XXII
Rure ueni.
XXIII
ingluuies inquit sunt tori Vrsinus Daniel ingluuies tori inquit sunt Lion | Ingluuies sunt tori circa gulam qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas.
XXIIII
(ἀξιώματα) M. Varro alias profata alias proloquia appellat.
XXIIII L |
nichil VL |
αΖιωμα V |
huiusmodi L |
penus V |
nummantiam V numanciam L |
cedis dapnatus V |
“dicitur” ita V |
aut uerum] an uerum V |
αΖιωμα V | M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: proloquium est sententia in qua nihil desideratur. Erit autem planius quid istud sit, siexemplum eius dixerimus. ἀξίωμα igitur sine id proloquium dicere placet, huiuscemodi est ‘Hannibal Poenus fuit’, ‘Scipio Numantiam deleuit’, ‘Milo caedis dampnatus est', ‘neque bonum est uoluptas neque malum’. et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone sicuti dixi proloquium.
ϹΥΝΗμμενο αΖιωμα V om. L |
dicunt id alii L |
connexum V |
cõnexum V |
ambulat Plato ab alia manu suprascr. in L |
ϹΥμπεπαeτμενον V om. L |
eiusdemmodi VL eiusmodi uolgo |
collega V |
Mummi] mimi {*above first i: ‘, above second i: “} V |
mendatium bis V | Sed quod graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. id conexum tale est ‘si Plato ambulat, Plato mouetur’; ‘si dies est, sol super terras est’. item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel coniunctum uel copulatum dicimus, quod est huiusmodi: P. Scipio Pauli filius et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et conlega in censura L. Mummi fuit. in omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur.
illa que V |
istitem V |
greci ubique VL |
ΜeΖeιτΜeΝΟΝαξιωμα V om. L |
huiusmodi{*above m: ce} V |
neque bonum neque malum L |
diiunguntur V |
opposita que V |
diiunguntur V | nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero ‘et Hannibalem in Africa superauit’, quod est falsum, uniuersa quoque illa quae coniuncte dicta sunt propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt. est item aliud, quod graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. id huiuscemodi est: ‘aut malum est uoluptas aut bonum aut neque malum neque bonum est’. omnia autem quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. ex omnibus, quae disiunguntur unum esse uerum debet, falsa cetera.
erunt aut que VL |
disiuncta V adiuncta L |
que opposita VL |
sunt om. L |
se V |
παΡααιeΖeΥτΜeΝΟΝ V |
quo que VL |
sunt sed] ſ̅ed L |
contraria inter sese non sunt quoniam om. L |
contrarie dicuntur V |
que simul VL |
tempe V | quodsi aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue quam unum uera erunt aut quae disiuncta sunt non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, tum id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: ‘aut curris aut ambulas aut stas’. nam ipsa quidem inter sese aduersa sunt sed opposita eorum non pugnant, non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur, quae simul uera esse non queunt. possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
In summa constructionis eius caput collocauit, in quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui.
quirit * Varro ad Ciceronem * Fenestella quiritatur Keilius qui asteriscis lacunas quibus Liui et Varronis exempla periisse ei uidentur indicauit
de fenestella Mercklinus Philol. III p. 151. I. Poethius de Fenestella diss. Bonn. 1849 p. 6 | De fenestella quiritatur.
DE SERMONE LATINO AD MARCELLVM
LIBRI V
I
his om. BM |
omnium quae B omniumque AM omnium mg. codicis Charisi (cf. testimonia) nominumque Charisius Putschius Keilius |
inmutabili ne quicquam ABM inmutabilis est nec quicquam Charisium secutus Keilius |
traditur B |
quo accipitur M |
a om. M |
thechinicos M technos B |
erudit {*after t: curved line} M erudit AB |
par B pars AM |
consessione AM consesione B |
anchoram BM anachortam A aram Varro ipse scripserit cf. Char., l. s. | Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum romanam linguam. constat autem, ut adserit Varro, his quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum omnium, quae inmutabilis est, non quicquam aut minus aut plus tradidit nobis, quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est secundum technicos neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam, quem ad modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantumopinione secundum ueterum lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt, scientium.
audito A |
exillis A exillis corr. a manu alia in exilis M |
et om. BM |
scriptilis A scribalis M scripturalis B |
inscriptulis B | Vox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata est, aut confusa. articulata est rationali hominum loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus.
si qua A si q{*above q: a} B |
debent AB |
auctoritatem tanti uiri Putschius | Lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et si qua similia sunt, quo modo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem uiri consuetudinem factam.
esse credit B |
mille hominum ·II· B |
huce utroque opus mille B huic EI utroque coni. Vsener |
militiam B |
pilam in qua B |
quo ipse{*above e: o} tenues si B |
pila B |
qua iacimus ade͠e. pella ut plenus fiat B | Lucilius ubi I exile est per se iubet scribi, at ubi plenum est praeponendum esse E credit, his uersibus:
literę praeponi B totum hoc fragmentum Vsener correxit, ego p. 91n. erraui |
uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari B |
plurali om. B |
sonat B |
et ***] add. Vs. |
mitto emisimus libri |
ut add. B |
constant B |
et libri | quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero, debere I litterae E praeponi, in singulari uero minime, cum alioqui et non aliud in singulari, quam in plurali extrema syllaba sonet et * * *, ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto misi misimus. nisi aliam hic uult esse rationem [quod absurdum est], ut cum uerba quoque ex syllabis constent, at diuersa regula corrigantur.
nam quę nimium et commercium V |
reliquamus V |
mercirius V |
ut Ritschelius quaest. Varr. p. 29 et V |
Terentius Heaut. IIII 3, 21 | Mium et commircium per I antiquis relinquamus, apud quos aeque et Mircurius per I dicebatur, quod mirandarum esset rerum inuentor, ut Varro dicit. | item miis per I, non meis per E ut Terentius: at enim istoc nihil magis Syre miis nuptiis aduorsum.
speciem add. m. rec. in mg. B |
uideatur A |
quae (qua cod. Bern. 243) et Aeoli AB |
nostri] non A om. B |
terentius usu raro AB |
perscribit A |
VAV Ritschelius l. s. p. 27 ua AB | Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominator, quae duos apices ex gamma littera habere uidetur. ad huius similitudinem soni nostri coniunctas uocales digammon appellare uoluerunt, ut est notum uirgo. itaque in prima syllaba digamma et uocalem oportuit poni: ϝotum ϝirgo, quod et Aeolii fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare ita perscribit: VAV.
et non paret B |
urbs e pelobs B |
eiusdemmodi B |
in PIS excurrunt B |
pelobs pelopis B | Non caret quaestione etiam plebs et urbs et Pelops, quae Varro ita distinguit ut per B et S ea nominatiuo casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo reddant ut plebs plebis urbs urbis, ea uero per PS, quae similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant ut Pelops Pelopis.
Cretenses Ennius (dixit).
II
leues B leue sunt A leuae M |
procere A proceres BM |
gregulae BM |
proceres ABM |
gregulae M |
ymnos A ymnus B | Syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae graeculae, aliae durae aliae molles. asperae sunt ut trux crux trans, leues ut lana luna, procerae sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam ut facilitas, retorridae sunt quae mutam habent extremam ut hic hoc, barbarae sunt ut gaza, graeculae ut hymnos Zenon, durae ut ignotus, molles ut aedes.
ληριν in mg. ληρεῖν V |
latine sulco VP latina a lira id est sulco Ritschelius quaest. uarr. p. 29 |
existimatur V | Delirus placet Varroni, non delerus. non enim, ut quidam existimant, a Graeco tracta uox est παρὰ τὸ ληρεῖν sed est latina a lira id est sulco. itaque sicuti boues cumse a recto actu operis detorserint delirare dicuntur, sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant, per similitudinem translationis item delirare existimantur.
duas .l.l. habet AB |
sunt B erasum in A | Interuallum duas L habet, uallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo interuallum. Varro dicit interualla esse spatia, quae sunt inter capita uallorum id est stipitum quibus uallum fit, unde cetera quoque spatia dicuntur.
scribitur om. A |
secutus enim est ethimologiam B |
et accipit om. B |
quod loqui] quid loqui A qui loqui B |
narratio eraso priore r A | Narare per unum R scribitur, ut Varroni placet. secutus est enim etymologiam nominis eius, qua gnarus dicitur, qui scit et accipit quod loqui debeat. denique compositio uerbi ita scribitur: ignorare, quod non per duo R sed per unum scribitur. ideo et naratio unum R habere debet.
marcellium V |
editumum L editummum V |
edituum V editũum L | M. Varro in libro secundo ad Marcellum de latino sermone aeditumum dici oportere censet, magis quam aedituum, quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
quae greci L que greci VB |
enigmata VL enicmata B |
appallauerunt{*above second a: e} L |
minusne L minusque{*above ‘que’: ne} B minus V |
minus non sat scio Scaliger Virgilii append. p. 230 minus non sit sat scio L minus non sit sed scio VB |
an LVB at Hertzius |
eorum ut quondam VB eorum quod L |
audiui ipsi dicier ioui regi L audiui ipsi dicier ioui regi regi B audiui ipsi.......oui regi lacuna sex uel septem litterarum inter ipsi et oui V audiui dicier Ioui ipsi regi Scaliger |
uoluit V hoc aenigma Barthius aduers. XVI 22 sic scripsit: semel minus? non. bis minus? non. sat scio. | an utrumque? uerum. ut quondam audiui dicier e. q. s. |
nolet L noluit VB |
aput V |
quaereret VB |
in m. uarronis LB . ĭn. uarronis V |
mercellum L macellium V | Quae graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris ueteribus scirpos appellauerunt. | quale est:
III
distantias altitudinem L |
quantum ore L |
sit] si L |
altitudinem] ab altitudine L |
Crasitudo L |
spiratu corr. in spiritu L |
πνεῦμα δασὺ add. Albertus Zippmann om. L |
aspiranda L |
pingui res L |
aspiratu L | Scire oportet uocem sicut omne corpus tris habere distantias: longitudinem altitudinem crassitudinem. longitudinem tempore ac syllabis metimur, nam et quantum morae enuntiandis uerbis teratur et quanto numero modoque syllabarum unumquodque sit uerbum, plurimum refert. altitudinem discernit accentus, cum pars uerbi aut in graue deprimitur aut sublimatur in acutum. crassitudo autem in spiritu est, unde etiam graeci adspirationem πνεῦμα δασὺ appellant. nam omnes uoces aut aspirando facimus pinguiores, aut sine spiritu pronuntiando tenuiores.