WeRead Powered by ReaderPub
Academica cover

Academica

Chapter 18: BOOK I.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A series of dialogues examines Academic skepticism and the limits of human knowledge, weighing rival positions on certainty, probability, and assent while critiquing Stoic and Epicurean claims. The text combines philosophical argument, rhetorical analysis, and citations to investigate how much can be known, when probabilistic judgment is acceptable, and how to proceed intellectually under doubt. Its structure alternates argumentative exchanges with interpretive commentary, distinguishing subtle epistemological concepts and guiding readers through ancient debates about truth, evidence, and philosophical method.

'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...'

Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia reri et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse,

'O pietas animi ...',

si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo:

'Mater, te appello ...'

nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa:

'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem habere visis quam vigilantes fidem?

XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui:

'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,'

nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat 'cor sibi cum oculis consentire,' nonne ibidem incitato furore:

'unde haec flamma oritur?'

et illa deinceps:

'Incedunt, incedunt: adsunt, adsunt, me expetunt:'

Quid? cum virginis fidem implorat:

'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam

hanc vim, quae me excruciat!

Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant

cum ardentibus taedis.'

Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera:

'Intendit crinitus Apollo

arcum auratum, luna innixus:

Diana facem iacit a laeva.'

90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur? Apparet enim iam 'cor cum oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus.

91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non novit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.

XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus. Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus [non] habemus.—93. At vitiosi sunt soritae.—Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, ‛ησυχαζειν. Per me vel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque ad obscura progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, ut taceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad novem, verbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis et illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora. Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur—id autem appellant αξιωμα, quod est quasi effatum—, aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt? Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris an verum dicis? Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.

XXX. Sed hoc omitto. Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio: 'effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit'? Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contrario. 96. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? 'Si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis: lucet igitur.' Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis. Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.' Qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni? 'Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur.' Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? 'Si mentiris, mentiris: mentiris autem: mentiris igitur.' Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. 97. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet' cum dialectici sic statuant, omne, quod ita diiunctum sit, quasi 'aut etiam aut non,' non modo verum esse, sed etiam necessarium: vide quam sit catus is, quem isti tardum putant. Si enim, inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas. Cum hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici: totam enim evertit dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio—contraria autem ea dico, cum alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa potest esse, nulla vera est. 98. Mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? Cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: 'Si recte conclusi, teneo: sin vitiose, minam Diogenes reddet.' Ab eo enim Stoico dialecticam didicerat: haec autem merces erat dialecticorum. Sequor igitur eas vias, quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet,' verum esse ob eam causam, quod ita didici, omne, quod ipsum ex se conexum sit, verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris,' eodem modo [esse] conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi hoc, ne illud quidem iudicabo.

XXXI. Sed, ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista corruent universa. Nec vero quicquam ita dicam, ut quisquam id fingi suspicetur: a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens. Et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae iam dicam, sunt sumpta de primo. 99. Duo placet esse Carneadi genera visorum, in uno hanc divisionem: 'alia visa esse quae percipi possint, alia quae non possint,' in altero autem: 'alia visa esse probabilia; alia non probabilia.' Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere: qua re ita placere: tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset. Et sequitur omnis vitae ea, quam tu, Luculle, commemorabas, eversio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in iis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit. Sic, quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque, qui a vobis sapiens inducitur, multa sequitur probabilia, non comprehensa neque percepta neque adsensa, sed similia veri: quae nisi probet, omnis vita tollatur. 100. Quid enim? conscendens navem sapiens num comprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? Qui potest? Sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta, probo navigio, bono gubernatore, hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi, faciliorque erit, ut albam esse nivem probet, quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse, ne videri quidem. 101. Et quaecumque res eum sic attinget, ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus, habet animum, movetur mente, movetur sensibus, ut ei multa vera videantur, neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam: eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod, cuius modi hoc verum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt, longeque aliter se habere ac sensibus videantur.

XXXII. Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite, altero vestro perceptio et comprehensio tollitur. Quod est caput Epicuri? 'Si ullum sensus visum falsum est, nihil percipi potest.' Quod vestrum? 'Sunt falsa sensus visa.' Quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi.' Non concedo, inquit, Epicuro. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est: noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. 102. Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea, quae paulo ante dixi, notissima. Licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est: quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non videtur hoc satis esse vobis. Ne sit: illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: 'nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuum?' Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret. Accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C. Lucilium scripsit poëtam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum, eum, qui consul cum M. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere verbis—sunt enim mihi nota, propterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur—, sed scriptum est ita: 103. 'Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut aliae probabiles videantur, aliae contra: id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse.' Itaque ait vehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et certi notam. 104. Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem: uno modo, cum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli adsentiri: altero, cum se a respondendo, ut aut approbet quid aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id cum ita sit, alterum placere, ut numquam adsentiatur, alterum tenere, ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit. †Nec, ut placeat, eum, qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo, moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa, quibus ad actionem excitemur: item ea, quae interrogati in utramque partem respondere possimus, sequentes tantum modo, quod ita visum sit, dum sine adsensu: neque tamen omnia eius modi visa approbari, sed ea, quae nulla re impedirentur. 105. Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. Non enim lucem eripimus, sed ea, quae vos percipi comprehendique, eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.

XXXIII. Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo quidem expedito, soluto, libero, nulla re implicato, vides profecto, Luculle, iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens, de quo loquor, oculis quibus iste vester caelum, terram, mare intuebitur, isdem sensibus reliqua, quae sub quemque sensum cadunt, sentiet. Mare illud, quod nunc Favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur, mane ravum, quodque nunc, qua a sole collucet, albescit et vibrat dissimileque est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id eveniat, tamen non possis id verum esse, quod videbatur oculis, defendere. 106. Unde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? meminisse visa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est? Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata. Vera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum, etiam si comprehensio perceptioque nulla sit. 107. Quid fiet artibus? Quibus? Iisne, quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis, quae tantum id, quod videtur, secuntur nec habent istam artem vestram, qua vera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo, quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est. Cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum [responsa], auspicia, oracula, somnia, vaticinationes, seque ab adsensu sustineat: quod is potest facere vel de iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc, cum voles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non impeditam sequi? 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri oportet in quo sit etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi: tolli autem omnia, si visa tollantur.

XXXIV. Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed brevi res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente? 109. Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi. Iam istuc te quoque impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.

Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, 'pressius.' Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium. Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem: cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum, perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110. Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non habet, utitur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. 111. Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi—nec mirum: in primis enim est nobilis—, qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. Cum enim sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. Non facimus. Nam tam vera quam falsa cernimus. Sed probandi species est: percipiendi signum nullum habemus.

XXXV. 112. Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. Cum sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, 'quod impressum esset e vero,' neque adhiberet illam magnam accessionem, 'quo modo imprimi non posset a falso,' cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam, si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante: nunc quid facere possum? 113. Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est: 'tale verum quale falsum esse non possit.' Nihil eius modo invenio. Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit: vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Ut omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. Ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

XXXVI. 114. Illud ferre non possum. Tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam. Atqui ita dicas necesse est. 115. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo? qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola, si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.

116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit: liniamentum sine ulla latitudine [carentem]. Haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget et disciplinam? Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio.

XXXVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit: is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra, sed ea, quae ex eo orirentur, definita: gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente divina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura: Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur: Leucippus, plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris: Empedocles haec pervolgata et nota quattuor: Heraclitus ignem: Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur: ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. 119. Quamcumque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

XXXVIII. Sint ista vera—vides enim iam me fateri aliquid esse veri—, comprehendi ea tamen et percipi nego. Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles, qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum, ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit, cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur. 120. Ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est? Cur deus, omnia nostra causa cum faceret—sic enim voltis—, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa ac perniciosa terra marique disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia. Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121. Negas sine deo posse quicquam. Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris: sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura, nec, ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore. Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit—quod cui non accidit?—extimescere ne id iure evenerit? Nec Stratoni tamen adsentior, nec vero tibi. Modo hoc, modo illud probabilius videtur.

XXXIX. 122. Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? 123. Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos αντιποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moveri: quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124. Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit, quae venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus? Si est, tresne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore—quod intellegi quale sit vix potest—et, quidquid est, mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dicuntur. Horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.

XL. 125. Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis fui. Urguebor iam omnium vestrum convicio. Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? et, ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus, sic innumerabilis paribus in locis isdem esse nominibus, honoribus, rebus gestis, ingeniis, formis, aetatibus, isdem de rebus disputantis? et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere? Tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus. Nihil sentire est melius quam tam prava sentire. 126. Non ergo id agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, vide ne impudenter etiam postules, non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. Nec enim divinationem, quam probatis, ullam esse arbitror, fatumque illud, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo, atque haud scio an ita sit.

XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem—ipse enim hic radiatus me intueri videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui—vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, cum physica ista valde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores videantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat, quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi.

XLII. 129. Sed quod coeperam: Quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur: qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Omitto illa, quae relicta iam videntur, ut Herillum, qui in cognitione et scientia summum bonum ponit: qui cum Zenonis auditor esset, vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes, quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici philosophi nominabantur. Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus, a quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum et simile et idem semper. Hic quoque multa a Platone. A Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie, qua verum cerneretur, Herilli similia, sed, opinor, explicata uberius et ornatius. 130. Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium: in mediis ea momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit. Huic summum bonum est in his rebus neutram in partem moveri, quae αδιαφορια ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae απαθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec nunc videamus, quae diu multumque defensa sunt. 131. Alii voluptatem finem esse voluerunt: quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit: vacare omni molestia Hieronymus: hoc idem cum honestate Diodorus: ambo hi Peripatetici. Honeste autem vivere fruentem rebus iis, quas primas homini natura conciliet, et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici nunc proxime videntur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus iis, quas primas natura conciliavisset. Honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

XLIII. 132. Iam illud perspicuum est, omnibus iis finibus bonorum, quos exposui, malorum finis esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar: modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat: 'Quemlibet, modo aliquem.' Nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. Licetne—omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem—per ipsum Antiochum? qui appellabatur Academicus, erat quidem, si perpauca mutavisset, germanissimus Stoicus. Erit igitur res iam in discrimine. Nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae. Utrumque non potest. Est enim inter eos non de terminis, sed de tota possessione contentio. Nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident, de omni vitae ratione dissident. Non potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter. Si Polemoneus, peccat Stoicus, rei falsae adsentiens—nam vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum—: sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos et Peripateticos dicenda. Hic igitur neutri adsentietur? Sin, inquam, uter est prudentior? 133. Quid? cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his, quos amat, Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria. At hoc Antiocho vehementissime displicet. Liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide, inquit: statue aliquando quidlibet. Quid, quod quae dicuntur et acuta mihi videntur in utramque partem et paria? nonne caveam ne scelus faciam? Scelus enim dicebas esse, Luculle, dogma prodere. Contineo igitur me, ne incognito assentiar: quod mihi tecum est dogma commune. 134. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. Quid Antiochus? Etiam, inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille, qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic, qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse, partim etiam necessaria. Sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente. Et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala, tamen eum, qui in his omnibus sit, beatum fore censeat, si sapiens sit. Distrahor: tum hoc mihi probabilius, tum illud videtur, et tamen, nisi alterutrum sit, virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

XLIV. 135. Quid? illa, in quibus consentiunt, num pro veris probare possumus? Sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia efferri. Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa, numquam timere, numquam dolere? Sapiensne non timeat, si patria deleatur? non doleat, si deleta sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero, Antioche, minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint ab Academia vetere decreta, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent? Mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. Legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu. Est enim non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad verbum ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas: metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae, ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant, recte secusne alias viderimus. 136. Atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam irruperit nescio: illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant: sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παραδοξα nominantur, sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? hos enim quasi eosdem esse voltis. Illi umquam dicerent sapientis solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo, solum civem, solum liberum? insipientis omnis peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbis quidem aut civitatis, nisi quae essent sapientium? 137. Haec tibi, Luculle, si es adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia: mihi autem bono modo, tantum quantum videbitur.

XLV. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss. praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: 'Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non sum: nec haec urbs nec in ea civitas.' Tum ille: 'Huic Stoico non videris.' Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret. Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. 138. Vos autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime voltis. Quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum: circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque: nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi. 139. Sit sane ita—quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius—, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur. Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo. Revocat virtus vel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur. Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur. Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et gravis et recta ratio mihi obversetur? Tu, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?

XLVI. 140. Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes: quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis. Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant, nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere: fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. 141. Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? Tam moveor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaveris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

142. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur: aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii: aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit. Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. 143. Num quid horum probat noster Antiochus? Ille vero ne maiorum quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam.

XLVII. Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident? In hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, 'si dies est, lucet,' quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt? 144. Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint, facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse dicatis: deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos, qui adestis, pertinent. Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. Quo modo? inquies: nos enim defendimus etiam insipientem multa comprehendere. 145. At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam, cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum,' inquiebat, 'huius modi est.' Deinde, cum paulum digitos contraxerat, 'adsensus huius modi.' Tum cum plane compresserat pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat: qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, καταληψιν imposuit. Cum autem laevam manum adverterat et illum pugnum arte vehementerque compresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. Sed qui sapientes sint aut fuerint ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua villa nos esse. 146. Num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter: illa subtilius. Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam vim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci: ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare 'ex sui animi sententia' quemque voluerunt, deinde ita teneri 'si sciens falleret,' quod inscientia multa versaretur in vita, tum, qui testimonium diceret, ut 'arbitrari' se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut 'videri' pronuntiarentur.

XLVIII. 147. Verum, quoniam non solum nauta significat, sed etiam Favonius ipse insusurrat navigandi nobis, Luculle, tempus esse et quoniam satis multa dixi, est mihi perorandum. Posthac tamen, cum haec quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus, de obscuritate naturae deque errore tot philosophorum, qui de bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant, ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobilis disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt. 148. Tum Lucullus: Non moleste, inquit, fero nos haec contulisse. Saepius enim congredientes nos, et maxime in Tusculanis nostris, si quae videbuntur, requiremus. Optime, inquam, sed quid Catulus sentit? quid Hortensius? Tum Catulus: Egone? inquit, ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientem existimem, sed ita, ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod comprehendi et percipi possit: qua re εποχην illam omnium rerum non probans, illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior. Habeo, inquam, sententiam tuam nec eam admodum aspernor. Sed tibi quid tandem videtur, Hortensi? Tum ille ridens: Tollendum. Teneo te, inquam: nam ista Academiae est propria sententia. Ita sermone confecto Catulus remansit: nos ad naviculas nostras descendimus.


NOTES.

BOOK I.

§§114. Summary. Cic., Varro and Atticus meet at Cumae (1). Cic., after adroitly reminding Varro that the promised dedication of the De Lingua Latina is too long delayed, turns the conversation towards philosophy, by asking Varro why he leaves this subject untouched (2, 3). Varro thinks philosophy written in Latin can serve no useful purpose, and points to the failures of the Roman Epicureans (46). He greatly believes in philosophy, but prefers to send his friends to Greece for it, while he devotes himself to subjects which the Greeks have not treated (7, 8). Cic. lauds this devotion, but demurs to the theory that philosophy written in Latin is useless. Latins may surely imitate Greek philosophers as well as Greek poets and orators. He gives reasons why he should himself make the attempt, and instancing the success of Brutus, again begs Varro to write on philosophy (912). Varro putting the request on one side charges Cic. with deserting the Old Academy for the New. Cic. defends himself, and appeals to Philo for the statement that the New Academy is in harmony with the Old. Varro refers to Antiochus as an authority on the other side. This leads to a proposal on the part of Cic. to discuss thoroughly the difference between Antiochus and Philo. Varro agrees, and promises an exposition of the principles of Antiochus (13, 14).

§1. Noster: our common friend. Varro was much more the friend of Atticus than of Cic., see Introd. p. 37. Nuntiatum: the spelling nunciatum is a mistake, cf. Corssen, Ausspr. I. p. 51. A M. Varrone: from M. Varro's house news came. Audissemus: Cic. uses the contracted forms of such subjunctives, as well as the full forms, but not intermediate forms like audiissemus. Confestim: note how artfully Cic. uses the dramatic form of the dialogue in order to magnify his attachment for Varro. Ab eius villa: the prep is absent from the MSS., but Wesenberg (Em. M.T. Cic. Epistolarum, p. 62) shows that it must be inserted. Cic. writes abesse Roma (Ad Fam. V. 15, 4), patria (T.D. V. 106) etc., but not abesse officio (De Off. I. 43, where Wes. alters it) or the like. Satis eum longo intervallo: so all the MSS.; but Halm, after Davies, reads se visentum for satis eum, quoting Ad Att. I. 4, Madv. tum for eum (Baiter and Halm's ed. of 1861, p. 854). The text is sound; the repetition of pronouns (illum, eum) is quite Ciceronian. The emphatic ille is often repeated by the unemphatic is, cf. T.D. III. 71, and M.D.F. V. 22. I may note that the separation of satis from longo by the word eum is quite in Cicero's style (see my note on 25 quanta id magis). Some editors stumble (Goerenz miserably) by taking intervallo of distance in space, instead of duration in time, while others wrongly press satis, which only means "tolerably," to mean "sufficiently." The words satis longo intervallo simply = "after a tolerably long halt." For the clause ut mos, etc., cf. De Or. II. 13.

§2. Hic pauca primo: for the omission of locuti, cf. the very similar passages in D.F. I. 14, III. 8, also my note on 14. Atque ea: Halm brackets ea, quite needlessly, for its insertion is like Cic. Ecquid forte Roma novi: Roma is the ablative, and some verb like attulisset is omitted. (So Turnebus.) To take it as nom., understanding faciat, is clearly wrong. Percontari: the spelling percunctari rests on false derivation (Corss. I. 36). Ecquid ipse novi: cf. De Or. II. 13. The MSS. have et si quid, bad Latin altered by Manutius. Istum: some edd. ipsum, but Cic. often makes a speaker use iste of a person who is present. Goer. qu. Brut. 125, De Or. II. 228. Velit: Walker reads velis with St Jerome. For quod velit = quod quis velit, cf. De Or. I. 30. In manibus: so often, cf. Cat. Mai. 38. Idque: MSS. have in the place of this quod with variants que, quae, qui, quo. Dav. gave quia, which was the vulgate reading down to Halm, who reads idque, after Christ. Ad hunc enim ipsum: MSS. have eum for enim (exc. Halm's G). Such a combination of pronouns is vainly defended by Goer.; for expressions like me illum ipsum (Ad Att. II. 1, 11) are not in point. Of course if quia be read above, eum must be ejected altogether. Quaedam institui: the De Lingua Latina; see Ad. Att XIII. 12.

§3. E Libone: the father-in-law of Sext. Pompeius; see Cæsar B. Civ. III. 5, 16, 24. Nihil enim eius modi again all MSS. except Halm's G. have eum for enim. Christ conj. enim eum; so Baiter. Illud ... requirere: i.e. the question which follows; cf. requiris in 4. Tecum simul: Halm's G om. tecum; but cf. De Or. III. 330. Mandare monumentis—letteris illustrare: common phrases in Cic., e.g. D.F. I. 1, T.D. I. 1, De Div. II. 4. Monumentis: this, and not monimentis (Halm) or monementis, is probably the right spelling; cf. Corss. II. 314. Ortam a: Cic. always writes the prep. after ortus; cf. M.D.F. V. 69. Genus: regularly used by Cic. as opus by Quintilian to mean "department of literature." Ea res: one of Halm's MSS. followed by Baiter has ars; on the other hand Bentley (if the amicus so often quoted in Davies' notes be really he) reads artibus for rebus below. The slight variation, however, from res to artibus is such as Cic. loves. Ceteris: the spelling caeteris (Klotz) is absolutely wrong, cf. Corss. I. 325. Antecedat: some MSS. give antecellat. a frequent variant, cf. De Off. I. 105

§4. Deliberatam—agitatam: Cic. as usual exaggerates the knowledge possessed by the personae of the dialogue; cf. Introd. p. 38, De Or. II. 1. In promptu: so II. 10. Quod ista ipsa ... cogitavi: Goer., who half a page back had made merry over the gloss hunters, here himself scented a miserable gloss; Schutz, Goerenz's echo expels the words. Yet they are thoroughly like Cic. (cf. De Div. II. 1, Cat. Mai. 38), and moreover nothing is more Ciceronian than the repetition of words and clauses in slightly altered forms. The reason here is partly the intense desire to flatter Varro. Si qui ... si essent: the first si has really no conditional force, si qui like ειτινες merely means "all who," for a strong instance see Ad Fam. I. 9, 13, ed Nobbe, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt. Ea nolui scribere, etc.: very similar expressions occur in the prologue to D.F. I., which should be compared with this prologue throughout.

§5. Vides ... didicisti: MSS. have vides autem eadem ipse didicisti enim. My reading is that of Dav. followed by Baiter. Halm, after Christ, has vides autem ipse—didicisti enim eadem—non posse, etc. Similis: Halm, in deference to MSS., makes Cic. write i and e indiscriminately in the acc. plur. of i stems. I shall write i everywhere, we shall thus, I believe, be far nearer Cicero's real writing. Though I do not presume to say that his usage did not vary, he must in the vast majority of instances have written i, see Corss. I. 738—744. Amafinii aut Rabirii: cf. Introd. p. 26. Definiunt ... partiuntur: n. on 32. Interrogatione: Faber saw this to be right, but a number of later scholars alter it, e.g. Bentl. argumentatione, Ernesti ratione. But the word as it stands has exactly the meaning these alterations are intended to secure. Interrogatio is merely the conclusio or syllogism put as a series of questions. Cf. Paradoxa 2, with T.D. II. 42 which will show that interrogatiuncula and conclusiuncula are almost convertible terms. See also M.D.F. I. 39. Nec dicendi nec disserendi: Cic.'s constant mode of denoting the Greek ‛ρητορικη and διαλεκτικη; note on 32. Et oratorum etiam: Man., Lamb. om. etiam, needlessly. In Ad Fam. IX. 25, 3, the two words even occur without any other word to separate them. For oratorum Pearce conj. rhetorum. Rhetor, however is not thus used in Cic.'s phil. works. Utramque vim virtutem: strange that Baiter (esp. after Halm's note) should take Manutius' far-fetched conj. unam for virtutem. Any power or faculty (vis, δυναμις) may be called in Gk. αρετη, in Lat virtus. Two passages, D.F. III. 72, De Or. III. 65, will remove all suspicion from the text. Verbis quoque novis: MSS. have quanquam which however is impossible in such a place in Cic. (cf. M.D.F. V. 68). Ne a nobis quidem: so all the MSS., but Orelli (after Ernesti) thinking the phrase "arrogantius dictum" places quidem after accipient. The text is quite right, ne quidem, as Halm remarks, implies no more than the Germ. auch nicht, cf. also Gk. ουδε. Suscipiatur labor: MSS. om. the noun, but it is added by a later hand in G.

§6. Epicurum, id est si Democritum: for the charge see D.F. I. 17, IV. 13, N.D. I. 73. Id est often introduces in Cic. a clause which intensifies and does not merely explain the first clause, exx. in M.D.F. I. 33. Cum causas rerum efficientium sustuleris: cf. D.F. I. 18, the same charge is brought by Aristotle against the Atomists, Met. A, 2. Many editors from Lamb. to Halm and Baiter read efficientis, which would then govern rerum (cf. D.F. V. 81, De Fato, 33, also Gk. ποιητικος). But the genitive is merely one of definition, the causae are the res efficientes, for which cf. 24 and Topica, 58, proximus locus est rerum efficientium, quae causae appellantur. So Faber, though less fully. Appellat: i.e. Amafinius, who first so translated ατομος. Quae cum contineantur: this reading has far the best MSS. authority, it must be kept, and adhibenda etiam begins the apodosis. Madvig (Emendationes ad Ciceronis Libros Philosophicos, Hauniae, 1825, p. 108) tacitly reads continentur without cum, so Orelli and Klotz. Goer. absurdly tries to prop up the subj. without cum. Quam quibusnam: Durand's em. for quoniam quibusnam of the MSS., given by Halm and also Baiter. Madv. (Em. p. 108) made a forced defence of quoniam, as marking a rapid transition from one subject to another (here from physics to ethics) like the Gk. επει, only one parallel instance, however, was adduced (T.D. III. 14) and the usage probably is not Latin. Adducere?: The note of interrogation is Halm's; thus the whole sentence, so far, explains the difficulty of setting forth the true system of physics. If quoniam is read and no break made at adducere, all after quoniam will refer to ethics, in that case there will be a strange change of subject in passing from quisquam to haec ipsa, both which expressions will be nominatives to poterit, further, there will be the almost impossible ellipse of ars, scientia, or something of the kind after haec ipsa. On every ground the reading of Madv. is insupportable. Quid, haec ipsa: I have added quid to fill up the lacuna left by Halm, who supposes much more to have fallen out. [The technical philosophical terms contained in this section will be elucidated later. For the Epicurean ignorance of geometry see note on II. 123] Illi enim simpliciter: "frankly," cf. Ad Fam. VIII. 6, 1 Pecudis et hominis: note on II. 139.

§7. Sive sequare ... magnum est: for the constr. cf. II. 140. Magnum est: cf. quid est magnum, 6. Verum et simplex bonum: cf. 35. Quod bonum ... ne suspicari quidem an opinion often denounced by Cic., see esp T.D. III. 41, where Cic.'s Latin agrees very closely with the Greek preserved by Diog. Laert. X. 6 (qu. Zeller, 451), and less accurately by Athenaeus, VII. 279 (qu. R. and P. 353). Ne suspicari quidem: for this MSS. give nec suspicari, but Madv. (D.F., Excursus III.) has conclusively shown that nec for ne ... quidem is post Augustan Latin. Christ supposes some thing like sentire to have fallen out before nec suspicari; that this is wrong is clear from the fact that in D.F. II. 20, 30, T.D. III. 46, N.D. I. 111, where the same opinion of Epicurus is dealt with, we have either ne suspicari quidem or ne intellegere quidem (cf. also In Pisonem 69). Further, ne ... quidem is esp frequent with suspicari (D.F. II. 20), and verbs of the kind (cogitari II. 82), and especially, as Durand remarked, at the end of sentences eg Verr. II. 1, 155. Notice negat ... ne suspicari quidem without se, which however Baiter inserts, in spite of the numerous passages produced from Cic. by Madv. (Em. 111), in which not only se, but me, nos, and other accusatives of pronouns are omitted before the infinitive, after verbs like negat. Cf. also the omission of sibi in Paradoxa 40. Si vero: this, following sive enim above, is a departure from Cic.'s rule which is to write sive—sive or si—sin, but not si—sive or sive—si. This and two or three other similar passages in Cic. are explained as anacolutha by Madv. in a most important and exhaustive excursus to his D.F. (p. 785, ed. 2), and are connected with other instances of broken sequence. There is no need therefore to read sive here, as did Turn. Lamb. Dav. and others. Quam nos ... probamus: cf. Introd. p. 62. Erit explicanda: for the separation of these words by other words interposed, which is characteristic of Cic., see 11, 17. I am surprised that Halm and Baiter both follow Ernesti in his hypercritical objection to the phrase explicare Academiam, and read erunt against the MSS., making illa plural. If erunt is read, erit must be supplied from it to go with disserendum, which is harsh. Quam argute, quam obscure: at first sight an oxymoron, but argute need not only imply clearness, it means merely "acutely". Quantum possum: some MSS. have quantam, which is scarcely Latin, since in Cic. an accusative only follows nequeo, volo, malo, possum, and such verbs when an infinitive can be readily supplied to govern it. For velle see a good instance in D.F. III. 68, where consult Madv. Constantiam: the notions of firmness, consistency, and clearness of mind are bound up in this word, cf. II. 53. Apud Platonem: Timaeus, 47 B, often quoted or imitated by Cic., cf. De Leg. I. 58, Laelius 20, 47, T.D. I. 64.