Capm. xxiii.
Iudeos spersos fratrum dispersio signat,
Quos modo per mundum deuius error agit;
Iste nec ille loco stabilis manet, immo vicissim
Se mouet, et varia mutat vbique loca.
Sic in circuitu nunc ambulat impius orbis,
Nec domus est in qua non petit ipse locum;
Pauperis in specie sibi sic elemosina predas
Prebet, et ora lupi vellere laruat ouis:1120
Absque labore suo bona nemo meretur, et ergo
Omne solum lustrant, idque piamen habent.
Nescio si supera sibi clauserit ostia celum;
Dat mare, dant ampnes, totaque terra viam.
Hoc lego, quod raro crescit que sepe mouetur
Planta, set ex sterili sorte frequenter eget:
Non tamen est aliqua quin regula fallit in orbe,
Mocio nam fratris crescere causat eum;
Nam quocumque suos mouet ille per arida gressus,
Mundus eum sequitur et famulatur ei.1130
Vt pila facta pilis solito dum voluitur ipsis
Crescit, et ex modico magnificatur opus,
Sic, vbi se voluit frater, sibi mundus habundat,
Quicquid et ipse manu tangit adheret ei:
Federa cum mundo sua frater apostata stringit,
Sic vt in occulto sint quasi semper idem.
Multis set quedam virtutes esse videntur,
Qui nil virtutis nec bonitatis habent;
Ista dabunt vocem, set erunt deformia mente,
Multaque dum fiunt absque salute placent.1140
Ad decus ecclesie deuocio seruit eorum,
Et veluti quedam signa salutis habent:
Eminet ecclesia constructa sibi super omnes,
Edificant petras sculptaque ligna fouent;
Porticibus valuas operosis, atria, quales
Quotque putas thalamos hic laberintus habet:
Ostia multa quidem, varie sunt mille fenestre,
Mille columpnarum marmore fulta domus.
Fabrica lata domus erit, alta decoraque muris,
Picturis variis splendet et omne decus;1150
Omnis enim cella, manet in qua frater inanis,
Sculpture vario compta decore nitet:
Postibus insculpunt longum mansura per euum
Signa, quibus populi corda ligare putant.
Fingentes Cristum mundum querunt, et in eius
Conspirant laudem clamque sequntur eum:
Talis sub facie deuocio sancta figure
Fingitur, et testis fit magis inde domus:
Qui tamen omne videt, rimatur et intima cordis,
Scit quia pro mundo tale paratur opus.1160
Set docet exemplis historia Parisiensis,
Quod contentus homo sit breuiore domo.
Non sibi de propriis habet vlla potencia regis
Illorum thalamis tecta polita magis:
Non ita fit vestis fratrum nota simplicitatis,
Quin magis in domibus pompa notabit eos.
In fabrice studio vigilat conuentus eorum
Ecclesie, prompti corpore, mente pigri:
Sic patet exterius fratrum deuocio sancta,
Vana set interius cordis ymago latet:1170
Sunt similes vlno tales, qui sunt sine fructu,
In quibus impietas plurima, pauca fides.
Dic, tibi quid, frater, confert, tantas quod honestas
Cum feda mente construis ipse domos?
Esto domus domini, quam sacris moribus orna,
Virtutem cultor religionis ama.
Omnia fine patent, tibi fingere nil valet extra,
Per quod ab interius premia nulla feres:
Si tibi laus mundi maneat furtiua diebus,
Cum celum perdis, laus erit illa pudor.1180
Ordinis es, norma tibi sit, nec ab ordine cedas,
Est aliter cassum quicquid ab inde geris.