Capm. xx.
Cumque repentinum casum breuis hora minatur,632
Dum tenuem flatum suscitat aura leuis,
Care, memento tui, quis sis, cur, vnde vel ad quid,
Vel cuius factus condicionis eras;1110
Quod caro sit fragilis, fallax facilisque moueri,
Prona sit ad peius, pessima prompta sequi.
Spiritus hunc mundum spernat speretque futura,
Semper in auctoris fixus amore sui:
Quod caro spiritui subdatur eumque sequatur,
Spiritus auctori seruiat ipse suo;
Quod motus carnis moderetur, commemoranda
Est mors et pena mortis habenda malis.
Non poterit melius hominis caro viua domari,
Quam quod mente gerat mortua qualis erit.1120
Fletibus assiduis, est dum data gracia flendi,
Penituisse iuuat estque salubre satis:
Nec deus ethereus hec crimina vendicat vlli,
Que confessa dolens non residiua facit.
Qui reus est igitur homo, penam temporis huius
Sustineat, donec diluat omne malum;
Vt sic purgatus, cum iudex venerit, illam
Effugiat penam, que sine fine manet:
Nam qui iussa dei non seruat et vltima vite
Spectat, ad infernum cogitur ille trahi.1130
Scripture fallunt, aut certe noscere debes
Quod redit ad veniam vix animalis homo;
Victus enim vicio vicii fit seruus, et in se
Non habet admissum soluere posse iugum:
Ergo perpes ei debetur pena necesse,
Qui sibi peccandi velle perhenne facit.
Parcere nempe deo proprium tamen et misereri est,
Vnde, licet sero, te reuocare stude.
Figmentum nostrum nouit, set et ipse medetur
Tandem contritum, qui petit eius opem.1140
Non te desperes, pius est deus, immo deumque
Qui negat esse pium, denegat esse deum:
Hic quasi fons viuus patet omnibus, et vacuari
Vt fons nescit aquis, hic pietate nequit.
Set quia spem nimiam presumpcio sepe fatigat,
Tu tibi spem pone sicut oportet agi:
Vt sapiens speres, tibi sit tua spes moderanda,
Eius habent sancto frena timore regi.
Non timor excedat, quo desperacio mentem
Polluat, immo deum mentis amore time:1150
Nec spes presumat, set amet commixta timore,633
Sic timor est virtus spes et vterque salus.
Set meditando tamen tua mens de fine remorsa,
Semper amara timens speret habere bona:
Sanccius vt viuas, memorare nouissima semper,
Ledunt nam iacula visa perante minus.
Respice cotidie, mortis quia tempus adesse
Festinat, que simul prospera cuncta ruet.

Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecumque caro concupiscit, omni postposita racione, ardencius perficere conantur.

Capm. xxi.
Qui sibi commemorans, puto, singula ponderat eque,
Senciet a fine gaudia vana fore:1160
Nunc tamen a viciis est quilibet infatuatus,
Quod de fine suo vix memoratur homo.
Quisque suum corpus colit, et de carnis amore
Gaudet, et est anime causa relicta sue:
Gloria nec celi mentes neque pena gehenne
A mundi labe iam reuocare queunt.
Sic caro, sic demon, sic mundus vbique modernos
Deuiat, vt Cristi vix sciat vnus iter:
Est caro que fragilis, demon versutus, iniqus
Mundus, in hoc hominum tempore regna colunt:1170
Et sic bruta quasi perit humane racionis
Virtus, dum vicium corporis acta regit.
Est homo nunc animal dicam, set non racionis,
Dum viuit bruti condicione pari.
Nescia scripture brutum natura gubernat,
Iudicis arbitrium nec racionis habet:
Est igitur brutis homo peior, quando voluntas
Preter naturam sola gubernat eum.
Corporis, heu! virtus per singula membra revoluens
Naturam viciis seruit ad acta foris;1180
Ac anime racio carnis viciata vigore
De virtute nichil interiore sapit.
Morigeri cicius modo sunt derisio plebis,
Et scola peccati iustificabit opus:
Que solet illa viros veteri de more beare,
Iam noua virtuti frena libido mouet.634
Inter eos mundi quibus est donata potestas,
‘Sic volo, sic iubeo,’ sunt quasi iura modo.
Succumbunt iusti clamantes, ‘Ve! quod in orbe
Impia pars hominum singula regna terit.’1190
Vis prohibet leges, euertunt crimina mores,
Virtus peccati turbine quassa perit:
Mundus turbatur, rerum confunditur ordo,
Involuitque simul omnia grande chaos.
Squalidus in terra sic stat genitor genitusque,
Quod natura suo vix stat in orbe loco.
Liuor et ambicio, gula, fraus, metuenda libido,
Ira, tumor mentis, scismata, laudis amor,
Ambiciosus honor, amor et sceleratus habendi,
Ipse voluptatis vsus et ecce malus,1200
Furta, rapina, dolus, metus et periuria, testes
Sunt mundi quod erit ammodo nulla fides.

Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam quasi cotidie635 contingentibus, que absque iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari poterunt.

Capm. xxii.
Ecce dies veniunt, predixit quos fore Cristus,
Et patuere diu verba timenda dei.
Precessere fames, pestis, motus quoque terre,
Signaque de celo, stat quoque guerra modo:
Nititur aduersus regnum consurgere regnum,
Gens contra gentem, sic patet omne malum.
Vt pecoris sic est hominis fusus modo sanguis,
Victa iacet pietas, et sinit ista deus:1210
Est et adhuc vindex extenta manus ferientis
Continuans plagas, nec timet vllus eas.
Longanimis domini sentencia sepe moratur,
Vir bonus inmunis nec malus vllus erit.
Quem deus ille ferit, nullo valet orbe tueri,
Si non contritum culpa relinquat eum.
Mortem peccantis non vult deus, immo misertus
Vult vt vertatur, quo sibi vita datur:
Est pius ipse deus, scripturis sicut habemus,
Pro Sodomis Abrahe dixerat ipse pie:1220
‘Inter iniquorum tot milia tu populorum
Redde decem iustos, et miserebor eis.
Est michi nam soli proprium miseris misereri,
Multis pro paucis parcere curo libens.’
O deus, ergo tibi quid dicam, quomodo nostri
Luctus continui sunt tibi nuga quasi?
Nonne decem iusti modo sunt, meritis vt eorum
Stellifer ipse dies curet in orbe malos?
Aut deus oblitus est immemor ad miserandum,
Dormit vel fingit, aut sibi facta latent.1230
Verius vt dicam, deus est accensus, et ignis
Fulminat inde Iacob, iraque lata furit:
Sic et plasma suum plasmator abhorret, et ipsum
Torquet pro factis que videt ipse malis.
O, qui mentali videt ex oculo mala nostra
Omnibus in gradibus continuare dies,
Dicere tunc poterit quod talia nullus ab euo
Impunita diu crimina vidit homo.
Quis status ille modo, quin sit transgressus, et ordo,
Quem iustum dicam, deficit vnde sciam.1240
Hoc nisi gratis emat, dubito prope quod generalis
Decasus nostre prosperitatis adest:
Set quia de summis gradibus mala progrediuntur,
Est qui summus eos corrigat ipse deus.

Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.

Capm. xxiii.
Dudum prelatus solum diuina gerebat,
Nunc propter mundum nescit habere deum:
Curatus cure dudum seruiuit, et ipse
Nunc vagus exterius circuit omne genus:
Dudum presbiteri casti, nunc luxuriosi;
Ocia que querunt plurima dampna fouent:1250
Ex studio mores dudum didicere scolares,
Nunc tamen econtra stat viciata scola:
Indiuisus amor monachos sibi strinxit vt ardor,
Nunc petit inuidia claustra tenere sua:
Asperitas dudum fratres in carne domabat,
Regula set mollis ammodo parcet eis:636
Dudum milicia fuit et sibi gracia prompta,
Gracia nunc tarda stat, quia vita mala:
Mercator dudum iustum peciit sibi lucrum,
Nunc quoque fraude sua querit habere lucra:1260
Simplicitas animi fuerat sociata coloni,
Nunc magis indomitum cor gerit ipse ferum:
Lex dudum iusta nulli parcebat amica,
Quam vigor argenti subdit vbique sibi.
Par status imparibus est actibus attenuatus,
Exceditque suum quisque viator iter.
Sic pietas humilis teritur, que superbia regnat;
Liuor adest agilis, torpet et omnis amor:
Permanet ira ferox, et abit paciencia suplex,
Viuit et accidia, sollicitudo perit:1270
Ebrietas, non sobrietas, tenet ammodo mensas,
Feruet et in viciis crapula plena cibis:
Casta pudicicia dudum precingere lumbos
Affuit, et modo vult soluere luxus eos:
Nuper larga manus inopi sua munera spersit,
Nunc cupit et bursam claudit auara tenax.
Dic modo quot viciis modo sola superbia mundum
Ad varii sceleris precipitauit opus:637
Dic quot liuor edax acies sua signa sequentes
Subdidit imperio vique metuque suo:1280
Dic quot auaricie manibus vel mente rapaci
Intendunt populi iura negando dei;
Quot gula deliciis torpet, quot torpor inanes
Carnis adulterio fedat in orbe suo.
Singula nempe vorat anime caro, sic quod vbique
Subdidit inmundam crimine mundus eam:
Singula fallacis mundi dulcedo subegit,
Nos tamen inmundos mundificare nequit.

Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur, qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.

Capm. xxiiii.
Singula que dominus statuit sibi regna per orbem,
Que magis in Cristi nomine signa gerunt,1290
Diligo, set propriam super omnia diligo terram,
In qua principium duxit origo meum.
Quicquid agant alie terre, non subruor inde,
Dum tamen ipse foris sisto remotus eis;
Patria set iuuenem que me suscepit alumpnum,
Partibus in cuius semper adhero manens,
Hec si quid patitur, mea viscera compaciuntur,
Nec sine me dampna ferre valebit ea:
Eius in aduersis de pondere sum quasi versus;
Si perstet, persto, si cadat illa, cado.1300
Que magis ergo grauant presenti tempore, saltem
Vt dicunt alii, scismata plango michi.
Vna meo sensu res est, que pessima cunctis
Iam poterit dici fons et origo mali.
Heu! quia iusticia procul abcessit fugitiua,
Cessit et est alibi pax sociata sibi:
Pax, que iusticie dudum solet oscula ferre,
Nunc fugit a terra, ius perit ecce quia.
Plures iam nocui sumunt sibi regna magistri,
Vis iubet et velle, iura nec vlla videt:1310
Nunc vbi se vertit magnas, sine iure sequntur
Leges, set populus inde subibit onus:
Corpore sicque meo non tantum torqueor, immo
Sunt michi pro minimo res quibus vtar ego.
Non est de modicis quod adulterium modo ledit;
Que caro deposcit omnia namque licent.
In terris aliis Venus et si predominetur,
Exsoluunt meritis hoc aliunde suis;
Est ibi nam posita lex, que communis ad omnes
Iudicat, et causas terminat absque dolo:1320
Non status aut sexus, non dona, preces, timor aut quid
Possunt a minimo tollere iura viro:
Et sic iusticia redimit quodammodo culpam
Carnis, que fragili condicione cadit.
Set nos in patria non solum vincimur ista
Ex carnis stimulo, quo stimulatur homo;
Immo suas metas lex transit nescia iuris,
Sicque per obliquas patria nostra vias
Deuiat in tanto, quod, dicunt, amplius ordo
Non erit in nostris partibus: vnde deus1330
Visitat has partes vindicta, qualis ab euo
In nullo mundi tempore visa fuit.
Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna,
Set magis in nostra fit modo virga fera:
Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse;
Culpas tam patulas est reticere nephas:
Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse;
Stat mea nam grauibus patria plena malis.
Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti
Fatum, iam pressos sternit vbique reos.1340
Que fuerat tellus omni preciosa metallo,
Iam nequit ex plumbo pondus habere suum;638
Dignior argento, fuluo quoque dignior auro,
Nobile que genuit, vix valet esse quadrans.
Nuper dixerunt quicumque venire solebant,
‘Venimus ad portus, vbera terra, tuos.’
Nunc tamen vt sterilis reputaris et es, quia mores
Nunc neque diuicie sunt aliquando tue.
Quo ferar, vnde petam mestis solacia rebus?
Anchora iam nostram non tenet vlla ratem.1350
Sic mea, que stabilis fuit, infirmatur iniquis
Patria iudiciis, iura negando viris:
Sic gentis domina, quasi iam viduata, tributa
Reddit peccato, statque remota deo.
Sic que morigera fuerat, nunc est viciosa;
Dudum legifera, nunc sine lege fera:
Sic ea que larga fuerat, nunc tollit egena;
Que fuerat sancta, fit Venus ipsa dea:
Est sale iam spersa, fuerat que fructibus ampla,
Et velut vrtica, que solet esse rosa:1360
Que fuerat pulcra, quasi monstrum stat reputata;
Fit caput in caudam, sic terit omnis eam.
Scandala feda parit nouiter transgressa nouerca,
Omnis que laudis mater et hospes erat:
Que fuit angelica nuper, nunc angulus extat,
Languet et in tenebris sorde repressa magis.
Patria, quam famam dicunt habuisse sororem,
Est magis infamis omnibus ipsa locis:
Que fuerat digne super omnes celsior orbe,
Nunc deus est alibi, subditur ipsa quasi:1370
Ordine retrogrado quicquid sibi laudis habebat
Cedit, et instabilis vndique spreta iacet.
Firma mouet, ruit alta, terit modo forcia discors
Error, et innumera spergit vbique mala:
Torpescunt proceres, clerus dissoluitur, vrbes
Discordant, leges sunt sine iure graues:
Murmurat indomitus vulgus, concrescit abvsus
Peccati solitus; sic dolet omnis humus.
Hinc puto quod seuit pes terreus in caput auri,
Et lupus agnorum cornua vana timet.6391380
In meritis hominum solum deus aspicit orbem,
Et sua de facto tempora causat homo.
O sterilis terra morum, sani viduata
Consilii, lesa nec medicamen habens,
Dic vbi fortuna latitat modo, qua reputabas
Nuper in orbe tuum non habuisse parem.
Si Lachesis sortem tibi contulit esse dolosam,
Iam venit ipsa tui reddere pacta doli:640
Nunc palletque tuis nigris Aurora venenis,
Cuius lux aliis fulsit in orbe magis;1390
Nuncque iuuentutis flos que tibi creuit habunde
Aret, et a viciis inveterata peris;
Fedaque nunc volucris, venturi nuncia luctus,
Concinit in fatis bubo propheta tuis.
Scit deus hanc causam specialius esse notandam,
Qua locus iste modo distat honore suo:
Hoc scio, quod cunctis locus in prouerbia crescit,
Et quasi nunc speculum denotat omnis eum.
Talia per terras fatali lege geruntur,
Vt reputant, set ego non ita stare puto:1400
Non est fortuna, que talia causat habenda,
Nec sors, set merita nostra per acta mala.
Qui tamen hanc stare modo credit et hanc reuocare
Vult, purget crimen, sic reuocabit eam:
Gracia prompta dei querentibus inuenietur,
Nam sibi conuersis vertitur ipse deus.
Dum pia pro pace cecinit processio terre,
Firmaque iusticia fecerat acta sua,
Dumque fides steterat et amor sine labe manebat,641
Tunc, quia pax viguit, sors bona cuncta tulit.1410
Nunc igitur nostra sit vita deo renouata,642
Ne sors fortuita plus queat esse mala:
Vota vetusta precum redeant domino dominorum,
Vt redeat dominus cum pietate suis;
Per quem pax et honor et tempora sana redibunt,
Que pro peccato sunt fugitiua modo.
Prospera qui veteris vult temporis esse renata,
Reddat et emendet facta priora nouis.
Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis,
Sic valet ob meritum quisquis habere deum.1420
Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim
Ferre reis veniam, te miserante iuuet:
Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum
Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
Nam sine te nullum scis quod habemus opem:
Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus,
Nostra nec anterior sit tibi culpa memor:
Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris:
Est vbi nunc illa, que solet esse salus?1430
Nos peccatores sumus, et tu plus miserator,
Scit bonitasque tua nos opus esse tuum:
Si plus peccaret vir, plura remittere posses,
Materiam venie sors tibi nostra dedit.
Si quociens homines peccant, tua fulmina mittas,
Exiguo presens tempore mundus erit:
A te pendentem sic cum circumspicis orbem,
Auctor, pacificum fac opus esse tuum.
Nos, deus alme, tui serui, quamuis modo tardi,
Te, non fortunam, credimus esse deum:1440
Scimus te solum super omnes esse colendum;
Sic nostri solus tu miserere, deus!

Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, si quis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens emendet.

Capm. xxv.
Hos ego compegi versus, quos fuderat in me
Spiritus in sompnis: nox erat illa grauis.
Hec set vt auctor ego non scripsi metra libello,
Que tamen audiui trado legenda tibi:
Non tumor ex capite proprio me scribere fecit
Ista, set vt voces plebis in aure dabant.
Quem sua mens mordet, de voce sit ille remorsus,
Curet vt in melius que tulit egra prius:1450
Qui tamen inmunem se sentit, ab inde quietus643
Transeat, et meritis sic stet vterque suis.
Quem non culpa grauat mea non sentencia culpat,
Leditur hinc nullus, sit nisi forte reus:644
Ne grauet ergo tibi, gibbosus namque panelli645
Et non sanus equs ferre recusat onus.
Non tamen in specie quemquam de pondere culpe
Accuso, set eo se probet intus homo:
Non ego mordaci distrinxi crimine quemquam,
Nec meus vllius crimina versus habet.1460
Que sompno cepi, vigilans mea scripta peregi,
Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis:
Omnis enim mundum gemit esse dei laceratum
Vindicta nostri pro grauitate mali.
Ergo suam culpam contrito corde, priusquam
Consumpti simus, corrigat ipse malus.
Corrigit hic mundum, qui cor retinet sibi mundum:
Cor magis vnde regat, hec sibi scripta legat.
Quod scripsi plebis vox est, set et ista videbis,646
Quo clamat populus, est ibi sepe deus.1470
Qui bonus est audit bona, set peruersus obaudit,
Ad bona set pronus audiat ista bonus.
Hec ita scripta sciat malus, vt bonus ammodo fiat,
Et bonus hec querat, vt meliora gerat.
Mundus non ledit iustum, bene dummodo credit,
Quando set excedit, mundus ad arma redit:
Mundus erit talis, fuerit viuens homo qualis;
Obstet vitalis quilibet ergo malis.
Culpa quidem lata, qua virtus stat viciata,647
Cum non purgata fuerit set continuata,1480
Que meruit fata sunt sibi fine data.

648Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis, editus precipue super articulo primi infortunii, quod infortunato Ricardo secundo in primordiis regni sui, vt audistis, quasi ex dei virga649 notabiliter in Anglia contingebat. Et nunc vlterius, quia ipse non inde remorsus, immo magis ad modum tiranni induratus, regnum suum assiduis oppressionibus incessanter flagellare non desistit, diuine vindicte flagellum vsque in sue deposicionis exterminium non inmerito assecutus est. Tres namque tunc regni nobiles super hoc specialius moti, scilicet Thomas Dux Glouernie, qui vulgariter dictus est Cignus, Ricardus Comes Arundellie, qui dicitur Equs, Thomas Comes de Warrewyk,650 cuius nomen Vrsus, hii vero vnanimes cum quibusdam aliis proceribus sibi adherentibus, vt regie malicie fautores delerent, ad dei laudem regnique commodum in manu forti iusto animo viriliter insurrexerunt, prout in hac consequenti cronica, que tripertita est, scriptor manifestius declarare intendit.

FOOTNOTES:

590 9 magnanimi CEHDL magnatum S
591 27 Consilium CEHDL
592 43 descessit SHG descescit L decessit CED
593 87 da pinguibus CE
594 125 circumprecordia SG
595 160 Est S Et CEHDL
596 167 grossantur S grassantur HDLT crassantur CEG
597 182 dolum SCGDL suum EHT
598 184 scelus] dolus EH
599 187 rutilans albedo set SCGDL albus paries tamen EHT
600 189f.
Sic foris ex auro tumulus splendescit, et intro
Fetet putredo, vermibus esca caro. EHT

DL have both this couplet and that in the text

601 192 falco SCGDL nisus EHT
602 218 pulchra C
603 237 ingenii H (corr.) Ingenuum L assimulari CE
604 256 ipse SL ille CEHD
605 269 Ordinary paragr. in CDL, no paragr. E
606 291 Ordinary paragr. CEDL
607 350 credet CEHGDL credit S
608 409 seruus CE
609 470 estatis C (ras.)
610 490 Passebatque S
611 535 set] et CEL
612 562 sunt] sint CE
613 599 sitis] satis D
614 611 tradidit] contulit CE
615 684 queris SGL mauis (mavis) CEHD
616 691 regno peccato EHL Regni peccato D
617 707 eum CEHDH₂ enim SGLT
618 721 perinterius GLT
619 767 spernens famam C famam serpens L
620 816 iuuat S iuuant EGDLTH₂
621 Cap. xiii. Heading 1 mortui corporis CH
622 843 redolens dudum CEHD
623 903 nisi] sibi C
624 918 et] est S
625 921 nostre D nostri SCEHGL
626 931 imparat C
627 961 fit S sit CEHGDL
628 997 et om. S
629 Cap. xix. Heading 1 duplici CEGL dupplici SHT duplice D
630 1067 Tethis D
631 1095 si SGL sit CEHD
632 1107 Cumque ST Dumque CEHGDL
633 1151 comixta H
634 1186 mouet] tenet EDLT
635 Cap. xxii. Heading 2 quotidie CED
636 1256 parcit CE
637 1278 opes S
638 1342 suum SG suo CEHDL
639 1380 Et lupus SHDL Pastor et CG (ras.) Lupus et E
640 1388 reddere SEHG soluere CDLT
641 1409 f. commune regebat Perstitit in nobis tunc honor atque salus EDLTH₂ (gerebat E)
642 1411 Sint igitur nostra bona facta deo renouata EDLTH₂ (reuocata L)
643 1451 inmunen S
644 1454 Text SCEG Sic precor vt nullus DLT
645 1455 Text SCEG Detrahet inde michi DL Se trahit inde michi T
646 1469 f. Text SCEHG (in ista E) per scripta cauebis Que mala sunt, ideo te dabis atque deo DLTH₂ (perscripta D)
647 1479-81 DLTH₂ have two lines only, as follows:—
Omnibus ipse tamen peior sum, sed releuamen
Det michi per flamen conditor orbis. Amen.1480*
648 Explicit, &c. Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis (omitting the rest) EDTH₂ Explicit liber intitulatus Vox clamantis (omitting the rest) L
649 4 virga dei CHG
650 12 Warwyk CH