NOTAS DE RODAPÉ:

[41] Sic igitur dicet, ut proponat quid dicturus fit: ut cum transegerit jam aliquid, definiat: ut se ipse revocet: ut quod dixit iteret: ut argumentum ratione concludat: ut interrogando urgeat: ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat: ut contra, ac dicat, accipi & sentiri velit: ut addubitet quid potius aut quomodo dicat: ut dividat in partes: ut aliquid relinquat ac negligat: ut ante præmuniat: ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat. Ut sæpe cum his, qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet: ut hominum sermones moresque describat: ut muta quædam loquentia inducat: ut ab eo quod agitur avertat animos: ut sæpe in hilaritatem risumve convertat: ut ante occupet quod videat opponi: ut comparet similitudines: ut utatur exemplis: ut aliud alii tribuens dispertiat: ut interpellatorem coerceat: ut aliquid reticere se dicat: ut denuntiet, quid caveant: ut liberius quid audeat: ut irascatur etiam: ut objurget aliquando: ut deprecetur, ut supplicet: ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantulum, ut optet, ut execretur: ut fiat iis, apud quos dicet, familiaris. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequatur: brevitatem si res petet: sæpe etiam res dicendo subjiciet oculis: sæpe supra feret, quam fieri possit: significatio sæpe erit maior, quam oratio: sæpe hilaritas, sæpe vitæ, naturarumque imitatio =. Cicero. Orat. n. 40.

[42] Nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Cicer. Orat. n. 38.

[43] Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset sæpe multis modis eandem, & unam rem: & hæreat in eadem, commoreturque sententia &c. Cicero.Orator.n.40.

[44] Hoc (genus dicendi) vehemens, incensum, incitatum, quo caussæ eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Idem, ibid.n.37.

[45] Is ergo erit eloquens, qui ad id, quodcumque decebit; poterit accomodare orationem. Quod cum statuerit, tum, ut quidque erit dicendum, ita dicet; ut nec satura jejune, nec grandia minute, nec item contra: sed erit rebus ipsis par & æqualis oratio.Cicer.Orat.n.36.

[46] Quam enim indecorum est de stillicidiis cum apud unum judicem dicas, amplissimis verbis,-& locis uti communibus: de maiestate populi Romani summisse, & subtiliter? Cicer. Orat. num. 21.

[47] Omnino duo sunt quæ condiant orationem: verborum numerorumque jucunditas. In verbis inest quasi materia quædam, in numero autem expolitio. Cicer. Orat. num. 55.

[48] Sed quia rerum verborumque judicium prudentiæ est: vocum autem, & numerorum aures sunt judices: & quod illa ad intelligentiam referuntur, hæc ad voluptatem: in illis ratio invenit, in his sensus artem. = Ibidem num. 49.

[49] Nam circuitus ille, quem sæpe jam diximus, incitatior numero ipso fertur & labitur, quoad perveniat ad finem, & insistat. Perspicuum est igitur, numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.... Inculcamus autem per imprudentiam sæpe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus, & longa animi provisione fugiendum. = Ibid. n. 56.

[50] In historia & narratur ornate, & regio sæpe aut pugna describitur: interponuntur etiam conciones & hortationes. sed in his trata quædam & fluens expetitur, non hæc contorta & acris oratio. Cicer. Orator. num. 20.

[51] Mollis est enim oratio Philosophorum & umbratilis nec sententiis, nec verbis instructa popularibus, nec juncta numeris, sed soluta liberius. Nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum. Casta, verecunda, virgo incorrupta quodammodo. Cicer. Orator. n. 19.

[52] Pag. 27.

[53] Pag. 46.

[54] Pag. 55.

[55] Pag. 57.

[56] Pag. 66.

[57] Pag. 53.

[58] Pag. 49.

[59] Pag. 47. 48. 49. 50. 51.

[60] Ego hanc vim intelligo esse in præceptis omnibus, non ut ea secuti oratores, eloquentiæ laudem sint adepti: sed quæ sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse. Sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum. Cicer. l. I. de Orat. num.32.

[61] Scripsit artem Rhetoricam Cleantes, sed sic, ut siquis obmuttescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Cicer. lib. I. de Orat. num. 7.

[62] Judicium igitur adhibebit: nec inveniet solum quid dicat, sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis iis præsertim, quæ disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fœcundæ & uberes, non solum fruges, verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus: sic interdum ex his locis aut levia quædam, aut caussis aliena, aut non utilia gignuntur: quorum ab oratoris judicio delectus magnus adhibebitur alioqui. Cicer. Orator. num. 15.

[63] Volo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis; quam cogitet, quibus verbis quidque dicat, aut quomodo. Idem. ibid. num. 34.

[64] Esse igitur perfecte eloquentis puto, non eam solum facultatem habere, quæ sit ejus propria, fuse lateque dicendi; sed etiam vicinam ejus atque finitimam, dialecticorum scientiam assumere. Cicer. Orat. n. 32.

Et infra = Nec vero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omnis philosophiæ notos & tractatos locos .... nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose dici & explicari potest.

[65] Fra Gianangelo Serra, Capucinho de Faenza, na sua Retorica &c.

[66] Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, sine ullis argumentationibus; ad animi motus leniter tractandos magis, quam ad fidem faciendam, aut confirmandam accommodate. Non enim dubia firmantur: sed quæ certa, aut pro certis posita sunt, augentur. Cicero de Partit.Orat.n.21

[67] Deinde est ad facta, veniendum: quorum collocatio est triplex: aut enim temporum servandus est ordo: aut inprimis recentissimum quodque dicendum: aut multa & varia facta in propria virtutum genera sunt dirigenda. Cicero ibidem n.23.

[68] De Doctr. Christ. lib.2. n.60.

[69] Orat. 3.

[70] Cicer. de Orat. n. 37.

[71] L. I. Antidot. in Pog.

[72] Imprimio-se este autor, Grace & Latine, cum notis Tanaquilli Fabri, Salmurii anno 1663. in 8.

[73] Istoria do-Futuro Cap. III. num. 27.

[74] Ibidem, num. 32.

[75] Sermam da-Palavra de Deus desempenhada. §. VIII.==Sermam da-Palavra do-Pregador empenhada, e defendida. §. II.

[76] Istoria do-Futuro. C. VIII. nu.122.

[77] Palavra de Deus empenhada. §.VIII. num.4.ᵒ = Sermam da-Palavra de Deus dezempenhada. §. II.

[78] Palavra do-Pregador empenhada, e defendida. §. III.

[79] Hæc vitia unus aliquis inducit, sub quo eloquentia est: ceteri imitantur, & alter alteri tradunt. Seneca Epist. 115.

[80] Quintiliano.

[81] Aprovasam do-primeiro tomo das-Cartas do-Vieira, por Alexandre Ferreira.