sic] sit AB |
nunquam A |
dubitatum ac secundo A dubitatum est ac secundo B |
consonanti B |
debere AB |
quia solus B |
quae adspirationem B quae ad adspirationem A |
conferat edidit Fornerius (Paris. 1588) conferet B confert A |
temptat B |
qu... uocalibus (quod corr.) B ut uocalibus A |
q̄q; A | H sicut in quaestione est littera sit necne: sic nunquam dubitatum, an secundo loco a quacunque consonante poni deberet, quod solus Varro dubitat. uult enim auctoritate sua efficere, ut H prius ponatur ea littera, cui adspirationem conferat, et tanto magis hoc tentat persuadere, quod uocalibus quoque dicat anteponi ut heres, hircus.
placet. h. littera B placet h litera A |
si pro loco B |
ipse intelligere debet inquit A |
debet Rhodum A |
non om. A |
rodum esse AB |
retorem. rethorem B | Varroni placet R litteram, si primo loco ponatur, non adspirari. lector enim ipse, inquit, intellegere debet Rodum, tamen etsi H non habet, Rhodum esse, retorem rhetorem.
de hac litera V |
cum his] ?? |
et reprendit] In reprendit V |
harenę ha:alicam {*above second a: h} et aliculam V |
existimet V |
et tam V | De H littera quaeritur quae se cum his aut inseruit uocibus aut praeposuit; inseruit, ut in his: uehemens reprehendit, cum elegantiores et ueementer dicant et reprendit secundum primam positionem. prendo enim dicimus non prehendo. at praeposuit, ut cum dicas: hostis harena halicam et haliculam, cum ab alendo possit alica dici, et aliculam existiment dictam, quod alas nobis iniecta contineat. hortus quoque non desiderabat aspirationem, quod ibi herbae oriantur id est nascantur, sed tamen a consuetudine accepit. et cohortes aeque a cooriendo ex eodem loco dictae sunt, et eam differentiam quidam esse uoluerunt, ut cohortes militum cum aspiratione a mutua hortatione dicantur. item nonnulli harenam cum aspiratione, siue quoniam haereat siue quod aquam hauriat, dicendam existimauerunt, aliis sine aspiratione uidetur enuntianda.
fercos f fircos V |
coleam V |
censent P |
gracchos V |
bocchus V | nos non tam per illas causas, quas supra proposuimus, quam propter originem uocis, siquidem, ut testis est Varro, a sabinis fassana dicitur: et sicut S familiariter in R transit, ita F in uicinam aspirationem mutatur. similiter ergo et hoedos dicimus cum aspiratione, quoniam foedi dicebantur apud antiquos. item hircos, quoniam eosdem aeque fircos uocabant. nam et e contrario, quam antiqui habam dicebant nos fabam dicimus. cilonem quoque et cocleam et cocleare sine aspiratione scribemus, et quicquid per consuetudinem aurium ita licuerit enuntiare. non enim firmum est catholicum grammaticorum, quo censent aspirationem consonanti non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus.
aspiratione B |
ueemens B |
quoniam ·i· non B |
quam alterius . {*above .: ferri} cum hoc B |
aspiretur B |
grẹco {*above ẹ: ae} aspirandum B |
enim eius] enim enim B |
utero eum Ritschelius quaest. uarr. p. 28 uterum B |
gessisset B |
nihilhominus B |
ratio exhi littere tenuntiandum B |
exiliter c P |
aspiretur B |
polichrum B | Peccant qui prehensus cum adspiratione scribunt, cum eam prima persona non habeat, et similiter uehemens, cum a ui mentis dicatur. quam quidam putant adiciendam, quoniam id non aliud putant esse quam altius mentem uehi id est ferri, cum huic uerbo sine dubitatione adspiretur. negat Varro etiam Graccho adspirandum, quoniam a gerendo sit cognominatus, matrem enim eius qui primus Graccus sit dictus, duodecim mensibus utero eum gessisse. et pulchrum quamuis in consuetudine adspiretur, nihilo minus tamen ratio exili littera C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam media adspiretur. quamuis Santra a graecis putet esse translatum quasi πολύχρουν.
184
Graccus et ortus sine adspiratione dici debere Varro ait et ortum quidem, quod in eo omnia oriantur, Graccum autem a gerendo, quod mater eius duodecim mensibus utero eum gestauerit, uel a gracilitate corporis ut quidam uolunt.
si] sed H = cod. Hamburgensis |
aritutate corr. in ariditate H aritate cod. Lips. saec. X |
herendo H |
ut suprascr. manu sec. in cod. Cassellano |
uidemus om. cod. Bernens. 363. suprascr. m. sec. in Cass. | Arena si ab ariditate dicitur non habet aspirationem, si ab haerendo ut in fabricis uidemus habet.
Pulchrum Varro adspirari debere negat, ne duabus consonantibusmedia intercedat aspiratio, quod minime rectum antiquis uidebatur.
natura est prosodie L |
qua] quae L |
probrie L |
omno {*above n: 3 dots} L |
fastigia corr. in fastigio L | In accentu materia locus et natura prosodiae breuissime conpraehensa sunt. nam materia esse ostenditur vox et ea quidem, qua uerba possunt sonare, id est scriptilis. locus autem syllaba, quoniam haec proprie uerbi pars est, quae recipit accentum. natura uero prosodiae in eo est, quod aut sursum est aut deorsum; nam in uocis altitudine omnino spectatur adeo ut, si omnes syllabae pari fastigio uocis enuntientur, prosodia sit nulla.
perispomen L |
uocauimus L | Athenodorus duas esse prosodias putauit, unam inferiorem, alteram superiorem. flexam autem, nam ita nostra lingua περισπωμένην uocamus, nihil aliud esse quam has duas in una syllaba.
aristarci L |
trax L |
alexandrios{*above o: u} a qui rodii L |
liricorum L |
baria noxian perispomenon L | Dionysius autem Aristarchi discipulus, cognomento Thrax, domo Alexandrinus, qui Rhodi docuit, lyricorum poetarum longe studiosissimus, tres tradidit quibus nunc omnes utuntur βαρεῖαν ὀξεῖαν περισπωμένην.
lucillus mitridatico L |
captam corr. in captum L |
munere corr. in murene L |
concesit L |
quo illo L |
fuit] sit L |
barian mesehenoxiant perispomenenat qui L |
peritum] potiorem L |
assequi] esse{*above e: a} qui L | Tyrannio uero Amisenus, quem Lucullus Mithridatico bello captum Lucio Murenae concessit, a quo ille libertate simul et ciuitate donatus fuit, quattuor scribit esse prosodias βαρεῖαν μέσην οξεῖαν et περισπωμένην. atqui memoriae proditum est hunc ante alios fuisse pronuntiatione peritum, quod nequaquam assequi potuisset, nisi tenore singularum uocum diligentissime perquisito.
redigit L corr. Endl. |
scientia et doctrina L scientiam. doctrina Endl. |
isque] eius quae L |
quodque L |
prodosia L |
dicendo ipsam] hic incipit Wasi (cf. supra p. 49) excerptum (= W) his uerbis:
Varro laudatus in Seruii Ms. Cap. de Accentib. pluribus pro Media Prosodia arguit, ipsa in natura nihil totum |
amarum et dulce longum et breue W et amarum dulcem longum et brebem L |
sit] est LW |
quoddam W |
querimus L | In eadem opinione et Varro fuit, qui in leges suas redegit accentuum scientiam et doctrinam, isque omnibus a se propositis euidentissimas affert probationes, ut id quoque pro media prosodia facit; dicendo ipsam naturam nihil facere totum, ubi non sit medium. ut enim inter rudem et eruditum, inter calidum et frigidum, amarum et dulce, longum et breue sit quiddam medium, quod neutrum est, sic inter imam summamque uocem esse mediam, ibique quam quaerimus prosodiam.
quenquam W |
potuisse L potius esse W |
cordarum L |
aut uoce quarum aliaue L alia uoce buccinarum assaue W |
mesen LW |
si W si si L |
illa quae LW |
chitera{*above e: i} aut quia aliquando L cithara auditur quia aliquanto W |
tatum corr. in totum L tantum W |
cum illam, quae etc., saepe totum non sentiat theatrum ci. Wachsmuth | neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit, nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum assaue uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset medium, minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non animaduertat, cum illum, qui in cithara aut tibia aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.
mese W mesae L |
musica W |
omnia initia W |
deinde W |
in quamuis W non quamuis L |
quod] quem LW |
centron LW |
fuit Weil et Benloew théor. gén. de l’accent. lat. p. 16 fluit LW |
succendere L |
eodem uenire Weil et Benloew l. s. eo deuenire LW |
quare utriusque L quantumuis W | Praeterea minus reliquis notam, primum quod ea sit principium aliarum ut μέση in musice initium cantionis, et omnium rerum initia semper obscura sint. dein quod omne medium in angustis non uideatur, ut punctum in quamuis magno orbe, quod uocant κέντρον. nullum esse corpus, ubi non sit medium, et omnem uocem corpus esse, omnem igitur uocem medium habere. quod enim fuit deorsum prius in medium succedere quam euolet sursum, et quodsursum est ante eodem uenire quam deorsum, quare utriusque compitum medium esse.
disputatam L |
locum est iterarae L |
barronem corr. in Varronem L |
relinquerunt L |
Haec Varro, qui plurimos W |
quoque L |
huius sibi fuisse autores commemorat W |
barro corr. in Varro L |
ioseum L |
philosofum theoprastum L |
ut henothorum corr. in athenothorum L |
prosodoam corr. in prosodiam L |
monotonon corr. in monotomon L | et multa praeterea latius in eam rem disputata profert, quae nunc nobis locus non est iterare. scire enim oportet rationis huius recens non esse commentum, sed omnium, qui ante Varronem et Tyrannionem de prosodia aliquid reliquerunt, plurimos et clarissimos quosque mediae huius fecisse mentionem, quos omnes sibi fuisse auctores Varro commemorat: grammaticos Glaucum Samium et Hermocraten Iasium; item philosophum Theophrastum peripateticum cui diuina facundia nomen adsciuit, nec non eiusdem sectae Athenodorum, summi acuminis uirum, qui quandam prosodiam μονότονον appellat, quae uidetur non alia esse quam media, licet diuerso uocabulo.
prosodosias L |
prosodiae sunt LW |
hiisce W |
ansimen himesip petamene cecasmen antanaca homenehc L
an simenhimes ip pentamene cecasmen antanaca homenech W |
desentit L |
uariam mesenoxian L | Nec desunt, qui prosodias plures esse quam quatuor putauerint. ut Glaucus Samius, a quo sex prosodiae propositae sunt sub hisce nominibus: ἀνειμένη, μέση, ἐπιτεταμένη, κεκλασμένη, ἀντανακλωμένη, νήτη. sed hic quoque non dissentit a nobis. nam cuiuis ex ipsis nominibus intellectu procliue est tres primas esse simplices et non alias quam βαρεῖαν μέσην ὀξεῖαν, postremas autem tres duplices et quasi species unius flexae, quae est genere una.
posteriorem om. W |
autem om. W |
extendere W |
in utramque partem Weil et Benloew l. s. p. 14 in utraque parte LW |
hoc] his LW |
acutam plerumque esse putius quam grabem (corr. in grauem) L acutam plerumque esse potius quam grauem W
cf. supra p. 55 adiunctam ci. Vsener |
probrius utraque L |
inter se] hucusque W | hanc enim flecti non uno modo omnes putauerunt, Eratosthenes ex parte priore acuta in grauem posteriorem, Theodorus autem aliquando etiam ex graui in acutiorem excendere. ceterum Varro in utramque partem moueri arbitratur, neque hoc facile fieri sine media, eamque acutae coniunctam plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se. |
putius L |
superiorum |
uno om. L | Media, quae inter duas quasi limes est, quod grauioris quam acutioris similior est, in inferioris potius quam superioris numerum relegatur. in hoc enim fere doctissimorum consensus est, acutam plus una uno in uerbo esse non posse, graues esse complures.
quae demisior est quae a L |
βαρεῖα uaria L |
eamque rursum est L |
epitetamenen L |
numen L |
oxian L |
acuta L |
mese L |
commeant] commentat L |
quarte L |
illi coniungit liquia L coniunctili, quia ci. Vsener | Prosodiam ibi esse dicimus, ubi aut sursum est aut deorsum. quae demissior est, ea a pluribus βαρεῖα appellatur graece, latine uero grauis ideo quod deorsum est, in sede scilicet ponderum grauiorum. at eam quae sursum est Glaucus ἐπιτεταμένην, item alius aliter, sed nemo adhuc leuem uocauit, quamuis id erat graui contrarium, uerum ea nomen optinet ὀξείας latine acutae, ideo quod tenuis et omne acutum tenue. inter has est μέση; latine media, quia limes est per quem duae supradictae ultro citroque commeant. quartae illi coniunctae, quia ceteris perplexior est, plura sunt uocabula.
aristarci scollae{*small l inserted before l} L |
oxibarin L |
cymeus perispasin L |
δίτονον ci. Weil et Benloew l. s. p. 10 aponon L |
sim plecton L |
epicarmus siracusius cetasmenen L |
perespomene L |
prima corr. in primo L |
grauem] grebem L | Ammonius Alexandrinus, qui Aristarchi scholae successit; ὀξύβαρυν uocat, Ephorus autem Cymaeus περίσπασιν, Dionysius Olumpics δίτονον, Hermocrates Iasius σύμπλεκτον, Epicharmus Syracusius κεκλασμένην. uerum ea nunc ab omnibus περισπωμένη graece uocatur, apud nos flexa; quoniam primo erecta rursus in grauem flectitur.
chitera L |
quoque quae L |
tibia] uita corr. in tiuia L |
tanta corr. in tanto L |
βομβυκίῳ bamborio L cf. supra p. 58 |
addita corr. in addito L |
brebitatem L |
isdem L |
in om. L. |
cordarum L |
transuolai L | Acuta exilior et breuior et omni modo minor est, quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere cuius imago prosodia. nam et in cithara omnique psalterio quo quaeque chorda acutior eo exilior, et tibia tanto est uoce acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut βομβυκίω addito grauior reddatur, quod crassior exit in aera. breuitatem quoque acutae uocis in iisdem organis animaduertere licebit, siquidem in pulsu chordarum citius acuta transuolat, grauis autem diutius auribus immoratur.
tendentur corr. in tenduntur L |
tiuiae quo acutiores L |
sint corr. in sunt L |
διαστήματα] istamina L cf. supra p. 59 | etiam ipsae chordae, quae crassius sonant, longiores uidentur quia laxius tenduntur. item in fistula duo calami breuissimi, qui acutissimae uocis, tibiae quoque acutiores quae breuiores, et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam. sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam διαστήματα, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam quin immo per unum tempus protrahatur, cum grauis quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et iunctim quamuis in multis syllabis residat. quocirca graues sunt numero plures, pauciores acutae, flexae rarissimae.
depressa L |
diagrammatae L |
sumus hic per lidius L |
quo corr. in qua L |
nominis L |
cum surgens L an a sinistra consurgens? |
curuatur adextro uersu L |
efficit et] et om. L | Acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum sublime fastigata. grauis autem notatur simili uirgula in eadem parte depresso fastigio, quae notae demonstrant omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum. ipsum etiam musicorum docetur diagrammate in quo tropi pro acumine uocum superiores scribuntur; denique summus hyperlydius quia acutissimus, infimus hypodorius quo nullus est grauior. flexa autem prosodia, quod duplex est et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique respondentem. nam a sinistro cornu surgens arduo fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae V efficit et priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse significat. |
in quocumque L in quo cum quae Westphalus fragm. d. gr. rhythm. p. 42 |
et] ut L |
brebem L |
brebissimum L |
enuntiationem Westphalus l.s. p. 43 enuntiatione L |
brebissimae |
coherens adaequaberit L |
rithmihi temporibus syllabis L | Longitudo uerborum duabus in rebus est, tempore et syllabis. tempus ad rhythmicos pertinet, syllabae ad metricos. inter rhythmicos et metricos dissensio nonnulla est, quod rythmici in uersu longitudinem uocis tempore metiuntur et huius mensurae modulum faciunt tempus breuissimum in quo quaecunque syllaba enuntiata sit breuem uocari. metrici autem uersuum mensuram syllabis conpraehendunt et huius modulum syllabam breuem arbitrantur, tempus autem breuissimum intellegi quod enuntiationem breuissimae syllabae cohaerens adaequauerit. itaque rhythmici temporibus syllabas, metrici tempora syllabis finiunt.
tibias om. P = cod. Paris. 7975 saec. XI cuius Alfredus Holderus mecum communicauit lectiones |
antiquos. & Nam & si ipsum P |
in templo Marsiae Paulyus uolg. in marsiae templo P |
·IIII· P | Varro ait ad Marcellum de lingua latina: quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos. etenim et se ipsum ait in templo Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum.
phrigia cod. Regin. 1674 saec. X frigia cod. Paris. 7929 saec. X | Tibia phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet alterum grauem.
In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent, reliquae mutant.
fenerator LV |
sicuti V uti L |
tercio L |
latine L |
foenore L fenore V |
est V esse L |
fęnus L fenus V |
ait om. L |
ad fętu L |
pecunię L pecunie V |
et in catoneinne ceteros L |
etatis V |
sine A] A om. V |
pronunciasse L |
fęcunditas L | Faenerator, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone latino scripsit, a faenore est nominatus. faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis. idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.
Vtrumque mulieres et epicrocum uiri quoque habitarunt.
IIII
arsi et thesi P | Rhythmus est pedum temporumque iunctura uelox diuisain arsin et thesin, uel tempus quo syllabas metimur. latine numerus dicitur.
Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta uel rhythmus modis finitus.
recipiantur M |
modos B | Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile finitur et magis rhythmus est quam metron. et Varro dicit inter rhythmum, qui latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.