Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie magestatis iusticia moderantur, intendit ad presens regnaturo532 iam Regi nostro quandam epistolam doctrine causa533 editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.
Hic loquitur qualiter rex535 sibi male consulentes caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere, suorum eciam conditiones ministrorum diligencius inuestigare, et quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere debet et districcius castigare.
Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat,542 equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.
Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.
Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra549 specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.
Hic loquitur et ponit magnifico iam regi nostro Iuueni nuper Serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat,554 et quod ille nulla aduersitate constanciam sui vultus videntibus aliis amittat.
Hic loquitur, quod absque iusticie experta causa rex bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos tractare.
Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.