Capm. xx.
Clausit adhuc oculos sompnus, quo sompnia nauem
Semper pretendunt, que loco tuta petit,
Nec timor ambigue poterat cito cedere menti,
Quam prius ad portum salua venire queat.
Deficiunt remi iam ventis vndique fracti,
Ac vbi sors duxit nauis habebat iter:
Littora pacifica scrutans temptabat in omnem
Partem, nec poterat pacis habere locum;
Turbo set equoreis hanc tandem, prodolor! vndis
Expulit in portum quo furit omne malum.1950
Sic Cillam fugiens minus est nec lesa periclis,
Dum Cilla grauior Insula cepit eam.
Insula lata quidem fuit hec vallata rotundo,
Que maris Occiani cincta redundat aquis.
297
Ad portum veniens de naui concito litus
Egressus pecii, turbaque magna michi
Plebis in occursum iam venerat, ex quibus vnum
Pre reliquis dignum contigit esse virum:
A quo quesiui, ‘Dic, Insula qualis, et vnde
Tantus adest populus, quis sit et inde modus?’1960
Ecce senex ille, portu qui stabat in illo,
Reddidit ista meis horrida verba sonis.
‘Exulis hec dici nuper solet Insula Bruti,
Quam sibi compaciens ipsa Diana dabat.
Huius enim terre gens hec est inchola, ritus
298
Cuius amore procul dissona plura tenet.
Nam quia gens variis hec est de gentibus orta,
Errores varie condicionis habet:
Egregie forme sunt hii, set condicione
Ecce lupis seue plus feritatis habent.1970
Non metuunt leges, sternunt sub viribus equm,
Victaque pugnaci iura sub ense cadunt:
Legibus inculta fraudes, scelus, arma, furores,
Pluraque pestifera plebs nocumenta parit:
Que gestant homines terre de partibus huius
Pectora, sunt ipso turbidiora mari.
Hec humus est illa vario de germine nata,
Quam cruor et cedes bellaque semper habent:
Tristia deformes pariunt absinthia campi,
Terraque de fructu quam sit amara docet.1980
Non magis esse probos ad finem solis ab ortu
Estimo, si populi mutuus esset amor.’
Pluribus auditis que singula displicuerunt,
Heu! michi corda dolor iam renouatus agit:
Dulcius ipse michi numen nunc quando putabam,
Fortune species obstat acerba mee.
Cum video quam sunt mea fata tenacia, frangor,
Spesque leuis magno victa timore silet:
Sic ego fortune telis confixus iniquis
Pectore concipio nil nisi triste meo:1990
Attigeram portum, portu terrebar ab ipso,
Plus habet infesta terra timoris aqua.
Sic magis in terris dubiis iactatus et vndis,
Nescio quo possum tutus habere fugam:
299
Sic simul insidiis hominum pelagique laboro,
Et faciunt geminos ensis et vnda metus.
Cur ego tot gladios fugii, tociensque minata
Obruit infelix nulla procella caput?
Iam mea spes periit, tali dum sors mea portu,
Est vbi nulla quies, duxit habere moram.2000
Fugerat ore color, macies subduxerat artus,
Sumebant minimos ora subacta cibos;
Vtque leui Zephiro graciles vibrantur ariste,
Frigida populeas vt quatit aura comas,
Pergere cum volui, tremulus magis ipse iacebam,
Et dolor in corde parturientis erat:
Sic ego dumque queror, lacrime mea verba sequntur,
Deque meis oculis terra recepit aquam.
Viderit ista deus qui nunc mea pectora versat;
Nescio quid terris mens mea maius agat:
3002010
Sic iterum corde nouiter spasmatus ab infra
In terram cecidi mortis ad instar ego.
Tandem cumque leuans oculos et corpus ab ymo
Erexi, vidi post et vtrumque latus,
Ecce nichil penitus fuerat, velut vmbra set omnis
Turba que nauis abest, solus et ipse fui.
Cum me perpendi solum, magis vnde dolebam,
301
Fit contristatus spiritus atque meus,
Ipsa michi subito vox celica, quam prius ipse
Audieram, verbi more sequentis ait.2020
‘Nil tibi tristicia confert; si dampna per orbem
Circuiendo mare te timuisse liquet,
302
Immo tibi pocius modo prouideas, quia discors
Insula te cepit, pax vbi raro manet.
Te minus ergo decet mundanos ferre labores,
Munera nam mundus nulla quietis habet:
Si tibi guerra foris pateat, tamen interiori
Pace, iuuante deo, te pacienter habe.
Dum furor incurrit, currenti cede furori,
Difficiles aditus impetus omnis habet;2030
Desine luctari, referant tua carbasa venti,
Vtque iubent fluctus sic tibi remus eat.
Siue die laxatur humus seu frigida lucent
Sidera, prospicias que freta ventus agit:
Tempora sicut erunt sic te circumspice, nulla,
Sint nisi pre manibus, secula visa cape:
Ludit in humanis diuina potencia rebus,
Et certam presens vix habet hora fidem.
Semper agas timidus, et que tibi leta videntur,
Dum loqueris fieri tristia posse putes:2040
Qui silet est firmus, loquitur qui plura repente,
Probra satis fieri postulat ipse sibi.
Ocia corpus alunt, corpus quoque pascitur illis,
Excessusque tui dampna laboris habent:
Gaudet de modico natura, set illud habundans
Quod nimis est hominem semper egere facit:
Te tamen admoneo, tibi cum dent ocia tempus,
Quicquid in hoc sompno visus et auris habent,
Scribere festines, nam sompnia sepe futurum
Indicium reddunt.’ Vocis et ecce sonus2050
Amplius hiis dictis non est auditus, et illo
Contigit vt gallus tempore more suo
Lucis in aurora cantum dedit, vnde remoto
Euigilans sompno sic stupefactus eram,
Vix ego quod potui cognoscere si fuit extra
Corpus quod vidi, seu quod abintus erat.
Nunc quia set vigilo viuens terrore remoto,
Est mea cum domino spes magis aucta meo.