Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum: et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.

Incipit liber Quartus.

Capm. i.
Sunt et Claustrales diuerse condicionis,
De quibus vt sapio scribere pauca volo.
Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat,
Quosdam pauperies, set similata nimis.
Est bona religio de se, set religionem
Qui fallunt, tales dicimus esse malos:
Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos,
Quos mundanus amor nescit habere reos;
Quique manus aratro mittunt nec respicientes
Retro, viros sanctos ordo notabit eos.10
Est deus in monachis, sunt et commercia celi
Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt.
Cum quis amare duo pariter contraria sumit,
Alterius vires subtrahit alter amor:424
Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra
Ordinis, et mundi crimina subtus agunt,
Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis
Leditur, immo suum quisque reportet onus.
Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora
Que michi vox populi contulit, illa loquar.20
Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit,
Quidam, quos nullis moribus ordo ligat;
Nam possessores aliqui sic ocia querunt
Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati:
Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant,
Pellicibus calidis frigus et omne fugant:
Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis,
Nec vox rauca cipho concinit alta choro.
Deuoret in mensa talis nisi fercula plura,
Euacuet plures potibus atque ciphos,30
Tunc infirmari se credit, et hinc recreari
Postulat, et ludis sic vacat ipse suis.
Est nam vix fessus a potibus ille professus,
Sic cupit in vino dompnus adesse deo:
Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres,
Dant simul ista duo claustra relicta modo.
Si celum poterit calefacta veste lucrari,
Et gula cum superis possit habere locum,
Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque
Conciuis Petri stabit in arce poli.40

Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.

Capm. ii.
Mortua cum viuis nulla racione coherent,
Orbem nec renuens orbis ad acta redit:
Nil tonsura iuuat, nichil aut vilissima vestis,
Si lupus est, quamuis esse videtur ouis.
Nam falli possunt homines, set fallere Cristum,
Qui nullum fallit, fallere nemo potest:
Ille quidem fucum similate religionis
Dampnat, et ad nichilum computat illud opus.
Veste tamen sola monachus iam cedit ab orbe,
Et putat in forma sufficit ordo sibi;50
Materiamque sui curat nichil ordinis vltra,
Vestis erit Monachus, mens et in orbe vagat.425
Talis enim monachus, quia scit quod in ordine ventris
Ex tenui victu corpora raro vigent,
Postulat oris opem, quas et magis appetit escas
Sumit, vt ex ore gaudia venter agat.
Immemor ipse patris, humeris qui ferre solebat,
Vina suo monachus optima ventre gerit;
Haurit et in stomachum talis velut amphora Bachum,
Est dare nec vacuum ventre tumente locum.60
Pluribus ex causis monachus vitare Lieum
Debet, ex est vna, ne caro stupra petat;
Nec bona confratrum vastet, nec in ebrietate
Desideat, nec eo febricitetur homo.
Attamen ipse nichil curat, quin replet inane
Corpus, et est anime cotidiana fames.
Nunc niueus panis monachis subtileque vinum
Et carnes festa cotidiana parant;
Nunc cocus ecce coquit, assat, gelat atque resoluit,
Et terit et stringit, colat et acta probat.70
Si poterit monachus ventrem crassare gulosus,
Sit labor vt sacris nil putat esse libris:426
Despiciens manna plebs ista nigras petit ollas,
Preponit vicia moribus atque sua.
Ne macerare fames crassos queat, en gula plene
Languentes stomachos ventris amica replet:
Quid sit honorari nescit, set ventre beari,
Hoc, dicit monachus, est via, vita, salus.
Accelerans currit cito, cum pulsatur ad ollam,427
Preterit a mensa mica nec vna sibi;80
Set pede spondaico lentus de nocte resurgens,
Cum venit ad laudes, vltimus esse petit.
Ordinis in primo monachis domus antra fuere,
Aulaque nunc grandis marmoris ornat eos:
Nulla coquina sibi fuerat fumosa, nec igne
Deliciosa cocus cocta vel assa tulit;
Non cibus excoctus neque fercula carne repensa
In primo monachis tempore crassa dabant;
Corporis ingluuies animas non pressit eorum,
Nec calefacta caro callida stupra petit:90
Vesteque pellicea sua corpora nuda tegebant,
Qui modo de lana mollius ipsa tegunt:
Herba dabat victum, fons potum, turpeque vestem
Cilicium, nec eo tempore murmur erat.
Non erat invidia claustralis tunc neque pompa;
Qui fuerat maior, seruit vt ipse minor:
Non erat argenti pondus neque circulus auri,
Que poterant sanctum tunc violare statum:
Non tetigit loculos nummus neque vina palatum,
Nec furit in lumbis carnea flamma suis:100
Hiis fuerat sancta mens propositum bene seruans,
Perdurans in idem quod bene cepit opus.
Hii fuerant homines iusti, mundum fugientes,428
Quos peccatorum nullus onustat amor:
Mundus non retrahit illos a tramite recto,
Illos nec reuocat ad mala feda caro:
Omnia postponunt que mundus vana ministrat,
Et celi solum concupiere deum.
Tunc pudor in stipula nec erat cepisse quietem,
Nec fenum capiti supposuisse suo:110
Silua domus fuerat, cibus herba, cubicula frondes,
Que tellus nulla sollicitate dabat.
In magno Corulus precio tunc floruit illis,
Duraque magnificas quercus habebat opes:
Arbuteos fetus montanaque fragra legebant,
Que condita sale nec speciebus erant:
Si que deciderant patule Iouis arbore glandes,
Sumebant, et in hiis convaluere cibis.
Contenti modicis natura sponte creatis,
Soluebant summo vota pudica deo.120
Hii tunc iusticie perfecti grana serentes,
Fructus centenos nunc sine fine metunt:
Set vetus illa salus animarum, religionis
Que fuit, infirma carne subacta perit.

Hic loquitur qualiter modus et regula, qui a fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in quampluribus subuertuntur.

Capm. iii.
In noua multociens animus mutatur, et inde
Testis erit monachi regula mota michi.
Fit modo curtata monachorum regula prima,
Est nam re dempta, sic manet ipsa gula;
Et modus a modio largissima vina bibendo
Dicitur in monacho, qui vorat absque modo.130
Vt non lingua loquax dentes turbare gulosos
Possit, dum prandet, ordo silere iubet:
Ne pes deficiat ventris sub pondere pressus,
Quando bibit monachus persedet ipse prius:
Expedit et monacho rasum caput esse rotundo,
Ne coma perpediat pendula quando bibit:
Mutua pacta ferunt monachi, quod, si quis eorum
Prebibat, in fundo nil remanere sinet;
Vasaque sic plena vacuant que replent vacuata,
Vt faciant Bachi propria festa loci:140
Sic confert monacho vestis largissima pleno,
Ne pateat grossi ventris ymago sui.
In monacho tali semper furit ardor edendi,
Dant cibus et sompnus que cupit ipse magis:
Quod pontus, quod terra parit, quod et educat aer,
Ex auidis auidus faucibus ipse vorat;
Vtque fretum recipit de tota flumina terra,
Et tamen aucta maris crapula semper hiat,
Gurges et vt putei peregrinos suscipit ampnes,
Quantumcunque fluunt, nec saciatur aquis,150
Vt cremat inmensas pluresque faces calor ignis,
Et sibi, quo magis est copia, plura petit,
Sic epulas varias consumit ab ore prophano
Ingluuies monachi ventris amore sui;
Sic gerit ille grauem maturo pondere ventrem
Et levis a Cristo mens vacuata redit.
Potibus assumptus sacer hic non mobilis extat,
Firmiter et sumpto stat grauis ipse loco;
Sic sumpto vino monachorum torpet inane
Pectus, et a claustri pondere cedit onus;160
Sic magis impleta pia gaudent viscera fuso,
Que fouet afflata spiritus ille, mero;
Sic sancti faciunt longos medicamina sompnos,
Sumptaque vina nimis causa soporis erunt.
Rite bibens vinum sit castus nescio, namque
Sic Venus in vinis ignis vt igne furit:
Tucius ergo Venus latitans sub veste dolenti
Gaudet, subque sacra fronte nephanda gerit.
Murmurat inuidia monachi sub pectoris antro,
Os silet exterius, mens tamen intus agit;170
Et quia lingua tacet, manus est que conscia signis
Fabulat in digitis turpia plura satis;
Sicque loquax digitus redimendo silencia verbi
Dictat, et in rixis plus meretrice furit:
Ora tument ira, nigrescunt sanguine vene,
Lumina commota lenius igne micant.
Sepe suum feruens oculis dabit ira colorem,429
In quibus alterius mortis ymago patet:
Non minus in vultu dampnosa superbia tali est,
Quam si de iugulo sterneret ense suo.180
Sic quamuis ordo prohibet bellare loquendo,
Pugnat, et in mente discutit ense caput:
Dum nequit ipse loqui, sub cordis ymagine raucum
Fratris in invidiam clanculo murmur agit:
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddit,
Et necat in mente, quem manus ipsa nequit.
Tunc pallor vultus, suspiria pectoris, horror
Aspectus mote nuncia mentis erunt;
Quicquid homo patitur nam sensus exteriores
Interior motus ad sua signa mouet.190
Allegat vultus affectum mentis, et iram
Pectoris accensi de grauitate notat:
Nullus enim mentis, vt se sine voce loquatur,
Index quam vultus cercior esse potest.
Quicquid habet vestis nigredo simplicitatis,
Quid latet interius experimenta docent.
Prepositum monacho monachus postponit amore,
Inuidet hos omnes, quos nequit ipse sequi.
Conuolat ad pulsum campane quisquis in vnum,
Ordinis et forma cetera vana ferunt:200
Vox canit ipsa choro foris, et mens murmurat intus,
Os petit in celo, mens set in orbe, locum.
Sic non materiam seruant set in ordine formam;
Fructibus ablatis corpus inane fouent:
Sic patet exterius labor et sapiencia, set quid
Stulcior interius occupat actus eos.

Hic loquitur de monachis illis qui contra primitiua sui ordinis statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.

Capm. iiii.
Nulla vouere iuuat cicius quam frangere votum,
Est nam mendaci laus tribuenda nichil.
Fraternalis amor deberet mutuus esse,
Inter eos saltem quos pius ordo ligat.210
Non tamen hoc patitur hodierna dies, set in iram
Prouocat invidia quicquid amoris erat:
Vt bos campestris, rursum qui ruminat herbas,
Detrahit in claustro sic semidemon homo.
Si non corrodi vis, tu corrodia nulla
Inter eos sumas, est vbi raro fides:430
Dum tua deposcunt, tunc te reuerenter adorant,
Set vix si memores amplius esse volunt.
Nil sibi quod dederat confert fundacio prima,
Sit nisi quod querant cotidiana lucra.220
Denegat hoc racio, quod homo possessor vterque
Et mendicus erit, ordo nec illud habet:
Nunc tamen hos vanos monachos nichil implet in orbe,
Est quibus vna fames semper et vna sitis.
Hoc de Ieronimo legitur simul et Benedicto,
Vt magis exemplis consequeremur eos;
Ornamenta sui vendunt altaris, et illa
Pauperis in licitos distribuere cibos.
Ecclesie bona sunt inopum, que religiosis
Quando necesse vident non retinere licet.230
Si monacho dare vis, sibi possidet omne quod offers,
Nil set habet proprium, si quid ab inde petas.
Hii sunt vnanimes, hoc est animo quod eodem
Quisque suum proprium solus habere cupit.
Sic quecumque prius vetus ordo statuta colebat,
Mutatis vicibus inficit ordo nouus.
Ingenuos raro monachari cernimus, immo
Ordine rurales, sunt magis ergo rudes;
Quos tamen in sanctos sanctus creat ordo professos,
Hii satis ingenui sunt et honore probi:240
Quid dicam set eis, dignos quos ordo nec ortus
Approbat? immo suum tempus inane ferunt.
Si Benedictus eos fundauit qui maledicti
Sunt, deus a parte non benedicit eis:
Quos magis attraxit mundus quam Cristus, aratro
Et retro respiciunt, hos mea scripta notant.
Cur, queso, cupiat quicquam qui cuncta reliquit?
Ad mala cur redeat qui bona facta vouet?
Terram contempnas qui celum queris habere;
Si mansura petas, hec fugitiua fuge.250
Numquid habent monachi proprium de iure creati?
Nescio de iure, tu tamen acta vide.
Si feretri custos, poterit dum carpere nummos,
Quid proprium querit, hic michi testis erit;
Seu quod in officiis monachus quandoque regendis
Propria conseruat, exitus acta probat.
Nam cum congeries sibi sit, tunc inde nepotes
Ditat, et en claustra sic parat ipse noua;
Sepeque quos natos gignit vocat ipse nepotes,
Ad laudem Veneris, quam colit ipse pius:260
Eius enim nati sunt ficto nomine versi,
Versaque sic pietas ceca iuuabit eos.
Sic viget in claustris elemosina ficta sinistris,
Dum monachus genitis dat sua dona suis:
Sic floret pietas mundo secreta monilis,
Talia dumque dari fingit amore dei.
Cum furtum licitum fuerit, tunc dicere possum
Quod licet ex dono talia ferre deo;
Set qui sic proprios communia vertit in vsus,
Ex merito doni fert maledicta dei:270
Talibus in donis curuantur claustra ruinis,
Horrea cum granis compaciuntur eis.
Centum claustrales macerantur, vt hii duo vel tres,431
Officiis dum stant, pinguia labra gerant.
‘Omnia sunt nostra,’ dicunt, lanx non tamen equa
Pendet, dum solus plus capit ipse tribus.

Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.

Capm. v.
Est mare viuentis habitacio congrua piscis,
Et claustrum monachi stat domus apta sibi:
Vt mare defunctos retinere negat sibi pisces,
Sic claustrum monachos euomit inde malos.280
Non foris a claustris monachus, nec aqua fore piscis
Debet, tu nisi sis, ordo, reuersus eis.
Si fuerit piscis, qui postpositis maris undis
Pascua de terra querat habere sua,
Est nimis improprium piscis sibi ponere nomen,
Debeo set monstri ponere nomen ei.
Sic ego claustrali dicam, qui gaudia mundi
Appetit et claustrum deserit inde suum,
Non erit hic monachus set apostata iure vocandus,
Aut monstrum templi quod notat ira dei.290
Qui tamen in claustro resident, et mente vagantes
Respiciunt mundum cordis amore nouo,
In visu domini tales trangressio fedat,
Quo perdunt claustri premia digna sui.
Non est hic sapiens sibi qui bona pluribus annis432
Colligit, et solo dissipat illa die;
Qui villas monachus et campos circuit, illud
Sepius incurrit quo reus ipse cadit:
Sunt tamen ad presens pauci, qui mente vel actu
Non vaga deliciis corda dedere suis.300
Dixerat hec Salomon, hominis quod inanis amictus,
Qui patet exterius, interiora docet:
Set licet ex humili monachus se veste figuret,
Nunc tamen a latere plura superba vides.

Hic loquitur de monachis illis qui non pro diuino seruicio, set magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis433 assumunt.

Capm. vi.
Est nigra coruus auis predoque cadaueris, ipsum
Quem male denigrat ceca libido notans:
Sub volucrum specie descripsit legifer ipsos,
Quos mundanus amor religione tegit:
Hunc eciam tangit quem religionis amictus
Laruat, vt hinc cicius possit honore frui.310
Turpe pecus monstrum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput:
Turpior est monachus, habitum qui religionis
Sumpserit, et monachi condicione caret.
Vt fugiant mundum iubet ordo vetus monachorum,434
Dicunt quod fugiunt, set fugiendo petunt.
Pauper, quem sulco genuit natiua propago,
Vult, licet indignus, esse Priore prior:
Quem sibi non dederat mundus, scrutatur honorem
In claustro, veteris immemor ipse status:320
Sic quos iure patris humiles natura creauit,
Cum monachi fiant, ordo superbit eos:
Non dompni set et hii domini nomen sibi querunt,
Et faciunt largam que fuit arta viam.
Nil graue tangit eos, reputant neque posse grauare,
Vix nichil ergo sciunt vnde rogare deum.

Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam claustris, viciis superuenientibus, se transtulerunt.

Capm. vii.
Mortuus est dompnus Paciens, viuitque professus
Murmur, et in claustris pax nequit esse suis:
Mortuus est eciam modo dompnus Castus, et ipsi
Successit Luxus, vastat et ipse domos:330
Dompnus et Inconstans Constanti claustra negauit,
Que residens Odium vendicat esse sua:
Dompnus et Ypocrisis dompnum copulat sibi Fictum,
Dum sibi Fraus magnum spirat habere statum.
Quos monachi veteres plantabant nuper amoris,
Invidie fructus iam nouus ordo parit.435
Nil modo Bernardi sancti vel regula Mauri
Confert commonachis, displicet immo, nouis:
Obstat avarus eis que superbus et invidus alter,
Ordinis exemplum qui modo ferre negant.340
Expulit a claustris maledictus sic Benedictum,
Sic gula temperiem, sic dolus atque fidem:
Mollis adest Abbas, quem mollia claustra sequntur,
Vanaque sic vanos ordinis vmbra tegit.
Spiritus hoc quod erat, nunc extat corpus inane,
Et dompnus Mundus omne gubernat opus.

Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes Canonici a suis sunt excessibus culpandi.

Capm. viii.
In re consimili, sicut decreta fatentur,
Iudicium simile de racione dabis:
Quotquot in ecclesia signantur religiosi,
Si possessores sint, reputantur idem.350
Vt monachos, sic canonicos quos deuiat error,
In casu simili culpa coequat eos.
Nunc tamen, vt fertur, plures sua iura recidunt,
Apocapata nouo que quasi iure silent:
Hunc rigidum textum, quem scripserat auctor eorum,
Mollificant glosis de nouitate suis.
Sufficit, vt credunt, signari nomine sancti
Ordinis, et facere quod petit ordo parum.
Nomen Canonici si sit de canone sumptum,
Illud in effectu res tibi raro probat:360
Hii tamen ad visum gestant in plebe figuram
Sanctorum, set in hoc regula sepe cadit.
Subtus habent vestes albas, set desuper ipsas
Nigra superficies candida queque tegit;
Actus et econtra se demonstrabit eorum,
Fingunt alba foris, nigra set intus agunt.
Non sic dico tamen hiis, qui sua claustra frequentant
Ad contemplandum simplicitate sua:
Talibus immo loquor, quibus est scrutatus ab infra
Mundus, et exterius celica signa gerunt.370

Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis quibuscumque hominibus infelicissimi existunt.

Capm. ix.
Estimo claustrales magis infelicibus horis
Pre reliquis nasci, sint nisi forte boni:
Mundo nam monachus moritur viuendo professus,
Quod nequit in mundo, sic velut alter homo,
Exterius gaudere bonis, et si quid ab intus
Sit cupidus mundi, perdit amena poli.
Sic nec presentem vitam nec habere futuram
Constat eum, quo bis est miser ipse magis:
Mortuus hac vita moritur, dum morte secunda
Computet amissum tempus vtrumque suum.380
Et quia sic mundo moritur, quod viuus ab illo
Ordinis ex iure gaudia nulla capit,
Et nisi corde deum solum meditetur et inde
Gaudeat, in celo pars sibi nulla manet,
Nescio quis stultus claustrali stulcior extat,
Qui se sic proprio priuat vtroque bono.
Tempus inane perit cui presens vita negauit
Gaudia, nec celum vita secunda tenet.

Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.

Capm. x.
O comites claustri sub religione professi,
Concludam breuibus, quid sit et ad quid onus.390
Informatus ego sanctorum scripta reuolui,
Que magis in vestram sunt memoranda scolam:
Sancta valent verba plus, cum plus sint patefacta;
Vos igitur, monachi, cernite quid sit ibi.
Vouistis, fratres, vouistis; vota tenete,
Et quod spondistis perficiatis opus:
Vouistis domino vestros conuertere mores,
Vos deus elegit, stetis amore dei.
Propositum vite monachi seruare rigorem
Debent, nec pigeat tempore dura pati:400
Exiguus labor est, set merces magna laboris;
Preterit ille cito, premia fine carent.
Hinc monachi sancti mentis conamine toto
Preteritas culpas flendo, ghemendo, lauent.436
Nunc humilis viuat, qui vixerat ante superbus,
Sit castus quisquis luxuriosus erat:
Querebat census quidam, temptabat honores;
Ammodo vilescat omnis inanis honor:
Gaudebat dapibus, gaudebat diuite mensa,
Nunc tenuem victum sobria cena dabit;410
Et mundi, quamuis delectent, vana cauebit,
Nam certe gustu dulcia sepe nocent.
Ille suis letus excessibus esse solebat,
Nunc lacrimis culpas diluat ipse suas:
Verbosus taceat, mitescat feruidus ira,
Invidus invidie dira venena vomat;
Cuique prius gladius placuit, placuere rapine,
Nunc pius et mitis pacis amator erit.
Quisquis adulantum ventosa laude tumebat,
Nunc hominum laudes estimet esse nichil;420
Et qui rite solet aliis feritate nocere,
Nunc eciam lesus discat amara pati:
Ad lites facilis fuit hic, ad iurgia preceps,
Fortiter alterius nunc maledicta ferat.
Que modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbe,
Nec prior vlterius ira manebit eis.
Sic sine peccato foret ira breuis, quod in vllo
Nesciat interius mentis agenda furor.
Hec veniam, fratres, conuersio vera meretur,
Hec valet offensum pacificare deum.430

Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare debent.

Capm. xi.
Femineum fuge colloquium, vir sancte, caueto
Ne te confidas igne furente nimis;
Nam que femineo mens capta ligatur amore
Numquam virtutum culmen habere potest.
Harum colloquium tibi quid fert vtilitatis?
Venisti monachus, turpis adulter abis.
Ergo virosum nisi declinaueris anguem,
Cum minus esse putas, inficieris ea.
Accendit mulier quecumque libidinis ignem,
Si quis eam tangat, vritur inde statim:440
Si veterum libros et patrum scripta revoluas,
Condoleas sanctos sic cecidisse viros.
Numquid non hominem mulier de sede beata
Expulit, et nostre mortis origo fuit?
Qui bonus est igitur pastor vigilet, que rapaces
Eminus a claustris pellat vbique lupas.
Depositum serua: tibi que responsa valebunt,
Pastor, qui rapide linquis ouile lupe?
Sepe sequens agnum lupa stat de voce retenta,
Sepeque pastoris ore tacente perit.450
Ad plures lupa tendit oues, pastoreque lento
Sepius insidiis fedat ouile suis:
Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
Incustoditum captat ouile lupus,
Sic vetus hic serpens, paradisum qui violauit,
Claustra magis sancta deuiolare cupit.
Pellat et ergo lupas pastor, ne grex in earum
Decidat ingluuiem, quam saturare nequit:
Pastores, vigilate lupas, seruetur ouile,
Ne maculare gregis sanguine claustra queant.460
Occidunt animas, pluresque ad tartara mittunt;
Est monachis pestis nulla timenda magis.
Femina, mors anime, monachis accedere numquam
Debeat, a sacro sit procul ipsa choro;
Sit procul a cetu sanctorum femina, namque,
Et si non poterit vincere, bella mouet.
O caueant igitur monachi, ne carnea culpa
Virtutes anime de leuitate terat.
Cum quid turpe facit, qui me spectante ruberet,
Cur, spectante deo, non magis inde rubet?470
Si patrie Iudex sciret sua facta, timeret;
Scit dominus rerum, cur nichil ergo timet?
Funestum monacho cum sic male suggerit hostis,
Et conatur eum fallere mille modis,
Esse deum credat presentem semper vbique,
Nec se, si peccet, posse latere putet.
Cuncta scit atque videt, nec quicquam preterit illum,
Omnia sunt oculis semper aperta suis:
Si tacet et differt et non dum crimina punit,
Puniet, et meritis arbiter equs erit.480
Non igitur monachos breuis hec et vana voluptas
Occupet, immo dei debita iura colant:
Ad quod venerunt faciant, sua votaque soluant,
Nec queat in claustris hostis habere locum:
Distinctis vicibusque legant, operentur et orent,
A studiis sacris tempora nulla vacent:
Vtilibus semper studeant et rebus honestis,
Res est segnicies perniciosa nimis;
Luxurie fomes, res incentiua malorum,437
Spiritibus nequam preparat ipsa locum.490

Hic tractat quasi438 sub compendio super hiis que in religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda finaliter existunt.

Capm. xii.
Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro
Cordis, et intendit ordinis acta prius,
Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus,
Quo tamen ad presens vendicat ipse locum.
O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem
Non redeas iterum, que docet immo fuge:
Quo caro nutritur, ne queras molle cubile,
Sit claustrum cultus, et liber ille iocus.
Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra,
Non incastus amor sit neque vanus honor:500
Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis,
Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies:
Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora,
Quere deum, mundum sperne, relinque malum:
Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur
De plano corde, planaque verba sonet.
Litus arat sterile deuoto qui sine corde
Verba serit precibus, sunt sine namque lucris:
Non vox set votum, non musica cordula set cor,
Non clamans set amans, cantat in aure dei.510
Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor,
Recta fides, firma spes tibi prestet iter:
Si gustare velis modulamina dulcia celi,
Est tibi mundana mirra bibenda prius:
Ex humilique tuo te subdas corde Priori,
Ordine pacificus murmuris absque nota.
Summa quidem virtus monachi parere Priori,
Ferre iugum norme seque negare sibi:
Non vilis vestis, non te locus vltimus angat,
Sepe tui stultos ordinis ista mouent.520
Qui sibi vilescit et se putat esse minorem,
Et timet et mundi labilis alta fugit,
Hic est et sapiens et celo proximus iste,
Non sine re monachi nomen inane gerit.
Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus
Exilium, celum patria, vita deus:
Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata,
Sic eris in domino religiosus homo:
Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet,
Dum tamen hec licita sint, pacienter age;530
Nec tibi turpe putes, et si sit turpe placebit,
Cum tuus in Cristo spiritus albus erit.
Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris,
Et nichil econtra pondere iuris agunt,
Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste
Debet, et ex humili vincere corde malum.
Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos,
Et noua velocem cingula ledit equm;
Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat
Causam, quo solita murmura pectus agit.540
Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste
Mortuus a mundo viue, professe, deo:
Paruo perpetuam mercare labore quietem,
Et reuoca fletu gaudia longa breui:
Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis,
Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.

Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.