Capm. v.
Post vidique canes stantes quasi millia dena
177
Latrantes, que suis vocibus arua tremunt.380
En dederat cantus lucis prenuncius ales,
Aera iam furiens verberat ira canum.
Mica set a mensa dominorum que cadit esca
Non fuit hiis canibus, ossa nec ulla placent;
Faucibus immo suis meliora cibaria poscunt,
Ac vbi perueniunt singula crassa vorant.
Gentiles tamen ecce canes hiis associati
Non sunt, set viles quos scola nulla docet:
Hii neque venatu spaciantur, set neque gaudent
De cornu, nec eis quid nisi vile manet:390
Non nemus vt leporem capiant transcurrere querunt,
Nec ceruos agitant de leuitate sua;
Set magis ad talos retro latrare virorum
Affectant, et eis tedia multa ferunt.
Cutte que Curre simul rapidi per deuia currunt,
Linquentes miseras degenerando casas:
178
En pastoris adest canis, et qui nocte latrando
Atria conseruat, hii duo sepe grauant:
Omnis pistrine proprium pariterque coquine
Rupta cathena suum laxat abire canem:400
Carnificum grandes vidique venire molosos,
Atque molendini nec manet ipse domi;
Nec stabulum veteres poterat retinere latrantes,
Quin veniunt sociis et sociantur eis.
Est ibi monoculus, set et ille tripes quasi furtim
Claudicat a retro, latrat et ipse comes:
Voce sua rauca tunc rinx ringendo fimumque
Deserit, atque loca spirat habere noua.
Hii sunt quos dorsa nullus planare valebit,
Tangere nec caudas, nec retinere caput;410
Irati semper denudant nam tibi dentes,
Nec sua rusticitas quicquid amoris habet.
Omnes conueniunt iuuenes que senes, et in vnum
Concurrunt, que sua morsibus ora parant:
Erectis caudis gradiuntur more superbo,
Est nichil hiis sanum quod lacerare queunt.
Aprini dentes deformant ora canina,
Est quorum morsus pestifer atque grauis:
Quanto plus escas sumunt minus hii saturantur,
Insaciata fames semper inheret eis.420
Hii quibus in nocte solito fimus extitit hospes,
Mollibus in lectis sordida membra fouent.
Copia tanta fuit, quod eorum nullus habebat
Respectum proprii quomodocumque status.
O tunc si quis eos audisset, quomodo mundus
Vocibus attonitus hic et vbique fremit,
Dicere tunc posset similes quod eis vlulatus
Auribus audiuit nullus ab ante status.
Cumque canum strepitus Sathane descendit in aures,
Gaudet et infernus de nouitate soni,430
Cerberus ecce canis baratri custosque gehenne
179
Prebuit auditum letus et inde furit;
Aque suo collo, quibus extitit ipse ligatus,
Ignea disrupit vincla furore suo;
Exiliensque statim centri penetrauit abissos,
Promptus et in terras accelerauit iter.
Sic socius sociis, sic par paribus sociatur,
Prefuit et canibus dux malus ipse malis;
Dux ita tartareus violens violencius omne
Vertit, et ex homine conficit ipse canem.440
Dumque canis rabidi sumpsit mutata figuram,
Ipsa dolens Hecuba non ita seua fuit,
Quin magis in canibus istis furit ira, que morsus
Figere quo poterant singula membra terunt.
Tale canes, Cadmi qui dilaniare nepotem
Acteon instabant, non coluere nephas.
Ille gigas Gereon ingens, Hispannia dudum
180
Quem genuit, capita trina canina gerens,
Non ita sanguineos dentes de morte virorum
Exacuit, nec ita pestifer ille fuit,450
Quin magis humana strages madefacta cruore
Fertur ab hiis canibus de quibus ipse loquor.
Bestia pestifera, nuper quam misit Athenas,
Destruat vt ciues, mota Diana palam
Vrbis in exilium, neque talia bella parauit,
Nec sub ea tanti procubuere viri:
Nec Cephali canis ipse, feram qui prorsus ab vrbe
Depulit, in nullo robore talis erat,
Sicut erant isti, de quorum morsibus omnis
Ciuis et ingenuus contremuere magis.460