JOAN. HEN. MEIBOMII
DE FLAGRORUM USU IN RE MEDICA ET VENEREA.

En accipe sis tandem, amicissime Cassi, quem ex vino tibi debeo, de flagrorum in re veneria usu et quo porrò res ipsa nos traxit, de præcipuo lumborum renum que officio discursum[88]. Eum enim pollicitus tibi nuper fui, cum apud communem utriusque nostrum amicum Cl. Martinum Gerdesium Illustrissimi Principis tui Consiliarium, ac Collegam tuum in cœna una essemus. Primum autem, quâ occasione vix memini, ad morborum curationes verbera et plagas aliquando facere dixi ; quod παράδοξον vobis videbatur. Id vero experientiâ ita esse compertum, ego asserere, et ad Medicos provocare, qui passim id doceant, ac testentur. Maniacos, sanè jam olim Titus, Asclepiadis discipulus (qui sub D. Augusto vixit, ut in vitis Medicorum ostendi) lib. II. de animâ, flagellis docuit coërcendos, ut sinistro mentis judicio depulso resipiscerent.

[88] L’édition de 1665, dit non adeò invulgato usu, etc.

Testis est Cælius Aurelianus, lib. I, tardar. passion. cap. V. Ex amore melancholicos, aut insanientes, si alia nihil prosint, non pauci sunt, qui vapulare jubent ; sæpè etiam errore discusso ad bonæ mentis frugem ipsos eo ingenio reduxerunt. Rhases, lib. 1. Contin. cap. 4. subindè ex Judæo, Medico celebri, et quem in testimonium citat, τον έρωτομανη ubi alia nil prosint, ligari jubet, et vapulare fortiter, et pugnis percuti, id que vicibus repetitis, si non statim subsequatur effectus. Cum una hirundo, ut ait, ver non faciat.

Rhazi subscribit Ant. Guainerius, Pract. tract. 15. cap. 8. Et Valescus de Tarenta, Philonii, lib. 1, cap. 11, cujus verba ipsissima hæc sunt : Si juvenis est, flagelletur culus ejus cum verberibus, et si non sistit, ponatur in fundo turris cum pane et aquâ, donec veniam à sua insaniâ petat ; et teneatur in disciplinâ.

Si Senecæ credimus, lib. 6, de benefic. cap. 8, quorundam flagellis quartana discussa est : ob atri forte lentique humoris ex flagellatione incalescentiam, et dissipationem ex motu, ut non ineptè conjicit J. Lipsius, in comm.

Medicos alios gracilium corpora, ut pinguefierent et incrassarentur, virgis verberari voluisse, auctor est Hier. Mercurialis, lib. 4. de arte gymnast. cap. 9. et mangonum exemplis, id fieri posse, jam pridem ostenderat Galenus. Meth. Med. lib. 14, cap. 16. Carnem enim ita elevari, arque ad eam alimentum attrahi certum est. Membra insuper resoluta urticarum virentium fasciculis flagellari solere, ut calor sanguisque in partes penè emortuas alliciantur, in vulgus notum est : Quas plagis ferulæ insuper cædendas Themison voluit, lib. 1, tardar. passion. apud Cæl. Aurelianum, lib. II. Chr. Cap. 1.

Elidæus Paduanus, Consil. Med. 282, ad faciliorem variolarum eruptionem tenella etiam, et innoxia infantium corpora, urticarum earundem incussu converberare non veretur. Monstro ferè simile est, quod de verberum usu in alvi obstructione refert Thomas Campanella, ordinis Prædicatorum Monachus, quem Neapoli Campaniæ olim novimus. Is Medicinalium, lib. III, cap. 5, art. 12. Princeps Venusiæ, inquit, Musicâ clarissimus nostro tempore, alvum deponere non poterat, nisi verberatus à servo ad id adscito. Addit, posse hoc metui dari, cogenti spiritum ad interiora ; quod nunc non disputo.

Esse verò, qui in venerem virgarum plagis stimulentur, aut in libidinem verberibus accensi despument, partemque illam quâ viri sumus, ad flagelli numeros sonosque insurgere ; hoc illud erat quod asserenti mihi tam facilè credi non posse putabas. Faciam tamen ut id credas, mi Cassi, ubi testimoniis auctorum non proletariorum, non vice simplici id usu venisse ostendero, atque argumenta insuper dixero rationesque, ob quas fieri id ita potuisse, vel alii putarint, vel ego existimem. Nec tamem nunc de urticarum viridium in inguina incussibus verborum multum faciam. Iis enim brevitatem virgæ virilis, si sterilitas ob eam metuatur, emendari, virgamque magnificari, adfirmat Menghus Faventinus, Pract. part. II. cap. de passion. memb. generat. Iisdem languentem aut sopitam Venerem excitari, vel Petronius tuus docere te poterit. Apud eum Eucolpio. « Funerata erat pars illa corporis, qua quondam Achilles fuerat et frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis, lorumque in aquâ, non inguen erat ; » ut verba sonant auctoris. Huic cum Enothea, Priapi Sacerdos promisisset, fascinum tam rigidum reddituram, ut cornu ; nasturtii succum cum abrotono miscet, perfusisque ejus inguinibus, viridis urticæ fascem comprehendit, omniaque infrà umbilicum lentâ manu cædit.

Ego de verâ fortique flagellatione, tecum acturus sum, deque eâ primùm nunc audiemus Joan. Picum, Mirandulæ Comitem, qui seculo abhinc uno ac dimidio vixit. Is lib. 3. contra Astrologos, cap. 27. de familiari quodam suo. « Vivit adhuc, inquit, homo mihi notus, prodigiosæ libidinis et inauditæ. Nam ad Venerem nunquam accenditur, nisi vapulet. Et tamen scelus id ita cogitat ; sævientes ita plagas desiderat, ut increpet verberantem, si cum eo lentius egerit, haud compos plenè voti, nisi eruperit sanguis, et innocentes artus hominis nocentissimi violentior scutica desævierit. Efflagitat miser hanc operam summis precibus ab eâ semper fæminâ quam adit, præbetque flagellum, pridiè sibi ad id officii aceti infusione duratum, et supplex à meretrice verberari postulat : à quâ quantò cæditur duriùs, eò ferventiùs incalescit, et pari passu ad voluptatem doloremque contendit. Unus inventus homo, qui corporeas delicias inter cruciatus inveniat ; et cum alioquin pessimus non sit, morbum suum agnoscit et odit. Hæc Picus ; ex quo rei meminêre Joan. Nevizanus, Silvæ nupt. lib. 1. num. 130. Thom. Campanella, loco adducto. Quod si animi non fallor, idem etiam cum Pici hoc familiari ille fuit, cujus Cælius Rhodiginus mentionem facit lect. antiq. lib. II, cap. 15, et ex Cælio Andreas Tiraquellus in lege connubiali 15, num. 5. Ita autem Cælius :

« Non multis ante annis vixisse quemdam in veneriis non gallinaceæ salacitatis, verùm ingenii stupendi maximè, quodque vix impetret fidem, ex adjuratissimis compertum est : qui quò pluribus affectus fuisset plagis, eò impetuosiùs ardentiùsque in concubitum ferebatur præceps. Fuit omninò mira res : nescires utrùm affectaret avidiùs verbera, an coïtum : nisi quod illorum mensurâ libidinis voluptas constabat. Proindè extentis precibus difflagellari exposcebat pridiè quàm id pateretur, flagello aceti asperitate obdurato. Quod si converberator lentiùs agere fortè visus, velut exstimulante rabie, conviciis incessebat : nec factum sibi satis arbitrabatur, ni inter cædendum sanguis se ostendisset. Unus, opinor, mortalium inventus, qui eodem impetu in supplicium ferretur, ac delicias : quique inter tormenta, sensuum titillationes, ac æstuantem pruritum vel expleret, vel incenderet. » Accedat his alius consimili naturâ præditus ex Othone Brunfelsio medico celebri : quem is, in Onomast. Med. in verbo coïtus, apud Monachiam, Bavariæ Ducum sedem, suo tempore vixisse, et cùm uxore res mariti agere nequiisse, nisi acriter antè flagris concisum, testatur.

Addo[89] exemplum, quod dum Lubecæ hic ago, contigit. Civis quidam Lubecensis, butyri et caseorum propolâ, in plateâ habitans, quæ à molendinis nomen invenit, præter alia facinora ob commissum adulterium ad magistratum delatus, caussâque cognitâ urbe excedere, ac solum vertere jussus fuit. Meretricula, cui is adsueverat, coram Senatoribus judicio criminali præfectis, quos vulgò die Gerichts Herren vocant, confessa est, nunquam illum acrius, quàm virgis prius secundum dorsum ab se difflagellatum, arrexisse, et virum se præstitisse : officio verò peracto, nisi denuò flagris cœsum, vix ultrà quidquam patrare potuisse. Adulter ipse idem primò quidem negare : seriò tamen et severè interrogatus, non inficias ire. Testes do ipsos judicii criminalis id temporis Senatus nomine præfectos, Thomam Storningium, et Adrianum Mollerum, amicos meos, etiamnum, ut nosti, superstites. Pauci insupersunt anni cum in primariâ confederati Belgii urbe, vir in non parvâ dignitate constitutus venerique ad modum deditus deprehensus fuit cum mulierculâ quadam consuevisse ; cum quâ tamen nisi flagellorum ictibus excitatus, vix aliquid patrare potuerit. Hic verò re ad magistratum delata, officio motus, pœnam dedit lasciviæ, diù que

[89] L’édit. de 1665. in-32, ajoute : verò et recens nuperumque.

Hæc fuit in toto notissima fabula vulgo.

Quibus exemplis, cum fidem, ut puto, derogare nec velis, nec possis ; videamus nunc tandem an aliqua monstrosæ hujus rei, ut videtur, reddi possit ratio. Si Astrologos consultum eas, rem omnem illi in astra referent, et cœlum accusabunt, quod peculiari occultoque influxu peculiarem ejuscemodi ac prodigiosam fere naturam hominibus aliquando conciliet. Damnatam nempe dicent, ut Picus ait, in hominis geniturâ Venerem, atque adversis ut alio modo minantibus radiis flagellatam, qua de re pluribus edocere nos satagit Franc. Junctinus, de judiciis nativit. cap. 6. Verùm cum cœlum et astra caussæ sint universales et quæ tam particulares effectus in uno atque altero individuo caussare nequeant, rejicit eas non immeritò Picus, et causam proximiorem quærit. Putat autem eam in familiari suo fuisse consuetudinem. Ita enim in narratione illa pergit : « A quo, diligenter tam insolitæ pestis caussam cum sciscitarer ; à puero, aïebat, sic adsuevi. Et me rursus consuetudinis caussam interrogante, educatum se cum pueris scelestissimis, addidit, inter quos convenisset hæc cædendi licentia, quasi pretio quodam, mutuum sibi vendere flagitiosâ alternatione pudorem. »

Ejusdem est sententiæ Cœlius, Pici ut historiæ, ita et opinionis in caussâ adsignandâ transcriptor ; cujus hæc verba : « Quod nec mirum minus est, non latebat hominem flagitii inusitata species, seque in eo execrabatur, ac sibi ipsi erat infestus. Cæterùm consuetudine depravatâ amplius prævalente, utebatur vitio, et improbabat. Irroborârat verò ea, radicesque egerat altiûs, quod ita erat assuetus puer, communicatâ stupri fœditate inter æquales, plagarum allectatione. Documento inde præsigni, quantum moribus inolescendis educationis possit ratio. Hæc illi. Ego verò non nego, consuetudinis vim esse magnam ; ac ferè in naturam eam abire, pridem me docuit Aristoteles, lib. de memor. et reminisc. cap. 3. et lib. 7. Ethic. cap. 10, et notavit Ennius ubi ait :

Usus longus mos est, ac meditatio crebra,
Hunc tandem assero naturam mortalibus esse.

Eleganterque ostendit Galenus, quantam vim et potentiam consuetudo in omnibus rebus habeat, lib. de consuetud. cap. 2 et 3, alteramque naturam vocat, lib. 2 de temper. cap. 4 et lib. 3 de simplic. cap. 18. Fortè etiam in Cœlii illo, aut Pici exemplo, successu temporis consuetudo aliquid ad rem facere potuit. At in altero Brunfelsii, aut quod ego commemoravi, caussa illa non procedet. Et cur alii ejusdem sodalitatis pueri, cum Pici familiari idem non passi sunt ? inquit Thomas Campanella superius adducto loco. Consuetudo enim particulariter tantùm aliquid caussat, atque in uno aut altero saltim individuo. Neque omnes isti quos recensuimus, ab ineunte ætate flagitiosâ illâ alternatione pudorem sibi invicem vindidisse aut flagris in Venerem primis ab annis se invitasse, verisimile est. Gratulamur nos Germaniæ nostræ, quod scelera ista perversæ Veneris, et puerorum contumeliæ, aut mutuæ alternæque marium inquinationes in ipsâ ferè ignorentur, aut ab aliquo fortè perpetratæ (si tandem exemplum reperias) severè flammis ultricibus puniantur. « Nihil tale novere Germani : et sanctius ad Oceanum vivitur, dicebat olim de majoribus nostris Quintilianus, Declamat. Pro milite Mariano, cujus pudicitiam tentaverat Tribunus ; quâ de re plura diximus in Comment. ad jusjur. Hipp. cap. 18.

Cum itaque nec astra, nec sola consuetudo in caussa sint, ob quam flagra libidinem concitent, videamus porro, num alia quæpiam subesse queat ; quam ut investigemus, utique paullo altius nobis res fuerit arcessenda. Sciendum igitur, flagellationem istam, virgarumque incussus, non alibi quam in dorso factos : quod et meretricula Lubecensis illa confessa est, et de cæteris æquè certum est. Neque enim partes illæ, quibus viri sumus, virgarum flagra et quidem ad sanguinis eruptionem, ferre queunt : et communiter flagra tergo sive dorso incutiuntur. Dorsi autem potissimam partem absolvunt lumbi. Pars nempe illa corporis, cujus fundamentum sunt quinque vertebræ, quæ post thoracis vertebras locatæ, ad os sacrum continuantur. Has musculi, et cum adipe cutis extrinsecus tegunt, intrinsecus musculi succingunt, quos Græci ψόας appellant. Iis porro incumbunt renes, dexter et sinister, unus in quoque latere, et quatuor ferè vertebrarum spatium suâ magnitudine occupant ; ac venæ cavæ arteriæque magnæ annectuntur. Tam à venâ autem cavâ, quam arteriâ magnâ, et insignia renes in se recipiunt vasa, quæ emulgentia vocant ; uterque nempe utrinque vas unum ; venam et arteriam : quæ per ramos deindè in ipsam eorum substantiam variè disperguntur. Dextra parte venæ cavæ, sub ipsa emulgente, oritur seminaria vena dextra, et eodem loco ex arteriâ magna, arteria seminaria utraque ad testiculum dextrum descendens. Parte sinistrâ, arteria seminaria ex magnæ arteriæ trunco, vena verò seminaria ex sinistrâ venâ emulgente profectæ, sinistro testiculo inseruntur. Nec desunt nervi, qui ex spinalis medullæ portione, in prædictis vertebris contenta, ad renes mittuntur, nec in eorundem tantum tunicas, sed substantiam quoque pertingunt. Ex ipsâ demum cavitate renum, ureteres producti vesicæ implantantur. Hæ partes omnes, ut unâ lumborum apellatione venire possunt : ita unum communemque etiam iis usum adsignari par erat, ut rectè statuit Marsil. Cagnatus, Variar Lect. lib. 4, cap. 7. In singularum quidem partium usum, ossium, musculorum, renum, vasorumque, sat accuratè anquisivere auctores, at quem in commune omnes conferant, insuper habuerunt investigare. Cagnatus omnes, quemque tamen suo modo, semini tum elaborando, tum ipsi generationis operi perficiendo, quod naturalissimum vocat Philosophus, lib. 2. de An. text. 35, dicatos censuit. Neque aliò videntur inclinare Hieron. Montuus Pract. part. 1, lib. 4, cap. ult. et è jurisconsultis vestris Andr. Tiraquellus, L. Connub. 15, num. 40, 41, 42. Atque id quidem non immeritò, nec temerè. Tale quid enim et lumbis, et renibus, ac lateribus, tum sacræ litteræ, tum antiquitas omnis, sivè sacros, sivè profanos scriptores consulas, unanimi consensu jam olim attribuerunt. Et sacræ quidem litteræ opus generationis lumbis non uno in loco deferunt, ut Genesios, cap. 35. vers. 11. Reges de lumbis tuis egredientur ; et apud Apost. Epist. ad Hebr. cap. 7, vers. 5. Filii Abraham, dicuntur, egressi de lumbis ejus ; et vers. 10, Levi in iisdem fuisse dicitur. Unde Basilius magnus comment. In Esaïæ cap. 16 in plerisque, inquit, scripturæ locis, lumbus sumitur pro genitalibus membris et Origenes, dum Homil. 1, in illud Psal. 37, v. 8. « Lumbi mei impleti sunt illusionibus : commentatur ; in lumbis, inquit, humanorum seminum receptaculum esse dicitur, ex quo illud genus indicatur peccati, quod per libidinem geritur. Et proverbium est apud Hebræos, ut lumbos præcingere, aut succingere, dicant pudicitiam servare et à libidine sibi temperare ; Hoc respectu Jehovah ad Jobum, Jobi C. 38, v. 3 et C. 40, v. 2. « Accinge sicut vir lumbos tuos, h. e. sicut vir fortis restringe luxuriam : ut in iis sit, inquit Isidorus, Orig. lib. 11, cap. 1, resistendi præparatio, in quibus libidini est usitata dominandi occasio. Confer Suidam in voce Psoa.

Huc trahit D. Hieronymus Comm. in Nahum, illud prophetæ c. II. v. 1. contemplare viam tuam, conforta lumbos, robora virtutem valdè. Uti et illud de Joanne Baptista, Matth. c. 3. v. 4. « Habuit zonam pelliceam circà lumbos suos. » Quem proindè nos imitari jubet Gregorius Nazians. Orat. 42. et Nicetas in comment. ibid. Neque aliter intelligendus Esaïas, cap. 32. vers. 11. Jeremias, cap. 1. vers. 17. D. Paulus ad Ephes. c. 4, vers. 14. Neque Salomo, qui de muliere forti et pudicâ ait : Accinxit fortitudine lumbos suos. Proverb. ult. vers. 17. Apud D. Petrum verò Epist. 1. cap 1. vers. 13. succinctum esse lumbos mentis, est luxuriam à cogitationibus arcere, ait Montuus loco laudato. Fallor etiam, an et Romani huc oculum intenderunt ? quando cinctum esse, modestiæ, disciplinæ, modestique animi putarunt argumentum, discinctum verò mores dissolutos notare : quâ de re plura dixi in Mœcenate. Hodiè in Gallis moris est, ut iis, quibus Apollinaris laurea tribuitur, fasciâ sericiâ, tanquam insigni quopiam lumbi succingantur. Eo Franc. Ranchinus Comm. in Jusjur. Hipp. castitatis neccesitatem in Medicis notari censet ; Zonam enim renum coërcitionem indicare, et effrenatæ lumborum cupiditatis abstinentiam. Hinc Dianam, castitatis Deam semper zonam gestare ab antiquis creditum : Hinc zonam solvere in verbis esse nuptis, et virginitatis imminutionem notare. Et rectè Aëtius, Tetrab. 1. serm. III. cap. 8. Veneris usum nocivum esse ait illis, qui lumbos aut renes habent imbecilles, atque idcircò Elumbes dicuntur. De iis est proverbium apud Eustathium in navium catalogo.

ὀσφὺν κατηγώς, ὥστε Μύσιος ὄνος
Lumbos solutus, tanquam asellus mysius :

quod Hadrianus Junius, cent 6. ad. 48 explicat de mollibus, effeminatis et elumbibus. Nec aliam ob causam Petronio in Satyrico lumbi soluti, sunt Venere enervati. Sed et podagricum se esse, inquit, lumborumque solutorum, omnibus dixerat. Tales Catullo Epigr. 16. sunt ;

Qui duros nequeunt movere lumbos.

quibus opponit Martialis lib. 5. Epigram. 79.

Lascivos docili tremore lumbos.

Et Auctor Carminis liberi fluctuantes lumbos. Carm. 18.

Ecquando Theletusa circulatrix
Crissabit tibi fluctuante lumbo.

Fluctuare enim est crebrò moveri, et ad exemplum fluctuum inquietari. Græcis est ῥικνοῦσθαι, Latinis crissare. Indè ρίκνωμα impudicæ saltationis genus. Quale est quod nostris hodiè moribus il Bergamasco vocamus et non nisi à personatis desaltari solet. De illo Juven. sat. II.

Plausu que probatæ
Ad terrum tremulo descendunt clune puellæ.

Arnobius libro 2 « lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios verteret et ultimum clunibus et coxendibus sublevatis, lumborum crispitudine fluctuaret. » Vide in epistolis græcanicis epistolam Megara ad Bacchidem de Thryallide, si lubet.

Et respicit huc Persius Sat. 1, ubi de lascivis versibus, et quæ libidinantem pruritum auditoribus excitant, ait :

Cum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Et Juvenalis Sat. 6, de tibiis Sacerdotum Bonæ Deæ :

Nota Bonæ secreta Deæ, cum tibia lumbos
Excitat, et cornu pariter vinoque feruntur.

Quare etiam Isidorus loco adducto lumbos ob libidinis lasciviam dicto vult, quod viris caussa corporeæ voluptatis in ipsis resideat.

Nicolaus Perottus, in Cornucop. planius à lubidine seu appetentiâ deducit. Esse enim lumbos à lubendo, insertâ M. litterâ, quod sæpè usu venit. Ita « cumbo à cubo, à pago, pango, à frago, frango, » ait doctissimus Matth. Martinius, in Lexico Etymol.

Atque ut lumbis, ita et renibus, lumborum parti, et quidem principi, si conformationem spectes, idem officium tribuitur. Hos enim ad generationis officium facere lib. II. Reg. innuitur, cap. 7, vers. 12. Filius qui egreditur de renibus tuis.

Undè Tertullianus lib. de carnis resurrect. vocat renes conscios seminis.

Hesychius Presbyter, quem corruptè Isicium vocant, Comment. in Levitic. lib. 1 « Renes, inquit, sunt coïtalium seminum ministeria : et mox : in renibus coïtalis operationis sunt semina. »

D. Augustinus enarrans Psalmi 7, v. II, scribit nomine renum delectationes Venerias intelligi. D. Hieronymus Comm. in Nahum Prophetæ, c. II. « Omnia, ait, opera, quæ ad coïtum pertinent, renum appellatione venire, » quod ferè repetit Comm. in Ezechiel. c. 16.

Verba insuper illa Jeremiæ, c. 17, vers. 10, et Apocalyps. c. II, vers. 20, scrutans renes et corda ; Nicolaus Lyra explicat : « examinans et puniens concupiscentias et cogitationes malas. Per cor nempe cogitationes, per renes in sacris litteris concupiscentiæ intelliguntur. Itaque Psalmog. Ps. 26, v. II. Deum rogat, ut renes ipsius et cor urat ; et ex ipso Ecclesia in Hymno illo. « Ure igne sancti Spiritus, renes nostros, et cor nostrum, Domine ; ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus. »

Et communiter Theologi per id, quod Exodi 12, vers. II, præcipitur iis, qui agnum paschalem comedebant, ut renes accingant, intelligunt refrænationem libidinis. »

Ausonius renibus uti, usurpavit pro libidini indulgere, Epig. 13. Utere rene tuo. Et vulgò joculari sermone nostratibus renes purgare dicuntur, qui Veneri litant.

Quæ causa est, cur Hippoc. lib. de morb. int. Aristoteles, Prob. sect. 6. Probl. II. Galenus lib 6. Epid. Comm. 6. Aëtius Tetrab. 1, serm. 3, c. 8. Avicenna lib. 3 fen. 8 tract. II, c. 11, plurimique Medicorum alii, Veneris usum nimium renibus obesse nos docuerunt. Hinc est, quod renes olim Veneri dicati erant.

Fulgentius enim lib. 3 Mytholog. in fabulâ Peleï et Thetidis, ex Democriti Phisyologiâ, memor libro refert Ethnicos, quod singulas partes in homine singulares Deos obtinere putarent, Jovi caput, Junoni brachia, Minervæ oculos, Neptuno pectus, cinctum Marti, renes Veneri, Mercurio pedes adsignasse.

Quod si etymologiam denique nominis et originationem inquisieris, Varroni, Romanorum doctissimo, ut vocat Quinctilian. Instit. orat. lib 10, cap. 1, renes dicti fuere ἀπὸ τοῦ ῥέειν, quasi rivi ab his obscœni humoris, puta seminis, oriantur, si Lactantio credimus, lib. de opific. Dei c. 14 et Isidoro, Orig. lib. 11, c. 1. Neque est, ut per obscœnum humorem urinam intelligas, quod quibusdam placere video. Explicans enim Varronem Isidorus, venæ et medullæ, inquit, tenuem liquorem desudant in renibus qui liquor rursus à renibus calore Venereo resolutus decurrit : quod de urina nemo sanus dictum adserat.

Et Hebræi renes à concupiscentia appellant duplici voce hebraicâ quæ significat, efflictim cupere. Et quia renes in lumbis ad latera sunt siti, hæc etiam ad Venerem et opus generationis facere, creditum fuit.

Hinc apud Ovidium lib. 1, Amor. El. 8, pudicissima illa fœminarum, ut credebatur, procorum vires probatura, et robustum latus, arcum ipsis proponit, jubetque νευρὴν ἐντανύσαι.

Penelope vires juvenum tentabat in arcu :
Qui latus argueret, corneus arcus erat.

Nec inficias it Penelope ipsa, in Carmine libero, Epig. 69 ad procos.

Nemo meo melius nervum tendebat Ulisse :
Sive illi laterum, seu fuit artis opus.
Qui quoniam periit, modovos intendite, qualem,
Esse virum sciero, vir sit ut ille meus.

Undè experiri latus Martiali. Lib. 7, Epig. 57, est Veneris periclitari vires.

Hinc El. 10 Ovidio lib. 2, Amor. lateri vires dare, est concitare in libidinem.

Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.

Et Apuleio lib. 8, industria laterum est potentia in rebus Veneriis : Fortissimum, ait, adducunt rusticanum, industriâ laterum atque imis ventris bene preparatum.

Juvenali verò et Ovidio lateri parcere, est à Venere temperare. Ita enim ille de Catamito, Sat. 6.

. . . Nec queritur, quod
Aut lateri parcas, nec quantum jussus anheles.

Hic verò, lib. 2, de arte :

Et lateri ne parce tuo : pax omnis in illo est.

Contrà Martiali lib. 11, Epig. 105, latus rumpere est Veneri nimiam operam dare :

Et juvat admissâ rumpere luce latus.

Et lib. 12, Epig. 98.

Rumpis, Basse, latus, sed in comatis.

Item Tibullo, aut si quis alius est auctor, in Iambis ad Priapum.

Et inquietus inguina arrigat tumor,
Neque incitare cessat usque dum mihi
Venus jocosa molle ruperit latus.

Petronius in Satyrico dixit latus convellere. Timebam, inquit, ne frater latus convelleret. Alibi etiam latera invalida, emerita, exfututa, defecta, et defessa, sunt Venere exhausta. Ovid. Amor. lib. 3, Eleg. 10.

Vidi ego cum foribus lassus prodiret amator.
Invalidum referens, emeritumque latus,

Catulus, Epigr. 7.

Cur non tam latera exfututa pandas ?

Priapus in Carmine libero, Epig. 15.

Ipsi cernitis : ex fututus ut sim,
Confectusque, macerque, pallidusque,
Defecit latus, et periculosam
Cum tussi miser expuo salivam.

Suetonius in vitâ Caligulæ c. 36. Valerius Catullus, consulari familiâ juvenis, stupratum à se Caligulam, ac latera sibi contubernio ejus defessa, vociferatus est.

Apuleius lib. 8. Diù vivas et Dominis placeas, et meis jam defectis lateribus consulas. Ex quibus omnibus tam clarè liquet, ut Plauti verbis hic utar :

Quam solis radii olim, cum sudum est, solent.

Neque novam esse opinionem, aut nuper natam, sed fundamentum habere in unanimi totius antiquitatis consensu, sacrarum etiam litterarum testimonio firmatam, lumbos, lumborumque partes, renesque ad generationis opus facere. Communis autem sententia, seu Doctorum opinio, ut jurisperiti tui loquuntur, Cassi, non potest totaliter esse falsa. Et probabilia sunt, inquit Aristoteles lib. 1, Topic. cap. 1. Text. 7, « quæ ita esse videntur aut omnibus aut plurimis, aut certè sapientibus ; atque iis, vel omnibus, vel plurimis, vel iis, quorum spectata et perspecta sapientia et qui hoc nomine clari et illustres sunt. » Quæ itaque ei rei subsit ratio, operæ pretium nunc porrò fuerit inquirere. Simul enim et caussam invenerimus, ob quam lumbis inflictæ plagæ et flagrorum verbera, libidinis sint incentivum.

Cagnatus quidem, et qui ipsi favere videtur, Montuus, rem omnem lumbis tribuit, quatenus ex iis constituntur partibus, quas paullo antè recensuimus. Ex vertebris nempe, musculis, renibus, venis, arteriis, nervis. Ita tamen ut venis nimirùm et arteriis seminariis principatum tribuat, ut quæ et materiam semini præbeant, albescentemque humorem, qui vel semen jam sit, vel mox futurus, in se contineant, et à se ad testes amendent. Atque ab hoc humore, in venis arteriisque turgente, seminis projiciendi prolubium ait excitari, et pollutiones nocturnas caussari, in iis præsertim, quibus ob decubitum dorsum vasa illa incalescunt. Bartholomæus Montagnana Consil. Med. 37 et Nemesius Philosophus, lib. de nat. hom. c. 27, renibus, parti lumborum, rem totem transcribunt, quod et Joh., Matthæus facit, Quæst. Med. 90. Garyopontus, medicus Ladinus, sequioris tamen ævi, lib. 3. Pract. c. 34, et nuper Cl. Dan. Sennertus, Præceptor olim noster, et amicus, dum in vivis erat, honorandus, Pract. lib. 3, part. 7, Sect. 1, c. 1. Petrus Laurenbergius in procestriis annotationibus anat. lib. 1, cap. 4, et colleg. anat. disp. 6, th. 17, et noster tandem Gasparus Hoffmannus, Inst. med. Nec tamen omnes illi eodem modo rem explicant.

Barthol. Montagnana quidem, examinans Avicennæ locum, lib. 18, fen. 3, c. de renibus et ren. calc. Subtiliter, aït, memorandum est, propter quid renum debilitas ab Avicenna dicatur causa defectus coïtus. Et postquam dixisset, materiam seminalem perfectionem adæquatam indipisci à testium temperie et facultate, subjungit ; materiam eamdem necessum habere prædisponi in membris superioribus, in quibus potentior sit vis digestiva, ut in hepate et renibus : in illo nempe remotius, in his proximius. Et prohindè concludit, impossibile esse semen verum generari, nisi membra illa, hepar nempe et renes, sint debitè complexionata et organizata in complexione et unitate suâ.

Nemesius verò salsedinem tantùm quamdam à renibus ad testes transmitti putat, quæ appetitum, aut pruritum potius, in genitalibus excitet, atque ita suo quodam modo ad Venerem faciat. Renes, inquit, sunt sanguinis purgamina, et ad coïtum fiunt causa appetitus. Nam venæ quæ in geminos delabuntur, per renes transmeant, et illinc acorem quemdam hauriunt appetitum irritantem eo modo quo sub cute genitus acor pruritum facit ; et quò geminorum pulpa cute est mollior, eò magis illi ab acore lancinati, furiosam ad egerendum semen irritant cupidinem. Neque aliud innuunt Isidori verba paullò antè adducta. Atquæ eadem ferè est Jo. Mathæi sententia, nisi quod reni sinistro hic plus tribuat, quam dextro. « Vena enim seminalis sinistra, inquit, emulgenti juxtà renem sinistrum implantata, sanguinem multa salsedine aquosa dilutum ad excitandam ὁρμὴν et generationis stimulum subministrat. » Laurenbergius in procestriis quidem in genere saltim renes ad generationem facere affirmat. In diputatione autem, quam dixi, non alio ferè modo se explicat, quam Matth. Garyopontus. Ait renes naturâ musculosos esse, et nervos ipsorum inhærere cavernis, quæ genicale semen contineant. Vim nempe σπερματοποιητικὴν ipsis renibus tribuit, atque ita tribuit : ut quodam modo in illis semen elaborari et contineri credat. Quæ sententia etiam est Cl. Sennerti, quamvis hic longè aliâ ratione eam proferat, et dilucidius mentem suam explicet, ac proximius ad αὐτοψίαν Anatomicam, quam Garyopontus qui non valdè ejus videtur fuisse peritus. A renibus nempe non stimulum saltim partibus genitalibus communicari, sed semen ipsum in iis elaborari, atque ab iisdem porrò transmitti censet Sennertus, quem sequitur Hoffmannus. L. C. Idque ex eo primùm Sennertus colligit, quod renes peculiare parenchyma habeant, à cordis substantia, ut adparet, non multùm differens, aut hepati potius simile, ut vult Aretæus, lib. 2, de morb. diut. c. 3.

Peculiari autem parenchymati, quæ Galeni est maxima, lib. 6 de decretis Hippocr. et Plat. peculiaris vis sanguinem elaborandi, ut cæterorum viscerum parenchyma, denegari nequit. Et latè probat medicus Kariesatos, Joan. Beverovicius, lib. de calculo renum et vesicæ, cap. 2. Deinde, cum vena emulgens venarum omnium à venâ cavâ prodeuntium sit maxima, et plus sanguinis renes advehant, quam iis requiratur alendis : arteria insuper amplior sit, quam seroso humori depurando sit opus, verisimile esse credit, naturam, quæ nihil frustra facit, vasa illa tantâ amplitudine numquam efformasse, nisi peculiarem finem spectasset. Quem quidem finem non alium esse concludit, quam sanguinis arteriosi ad renes delationem ut in ipsorum substantia cum sanguine venoso mixtus, et alteratus, semini generando materiam suppeditet, ad testes deinde transmittendam.

Maximè Sennerti sententiam illud confirmat, quod pro diversâ conformatione renum et vasorum renalium, in quibus aliàs valdè ludere solet natura, alii aliis, proniores sunt in libidinem, et ad perpetrandam magis fortes. Exempla habemus apud. Salom. Albertum in observationibus et Joan. Riolanum Antrop. lib. 2, cap. 27, qui Eorum libet cadaver masculum secuit hominis ultimo supplicio ob facinora affecti, in quo uterque se reperiisse scribit tres emulgentes in dextrum renem, venas verò spermaticas in utroque latere ex emulgentibus descendentes. Salom. Albertus ex hoc rectè colligit uberiorem seminis proventum et salacitatem inexhaustam, quaque vix satiari potuerit : dequâ hominem ipsum etiam paulò ante supplicium aït conquestum fuisse. Riolanus suum scribit totum in Venerem fuisse pronum, atque ob Trigamiam, quod tres viventes haberet uxores, strangulatum. Adde Philipp. Salmuth. Obs. Med. cent. 1. Obs. 23, qui duos ob rem veneream valdè infames secuit, in quorum posteriori renes maximi, ut ternos, immò quaternos alios humanos æquare possent. Pergit Sennertus et quærit, qui fiat, nisi sententia hæc admittatur, quod sapor ille, ac odor, qui in animalibus pluribus non castratis, per universum corpus diffunditur, maximè tamen in renibus percipiatur, ac potissimùm in animalibus adultis ; in novellorum ac teneriorum renibus, dum nondum fœminas ineunt, non reperiatur ? addit præterea ex Oribasio lib. 6. Collect. c. 38, ex retento semine renes male affici ; inter calidorum renum signa à Medicis recenseri propensionem ad libidinem, somnia libidinosa, et nocturnas in somno pollutiones ; qualitates insuper seminis ex renum constitutione Practicis deduci. Quemadmodum et renes calidos indicat prompta libido et salacitas, renes frigidos Veneris nullum ferè desiderium et appetentia.

Denique in gonorrhœâ lumbis ad renum regionem pro semine imminuendo aut alterando remedia adplicari, ex Aretæo docet, lib. 2 Chron. c. 7, et Alex. Tralliano lib. 9. c. 9.

Atque huic Sennerti sententiæ probandæ, adde quod Plinius habet, lib. 34, c. 18. Plumbum, alligatis lumborum et renum parti laminis, frigidiore naturâ inhibere impetus Veneris : additque exemplum : Calvum Oratorem vasa Veneria sponte naturæ erumpentia, usque in morbi genus, his laminis cohibuisse.

Adde Galenum lib. 5, de tuendâ valet. c. ult. lib. 6. de loc. adf. c. ult. et lib. 14, meth. med. c. 7, qui athletas similiter ad pollutiones nocturnas inhibendas, et Veneris impetus compescendos, laminas plumbeas adhibuisse scribit, et lumbis ceratum ex simplici rosaceo, cum aquâ frigidâ subacto, applicasse in priapismo. Cæl. Aurelianus. lib. 5. Tardar. pass. cap. 5, præter laminam plumbeam, spongias puscâ frigidâ infusas, ut loquitur, circumdandas suadet.

Adde Aëtium, qui cum Theod. Prisciano, lib. 2, c. 11, lumbis non tantum laminam plumbeam, et refrigerentia adhibet, sed decubitum etiam supinum damnat, ne partes lumborum incalescant, et malum inde augeatur, Tetrab. 1, serm. 3, c. 32 et 33.

Adde Oribasium, Synops. lib. 9. c. 39 et 40, et Paullum Æginetam, lib. 3, c. 55 et 56, quorum uterque idem statuit ; hic verò etiam urinas cientia medicamenta, in gonorrhœa prohibet, ne renibus in lumborum regione positis noceant.

Nec latuit hæc res Avicennam, qui lib. 3, fen. 18 cap. 9. inter signa renum extenuatorum, et exoletorum, ponit defectum coïtus ; et c. 11. caussam debilitatis renum inter alia facit frequentiorem coïtum, et c. 13, ad debilitatem renum corrigendam coïtus suadet abstinentiam.

Nec ignoravit Aaron, Medicus celebris apud Rhasen, lib. II. Contin. c. 5 qui aït : Si erectio veretri fuerit debilis, erit caussa ex hepate et renibus.

Et trahendus huc Aristoteles, qui animantia alia, præter hominem, gonorrhœa non laborare ideò putavit, quod in dorsum non decumbant, Probl. sect. 10, pr. 18. Contrâ equi generosiores, ubi ex insessoris subsultu lumbique renesque incalescunt, pronâ libidine feruntur in venerem. Nec videntur hanc rem ignorasse matronæ Athenienses, quæ in Thesmophorion festo (quando seorsim cubabant à viris,

Perque novem noctes Venerem tactusque viriles
In vetitis numerabant,

ut Ovidius loquitur lib. II. Metam. Fab. 11.)

Ex ἁγνῷ Latini viticem et agnum castum vocant, cubitus sibi sternebant. Vitex enim ille frutex est, seu arbuscula, libidini restinguendæ dicata. Igitur ejus folia dorso sibi sternebant, ut eo modo vim seminis generandi, libidinem concitandi in renibus, partibusque vicinis morarentur. Historiæ meminere Dioscor. lib. 1, c. 116. Plin. lib. 24, c. 9. Galenus, lib. 6, de simpl. med. fac. Ælian. de anim. lib. 9, c. 16.

Neque alia est caussa, ob quam renes animalium, et præcipuè hirci, ad coïtum.

Atque ab Aëtio partes quæ sunt circà renes Scinci, ad tentiginem fascini excitandam commendantur, loco adducto c. 35. Nisi quod analogiam quamdam habeant, et similitudinem cum renibus humanis, ob quam juvare eos credentur, et ad officium generationi destinatum excitare. Quemadmodum et iis, qui minus in venerem sunt prompti, inter alia medicamenta, unguenta calida, non partibus pudendis tantum, sed renum etiam regioni inungenda, prescribi solent ; et diuretica valida, ut cantharides, ac decubitus in dorsum imperari ; ut et renes hoc pacto incalescant ; et semen ac testes concitetur, ad qui in Venerem frigidi languent, reaccendantur. Undè Rhases lib. II. Contin. c. V. Quoties, inquit, fricantur lumbi cum medicinis calidis, veretrum crescet in erectione, et magnificabitur.

Et Misish Arabs, in Summâ apud eundem Rhasen ; Calefactio dorsi, ait, subvenit ad luxuriam : (h. e. facit irritandæ libidini) et sicut infrigidatio ejus et dormitio super folia frigida, diminuit luxuriam, ita calefactio auget in luxuriâ mirabiliter. Ex quibus omnibus primum hoc concludimus, facere quidem ad Venerem exercendam lumbos, ut ex partibus suis constituuntur, et cum primis venas et arterias, ut quæ materiam ac spiritum deferant, quod volebat Cagnatus ; præcipuum tamen organum esse renum παρέγχυμα, cujus beneficio semen primum incipiat elaborari, perfici deinde porrò, et æquabilitatem indipisci in vasis, quæ et Sennerti, ut patuit, et nostra est sententia. Nec tamen de nihilo est, quod Nemesius notabat cum Isidoro, et Matthæus insuper et Laurenbergius, salsedinem quandam, et serosam materiam simul semini communicari et tentigini excitandæ à renibus ad testiculos adimplaustrari, quod verbi ac ipsâ in re usurpat Papias Grammaticus, in Vocabulario.

Concludimus porrò, flagra dorso sivè lumbis inflicta, quia partes semini generando dicatæ, ac semen ad genitales partes deferentes, ab iis incalescunt, in Venere excitanda, aut libidine, multum posse. Undè non mirum extincti illos pudoris bipedes libidinisque abominandæ victimas, de quibus egimus, aut alios nimiâ Venere exhaustos, lumborum partibus defectis lumbisque solutis, à flagris remedium quæsivisse. Horum enim incussu partes refrigeratas verisimile est rursus incalescere, ac materiæ seminali fervorem conciliari, accedente præsertim partium verberatarum dolore, qui facit, ut uberiùs sanguis, spiritusque attrahantur ; donec calore ipsis etiam generationis instrumentis communicato, male feriatæ voluntatis desiderium expleatur, et naturâ etiam invitâ, atque ultra modum potentiæ suæ vi in flagitia adigatur. Hæc mea est sententia, mî Cassî.

At inquies, illi quidem, de quibus tu agis, abominandâ libidine exhausti, ut illicitam Venerem continuarent, porròque in eodem scelerum cœno se volutarent, remedium hoc usurparunt. Quæris autem ; postquam res ita habet, an non eodem non secus ac medicamentis aliis, citrà crimen ac reprehensionem uti is etiam possit, qui licitæ quidem Veneri addixit operam, latera tamen, et quæ præterea utramque hic paginam implere debebant, languidiora experitur, aut planè, ut Virgilii utar verbis, ex lib. 3 Georg.

Frigidus in Venerem senior, frustràque laborem
Jucundum trahit, et si quando ad prælia ventum,
Ut quondam in stipulis vanus sine viribus ignis
Incassum furit ;

ut creditricis etiam, non dicam debito, sed nec τῷ interesse saltim sit solvendo ? Quidni, verò amice Cassi ? Te quidem, remedii id genus ut usurpes minimè opus habere, juramento quinquagenario contendere paratus sum. Aliud nempe de te, qui medicus audio, atque hac in re ex artis præscripto judicare quidpiam aut possim, aut debeam, non falsus conjectator pridem præsumpsi. Aliud modo testatur nuptæ novellæ et musteæ uterum recenter verminans, testis omni exceptione major, et cui fides meritò arbitranda, cui felicem etiam justo tempore λύσιν Deum poscimus. Ut cum aliis idem communices remedium, si qui sint, qui opus habeant difflagellatore,

Qui validè intorto verbere terga secet,

nullos vetabo. Ἀφθόνους esse oportet non Μουσῶν tantum θύρας quod vulgò dici solet, sed ἰατρῶν maximè.

Invidentiæ enim crimen, ut Scribonius Largus aït in Epistolâ ad C. Julium Callistum, cum omnibus invisum esse debeat, tum præcipuè Medicis : in quibus nisi plenus misericordiæ et humanitatis sit animus, secundum ipsius professionis voluntatem, omnibus Diis et hominibus invisi esse debent.

Ego tamen in tui saltim gratiam, ὦ φίλον κάρα, cum ita volueris, animi mei sententiam liberius paullò tibi explicare volui. Tu boni qualia consule, et me tuum porrò ama, quod facis, jocisque innoxiis, qui in seria tamen ducunt ; veniam impertire et bene vale.

Lubecæ, Kal. sext. anno 1639.