliono bene e con ragione e giustitia e con pace vivere e tenere la città in tranquillità, e che nessuno stia in suspetto o in timore di ricevere iniustitia o torto, nè d’essere contro a dovere opresso o di suo honore privato, ma che ciascuno pacificamente e iustamente abbi suo dovere e sua parte e honore; s’addomanda con riverenza e humiltà a voi, magnifici Signori signori Priori dell’Arti e Gonfaloniere di giustitia del Popolo e Comune di Firenze, che si provegga deliberisi e ordini per voi Signori insieme co’ vostri Collegi e cogli altri della Balìa generale: Che, se prima e inanzi non fia deliberato pe’ signori Priori dell’Arti e Gonfaloniere di giustitia del Popolo e Comune predetto, insieme co’ Gonfalonieri delle compagnie del Popolo e Dodici Buoni huomini del detto Comune e’ Dieci di Libertà della detta città, e ventuno Consoli, cioè uno di ciascuna e per ciascuna Arte della città predetta (i quali Consoli sieno tratti a sorte e fortuna) o almeno per le due parti di tutti i predetti, gli altri etiamdio assenti e non richiesti, fatto e celebrato intra loro lo squittinio a fave nere e bianche, e vinto il partito almeno per le due parti di loro tutti, come detto è, trovati avere rendute le fave nere per sì, di quello o contra quello tale in singularità e nominatamente contro al quale alcuna delle infrascripte cose o atti s’attentasse o volesse fare; alcuno della città, contado o distretto di Firenze non possa essere per inanzi in alcuno tempo, pe’ Capitani della Parte guelfa per sè o insieme con altro ufficio o ufficiali, o per alcuno o alcuni ufficiale o rectore o ufficiali o per alcuna persona, in alcuno modo amunito dichiarato, pronuntiato, decreto, accusato o condannato o confinato o d’alcuno ufficio privato o sospeso o ad alcuno ufficio fatto inhabile o notato o maculato, nominatamente o in genere o sotto insieme con altri, o sotto nome di casato o di suo antico o coniunto, o in alcuno modo o forma diretta o indiretta, per ghibellino o come ghibellino o non vero guelfo, o come sospetto a Parte guelfa o come non confidente alla detta Parte, o come faccitore o operatore contro alla detta Parte o contro a’ guelfi o operatore contro alla detta Parte o contro a’ guelfi, o contro a loro favore, honore o in diminutione o detrimento della Parte o de’ guelfi, o come non zelatore o amatore de’ guelfi o di Parte guelfa o dello stato o bona conservatione o exaltatione de’ guelfi o di Parte guelfa, in tutto o in parte o in singularità; ne alcuna cosa fare in fraude d’alcuna delle predecte cose; sotto pena e a pena di fiorini mille d’oro per ciascuno che contro a ciò facesse o attentasse di fare o facesse fare: e nientemeno, ciò che si facesse in contrario, non fatta prima la detta deliberatione secondo di sopra si dice, non vaglia e non tenga e sia di niuno valore, e al tutto per non fatto s’abbi; e ancora si possa e debba rivocare per ciascuno rettore e ufficiale, etiandio di fatto, sotto la detta pena ancora a ciascuno rettore. E ciascuno di ciò possa essere accusatore in secreto e in palese e [gli] sia tenuto credenza, e sanza alcuna promissione o sodamento o pagamento di gabella.
Questo ancora expresso e dichiarato, che, inanzi che i detti signori Priori e gli altri predetti i quali con loro ànno a fare la detta deliberazione, la faccino o possano fare; quello cotale contra a cui o di cui volessono diliberare in alcuno de’ detti modi, per ghibellino o non vero guelfo o volesse essere accusato, o altro fatto delle cose predette, debba, per parte e commissione dell’ufficio de’ signori Priori e Gonfaloniere di iustizia, essere richiesto inanzi e avere tre dì termine a comparire a dire sua ragione, dinanzi all’uficio de’ detti Signori; e se viene, sia udito; e venendo o no, si metta il partito l’ultimo dì de’ tre dì; e se si vince la deliberatione contro a lui per le due parti come detto è di sopra, allora, fra tre dì proximi sequenti, possa tale essere amonito e contra a lui tanto, in ogni altra forma si possa procedere, secondo gli ordini della Parte o del detto Comune che dell’amonitioni o accuse de’ ghibellini parlano.
E che ciascuno rettore e officiale possa e debba condannare ciascuna persona che facesse contro alle predette o infrascritte cose o alcuna di quelle, sommariamente e di fatto, non obstante privilegio di Priorato o altro qualunche, e non obstante corso di tempo.
E che alcuna provisione riformagione petizione o proposta, la quale contenesse in alcuno modo di provedere ordinare disporre o fare o di potere fare o venire in alcuna forma contro alle predette cose ad alcuna di quelle, o d’annullare cassare o inritare in tutto in parte le predette cose o alcuna d’esse, o di prendere balìa o autoritate generale o speziale sopra a ciò, per alcuna forma diretta o indiretta, o di fare o di potere fare alcuna fraude o machinatione o fittione in ciò o sopra ciò, non si possa proporre nè mettere a partito in alcuno Consiglio del Popolo o del Comune di Firenze, sotto pena di fiorini mille d’oro e di privazione perpetua d’ogni officio a ciascuno che la proponesse o mettesse a partito in alcuno de’ detti Consigli e per ciascuna volta; e nondimeno ciò che si facesse in contrario non vaglia e non tenga e sia di niuno valore, se prima tale provisione, riformagione, petitione o proposta non fosse diliberata e vinta tra i signori Priori dell’Arti e Gonfaloniere della giustitia del Popolo e Comune di Firenze, Gonfalonieri di compagnia del Popolo e Dodici Buoni uomini del Comune predetto, per tutti loro trentasette, messo il partito a fave nere e bianche e trovati avere renduto le fave del sì, nessuno discordante. E ancora non si intenda essa provisione — valere, — se non sarà vinta — ne’ detti Consigli, messo il partito — e vinto — almeno per le quattro parti delle cinque parti di tutti i consiglieri del Consiglio e degli Arroti del Consiglio, cioè coloro che nel Consiglio possono rendere fave, trovatosi, publicato il partito, almeno delle cinque parti di tutto il numero, che è il Consiglio cogli Arroti, avere rendute le fave nere del sì. E che in ciascuna autorità e balìa generale la quale si concedesse, le predette cose di sopra scripte s’intendano essere e sieno sempre excepte e riservate, se altrimenti non fossono specificate et expresse nominatamente.
E che sopra alcuna tale provisione, riformagione, petizione o proposta non si possa ricogliere il partito pel Collegio nè ne’ Consigli o alcuno d’essi a pancate o quartieri o in altro modo separatamente, ma insieme e mistamente come comunamente s’oserva, sotto la detta pena di fiorini mille d’oro e di privatione d’ufici a chi contro a ciò facesse o facesse fare, e per ciascuna volta.
Questo ancora dichiarato e proveduto, che le predette cose s’intendano essere e sieno in augmento della riformagione si fece nel mille trecento settanta otto, del mese di luglio, approvata nel Consiglio del Comune e del Podestà di Firenze, a’ dì diece del detto mese di luglio, e comincia: «A onore e stato e reverenza de’ magnifici signori ec.»
Et super ipsa Petitione et contentis in ea — providerunt ordinaverunt et deliberaverunt. Quod ipsa suprascripta Petitio et omnia et singula in ea contenta et que suprascripta sunt admictantur procedant firmentur et fiant.
Vobis magnificis et reverendis dominis dominis Prioribus Artium et Vexillifero iustitie Populi et Comunis Florentie humiliter exponitur pro parte Capitaneorum vestre Partis guelforum civitatis et Provincie Florentie: Quod ipsa Pars guelforum est in magno debito pecunie, maxime pro conductione balisteriorum per presentes Capitaneos facta, pro eos mietendo et quos predicti Capitanei miserunt in favorem Comunis et Populi Florentini, in felici exercitu Comunis Florentie facto de mense ianuarii proxime preterito contra pravam et magnam Sotietatem Ytalicorum tunc venientium cum banderiis elevatis per comitatum Florentie et contra ipsum Comune, derobando et violando dictum comitatum et comitatinos dicte civitatis. Et presentialiter incumbit ipsis Capitaneis, pretextu occasione et vigore ordinamentorum Comunis Florentie, factorum de mense februarii proxime preterito, reformare dictam Partem de Capitaneis et Collegiis dicte Partis, et facere novum scruptinium de Capitaneis et Prioribus pecunie et Secretariis Credentie dicte Partis. Et cum dicta Pars guelforum non habeat nunc pecuniam, sed sit in debito ut supra dictum est; et predicti presentes Capitanei velint exequi et facere debite dictam provisionem et reformationem dicti scruptinii; et ob id mutuo acquisiverunt seu acquirere vel acquiri facere intendant florenos quadringentos auri, videlicet florenos ducentos quinquaginta auri a domino Antonio domini Nicolai de Albertis et florenos centum quinquaginta auri a domino Benedicto Nerozzi de Albertis predictis, pro faciendo expensas dicti scruptinii; et volentes mutuantibus restitui mutuum supradictum: supplicatur Dominationi vestre, pro parte dictorum Capitaneorum, quatenus dignemini et velitis opportune providere et facere solempniter et legiptime reformari. Quod camerarius dicte Partis guelfe qui pro tempore fuerit, de mensibus augusti et septembris proxime futuris, de pecunia dicte Partis, tunc ad eius manus perventa et pervenienda quacumque de causa, possit teneatur et debeat, sub pena librarum mille f. p. et Comuni Florentie applicanda, per totum dictum mensem septembris, dare solvere et restituere dictis domino Antonio de Albertis et domino Benedicto dictos florenos quadringentos auri. — Et quod Capitanei dicte Partis qui presidebunt in offitio Capitaneatus dicte Partis, de dictis mensibus augusti et septembris proxime futuris, teneantur et debeant, sub pena librarum mille f. p., pro quolibet eorum et Comuni Florentie applicanda, vendere granum et bladum et recollectam bonorum dicte Partis, recolligendam et fiendam de mensibus iulii et augusti proxime futuris, saltim infra vigesimam diem dicti mensis septembris, pro quam maiori pretio poterint, dummodo vendere non obmictant; et pretium facere deveniri et pervenire ad camerarium tunc dicte Partis pro dicta Parte recipientem, ad hoc ut possit solvere et restituere — dictos florenos quadringentos auri. — Et quod predicti presentes Capitanei et due partes eorum, una cum dictis Prioribus pecunie et Secretariis Credentie dicte Partis possint deliberare stantiare et expendere omnem et omnes quantitates pecunie que ipsis videbitur expedire pro dicto scruptinio fiendo. —
Item, cum ordinatum fuerit per Comune Florentie, de mense februarii proxime preterito, quod scruptinium offitii Capitaneorum, Priorum pecunie et Secretariorum Credentie Partis guelforum retineretur per presentes Notarium reformationum Populi et Comunis Florentie et Cancellarium dicti Comunis vel saltim unum ex eis; et dicti Notarius reformationum et Cancellarius sint impediti et occupati in arduis negotiis dicti Comunis, adeo quod esse vel interesse non possunt nec potuerunt ad recipiendum scruptinium dictorum offitiorum Partis guelforum; et predicti presentes Capitanei incurrant penam, si ante finem eorum offitii non fiat extractio novorum Capitaneorum et aliorum offitialium dicte Partis; ideo ut evitentur dicte pene, et ne occupentur offitiales dicti Comunis maxime in necessitatibus, et non obmictantur scruptinia predicta: supplicatur Dominationi vestre, — quatenus dignemini opportune providere et facere solempniter reformari. Quod dicta scruptinia offitiorum dicte Partis fienda, que iam incepta sunt per presentes Capitaneos, possint recipi et retineri per presentem Vicecancellarium dicte Partis et Notarium dicte Partis, prout recipere debebant predicti Notarius reformationum et Cancellarius Comunis Florentie. Et postea, completo dicto scruptinio predicti Vicecancellarius et Notarius Partis teneantur et debeant illico dare et tradere registra dicti scruptinii sigillata predictis Notario reformationum et Cancellario Comunis Florentie, ut de ipsis fiant et fieri possint ea que debent, secundum ordinamenta et provisiones Comunis Florentie.
Item, quia imbursatio dictorum offitiorum Partis non poterit, pluribus causis, ita cito fieri nec durante offitio presentium Capitaneorum poterit esse facta: quod offitium et tempus offitii presentium Capitaneorum dicte Partis intelligatur esse et sit prorogatum, et durare hinc ad per totum presentem mensem martii; et similiter intelligatur et sit prorogatum et durare tempus offitii presentis Camerarii dicte Partis. Et quod sufficiat quod presentes Capitanei faciant fieri facere extractionem aliorum Capitaneorum ante finem offitii presentium Capitaneorum, saltim per unam diem.
Super qua quidem Petitione domini Priores et Vexillifer — deliberaverunt, die quinto decimo mensis martii anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo, indictione quinta. Quod dicta Petitio et omnia et singula in ea contenta procedant admictantur firmentur et fiant. —