O RECOLENDE ETC.

Epistola breuis, vnde virtutes regie morales ad sanum regimen ampliori memoria dirigantur.742

O recolende, bone, pie rex, Henrice, patrone,
Ad bona dispone quos eripis a Pharaone:
Noxia depone, quibus est humus hec in agone,
Regni persone quo viuant sub racione.743
Pacem compone, vires moderare corone,
Legibus impone frenum sine condicione,
Firmaque sermone iura tenere mone.
Rex confirmatus, licet vndique magnificatus,
Sub Cristo gratus viuas tamen inmaculatus.
Est tibi prelatus, comes et baro, villa, Senatus,10
Miles et armatus sub lege tua moderatus:744
Dirige quosque status, maneas quo pacificatus;
Inuidus, elatus nec auarus erit sociatus;
Sic eris ornatus, purus ad omne latus.
Hec, vt amans quibit, Gower, pie Rex, tibi scribit:
Quo pietas ibit, ibi gracia nulla peribit:
Qui bene describit semet, mala nulla subibit,745
Set pius exibit, que dei pietate redibit:746
Sic qui transibit opus et pietatis adibit,
Hunc deus ascribit, quod ab hoste perire nequibit;20
Et sic finibit qui pia vota bibit.747
Quanto regalis honor est tibi plus generalis748
Tanto moralis virtus tibi sit specialis:749
Sit tibi carnalis in mundo regula, qualis
Est tibi mentalis in Cristo spiritualis.750
Si fueris talis, tua Cronica perpetualis
Tunc erit equalis perfectaque materialis:
Rex inmortalis te regat absque malis!

FOOTNOTES:

742 O recolende, &c. Title Epistola—dirigantur om. GH₃
743 4 margin Nota de iusticia C
744 11 margin Nota de regimine C
745 17-21 Over erasure in SCG, as follows in HH₃,
Dum pia vota bibit, tua fama sitire nequibit,
Plena set exibit, cum laudeque plena redibit:
Non sic transibit, vbicumque tirannus abibit;
Cum nimis ascribit sibi magna, minora subibit;
Vt meritum querit, sors sua fata gerit.
746 18 margin Nota de pietate C
747 21 pia] pita S
748 22 Vt tibi regalis, pie rex, honor est generalis HH₃
749 23 Sic rogo HH₃
750 25 margin Nota de contemplacione C