Capm. xv.
O pie rex iuuenis, iuuenili quid Salomoni
Contigit intende, sis memor vnde tui:1040
Hic bis sex puer annorum cum sacra dedisset
Dona deo, meruit nocte videre deum:
Quem deus alloquitur, ‘Pete quod vis munus,’ et inquit
Ille, ‘Peto sensum, quo mea regna regam.’
Regia diuino placuerunt verba fauori,
Responsumque deus reddidit istud ei:
‘Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos
Quesisti, dentur que petis ergo tibi:
Non solum sapiens, set diues eris super omnes,
Quos habuit mundus, quos vel habere potest.’1050
O bene si speculo, rex, te speculeris in isto,
Quid magis expediens sit tibi scire potes.
Hiis tamen exemplis patet vt sapiencia regis
Ad regimen plebis est adhibenda prius.
Annus et annus abit, semper sapiencia stabit;
Stans super hanc petram non cadet vlla domus.
Res est grata senem iuueniliter esse iocosum,
Gracior est iuuenem moribus esse senem.
Qui gressu morum sequitur quo vult deus, illum
Precedit que suas firmat vbique vias.1060
Mane precare deum, quod leta dies tibi plaudat,
Vespere, quod tutus tempora noctis agas:
Nam rex qui summo se vult submittere regi,
Optinet in regno cuncta petita suo.
In manibus regum regalia ceptra tenentur,
Vt quasi per virgam cuncta nociua fugat.
O rex, ergo tue tua legi debita solue,
Corporis ac anime quod sit honoris age:
Sume bonos, depelle malos, sis iuris amator,
Sis pius et populum dirige lege tuum:1070
Set lex vt prosit, accedat gracia legi
Per Cristum, sine quo lex bona nulla datur:
Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,560
Simplicitas animi, proximitatis amor.
Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes,
Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.

Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.

Capm. xvi.
O rex, quicquid habes dedit hoc deus, et nichil a te
Est quod habes proprium, vel quod habere potes:
Esse creaturam te nosce dei, nec ab eius
Tu discede viis, si bene stare velis.1080
Nobile corpus habes et singula membra decora,
Sit virtus animi sic magis illa tibi:
Vt foris est forma tibi splendida, splendeat intra
Mens tua, quod tibi, rex, sit decor ille duplex.
Labile forma bonum, species inimica pudoris
Vtile virtutum sepe retardat iter:
Forma dei munus, forma pars multa superbit,
Non tamen in sanctis stat viciata viris:
Non tibi forma deum set mens sincera meretur,
Iusticie soli vita beata datur.1090
Non decet in rege quod mens contraria forme
Sit, set ab interius exteriora regas.
Qui tibi regna tulit, alii quo te venerantur,
Rex, in honore dei da tua vota deo.
Qui pius est Cristo, regi nichil ingruit hostis,
Subdita fortune sors magis immo fauet.
Si cupis vt timeant hostes tua ceptra, superni
Ceptra dei timeas, tuque timendus eris:
Sit tibi celsithronus metuendus ab arce polorum,
Cuius ad imperium flectitur omne genu.1100
Hic ruit, exaltat, infirmat, firmat et orbem,
Singula fertque sua regia corda manu:
Hic est rex in quo regnant per secula reges,
Hic est rex sine quo regna subacta cadunt,
Hic est rex per quem mors fine suo rapit omnes
Reges, reddit eos actibus atque suis.
Magnus erat Cesar totoque potencior orbe,
Nunc quem nec mundus ceperat, vrna capit.
Sic et Alexander fortissimus ille Macedo
Clauditur angusto, puluis et ossa, loco:1110
Maior erat magno mundo, modo nobile corpus
Exulis et victi vilis arena tegit.
Ecce diu res nulla manet mortalibus, ecce
Nullus honor prohibet, gloria nulla mori:
Non prosunt quicquam preconia vana sepultis,
Torquent famosos tartara sepe reos.
O de preteritis, pie rex, memorare futura,
Et reputa firmum quod sit in orbe nichil:
Cumque tibi spacium vite conceditur huius,
Semper ad omne bonum viue paratus opus.1120
Subditus esto deo, si tu vis vincere mundum:
Qui Cristo seruit, optima regna regit.

Hic loquitur qualiter rex in561 caritate dei et proximi viuens, contra superuenientem mortem, que nulli parcit regi, omni se debet diligencia prouidere.

Capm. xvii.
Omnes de morte statuit natura timere,
Sub cuius lege terminat omne genus:
Doctus et indoctus, pauper que potens moriuntur,
Omnes fine pari mors facit esse pares.
Vnccio nil valet hic, nichil hic insignia rerum
Regia, non sanant nec medicamen habent:
Gloria nulla potest in mundi rebus haberi,
Nec quo se mundus tunc tueatur habet.1130
Disce quod omnis honor oneri coniunctus adheret,
Est onus in fine maius honore tamen:
Cum magis excelsus fueris, magis adde timorem,
Ardua nam preceps gloria vadit iter.
Est hominis vita quasi milicies reputata,
Bella super terram nam tria semper agit:
Rex qui per medium belli transibit inermis,
Sepius incaute stulcior ipse cadit.
O rex, ergo tibi bene prouideas, quod iturus
Es, set vbi nescis, alta vel yma petens.1140
Omnia leta vale tibi sunt dictura memento,
Pauperis et regis exitus vnus erit;562
Nam nemo per se subsistere, nemo supremum
Securo poterit claudere fine diem.
Vt te de mundo moueas, bonus esse viator
Incipias, Cristi te sacra scripta monent:
Vt fugias hiemem scelerum, te floribus orna
Morum, virtutum luce choruscus eas.563
Motus ab Egipto veluti tentoria tendis,
Ad patriam vite dum properare studes.1150
Esto memor quod sis factus factoris ymago:
Cur? vt ei similis iure sequaris eum.
Expedit ergo tibi, totis vt viribus illum,
Qui te formauit teque redemit, ames.
Tanti regis opem, rex, ora, quod tibi vitam
Supleat et mortem muniat ipse tuam.564
Fac ea que tibi vis, bona vel mala, sic et habebis,
Te tamen in melius dirigat oro deus.

Hic in fine regis epistolam breuiter concludit, dicens quod, sicut rex ex sue libertatis priuilegio sublimari et inde coram populo dominari magnificus affectabit, ita ad onus sui regiminis cum omni iusticia supportandum coram deo iustum et humilem se presentabit. Non aliter stabit regnum quod rex variabit.

Capm. xviii.
Regia maiestas veneracior est super omnes,
Dum probus in regno rex regit acta suo.1160
Ipse deum primo placat, populique secundo
Corda trahit, mundum sic habet ipse bonum:
In terra pacem scrutatur et inuenit illam,
Quo celi regnum possidet ante deum:
Sic magnus mundo viuus, set maior olimpo
Mortuus, in Cristo regnat vtroque loco.
Ista bono regi bona de bonitate superni
Adueniunt; aliter non ita stabit iter.
Si rex sit vanus, sit auarus, sitque superbus,
Quo regnum torquet, terra subacta dolet.1170
Omne quod est regi placitum non expedit illi,
Que sibi iura volunt, absque rigore licent:
Mira potest regis pro tempore ferre potestas,
Vana tamen finis comprobat acta satis.
Si positum lance sit onus cum regis honore,
Non honor est tantus sicut habetur onus.
Rex sibi commissas regni componere leges
Debet, et a nullo tollere iura viro:
Nunc tamen in plebe vox est, quod deficiente
Lege dolus iura vendicat esse sua:1180
Sic bona iusticie fraus compta subintrat, et inde
Inficit occultam lex hodierna fidem.
Quo lex decessit, error sibi regna repressit,
Vnde decet regem ponere iuris opem.
O rex, ergo tui detergas crimina regni,
Et rege discretus que tibi suadet opus:
Perdita restaures communia iura, que leges
Ad regnum reuoca, crimen et omne fuga.
Si tibi subiectum cupias conuertere regnum,565
Te prius in Cristo fac revenire deo:5661190
Postque tuum populum stabilem tibi pacificatum
Non vice terroris fac set amore magis.
Corda tue plebis ita dum pacienter habebis,
Nobilis in regno stabis vbique tuo:
Dumque tuas leges mixtas pietate gubernes,
Cuncta tue laudi gesta feruntur ibi.
Si tamen econtra rigidus tua verteris acta,
Vertet se populus qui solet esse tuus.
Hec tibi, rex, scribo pro tempore nunc que futuro;
Semper in ambiguo sors variatur humo.1200

The chapter stands as above in SCEHG (over erasure in all except E): the original form is given by DTH₂, and both forms (the original first) by LL₂.

Hic loquitur in fine istius Epistole, vbi pro statu Regis devocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.

Capm. xviii*.
Rex celi deus et dominus, qui tempora solus
Condidit, et solus condita cuncta regit; 1160*
Qui rerum causas ex se produxit, et vnum
In se principium rebus inesse dedit;
Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis
Fixus ineternum mobilitate sua;
Quique potens verbi produxit ad esse creata,567
Quique sue mentis lege ligauit ea;
Ipse meum Iuuenem conseruet supplico Regem,
Quem videant sanum prospera Regna senem;
Ipse iuuentutem regat et producat in euum,
Semper et in melius dirigat acta deus. 1170*
Consilium nullum te tangere possit iniquum,568
Rex nec in hac terra proditor esse tua;
Omne malum cedat, ne ledere possit, et omne
Est quod in orbe bonum, det deus esse tuum.
O tibi, Rex, euo detur, fortissime, nostro
Semper honorata ceptra tenere manu;
Assit et illa dies, qua tu, pulcherrime Regum,
Quatuor in niueis aureus ibis equis.569
Qualis et Augusti nuper preconia Rome
Extiterant laudis sint renouanda tibi.570 1180*
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
Protegat et nostras aucta corona fores:571
Stes magis, o pie Rex, domito sublimis in orbe,
Cunctaque sint humeris inferiora tuis.
Que magis eterne sunt laudis summus ab alto
Aurea det dextre fulgida ceptra tue:
Qui tibi prima dedit, confirmet Regna futuri,
Vt poteris magno magnus honore frui.
Sic tua processus habeat fortuna perhennes,572
Vt recolant laudes secula cuncta tuas. 1190*
Ad decus imperii, Rex, ista tui metra scripsi
Seruus ego Regni promptus honore tibi.
Hec tibi que, pie Rex, humili de corde paraui,
Scripta tue laudi suscipe dona dei:
Non est ista mea tantum doctrina, sed eius
Qui docet, et dociles solus ab ore creat.
O iuuenile decus, laus Regia, flos puerorum,
Vt valor est in te, sic tibi dico vale.

Quia, prout de communi voce audistis, modernorum condiciones per vniuersum orbem erroribus vbique mutantur, nunc de illorum condicionibus qui nos precesserunt, precipue in ecclesia, que iam diuisa est, diuersitatem sub exemplis figuratam consequenter videamus.573

Capm. xix.
Poma cadunt ramis, agitantur ab Ilice glandes,
Marcescunt flores, defluit orta seges:
Proles granifera desistit reddere grana,
Irrita thura deo templa geruntque modo:
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo,
Pallet et hec gemma que renitere solet.
Nunc est quod Babilon super vrbes nobilitatur,
Nec manus est fidei talis vt obstet ei;574
Ecclesieque nouis virtus iacet obruta sompnis,
Et Synagoga quasi fit modo sponsa dei.5751210
Nunc iustos veteres constat nec habere sequaces,
Omnes set morti preteriere boni:
Sique mali fuerant tunc temporis, ecce reviuunt,
Dummodo consimilis mos sit in orbe malis.
Decidit in mortem Noë iustus, surgit et ille
Nembrot in arce Babel, spernit et ipse deum:576
Mortuus estque Iaphet, operit patris ipse pudenda,
Set modo deridens Cham patefecit ea.
Mortuus est Abraham fidei primordia querens,577
Belus adest, que deos fabricat ipse nouos.5781220
Mortuus est Ysaac, oritur genus vnde beatum,579
Set modo degenerans Hismael obstat ei:580
Mortuus estque Ioseph, erat ille pudicus, et Oza581
Nunc sequitur carnem luxus amore suam.
Mortuus est Moyses veteri de lege refulgens,582
Transgrediens Abiron viuit in orbe tamen.583
Quem deus elegit Aron mors morte subegit,
Fomes et inuidie dat thimiama Chore.
Mortuus est curru celum qui scandit Helias,
Infera qui meruit viuit et ipse Dathan.5841230
Micheas moritur, viuit nec in orbe secundus,
Qui modo veridicus audet obesse malis;
Nam Sedechias super omnes esse prophetas
Vendicat, et cuncti nunc famulantur ei.
Est nec Heliseus, Naaman neque fit modo sanus,
Vult tamen en Giesi sumere dona sibi.
Euolat ex archa modo nec redit ipsa columba,
Cuius enim coruus iam regit ipse vices.
Sic capit exempla nullus de lege vetusta,
Quo testamentum defluit ecce nouum.1240
Dic vbi sunt illi qui nuper in ordine Cristi
Rebus et exemplis dogmata sancta dabant.
Mortuus est Petrus, stat Liberius modo, cuius
Custodit portas Simon in arte Magus.
Nuper conuersum de Saulo sencio Paulum,
Saulum de Paulo nuncque redire scio.
Gregorii scripta verbis seruanda iubemus,
Nostris set factis ipsa neganda damus.
Martini legimus donum, set diuitis aures
Nos surdas gerimus, quo bona nulla damus.1250
Dic vbi defunctis alter sit in orbe Thobias,585
Dic vbi vel pietas corda moderna mouet.
Aduerso paciens, conuerso tempore mitis,
Iob fuit, et stabili mente remansit idem:
Nunc tamen econtra de prosperitate superbit
Omnis, et aduerso tempore murmur agit.
Ordinis instructor nunc mortuus est Benedictus,
Set Iulianus adhuc viuit et obstat ei.
Fallit sal terre, non est in quo salietur,
Fetet ob hoc anima crimine carnis olens.1260
Non moritur granum, manet in se set modo solum,
Occupat et terram cardo que vastat eam:
Non manet in vite modo palmes, sic neque fructus
Fert ea, set sterilis sicca cremanda iacet.
Lux perit a Phebo stellarum lumine verso,
Et sinit eclipsim subdita luna suam.
Nunc nouus est Arius, nouus est quasi Iouinianus;
Dum plantant heresim, dant dubitare fidem:
Ecce diem noctem dicunt, tenebras quoque lucem,
Iniustum rectum; sic perit omne bonum.1270

Hic tractat quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.

Capm. xx.
Legis diuine si cultores abiere,
Sic proceres mundi nunc abiere probi.
Mortuus est iustus Troianus, et ecce tirannus
Iusta statuta modo deprimit ipse Nero:
Conditor et legum nunc Iustinianus abiuit,
Set Dionisius has dampnat habere suas.
Mortuus est castus probus atque Valentinianus,
Tarquinus ceptri iam regit acta sui.
Largus Alexander moritur rex nuper opimus,
Et modo successit Cresus auarus ei.1280
Mortuus ille pius est Constantinus, et ecce
Antonius solio iam sedet ipse suo.
Ecclesie cultor Theodosius ipse recessit,
Successitque Leo, soluere vult et eam:
Insultor fidei Constancius acta prophanat,
Tiberiique modo deperit alma fides.
Mortuus est Iulius, qui regna subegit in armis,
Et Romam statuit omnibus esse caput.
Mortuus est Hanibal, per quem Cartago vigebat,
Iam neque Cartago, set neque Roma viget.1290
Hector, in ense suo qui nuper erat metuendus,
Nunc magis est Heleno bella timente pauens:
Corruit Eacides, pro quo surrexit inermis
Tersites, que suus indiget ensis ope.
Mortuus est sapiens Salomon Roboasque reviuit,
Quo superant iuuenes prouida dicta senum.
Distat amor Ionathe que Dauid modo dissociatus,
Ex odioque furit invidus ipse Saül:
Consulit hic eciam modo Phitonem mulierem,
Dumque dei vacuum gracia linquit eum.1300
Nunc induratum persistit cor Pharaonis;
Sentit amara dei, nec timet inde deum:
Sic redit in vulnus nullo medicante cicatrix,
Que prius et tenuit sors mala, peior habet.
Consilium prauum nunc creditur Achitofellis,
Consulit et Cusay, quis neque credit ei:
Inuidiaque Ioab inmunem iam necat Abner,
Nec sibi cum rege quem sinit esse parem.
Qui fuerat iudex Cato iustus ab vrbe recessit,
Pilatusque loco iudicat ecce suo.1310
Nunc occisus Abel iustus fratris perit ense,
Approbat hoc licitum lex tamen esse modum:586
Nunc Mardocheum suspensum cerno, set Aman587
Eripitur laqueo, lex sinit ista modo.
Nunc iterum Cristus sine culpa fit crucifixus,
Et Barabas latro liber abibit eo.
Sic cadit et stratum ius nescit noscere iustum,
Nec virtus animi iam regit acta viri.

Hic loquitur adhuc588 vlterius super eodem, qualiter loco eorum qui nuper casti fuerunt et constantes, surrexerunt modo alii, qui huius seculi vanitatem concupiscentes pudoris constanciam penitus amiserunt.

Capm. xxi.
Mortuus est vicia Socrates virtute restringens,
Dispensare quibus nunc Epicurus adest:1320
Vana relinquendo nunc mortuus est Dyogenes,
Vanus et hunc mundum nunc Arisippus habet.
Mortuus est corpus castigans virgo Phirinus,
Mechus et Agladius viuit in vrbe nouus.
Mortuus est Troilus constanter amore fidelis,
Iamque Iasonis amor nescit habere fidem:
Solo contenta moritur nunc fida Medea,
Fictaque Crisaida gaudet amare duos.
Estuat in lumbis incasta Semiramis, et nunc
Vix si Cassandra casta manere queat:1330
Mortua Penolope, sic est Lucrecia Rome,
Et regnant Circes atque Calipsa pares.
Ammodo Iustina, luxus que spreuit iniquos,
Transiit, et Thaisis fit resupina magis.589
Nunc amor est Paridis communis in orbe quietus,
Vt sine nunc bello quisque fruatur eo.
Non Hymeneus in hiis conseruat pacta diebus,
Set Venus in thalamis reddit agenda suis:
Aurum sponsatur, vultuque decora paratur
Ad thalamum Veneris pluribus apta viris.1340
Mutua cura duos et amor socialis habebat
Nuper, et vna tamen nunc sibi quinque trahit:
Vt duo sint carne simul vna lex dedit olim,
Ad minus inque tribus nunc manet ordo nouus.
Nunc iubet ipsa Venus et habet sua castra Cupido,
Castus et ad presens tempus abiuit amor.
Ales habet quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
Invenit in media femina piscis aqua:
Cerua parem sequitur, serpens serpente tenetur:
Femina virque thoro sunt magis vna caro.1350
Heus, vbi pacta fides? vbi connubialia iura?
Responsis careo, que ferat alter homo.
Ferrea frons laus est, nescit que signa pudoris,
Et pudor a vicio desinit esse pudor:
Quam solet inque genis ornare rubor muliebris,
Absque pudore malo plus furit ipsa viro.
Graculus ipsa quasi tacet, et quasi casta columba
Se gerit, et paciens est tibi spina rosans:
Vt laticem cribro, sic in muliere recondo
Consilium, set eo scire potes quod amo.1360
Dum Iesabel regnat blando sermone pervngens,
Qui fuerat Iosue, vertitur hic in Achab.
Dum caput inclinat viciis, sibi subdita membra
Succumbunt ipsis vi vel amore malis:
Comptaque sic viciis stat florigerata voluptas,
Est quoque virtutis flos pede trita viris.

FOOTNOTES:

500 31 mos SCEHGT mox DLH₂
501 65 gignit CEDL gingnit SHG gingit T
502 72 rethia CE
503 79 volitans CE
504 93 volitat CE
505 149 non] vix CD
506 187 Set C
507 194 subdet SH subdat CEGDL
508 225 que L
509 Heading 4 pestelencie SH pestilencie CEDL
510 303 sub acta C
511 344 campis C (corr.)
512 353 Aproprias SC Approprias EHGDL
513 405 que tunc modo C
514 430 orbe CE
515 445 id erased in C
516 456 ora CE
517 Cap. vii. Heading 5 ff. innocenciam—excusat] omnipotens qui cuncta discernit causas melius nouit G (ras.) D (Heading om. L)
518 476 quem S
519 493 No paragr. S
520 After 522 D has the following:—
Regis namque modus alios moderatur, et omnis
Iuris ad officium dicitur esse caput.
Si bonus esse velit Rex, hii qui sunt bonitatis
Sunt magis edocti condicione sua:
Si malus esse velit, simili Rex sorte clientes,
Vt sibi complaciant, eligit, ornat, amat.
Iamque supercreuit dolus et defecit honestas,
Sentit et opprobrium, quod fuit ante decus.

Then l. 522 (repeated) and 523 ff.

521 536 vlterius SH (v nearly erased in S)
522 555 negligit S respuit CEHGDL
523 564 virtum H
524 545* magis om. T
525 549* modo om. TH₂
526 552* iubent H₂
527 561* omnes TH₂
528 564* magis om. T
529 566* complaceant H₂
530 576* de peste H₂ depiste T
531 579* supercernit T deficit T
532 Cap. viii. Heading 3 regnaturo] excelentissimo T (text over erasure SCHG)
533 3 doctrine causa] in eius honore T (text over erasure SCHG)
534 613 super es SGDL superes CEHT
535 Cap. ix. Heading 1 rex om. C
536 652 fatescat H
537 658 impungnat S
538 663 Viperium CE
539 679 legit S
540 698 periat SHT pereat CEDL
541 700, 705 periat SHT pereat CEDL
542 Cap. x. Heading 2 supportet erigat et defendat D
543 743 sanctita DT sancciata L
544 765 fatuos ve C statuam ve E
545 779 soluente CEH iubente SGDL
546 791 sis] sic CE
547 792 septra C sceptra E
548 849 decorque C
549 Cap. xii. Heading 1 illecebra CE (so also below)
550 873 Exemplo C
551 890 leta] victa C
552 894 fugat] furit CEH
553 899 iacet SD
554 Cap. xiii Heading 4 excerceat C excerciat L
555 945 Pugnat et impugnat expugnans CEDL Pungnat et impungnat expugnans S Pungnat et impungnat expungnans HGT
556 979 ne] nil C
557 987 cytharistea CE citheristea D citheristia L
558 993 aliquile S
559 1001 agrum] illum C
560 1073 excicii SEHGDLT exicii (corr.) C
561 Cap. xvii. Heading 1 in om. C
562 1142 et SL vt (ut) CEHGD
563 1148 choruscus SD coruschus E coruscus CHT coruscas L
564 1156 Supleat SEG Suppleat CHDL
565 1189 O qui subiectum poteris tibi flectere regnum H O quam subiectum poteris tibi flectere regnum CE
566 1190 Si prius in mundo sis pius ipse deo C
567 1165* adesse DL
568 1171* te tangere T detangere DL
569 1178* aureis D
570 1180* sunt D
571 1182* foras D
572 1189* perennes D
573 Cap. xix. Heading Hic recapitulat quodammodo sub figuris et exemplis tam veteris quam noui testamenti, in quibus pretendit quod eorum loco qui in omni sanctitate legem dei et fidem Cristi primitus augmentantes Ecclesiam colebant, et a diu mortui sunt, iam resurgunt alii precipue de Clero, qui illam omni viciorum multitudine suffocantes corrumpunt DLTH₂ (but multitudinem for multitudine)
574 1208 Text SCEHG Subditur ecce sibi vrbsque beata dei DTH₂ Both forms given in LL₂
575 1210 fit modo sponsa dei SCEHGL peruigil obstat ei DTH₂
576 1216 Nembroth CED
577 1219 primordia querens SCGL scrutator et ecce EHDTH₂
578 1220 Text SCGL qui diis dat thimiama suis EHDTH₂ (que E)
579 1221 cui rite deus benedixit EHDTH₂
580 1222 Nunc maledictus enim viuit et ipse Caym EHDTH₂
581 1223 f. et alter Qui facit econtra regna moderna regit EHDTH₂ et alter Nunc sequitur carnem nilque pudoris habet LL₂
582 1225 Mortuus estque docens Moyses EHDTH₂ (decens D)
583 1226 Ac Abiron murmur cum grauitate datur EHDTH₂
584 1230 Infera descendens EHDLTH₂
585 1251 defunctus DT
586 1312 esse] ecce CE
587 1313 Mardocheum S (corr.) CED Madocheum HGLT
588 Cap. xxi. Heading 1 adhuc om. CE
589 1334 Taysis CE