Capm. v.
O qui iudicia vite mortis quoque rerum
Clauditis in manibus appreciata lucris,310
De qua iusticia vosmet saluare putatis,
Cum sit lex aliis vendita vestra dolis?
O dilectores mundi falsique potentes,
Terre quique deos esse putatis opes,
O qui mundanos sic affectatis honores,
Est quibus assidua sollicitudo comes,
Discite precipitem quia sepius ardua casum
Expectant que leui mobilitate cadunt.
Sepius alta cadit ventorum flatibus arbor,
Planta satis placido permanet atque gradu:320
Aerias alpes niuibus candescere scimus,
Quas subito torquent frigus et omne gelu;
Est ibi ventorum rabies seuissima, dumque
Temperiem gratam proxima vallis habet.
Sic vobis numquam desunt aduersa, potentes,
Nec pax est vobis certa nec vlla quies.
Dic michi diuitibus si quando defuit hostis:
Quin magis hos quassat sepe ruina grauis.
Non dat securos nec ebur nec purpura sompnos,
Paupertas vili stramine tuta iacet:330
Perdere quo possunt, torquet timor omnis auaros,
Vanaque sollicitis incutit vmbra metus.
Auri possessor formidat semper, et omnem
Ad strepitum fures estimat esse prope;
Arma, venena timet, furtum timet atque rapinas,
Fiduciam certam diues habere nequit.
Hunc, dum querit opes, cruciat miseranda cupido,
Cum iam quesitas cepit habere, timor.
Sic igitur miser est, dum pauper querit habere,
Et miser est diues, perdere dumque timet.340
Dum iacet in plumis, vigilans mens aspera sentit,
Feruet enim variis exagitata dolis:
Dicit, ‘Habere volo vicini pauperis agrum,
Est etenim campus proximus ille meis.’
511
Sic fugat a domibus pupillos iste paternis,
Insequitur viduas iudiciisque premit:
Deliciis fruitur de rebus pauperis iste,
Dampna set alterius computat esse nichil.
Si posset mundum lucrari, quis deus esset,
Vlterius scire nollet in orbe deum.350
Iudex, nonne tui fulgor tibi sufficit auri,
Vt careat tenebris mens tua ceca tuis?
Aproprias aurum tibi fertile, nec tamen vmquam
512
Ad sterilem vitam respicis ipse tuam.
Iusticie montes Iudex vix ardua purus
Scandit, dum mundi rebus onustus erit.
Agrorum fines longos extendere queris,
Nec reputas vite tempora curta tue.
Quid petis argentum tibi? spem quid ponis in aurum?
Sunt nam communes omnibus orbis opes.360
Sepius ista dei data conspicis hostibus esse,
Ante deum nulla laus et habetur eis:
Ista paganus habet, Iudeus, latro cruentus;
Crede quod iratus sepe dat ista deus.
Parua puto, quecumque malos contingit habere,
Non est prauorum copia grande bonum.
O quociens vir iustus eget, scelerosus habundat,
Hic set non alibi, ius quia regnat ibi.
Dilectus domini moritur, dum viuit adulter,
Non tamen hii Cristi sunt in amore pares:370
Egrotat iustus, dum sanus floret iniqus,
Fine tamen proprium quisque reportat onus.
Si tamen in mundo iudex sibi ferre salutem
Possit, non curat quid sibi finis erit.
O qui cuncta cupis, cur temet deseris? Omne
Est quod in orbe tenes, set neque temet habes.
O qui scis alios non te, tu notus ad omnes,
Non tibi quid prodest illa sciencia, nil.
Te noscas igitur primo, me nosce secundo,
Rectum iudicium sic sapienter age.380
Omnia que mundi sunt diligis, omnia Cristi
Linquis, et ex nichilo credis habere satis:
Tu celum perdis, mundum lucraris, inane
Corpus supportas, spiritus vnde cadit.
Est tibi perfectum vanum, tibi mobile firmum,
Talis enim iudex non bene sentit opus:
Edificas turres, thalamos nouitate politos,
Quicquid et est orbis plus deitate colis:
Edificas ampla, fossa clauderis in arta,
Quo medium frontis ostia clausa prement.390
Quid vestes referam, lectos vel iudicis edes,
Quorum luxuries nescit habere pares?
Qui modo prospiceret habitacula queque fuerunt,
Alterius nouiter diceret illa Iouis.
Gloria nonne tuis erit aut tibi pompa perhennis,
Quas facis in domibus, dum tua lucra rapis?
En cecidit Babilon, cecidit quoque maxima Troia,
Romaque mundipotens vix tenet illa locum.
Omnis habet subitum mundana potencia finem,
Atque fuga celeri deserit ipsa suos:400
Iudex, ergo time, magnos qui scandis honores,
Teque ruinoso stare memento loco.
Omne quod est mundi tibi carum transiet a te,
Inque tuis meritis iudicat ipse deus:
Equaque lex domini tunc que modo cernis ineque
513
Discernet, que tibi pondera iusta dabit.
Cum te terribilis exactor missus ab equo
Iudice sulphurei merget in yma laci,
Prodolor! infelix tunc, quamuis sero, dolebis,
Talibus in falsis spem posuisse bonis:410
Gemma vel argentum nec ibi descendet et aurum,
Nec fragilis mundi gloria lapsa breui.
Iudicibus populi vanum tamen est quod in ista
Materia scripsi; perdita verba dedi:
Que nam iusticia, que vel sit Iudicis equa
Condicio, non est tempore visa modo:
Iusticiarius est; sub tali nomine fallit,
Qui sine iusticia nomen inane gerit.