41) Weil et Benloew l. l. p. 13 uerba § 23 p. 533 media quae 57 inter duas quasi limes est et infra § 24 p. 533 inter has est μέση, latine media, quia limes est per quam duae supradictae ultro citroque commeant ita intellexerunt, ut syllabas quae inter acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§ 21 p. 531) duxisse uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l. l. p. 63 hoc inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.
42) cf. Aristoxeni elem. harm. I uel potius περὶ ἀρχῶν α´ p. 18 Meib. (cf. Porphyr. ad Ptolem. harm. l. l. p. 257. G. L. Mahne diatr. de Aristox. p. 179 n. Westphal l. s. s. p. 41 sq. p. Marquard de Aristox. Tarent. el. harm. p. 33 sq.) λέγεται γὰρ δὴ καὶ λογῶδές τι μέλος, τὸ συγκείμενον ἐκ τῶν προσῳδιῶν, τὸ ἐν τοῖς ὀνόμασι. φυσικὸν γὰρ τὸ ἐπιτείνειν καὶ ἀνιέναι ἐν τῷ διαλέγεσθαι. Aristid. Quint. de mus. I p. 8 Meib.: τάσις δὲ ἐστι μονὴ καὶ στάσις τῆς φωνῆς. ταύτης δὲ εἴδη δύο ἄνεσις τε καὶ ἐπίτασις. ἄνεσις μὲν οὖν ἐστιν ἡνίκα ἂν ἀπὸ ὀξυτέρου τόπου ἐπὶ βαρύτερον ἡ φωνὴ χωρῇ‧ ἐπίτασις δὲ ὅταν ἐκ βαρυτέρου μεταβαίνῃ πρὸς ὀξύτερον. ἐκ δὴ τούτων τὰ γενόμενα τὸ μὲν βαρύτητα τὸ δὲ ὀξύτητα προςαγορεύομεν. cf. Sext. Emp. πρὸς μους. p. 756. 9 Bekk. Mar. Vict. IIII 2, 7 p. 2605 P. Dionys. Halic. de conpos. uerb. 11 p. 126 Schaef.: διαλέκτου μὲν οὖν μέλος ἑνὶ μετρεῖται διαστήματι τῷ λεγομένῳ διὰ πέντε ὡς ἔγγιστα‧ καὶ οὔτε ἐπιτείνεται πέρα τῶν τριῶν τόνων καὶ ἡμιτονίου ἐπὶ τὸ ὀξὺ, οὔτε ἀνίεται τοῦ χωρίου τούτου πλεῖον ἐπὶ τὸ βαρύ. οὐ μὴν ἄπασά γε ἡ λέξις ἡ καθ᾽ ἕν μόριον λόγου ταττομένη ἐπὶ τῆς αὐτῆς λέγεται τάσεως, ἀλλ᾽ ἡ μὲν ἐπὶ τῆς ὀξείας, ἡ δὲ ἐπὶ τῆς βαρείας, ἡ δὲ ἐπ᾽ ἀμφοῖν. τῶν δὲ ἀμφοτέρας τὰς τάσεις ἐχουσῶν αἱ μὲν κατὰ μίαν συλλαβὴν συνεφθαρμένον ἔχουσι τῷ ὀξεῖ τὸ βαρὺ, ἃς δὴ περισπωμένας καλοῦμεν, αἱ δὲ ἐν ἑτέρῳ τε καὶ ἑτέρῳ χωρὶς ἑκάτερον, ἐφ᾽ ἑαυτοῦ τὴν οἰκειαν φυλάττον φύσιν.
58 43) Ita scripsi pro codicis bamborio quod Vindobonenses in bomborio a βόμβος ductum mutare uoluerunt. βόμβυξ praeter phalaenam illam notissimam secundum Pollucem IIII 82. Hesych. u. βόμβυξ genus quoddam tibiarum, teste Polluce IIII 70. Pseudo-Arcad. p. 213 Schm. cl. Plut. quaest. symp. VII p. 317 A pars quaedam tibiarum est, quare diminutiuum, quamquam in hac significatione (bestiola est Aristoteli hist. anim. V 19, 24 al.) non occurrit quod sciam, eodem modo ac βόμβυξ pro tibiarum parte quadam usurpatum existimo, quae pars ut Arcadius l. s. et locus noster indicare uidentur eadem erat quam graeci plerumque κέρας, latini cornu uel corniculum nominabant. cf. Ouid, metam. XI 16. Hor. carm. I 18, 14. C. F. Heinrich ad Iuuen. VI 314. Aristotelis metaphys. N 6 p. 1093b3 scholiastam p. 832a45 recte explicuisse uix credo.
44) cf. Theophrastum in Porphyrii conm. in Ptolemaei harmonica ap. Ioh. Wallisium op. math. III p. 243 Ὁ γὰρ μακρότερος αὐλὸς βαρύτερος, ἐν ᾧ πλεῖον τὸ πνεῦμα περὶ ὃ πᾶν ἡ κίνησις. multa omnino huc facientia habes in Ptolemaei harm. I 2. 3 (l. l. p. 4 sq.) et Porphyrii conmentario in libri primi capita priora III p. 191 sq.—cf. Macrob. in somn. Scip. II 4, 5.
59 45) cf. turbatam Suidae de Tyrannionibus glossam cl. W. Drumann gesch. Roms V p. 85. I. Hasenmueller de Strabonis geogr. uita p. 23 sq. I. Bernays d. dialoge des Aristot. p. 31. 150. cum uero Ciceronis epistula a. u. DCCVIII scripta sit (cf. F. W. Fischer roem. zeitt. p. 297), male correxit Suidam M. Schmidt Philolog. VII p. 365.
60 46) De Epicharmo litterarum inuentore uid. Plin. VII 192. Villoison anecd. gr. II p. 187. Bekker anecd. gr. II p. 782. Cramer anecd. Oxon. IIII p. 400. cl. I. Franz elem. epigraph. graec. p. 21. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. LXIII. C. I. Grysar de Doriensium com. p. 157 sq. G. Bernhardy griech. litt. II 2 p. 461.
47) Alius erat Glaucus Rheginus uel Italus, Democriti Abderitae aequalis (Laert. Diog. VIIII 38) qui scripsit περὶ τῶν ἀρχαίων ποιητῶν τε καὶ μουσικῶν (Plut. de mus. 4 cl. uit. X orat. p. 833 D). cf. R. Volkmann praef. Plut. de mus. p. XII. E. Meier opusc II p. 159.
48) De nominibus Glaucus et Glaucon uid. M. Sengebusch. diss. Hom. I p. 208. cf. Ritschl de Oro et Orione p. 3 sq.—Aristot. rhet. III 1: τρίτον δὲ τούτων, ὁ δύναμιν μὲν ἔχει μεγίστην οὔπω δ᾽ ἐπικεχείρηται, τὰ περὶ τὴν ὑπόκρισιν ... δῆλον οὖν ὅτι καὶ περὶ τὴν ῥητορικήν ἐστι τὸ τοιοῦτον ὥσπερ καὶ περὶ τὴν ποιητικήν‧ ὅπερ ἕτεροί τινες ἐπραγματεύθησαν καὶ Γλαύκων ὁ Τήιος. ἔστι δὲ αὐτὴ μὲν ἐν τῇ φωνῇ, πῶς αὐτῇ δεῖ χρῆσθαι πρὸς ἕκαστον πάθος, οἷον πότε μεγάλῃ καὶ πότε μικρᾷ καὶ πότε μέσῃ. καὶ πῶς τοῖς τόνοις, οἷον οξείᾳ καὶ βαρείᾳ καὶ μέσῃ, καὶ ῥυθμοῖς τίσι πρὸς ἕκαστον., ut fortasse a Glauco Aristoteles mediam prosodiam transtulerit. Glauci artis meminit schol. Plat. Phaed. (p. 108 D) p. 234 Herm.: ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα τέχνη γραμμάτων, ἣν ἀνατιθέασι Γλαύκῳ Σαμίῳ, ἀφ᾽ ᾗς ἴσως καὶ ἡ παροιμία διεδόθη. cf. Zenob. II 91. hunc praue confudit scholiasta cum Glauco Chio, quem Herodot. I 25 (cf. Pausan. X 16, 1) σιδήρου κόλλησιν inuenisse dicit. (cf. Fr. Osann anecd. rom. p. 301.)
61 49) I. A. Fabricius bibl. gr. III p. 472 unum profert Athenodorum cuius περιπάτους Laertius Diogenes ter quaterue adhibuit.
50) Frustra fragmenta rhetorica exceptis quattuor ex Demetrii περὶ ἑρμηνείας (p. 191) quaeris in fragmentorum Theophrasteorum conlectione, quam nuper edidit F. Wimmer, qui quamquam aliorum sollertia se fructum esse praedicat, ne Schmidti quidem librum I s. l. nouit.
62 51) In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia (ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.
63 52) In libri rhetorici parte de elocutione (cf. L. Spengel nou. mus. rh. XVIII p. 492) tibias conmemorari posse non prorsus negem. illud autem quod ad accuratam disputationem spectat in libro de musica fuisse sane multo maiorem habet probabilitatem, quare transpositionem illam recipere non dubito.
64 53) De adspiratione infra disputabo.
54) In quo rerum conexu duo reliqua huius libri fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae syllabae longitudine in fenore (fr. 62) locutus ad originem huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715 sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318, posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum; solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.) saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis. neque e Varrone de l. l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l. l. VI 96 p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore Hypsicrate (cf. de l. l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458. M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.
66 55) Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est (cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr. z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse mihi uidetur, quam Osanno l. l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l. l. p. 55.
56) Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo, quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim, omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas, praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi constet, omnia 67 quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal (l. l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.) probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.
57) I p. 49 Meib.: μέτρον μὲν οὖν ἐστι σύστημα ποδῶν ἐξ ἀνομοίων συλλαβῶν συγκείμενον ἐπὶ μῆκος σύμμετρον. διαφέρειν δὲ τοῦ ῥυθμοῦ φασιν, οἱ μὲν ὡς μέρος ὅλου, τομὴν γὰρ ῥυθμοῦ φασιν αὐτὸ, παρὸ καὶ μέτρον εἰρῆσθαι, διὰ τὸ μείρειν ὅ σημαίνει μερίζειν. οἱ δὲ κατὰ τὴν ὕλην‧ τῶν γὰρ γινομένων ἐκ δυοῖν ἀνομοίων τοὐλάχιστον γεννώμενον τὸν μὲν ῥυθμὸν ἐν ἄρσει καὶ θέσει τὴν οὐσίαν ἔχειν‧ τὸ δὲ μέτρον ἐν συλλαβαῖς καὶ τῇ τούτων ἀνομοιότητι.
58) Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum (I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas Gaisford, 68 non inserendum esse: ‘partes ergo uersus, cum ea qua non coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his caedatur’.
59) Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15. 488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur, facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis uerbis de l. l. VII 36 p. 325 ‘antiquos poetas uates appellabant a uersibus uiendis ut de poematis 69cum scribam ostendam’. quamquam sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l. l. habet ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499 p. et Diomedes (p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse cui omnia reliqua debent.
60) Quo nomine etiam tetrametrum dactylicum in dactylum desinentem intellegunt Seruius l. s. s. et Victorinus II 2, 33 p. 2518 P. cf. Rossbach u. Westphal griech. metr. p. 42.
61) Non inprobabiliter quidem Ritschelius l. l. p. 36 suspicatus est plura Diomedem in capite de uersuum generibus p. 506 sq. Varroni debere, sed rationibus supra expositis obsecutus in eis quae conposui acquiesco.
73 62) Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini testimonium refert Ritschelius l. l. p. 33, in quo quamquam eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.
74 63) ‘Duo sunt quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant, quorum alterum est quod graeci ἠθικὸν uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem accommodatum, alterum, quod eidem παθητικὸν nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. illud superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum, hoc uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum rapide fertur sustineri nullo pacto potest’. cf. O. Iahn l. l. p. 108 sq.
75 64) De gramm. et rhet. 4: ‘ueteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones ethologias atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem’. ethologias pro codicum aethiologias uel ethiologias i.e. aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161, scripsit Beroaldus.
65) Idem habes apud Macrobium saturn. IIII 6, 17: ‘exclamatio, quae apud graecos ἐκφώνησις dicitur, mouet pathos. haec fit interdum 76 ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. ex poetae quidem persona est: Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae! (Verg. ecl. VIIII 28). Infelix! utcunque ferent ea facta nepotes ... (Aen. VI 823), crimen amor uestrum! (Aen. X 188) et alia similia. ex persona uero alterius Di capiti ipsius generique reseruent (Aen. VIII 484), Di talia Graiis instaurate, pio si poenas ore reposco! (Aen. VI 529), Di talem terris auertite pestem! (Aen. III, 620).
66) In exemplis autem interiectionum quae locum nostrum praecedunt nullae Varronis partes esse ostendunt Caeselli Vindicis Statili Maximi Pauli nomina adscripta.
77 67) Et totum quidem caput, retento igitur Rutili et Polybii testimonio a Varrone Gellium accepisse puto, cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 651. A. Krause uit. et fragm. hist. rom. p. 230. H. Nissen krit. untersuchgn. ueb. d. quell. d. Liu. p. 42 sq.
78 68) Vide Isidori orig. I 38, 1. 2. 3 siue adnotationem nostram ad fragmenta 65. 69. 64.
69) Locum a Probo apud Gellium VIIII 9, 9 (fr. 84) seruatum huc traxi propter singularem congruentiam cum Charisi loco p. 103, 26 (fr. 85). quare haec arte conexa et de communi origine uocabulorum caper capus (caballus) dictum fuisse credo. aliam capri etymologiam proposuit Varro de l. l. V 97 p. 99. rer. rust. II 3, 7.
70) Cum fragmenta 87. 88 de aduerbiorum formis plura in hoc libro tradita esse doceant ad eundem locum pertinere puto quae de usu coniunctionis quando Formianorum et Fundanorum (oppida ea in Latio esse scis), ubi pura latinitas cum postulet, apud Charisium ex Romano p. 111, 23 leguntur (fr. 90).—Praeterea apud Donatum in Terenti Eun. IIII 3, 7 Varro in Marcellum pro Varro in Varro ad Marcellum (fr. 82) scriptum esse conicio, quem locum Ausonius Popma (Varronis opera quae extant p. 153) incerto libro de lingua latina tribuit. de tali oratione enim nihil unquam auditum est obseruationemque quandam de obsoleta dicendi figura praesente legatis omnibus bene libro quinto aptam esse uides.
79 71) Hoc unicum uidetur fragmentum quod non Romano debuit Charisius. in codicis quidem Bernensis 123 fol. 21 excerptis legitur ut Comminianus dicit constat ergo latinus sermo, sed nihil inde efficiendum esse docet Henricus Keil praef. gramm. lat. uol. I p. XXXXVIII. Palaemonis potius est initium capitis XV (Char. p. 50), cf. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libris gramm. I p. 20. W. Christ philol. XVIII p. 124. muenchn. gel. anz. 1859 p. 220.
80 72) Proportionis ea scripsi pro eo quod codex Florentinus habet proportione a grece (i.e. proportioñ ea graece), ex quo effecit Spengelius de emend. rat. libr. Varr. de l. l. p. 13 proportione. ea graece cf. Gell. XV 9, 4 ἀνάλογον a graecis non declinari docuit idem ad Philodem. rhet. IIII col. XIII 10 in abhdlgn d. muenchn. acad. 1840 I p. 267.
73) Ibi natura plerumque significat declinationem naturalem quae 81 uoluntariae opponitur (cf. VIII 22 p. 409. X 51 p. 574), auctoritatem contra simul conprehendunt usus et consuetudo (cf. X 73 p. 585).
74) religio edidit Spalding religiosa habet Ambrosianus I, religio Bambergensis (de quo cf. C. Halm ber. d. muenchn. acad. 1863 p. 391). idem recte deleuit uel, quod in codice Bambergensi non legitur: sermo constat ratione uel uetustate auctoritate consuetudine.
75) Gelli caput e fonte graeco deriuatum esse ueri simile facit Theodosius p. 15, ubi eidem auctores recurrunt: ὁ δὲ Δημόκριτος καὶ ὁ Ἐπίκουρος καὶ οἱ Στωικοὶ σῶμα λέγουσι τὴν φωνὴν, ὅτι πᾶν ὃ ἔχει 82 ἐνέργειαν καὶ πάθος, ἤγουν δύναται δρᾶσαι καὶ παθεῖν, σῶμα ἐστιν‧ ὥσπερ ὁ σίδηροσ‧ πάσχει γὰρ οὗτος ὑπὸ πυρὸς, δρᾷ δὲ εἰς ἀνθρώπους καὶ εἰς τὰ ξύλα καὶ πέτρασ‧ εἰ τοίνυν ἡ φωνὴ καὶ δρᾷ καὶ πάσχει σῶμά ἐστιν‧ καὶ δρᾷ μὲν, ἡνίκα ἀκούοντες ἡμεῖς ἢ φωνῆς ἢ κιθάρας πρὸς τέρψιν ἐρχόμεθα. πάσχει δὲ ὡς ὅταν φωνούντων ἡμῶν πνευσῇ ἄνεμος καὶ ποιήσῃ ἧττον ἀκούεσθαι τὴν φωνήν. καὶ ἔτι πᾶν αἰσθητὸν σῶμά ἐστιν, οἷον τὸ ξύλον καὶ ὁ σίδηρος, ὁ λίθος καὶ τὰ ὅμοιοα‧ ταῦτα γὰρ αἰσθητά εἰσι καὶ τῇ ὁράσει ὑποπίπτουσιν. αἰσθητὸν τοίνυν καὶ ἡ φωνή ἐστι καὶ τῇ ἀκοῇ ὑποπίπτει‧ ἄρα ἡ φωνὴ σῶμά ἐστιν. καὶ ἐτι ἴδιον τοῦ σώματός ἐστι τὸ ποτὲ μὲν αὐξάνεσθαι, ποτὲ δὲ λήγειν ἡ οὖν φωνὴ ποτὲ μὲν αὔξεται ποτὲ δὲ λήγει‧ ἄρα σῶμά ἐστιν‧ ἐπὶ μὲν τῶν παιδίων βραχεῖά ἐστιν ἡ φωνή μικρῶν ὄντων‧ αὐξηθέντων δὲ μεγάλη‧ λήγει δὲ ἐπὶ τῶν ἀσθενούντων. καὶ ἔτι πᾶν τὸ ἀντιτυποῦν σῶμά ἐστιν, ὡς ἐπὶ τοῦ λίθου‧ καὶ γὰρ ἁπτομένων ἡμῶν τοῦτο ἀντιτυπία γινεται‧ τότε οὖν γίνεται ἡ ἀντιτυπία ὅταν εὑρεθῇ τι προςκροῦον‧ εἰ οὖν ἡ φωνὴ ἀντιτυπεῖ προςκρούουσα ταῖς ἀκοαῖς, ἅρα σῶμά ἐστιν. cf. Pseudo-Galen. hist. phil. XVIIII p. 310 sq. K. Plut. de plac. phil. p. 903 A. sq. Vitruu. V 3, 6.
76) cf. Laert. Diog. VII 56: πᾶν τὸ ποιοῦν σῶμά ἐστι, ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ τῶν φωνοῦντων. λέξις δέ ἐστιν ὥς φησι Διογένης, φωνὴ ἐγγράμματος, οἷον ἡμέρα ... τῆς δὲ λέξεως στοιχεῖα ἐστι τὰ εἰκοσιτέσσαρα γράμματα.
85 77) Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64 n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod moneam.
86 78) Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86) et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum (fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile intelleges.
79) Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.
80) Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit p. 2251: ‘recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus: historia, originatione quam graeci ἐτυμολογίαν appellant, proportione quae graece ἀναλογία dicitur’. historia quaerit quid auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit. consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465 P.
87 81) Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores suos ‘deflorauit’, ostendunt misera excerpta ex Velio Longo p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido additamento, quod bis ponere ei non longum erat.
82) Eidem igitur operi praeter locum de deliro (Velius Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long. p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284, quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.
88 83) Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.—Cum hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.: ‘Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, lac non debemus dicere sed lact. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari’. Caesaris enim praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.
90 84) Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): ‘Si huius' inquit ‘amici uel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin uero hei magnei, hei amicei casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus’. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius, praeterquam quod ille hii magnii hii amicii, hic hi magnei hi amicei habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium secutum esse docet idem Gelli caput.
91 85) Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil leguntur in cod. Bern. 330: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere litterę {*above ę: ·i·} praeponi in singulari uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant et diuersa regula corrigantur. uox et non suo loco ac littera ·i· omisso e (quod requiri uidit L. F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita fere uerba se habuisse uideantur:
|
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |
·i· extremę ·e· & non |
image from page 91 (footnote 85)
92 dicimus e. q. s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba extremę, et, non falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa et ad syllaba accommodata uoce extremę, uocabulum plurali et littera ·e· intercidit. praeterea autem aliunde, quod quid sibi uelit non adsequor, in aliter correxi. in extremis uerbis ut superuacaneum et pro et diuersa fortasse nec diuersa scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi tribuere mauis.
86) MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter autem dios pro deos antiquos pronuntiasse dixit in libro tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem di, a mium uocatiuum mi duxit.
87) Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15. Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen in opere, cui inscriptum erat περὶ τῆς παρὰ Ῥωμαίοις ἀναλογίας (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio confirmatur consensu illo cum Cornuto.
93 88) In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456 P. ceterum cf. Schneider l. l. p. 180 sq. Corssen l. l. p. 46 sq.
94 89) Cum uero praeterea e Varrone antiquos habam dixisse quod posteriores fabam proferatur, hoc non multum ab eis abesse uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39 Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695: ‘Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt ἀπὸ τῆς ὁρμῆς. nam posteritas in multis nominibus F pro H posuit’.
96 90) Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione accentibus e. q. s. agebatur.
91) Posidonii quoque περὶ λέξεως εἰςαγογήν (cf. I. Bake Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4) Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque Tarsensis scripsit περὶ λέξεως καὶ λεγομένων (Laert. Diog. VII 58), ubi λέξεως cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon. 253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, λέξεων cod. Laur. plut LXVIIII 28, qui peioris est notae.
99 92) Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare (p. 127, 31: ‘quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam auos pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta, haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant’. eodem modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251 P.
93) Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita tradit: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσι λεγομένων, quam pro genuina Dionysi (nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt l. s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l. s. 72 acceperunt Lehrs l. l. Schmidt l. l. p. 242, Schoemann l. s. p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii artem sequitur, non confirmatur.
100 94) Cf. eundem l. s. s. p. 530. 521. idem γραμματιστικὴν adpellat π. τοῦ θεοπόμπ. εἶναι τοὺς ὀνείρ. p. 652 παιδικὴν γραμματικήν. cf. schol. Dion. Thrac. p. 667, 17: καὶ ἡ γραμματικὴ δὲ κατὰ τὸν παλαιὸν ἐν δύο σημαινομένοις ἦν. τὴν μὲν γὰρ μικρὰν ἐκάλουν, ἥ τις ἦν τέχνη περὶ τοῦ γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν τὴν ἐγγράμματον φωνὴν τούς τε χαρακτῆρας τῶν γραμμάτων εἰδέναι καὶ τὰς συλλήψεις αὐτῶν ἤγουν τὰς συλλαβάσ‧ τὴν δὲ μεγάλην ἐκάλουν τὴν ἐπὶ τοὺς ποιητὰς θεωρίαν, ἥν τινα νῦν ἐξηγοῦνται οἱ γραμματικοῖ, καί ἐστιν αὕτη τέχνη θεωρητικὴ τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ λογεῦσιν. iam apud Platonem Euthyd. p. 276A γραμματιστὴς occurrit.
101 95) Non dubito quin eadem causa qua rhetores oratorum officia persecutos esse Spengelius docet nou. mus. rh. XVIII p. 493 hanc officiorum descriptionem grammatici excogitauerint.
102 96) Nisi probare pro δηλοῦν accipiendum esse et duas officiorum enumerationes ita fere ut in scholiis ad Dion. Thr. p. 659, 1 inter se coniunctas fuisse putas.
97) Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: τάχα δὲ ὡς φασὶν οἱ περὶ τὸν Ἀσκληπιάδην, καὶ αὐτὴ ἀπὸ μὲν γραμμάτων ὠνόμασται, οὐκ ἀπὸ τούτων δὲ ἀφ᾽ ὧν καὶ ἡ γραμματιστική, ἀλλ᾽ ἐκείνη μὲν ἀπὸ τῶν στοιχείων, αἵτη δὲ ἀπὸ τῶν συγγραμμάτων περὶ οἷς πονεῖται sequitur Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l. l. p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse constat (Sext. Emp. l. s. 72), post Myrleani tempora conscriptam esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat, quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant, facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus, seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio. Asclepiadem Myrleanum ‘primo ante Christum n. saeculo ita ut certe natales ante annum septuagesimum ponendi sint’ floruisse ostendit Lehrs l. s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.
103 98) Idem scholiasta p. 737, 22: ἐαν οὖν τὸ πάλαι τέσσαρα μέρη ἦν τῆς γραμματικῆς, πῶς νῦν ἕξ αὐτά φησιν ὁ Διονύσιος; τὸ ἓν ἐξ αὐτῶν ἐτμήθη εἰς τρία καὶ τὰ μὲν ἄλλα τρία γεγόνασιν ἕξ. τὸ ποῖον ἐτμήθη εἰς τρια̣; τὸ διορθωτικον. cf. p. 659. 671. 683. 728. E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec scripsit. ex tribus partibus enim, quas in διορθωτικῷ coniunctas esse dicit, prima (γλωσσῶν καὶ ἱστοριῶν ἀπόδοσις) omnino non ad διόρθωσιν sed ad ἐξήγησιν paullo plus quam apud Dionysium amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in διορθώσει usu nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionusiana orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus alio spectat. Dionusius enim in sua diuisione sex omnino partes praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.
104 99) Diom. p. 436, 10: ‘dictio est uox articulata cum aliqua significatione, ex qua instruitur oratio et in quam resoluitur; uel sic: dictio est ex syllabis finita cum significatione certa locutio, ut est dico facio’.
105 100) Steinthal l. l. p. 547 in Diomedis socordiam et neglegentiam nimis festinanter inuexit neque quid apud euro melioris esset notae excussit.
106 101) Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; praecipue illud ortum est e Varronis uerbis ex parte maiore, quae non recte intellexit Diomedes.
102) Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93), nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a fonte remotum, de libro Varroniano.
103) Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi, qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq. Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p. 303), ἀναγνώσεως explicatio cum librorum de sermone latino argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet.
104) Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59).
105) Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630.
109 106) In hoc loco (de l. l. VIII 45 p. 424 sq.) scribendo Spengelium et Augustinum ab eo laudatum sequor.
107) cf. W. Freund in Iahni annal. V 1832 p. 100. Ritschl nou. mus. rh. VII p. 606 sq. H. Wentzel symb. crit. ad hist. scr. rei metr. lat. p. 33. I. Vahlen anal. Non. p. 10. L. Mueller de re metr. poet. lat. p. 379. W. Corssen krit. beitr. z. lat. formenl. p. 578.
110 108) Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.: Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum. quod non uidetur 111 habere rationem. unde Donatus melius qui in duas partes in primo diuisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt personas, alia omnia quae non recipiunt personas infinita dicenda sunt; unde apparet quod infinita et minus quam finita et possessiua sunt. quod quam bene ad artem logicam accommodatum sit doceat Cledonius p. 1906: ‘minus quam finita sunt quae nec finita sunt nec infinita, nam iste et ipse et de praesentibus dicimus et de absentibus’.
109) Prisc. XIII p. 548: ‘stoici enim articulum et pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam infinita nomina uel relatiua,... finitum autem articulum dicebant idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera ratione solum pronomen est dicendum; ergo Romani quoque artium scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita dixerunt et infinita, nam articulos non habent e. q. s.'—aliter Dionysius Thrax p. 640 Bekk. cf. Apoll. de pron. p. 4 cl. M. Schmidt l. s. p. 513. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 119 sq.
110) Num ille huic classi adnumerauerit dubito cf. Diom. p. 329, 5: ‘qualitas finita in prima et in secunda persona est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita est, quae notat certum numerum et certum gestum dirigit ad certam personam ut ego. infinita est, quae certam non recipit personam sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod, minus quam finita est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse’. Seru. ad Don. p. 1785: ‘ille plerumque uariatur, nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est; si de absente dicatur, minus quam finitum est’.
112 111) His coniunctis testimoniis obsecutus sum, quamuis alia diuisio a Prisciano XII 1. tom. I p. 577 (cf. p. 575) prolata, secundum quam octo pronomina primitiua (ego tu ille ipse iste hic is sui), septem deriuatiua (meus tuus suus noster uester nostras uestras), reliqua quae uolgo hue referuntur nomina sunt, simplicior sit meliusque cum Dionysio (p. 640. 22) conueniat.
113 112) Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque 114 libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte et caute hic agendum esse doceat satis ampla de ex et ab scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit, et memoria aliorum statim in initio excerpti posita.
115 113) De generibus utroque loco tractandum erat et non dubitarem fragmentum illud grammaticae uindicare, nisi haud pauca Donati interpretes Plinio debere scirem, quem praecipue libris de lingua latina usum esse supra uidimus.
114) Pro articulo enim latini ad explendas octo partes interiectionem, a graecis aduerbio adnumeratam (cf. Dion. Thr. p. 642, 3. 11. 17) addiderunt, quam Varroni notam fuisse ostendit fr. 81.
118 115) Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr. antiq. libr. p. 10, Atticum, ad quem libri de uita populi romani (cf. H. Kettner de M. Ter. Varr. de uita p. r. lib. p. 2 sq.) missi erant, F. Osann (anal. crit. p. 67) Atteium (cf. Suet. de gramm. 10), quos refutauerunt I. G. Schneider de uita et script. Varr. p. 239. O. Mueller ad Varr. p. 264. Ritschl quaest. Varr. p. 25 sq. de Q. Axio (cf. rer. rust. III 2 sq.) cogitare uidetur B. ten Brink M. Ter. Varr. locus de urbe Roma p. 2, idemque proposuit L. Roth leben d. Varro p. 11 n. quibus ne credas cf. Lachmannum ad Lucr. IIII 727 p. 254 de Actio, quod legitur in Pompei codice Guelferbytano, et Attio disputantem.
119 116) Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller Polem. fragm. p. 62. praeterea de litterarum inuentione cf. sch. Dion. Thr. p. 781 sq. 1168 sq. Theodos. p. 1 sq. 10 sq.
120 117) Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et inconsiderantia Cn. Flauium, quem M. dicit, reliquas addidisse opinatur (cf. Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 7. S. W. Zimmern gesch. d. roem. priuatrechts p. 205 sq.). ingeniose subicit φιλεῖ γὰρ ὁ χρόνος ἐναμείβειν τὰ πράγματα, sed uereor ne tantundem stupor Lydorum.
122 118) Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l. s. p. 16), antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l. s. p. 15), V contra aliam atque Υ litteram, quia alium apud graecos sonum haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt.
123 119) Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII.
120) Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p. 27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55 Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277, ubi G. I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit, cf. O. Iahn Palam. p. 24.
124 121) Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum I 4, 5 p. 2456 P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram sed notam adspirationis tradidit.
122) Cuius libros III περὶ στοιχείων Laert. Diog. V 23 profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose Aristot. pseudepigr. p. 472. 534. praeterea occurrunt Pythodorus (cf. supra p. 119), Apion eiusque discipulus Apollonius Archibii, qui idem esse uidetur ac Messenius, περὶ ἀρχαίων γραμμάτων (sch. Dion. Thr. p. 484), Diogenes uel Diogenianus et Apollonius Dyscolus (Suid.).
125 123) Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in libro de nouis litteris, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga materia praesto erat inde ab Appio Claudio et Sp. Caruilio usque ad Ti. Claudi Caesaris litteras.
127 124) Ἄγγμα e coniectura ten Brinki l. s. scripsi cum nomen litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.
125) Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456 P.) Attius cum scriberet anguis angulus (anguies angules cod. Paris. 7539 Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l. s. p. 23) imponebat referenda sunt ad ea quae praecedunt consonantes litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam e. q. s. in quibus quaedam de scribendo nomine Tecmesa cum duobus S excidisse puto, a quibus ad formas Tecumesa et Tecmesa declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 81.
128 126) Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere iudicauit I. F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad Aen. I 292 Quirinum a κοιράνῳ, eundem Lydus a κυρίῳ ducit, et scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis usum esse (cf. Schultze l. l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut illud inde efficias.
127) Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua latina, de origine linguae latinae, ad Pompeium missum fuisse uoluit, L. Krahner l. s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum illum primum a Prisciano de origine l. l., in Pompei conmento ad Atticum, a Lydo πρὸς Πομπώνιον, quod pro πρὸς Πομπήιον scribit, uocari opinatur.
130 128) De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime disputauit I. F. Schultze l. s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen verm. schr. I p. 62 sq. C. Wachsmuth proleg. Lydi de ostentis p. XVIII. XXXVI. ipse de se uerissime iudicauit de magistr. I 23: καὶ πολλὰ ἄν τις τοιαῦτα συνάγοι κατὰ σχολήν, εἰ τυχὸν αὐτόν, οὐκ ἔχοντα ὅ τι πράττοι, ἀφρόντιδα συμβαίνει διαβιοῦν, καὶ τοιουτοις ὁποιοις ἐγο, καιπερ μυριαις συμπεπλεγμένος φροντίσιν, ἐναγρυπνῶ μωραίνων ἀθύρμασιν.
132 129) Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 M. Varro in libro de uerbis poeticis sumptus est.
130) Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l. l. VII 23 p. 308. Isid. XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 132 cf. VII 96 p. 372. p. 135 cf. V 20 p. 29. p. 138. 139 cf. VI 50 p. 226. Isid. I 26, 14. X 155. p. 141 cf. V 178 p. 178. p. 141 cf. V 40 p. 40. p. 142 cf. VI 79 p. 255. p. 143 cf. VI 11 p. 193. locum p. 145 e pluribus locis Varronianis conglutinauit V 173 p. 173. VI 11 p. 193 deque suo addidit saenus a sex.
133 131) Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec secuntur: et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed male uidetur dicere quod a principali traxit e, cum edo breuietur in prima syllaba. pro priore e habet codex Gudianus ae et scribendum est a, in omnibus enim his etymologiis exponitur unde a in diphthongo ae oriatur. quae uero secuntur sed male e. q. s. quidam adscripsit uerbis iam deprauatis.
134 132) cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina.
135 133) G. Boissier étude sur la uie et les ouvr. de M. T. Varron p. 130 errat cum scribit le de similitudine uerborum, qui était sans doute quelque traité sur les synonymes. ne uero mirere quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat aut refutare lubeat.
134) E Charisi uerbis pix singulariter dicitur ut ait Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III 450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras effecit grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F. G. Ottone Gissae 1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): pix gen. fem. ut Varro: Idaeasque pices. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O. Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H. p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.: calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius (Aen. XI 714): ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen. cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura quam, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis mentem non adsecutus est scriptor (cf. de x littera supra p. 124). 63 p. 31 O.: compago gen. fem., ut Varro: haec compages. 312 p. 99 H. p. 53 O.: stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas, cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class. auct. VII p. 581.