Sunt duo cognati viciorum consociati,
Orbem qui ledunt pariter, nec ab orbe recedunt:
Iste fidem raram periurat, et alter auaram
Causam custodit; socios tales deus odit.
Primo periurum describam, postque futurum,
Est vbi ius rarum, scriptura remordet auaram:230
Ex vicio tali fertur origo mali.
Nemo dei nomen assumere debet inane,
Falsa nec vt iuret, os perhibere malo:
Lex vetus hoc statuit, set, prothdolor, ecce modernus
775
Munere corruptos iam nouus error agit.
Nil nisi dona videt dum se periurat Auarus,
Eius enim sensum census vbique regit;
Sic non liber homo librum sine pondere librat,
Seruit et ad libras quas sua libra trahit.
Set quia periurus defraudat iura superni,240
Iurat eum dominus iure perire suo:
Sic lucrum siciens laqueos incurrit, et eius
Lingua prius mendax premia mortis habet;
Sic vendens et emens vacuus non transiet, immo
Munera que capiet sulphur et ignis erunt.
Vendere iusticiam nichil est nisi vendere Cristum,
Expectat dampnum qui facit inde forum:
Testis erit Iudas quid erit sibi fine doloris;
Dum crepuit medius, culpa subibat onus.
Penituit culpam, que semel nisi fecerat illam,250
Quod tulit et lucrum reddidit ipse statim;
776
Set nec eo veniam meruit nec habere salutem,
777
Iam valet exemplum tale mouere virum.
Vendidit ipse semel iustum, nos cotidianum
Ob lucri precium vendimus omne malum:
Ille restaurauit, set nos restringimus aurum;
Penituit, set nos absque pauore sumus.
Sic et auaricia tanta feritate perurget
Corda viri, quod ab hoc vix homo liber abit:
Cessat iusticia, cessatque fides sociata,260
Fraus dolus atque suum iam subiere locum:
Plebs sine iure manet, non est qui iura tuetur,
Non est qui dicat, iura tenere decet:
Omnibus in causis, vbi gentes commoda querunt,
Nunc modus est que fides non habuisse fidem.
778
Vox leuis illa Iacob, Esau manus hispida nuper,
Que foret ista dies, signa futura dabant:
Alterius casu stat supplantator, et eius
Qui fuerat socius fraude subintrat opes:
Ex dampno fratris frater sua commoda querit;270
Vnus si presit, inuidet alter ei:
Filius ante diem patruos iam spectat in annos,
Nec videt ex oculis ceca cupido suis:
Nunc amor est solus, nec sentit habere secundum,
Stans odioque tibi diligit ipse tua.
Quid modo, cumque manus mentitur dextra sinistre,
Dicam? set caueat qui sapienter agit.
Viuitur ex velle, non amplius est via tuta,
Cuncta licent cupido, dum vacat ipse lucro;
Arma, rapina, dolus, amor ambiciosus habendi,280
Amplius ad proprium velle sequntur iter:
Lex silet et nummus loquitur, ius dormit et aurum
Peruigil insidiis vincit vbique suis:
Hasta nocet ferri, gladius set plus nocet auri;
Regna terit mundi, nilque resistit ei.
Set quia mors dubium concludit ad omnia finem,
Est nichil hic certum preter amare deum:
Rebus in humanis semper quid deficit, et sic
Ista nichil plenum fertile vita tenet:
Quod tibi dat proprium mundus, tibi tollit id ipsum,290
Deridensque tuum linquit inane forum:
Quam prius in finem mundi deuenerit huius,
Nulla potest certo munere vita frui.
Heu, quid opes opibus cumulas, qui propria queris,
Cum se nemo queat appropriare sibi?
Hunc igitur mundum quia perdes, quere futurum;
Est aliter vacuum tempus vtrumque tuum.
Mammona transibit et auara cupido peribit,
In cineres ibit, mors tua fata bibit,
Pauper ab hac vita, sic princeps, sic heremita,300
Mortuus ad merita transiet omnis ita.
Salomon: Memorare nouissima, et ineternum non peccabis.
Quicquid homo voluit, mors mundi cuncta reuoluit,
Nemoque dissoluit, quin morti debita soluit:
Hec qui mente capit gaudia, raro sapit.
Idem: Omnia fac cum consilio, et ineternum non penitebis.
Set sibi viuenti qui consilio sapienti
Prouidet, ingenti merito placet omnipotenti.
Tempore presenti que sunt mala proxima genti,
779
Ex oculo flenti Gower canit ista legenti:
Quisque sue menti qui concipit aure patenti
Mittat, et argenti det munera largus egenti;310
Stat nam mortalis terra repleta malis.
780
Hoc ego bis deno Ricardi regis in anno
Compaciens animo carmen lacrimabile scribo.
781
Vox sonat in populo, fidei iam deficit ordo,
Vnde magis solito cessat laus debita Cristo,
Quem peperit virgo genitum de flamine sacro.
Hic deus est et homo, perfecta salus manet in quo,
Eius ab imperio processit pacis origo,
Que dabitur iusto, paciens qui credit in ipso.
Vir qui vult ideo pacem componere mundo,320
Pacificet primo iura tenenda deo.