Capm. v.
Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi
Ex inmundiciis de racione nequit:
Sordibus est plenus, viciorum germine plenus,
Plenus peccatis, plenus vbique dolis.
Tempora mutantur mutantur condiciones,
Mutanturque status, nec manet ordo diu.370
Discite quam prope sit et quam vicina ruina,
Talis enim nullum que releuamen habet:
Discite quam nichil est quicquid peritura voluptas
Possidet et false vendicat esse suum.
Vita quid est presens? temptacio, pugna molesta;
Hic acies semper, semper et hostis adest:
Fur opibus, guerra paci, morbusque saluti
Inuidet, et corpus nostra senecta premit:
Sicque perit placite paulatim gracia forme,
Nullaque de multis que placuere manent.380
Nam gustata minus sapiunt, vix sentit odores,
Vix quoque clamosos percipit aure sonos:
Caligant oculi, de toto sola supersunt
Vix cutis et neruis ossa ligata suis.
Estates odit, hyemes et frigora culpat,
Nec querulo possunt vlla placere seni:
Frigore nunc nimio, nimio nunc leditur estu,
Et stabili numquam permanet ille statu.
Dens dolet aut ceruix, aut forsan lingua ligatur,
Splen tumet, egrotat pulmo, laborat epar;390
Cor marcet, renes paciuntur, soluitur aluus,
Brachia vix possunt, languida crura dolent.
Longius in curis viciatum corpus amaris
Non patitur vires langor habere suas:
Singula non paucis pars est obnoxia morbis,
Et patet infelix ad mala totus homo;
Ingratusque suis morbis confectus et annis,
Conqueritur vite tempora longa sue.
Omnis enim virtus, qua gaudet corpus inane,
Desinit et vario pressa dolore perit.400
Es sapiens? marcet sapiencia morte. Redundas
Diuiciis? lapsu mobiliore fluunt.
Es probus? expirat probitas. Es honestus? honestas
Labitur. Es fortis? forcia morte iacent.
Set cum te viciis victum succumbere cernis,
Miror te fortem dicis et esse putas.
Bella libido mouet; primos tu cedis ad ictus,
Et tua das fedo colla premenda iugo:
Sic et auaricie seruis, sic m
otibus ire,
608
Sic facis ardentis iussa pudenda gule.410
Sic vbicumque tuam faciem cum mente revoluas,
Corporis et mundi singula vana scies.
Si corpus penses, ex omni parte videbis
Naturam fragilem, que remanere nequit:
Si mundum penses, ex omni parte volutum
Rebus in incertis fraude videbis eum.
Excussas aliquis deplorat grandine vites,
Iste mari magno deperiisse rates:
Istum luxuries illumque superbia vastat,
Hunc et tristicie seua procella quatit.420
Et sic de variis mundus variatur, et ipsum
Quem prius exaltat forcius ipse ruit:
Labilis ille locus satis est, et more fluentis
Et refluentis aque fluminis instar habet.
Si cui blanditur, fallit, nec creditur illi;
Eius quo doleas gaudia semper habent.
Rebus in humanis semper quid deficit, et sic
Ista nichil plenum fertile vita tenet.
Quam prius in finem mundi deuenerit huius,
Nulla potest certo munere vita frui.430
Si te nobilium prouexit sanguis auorum,
Hinc est quod doleas, degenerare potes:
Prospera si dederit tibi sors, et sorte recedunt;
Si mala succedunt, deteriora time.
Si tibi persuadet vxorem fama pudicam,
Hinc eciam doleas, fallere queque solet:
Hic gemit incestum corrupte coniugis, alter
Delusus falsa suspicione timet:
In quam suspirant multorum vota timebis
Perdere, vel soli ne sit habenda tibi;440
Sic illam metuis ne quis corrumpat adulter,
Et pariat quorum non eris ipse pater.
Si tamen illorum succrescit turba bonorum,
Hinc iterum doleas, mors tibi tollit eos:
Si tibi diuicie modicam famulantur ad horam,
Has, vt plus doleas, auferet vna dies.
Tempora si viridis promittit longa iuuentus,
Fallit, et vt doleas Attropos occat eam.
Si tibi perspicue pollet sapiencia mentis,
Vt merito doleas, in Salomone vide.450
Si facies niuea rubicundo spersa colore
Splendeat, hinc doleas, curua senecta venit.
Non habet hic requiem tua mens, set et intus et extra
Prelia cum multis irrequieta geris.
Dum potes, amissum tempus suple, quia Cristus
Heu nimium tardo tempore dampnat opus.
Vltima qui vite peiora prioribus egit,
Si perdat, caueat, qui malus emptor erat.
Discat homo iuuenis, celeri pede labitur etas,
Nec bona tam sequitur quam bona prima fuit:460
Non que preteriit iterum revocabitur vnda,
Nec que preteriit hora redire potest:
Stare putas, et eo procedunt tempora tarde,
Et peragit lentis passibus annus iter.
Ancipitrem metuens pennis trepidantibus ales
Audet ad humanos fessa venire sinus;
O vetus in viciis, Sathanas quem spectat in ymis,
Quid fugis, et pro quo non venis ipse deo?
Ecce senilis yemps tremulo venit horrida passu,
Pulcher et etatis flos iuuenilis abit:
609470
Labitur occulte fallitque volatilis etas,
Et celer annorum cursus vt vmbra fugit.
Hec quoque nec perstant que nos elementa vocamus,
Immo gerunt varias diuaricata vices:
Corpora vertuntur, nec quod fuimus ve sumus nos
Cras erimus, set idem se neque tempus habet:
Nil equidem durare potest forma sub eadem,
Mutari subito quin magis omne liquet.
Cerne, fretum quod erat, nunc est solidissima tellus,
Quod fuit et tellus, iam maris vnda tegit:480
Nunc fluit, interdum suppressis fluctibus aret
Fons, nec et ipse statu permanet ecce suo.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab vsu:
Numquid homo fragilis rumpitur ipse magis?
Qui nunc sub Phebo ducibusque palacia fulgent,
Nuper araturis pascua bobus erant:
Nuper erant rura, quo nunc sunt castra, que culti
Quo nunc sunt campi, castra fuere prius:
Frondibus ornabant que nunc capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oues.
610490
Et si regna loquar hominum, scimus quia nullum
Principis imperium perstat in orbe diu.
Hec que preteritum tempus dedit, illa futurum
Post dabit, estque nouus nullus in orbe status.
Dicere quis poterit, ‘Ego persto quietus in orbe?’
Et quis non causas mille doloris habet?
Quo se vertit homo, dolor aut metus incutit ipsum;
Excipitur nullus qui sit in orbe gradus.
O quantos regum paciuntur corda tumultus,
Quamque procellosis motibus ipsa fremunt!500
Inter regales epulas variosque paratus
Tabescunt vario sollicitata metu:
Mille satellitibus cinctus telisque suorum
Non valet e trepido pellere corde metus.
Sic inmunda suis de fraudibus omnia mundus
Polluit, et nullo tempore munda facit:
Iste per antifrasim nomen sibi vendicat vnum,
Quo nullo pacto participare potest.