IIII
Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit, respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et progressus patrii sermonis persecutus est.
Libros de antiquitate litterarum uno nouimus Prisciani testimonio, qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed minimum tres fuisse ex more uiri πολυγραφωτάτου conligendum est. eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39 p. 30) ex hoc opere seruato Attius noster conmemoretur, quod secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum Pompeius de libris ad Attium loquatur. praeterea autem quam maxime probabile est hunc Attium115) tragicum illum clarissimum fuisse, quem in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4 p. 2456 P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon. epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus, cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit, ut hoc casu tribuere temerarium esset. non uero dubium est, quin tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti non potuerint.
Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est. quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii Tarrhaei libro116) περὶ γραμμάτων excerptae: τῶν στοιχείων ὁ Κάδμος εὑρετής ἐστιν, ὥς φησιν Ἔφορος καὶ Ἀριστοτέλης‧ ἄλλοι δὲ λέγουσιν ὅτι Φοινίκων εἰσὶν ἑυρήματα, Κάδμος δὲ ταῦτα διεπόρθμευσεν εἰς τὴν Ἑλλάδα. Πυθόδωρος δέ φησι‧ καὶ πρὸ Κάδμου ὁ Δαναὸς ἐκεῖθεν αὐτὰ μετεκόμισεν. ἔνιοι δὲ Μουσαῖον εὑρετὴν λέγουσι τῶν στοιχείων τὸν Μητίονος καὶ Στερόπης, γενόμενον κατὰ τοὺς καιροὺς τοῦ Ὀρφέως. Ἀντικλείδης δὲ τοῖς Αἰγυπτίοις τὴν εὕρεσιν ἀνατίθησιν. Αἰσχύλος δὲ Προμηθέα φησὶν εὑρηκέναι αὐτὰ. Δωτιάδης (i.e. Δωσιάδης) δὲ ἐν Κρήτῃ λέγει εὑρεθῆναι αὐτά. Στησίχορος δὲ Παλαμήδην εὑρετὴν αὐτῶν ποιεῖται, ᾧ συμφωνεῖ καὶ Εὐριπίδης. Μνασέας δὲ κατὰ πάντα τάπον εὑρετὰς γεγενῆσθαι τῶν στοιχεῖων. prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq. Tacit. annal. XI 14 cf. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem. epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat, partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse, plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou. mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet. in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac. l. l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R. H. Klausen Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas litteras adtulisse117), quod Varroni quoque placuisse Pompeius (fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert sumta esse non possint.
Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro cur tot sint litterae et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur. antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104) totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l. l. p. 17) nec latinae (cf. Franz l. l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.) sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt:
Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim en illum] grammatici praeterea Demetrius Phalereus, Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis ut ad linguam nostram peruenirent, eas namque Cadmus in Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat.
cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam transtulerit, post litterarum minimum Chaldaei, quod propter similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel Phoenices erant nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso, quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam praeterea aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundumgrammaticis praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi indulgenda sint, sed non dubito, quin pro peruenirent scribendum sit conuenirent. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique (cf. Hertz l. l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215 intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur118). cum uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet, facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur, nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.
Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentumquod idem (I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet119) ad eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12 p. 11, 1 leguntur:
apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone: ϝ Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus.
adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ accepisse120). ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis, K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): ‘K et Q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus superuacua est’ e. q. s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica (fr. 95) repudiasse censendus est121). in illa uero de antiquis litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari uidimus. sed primus erat ut uidetur122) Aristoteles.
De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt (cf.Th. Mommsen l. l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd. gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l. l. VIII 64 p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l. s. p. 319 cf. schol. Dion. Thr. p. 781.
Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat. ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum Velius Longus p. 2215 haec scribit:
Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt μακρὸς μακροῦ μακρῷ et confusas fuisse Ο et Ω.
latinorum uero qui de antiquis litteris scripserunt neminem nouimus praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem re egerunt123). non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus docuerit quaerendum est. de Hlittera eum Varronis sententiam inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit, Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict. p. 277 L. p. 1945 P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte huc quadrant.
L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse (cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391) ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est, quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).
Transeo ad libros de origine linguae latinae, quos tres fuisse Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr. p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4), quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr. p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter suspicatus est F. W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44 sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet, ἄγγμα124) nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque Attium125) talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec: in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. additis uerbis ‘quod ... non est' non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa; nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est: similiter agceps agcora, quibus quo conpleretur dictio haec fere adiecisse scriptor uidetur per GC Attius, illi per NC. itaque non illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent Ernestius lexic. technol. latin. p. 417et Ellendtius ad Ciceron. de orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit siue interpretatus sit, cum ‘anceps’ et similia uerba per NC non GC scribi ideo iubet ‘quoniam ... familiarior est auribus nostris N potius quam G'. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24 sic locum scripsit: quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo non est. ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.
Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus126) de magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l. l. V 21 p. 31) in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem τὸν πολυμαθέστατον dicit ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον αὐτῷ γεγραμμένων. unde sequi uidetur libros nostros Pompeio127) missos fuisse. multis quidem libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit, sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso, cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo disceret Pompeius consul, quid facere dicereque deberet cum senatum consuleret (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner. Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel l. s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus (inst. or. I 6, 31): ‘continet (etymologia) in se multam eruditionem, siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue’ e. q. s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:
uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa uenerunt. taceo de tuscis et sabinis et praenestinis quoque ... plurima gallica ualuerunt ... sed haec diuisio mea ad graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,
cf. Varr. de l. l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.
Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum est. scribit enim in eodem opere II 13 haec: τὴν δὲ ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος οἱ Γάλλοι καρταμέραν (λέγουσιν), ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἐξ ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον, μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική, καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων, ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή. unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia stupiditate uanitate praeditus fuerit128). grauius fortasse est quod quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad quintum de lingua latina relata sunt ab I. D. Fussio, primo librorum Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse, perspexit O. Mueller ad de l. l. V 116. nihilo magis in hoc libro locum habet uox καρταμέρα, quam V 116 p. 121 excidisse putabant. leguntur ibi in codice Florentino haec: lorica quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id uocabulum ex anulis ferream tunicam, ubi siue cum O. Muellero ex anulis ferrea tunica siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404) ex anulis fere iam tunica scribis, de re non de gallico nomine agi concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi καρταμέραν (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit, neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l. s. p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua testimonia probant.
Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per triginta annos, inde ab a. u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam, coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.
Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota aspirationis et de diphthongis (cf. I. N. Madvig opusc. acad. p. 3) accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem in libro de origine l. l. et de diphth. p. 125 eundem in libris de origine l. l. adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap. Ritschelium l. s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.), siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice libris V-VII inscribitur de lingua latina de disciplina originum uerborum, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I p. 270) de uerborum origine129), aliis uero de origine linguae latinae inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar. ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris libris de origine l. l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit Apuleius, quare breuiter testimonia percurram130). ex uno autem loco ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not. asp. p. 107) M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur (dicit? Osann) si contuleris locum de l. l. V 106 p. 109 hordeum ab horrido ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse horreum ab hordeo, hordeum ab horrido, quod confirmat Augustinus de dial. VI p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: aut per id quod continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab hordeo nominatum. quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94 trahere, p. 125 uehere, cf. Mommsenl. s. p. 358. de diphth. p. 127: ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem deriuatum est conlatis de l. l. V 160 p. 160 aedes ab aditu quod plano pede adibant scribendum est ab adeundo131). p. 129 scribit aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum putant, contra Varro V 169 p. 169 as ab aere.
V
A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix habeo quod dicam.
Libri de similitudine uerborum III in Hieronymi indice exstant et semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos e libris de lingua latina. X 3 p. 545:
de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque uidetur habere easdem quas illud cuius est simile. dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile.
VIII 23 p. 407:
cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas (quae cuius modi sint aperietur infra132)), quod utraque declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a similibus similiter essent declinata quas appellarunt ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam uocant ἀνωμαλίαν, cum ut egoarbitror utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia.
de eadem igitur re133) hos libros conscripsit. num uero eis quasi praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non potest. e libro secundo (fr. 109) picem134) singulariter tantum dici legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller ed. Varr. p. 264. Ritschl l. s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum ad ea quae de l. l. VIIII 37 p. 482.X 83 p. 590 exponuntur, quod enim natura non subest deest multitudinis casus.
Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris de utilitate sermonis, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34) ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de l. l. VIIII 48 p. 490:
cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem sed quae utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus,
quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit. persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint, utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur, et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum, quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius hae res fuerint intellegitur.
Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per ἀντίστοιχον uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28) dictum esse (fr. 112) uoluit.
Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII 16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos senatuis fluctuis domuis similia uel (V 21, 6) formas pluria et conpluria probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut paucis exemplis defungar: ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant (Seru. in Aen. I 449), amoena quasi amunia hoc est sine fructu (Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5) freni a frendere dicti (Seru. Aen. VIII 230), hilum Varro ait significare medullam eius ferulae quam graeci ἀσφόδελον uocant, et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos οὐδὲ γρῦ (Isid. orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus p. 376 haec uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae uel futurae longitudinis eadem esse ac protinam a protinus continuitatem significans nisi ipse adscripsisset librum de l. l. VII (107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 Varro nebulones uocat obscuro loco natos, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4) incidi: itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habet uinarium, quae excripta sunt, si tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9: quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? primae in hac re deferendae sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis, quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l. l. V 72 p. 77: Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni a salo. inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236 ed. Bas.: Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui. eius sacrificia dicuntur salatia a salo. e Varronis (V 73 p. 78) uirtus ut uiri uis a uirilitate primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344 p. 112) uirtus a uiriditate, deinde uirgo dicitur a uiriditate (ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166 p. 78 ed. Bas.) habet: mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro, ad eundem uersum Seruius: uannus: legimus tamen et uallus secundum Varronem (de l. l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), quod idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait (Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis frumenta purgantur, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.
ADNOTATIONES
1 1) cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494.
3 2) Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda erant.
3) cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum p. 116 specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus (Christ münchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, rationibus cod. Neap.) occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt ἀναλογία ἐστὶν συμπλοκὴ λόγων ἀκολούθων ἐν λέξει. huic Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l. s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l. l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.
4 4) De singulis Tryphonis libris recte iudicauit A. de Velsen l. l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr. II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam, Telephus Crateteus, qui teste Suida περὶ συντάξεως λόγου Ἀττικοῦ βιβλία έ edidit, post Augustum floruit (cf. Preller ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui περὶ συντάξεως τῶν τοῦ λόγου μερῶν scripsit. reliqui praeter Byzantinos grammaticos (de quibus Egger l. l. p. 234. 265) rhetores posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri περὶ ὕψους, qui duos libros περὶ συντάξεως conposuit, ( π. ὕψους 39, 1) sequebantur.
6 5) In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. π. ἑρμ. p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l. l. p. 64. Prantl l. l. p. 439 sq. Steinthal l. l. p. 298. Suidas u. σύμβαμα nescio quem exscripsit non accuratius quam u. κατηγόρημα Laertium Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero 7 XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici ἀξιώματα uel συμβάματα, id est dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, ἀσύμβαμα id est incongruitatem dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et συμβάματα confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt, παρασυμβάματα dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares pudet me illius, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum ἀσύμβαμα quod ab aliis ἔλαττον ἢ παρασύμβαμα dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.
9 6) Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam referebant L. D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat Laertianus.
7) Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l. l. XVIIII 1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit quaero cur cum multa scribis genus hoc praetermittas, de rebus philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l. l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845 p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).
11 8) Verba sic leguntur in codice Florentino quantum sciamus propter eorum qui dicuntur sunt declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset cum uocaret cum daret cum accusaret, sic alia eiusmodi (Sp., eiusdem F) discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. sine controuersia sunt quinque. legendum propter eorum qui dicunt naturam (DICVNTVR pro DIC=NATVR=.), cum haec superioribus 14 p. 402 respondeant in sua discrimina declinantur (nomina) aut propter ipsius rei naturam de qua (quo F) dicitur, aut propter illius, qui dicit. propter ipsius rei discrimina aut ab toto aut a parte e. q. s., quo loco breuiter tractato ad alteram declinationum causam, illius qui dicit naturam transit, aliter statuit G. Schoemann l. s. p. 13 n. 2. secuntur haec quis uocetur ut Hercules, quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad Herculem, a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius uocetur ut Herculis. mirabere non quinque sed sex casus proferri, 12 quod eiectis uerbis a quo uocetur ut ab Hercule tollere uoluerunt, sed haec omnia expellenda sunt. primum enim haec casuum explicatio nulla ratione cum altera cum nocaret, cum daret, cum accusaret coniuncta et a Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non de eo qui uocetur agi debuit, sed de eo qui vocet, propter cuius naturam casus declinati sunt, denique duplex haec casuum enumeratio ab hoc loco quo breuissime summam rerum perstringit abhorret.
13 9) Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit ‘conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum’ e. q. s.
14 10) In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l. l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [similis] res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes 15 esse [uocabulis] notatas. addo quod IIII libros (cod. lei libri) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII περὶ τῆς κατὰ λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίον α β γ δ, cod. Laurent. plut. 69, 35 περὶ τοῦ κατὰ τὰς λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίωνα α β γ δ, cod. Menagii α β γ, Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit ς᾽ e Varrone ubi olim sex libros legebatur.
11) Cic. Brut. 56, 205: ‘fuit L. Aelius omnino uir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.'
16 12) Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse demonstrauit Prantl l. l. p. 666, quamquam id C. F. Webero proleg. in Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur. addere potuit in libro de magistro quem patrem breui post illud scripsisse constat (cf. Augustin. retract. I 12) nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur ut V 12. 16. Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.
17 13) Apud Varronem recurrunt ueriloquia urbis V 143 p. 145 horrei V 106 p. 109 putei V 25 p. 41. uiolentum apud Augustinum a ui, ab eodem uis uiolare VI 80 p.256, et ab eodem per gradus quosdam apud ilium uinculum uimen uitis uietus, ab ipso uis V 62 p. 68 uincire uinclum uiere, V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf. Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius uiae origo, quod V 35 p. 37. de re rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non respondet; talem inconstantiam autem nemini antiquorum grammaticorum non excidisse inter peritos constat, de Varrone cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud Augustinum occurrunt lucus bellum foedus e. q. s. in libris nostris non explicantur.—Breuiter moneo locum V 22 p. 31, qui multos uexauit, nuper Ludouicum Oxé de Varr. etymolog. quibusd. p. 22, et in codice ut tradunt ita legitur Vias quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter iterum, actus quod agendo teritur e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum et quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod neminem uidisse miror.
18 14) August. l. l. p. 48E: ‘ea quae una defintio potest includere uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno nomine necesse est definire diuerse, aequiuoci nomen est’. p. 49C: ‘haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis definitione clauduntur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt.' Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq. ‘aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium rerum unum nomen est et definitio.'
15) Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b Garet: ‘dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, 19 illa uerba contrahens, ista distendens’. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l. l. p. 531b Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur.
20 16) Hoc moneo propter Carolum Prantl l. l. p. 667 qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: ἐλλιπῆ (λεκτά) μὲν οὖν ἐστι τὰ ἀναπάρτιστον ἔχοντα τὴν ἐκφορὰν οἷον ῾γραφεῖ᾽‧ ἐπιζητοῦμεν γὰρ τίς; quod cum in prima et secunda persona absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse stoicos sequitur.
26 17) Recte uidit O. Mueller praef. p. L. ad hos libros referenda esse, quae ‘de copia uerborum’ (VIII 2 p. 392. 20 p. 406) Varro promittit, eosdemque indicari ‘libris qui de formulis uerborum erunt’ (X 33 p. 536) quod alterum testimonium M. Hertz (philolog. klin. streifzug p. 31) de libris XX-XXV accipere maluit, quamquam e uerborum contextu ibi de declinationibus actum iri intellegitur.
18) Reliquae sunt hae: uerba quae declinantur et quae non 27 declinantur (X 14 p. 551), uerba uernacula aduenticia notha ex peregrinis nata (X 69 p. 582), analogia quam sequitur populus singuli e populo (X 74 p. 586), consuetudo qua antiqui usi sunt qua nunc utimur qua poetae utuntur (X 73 p. 585), quas omnes non aptas esse argumenti indoles et mos scriptoris in libris etymologicis conspicuus docent.
19) Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424 oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que (M. utque F), adminiculandi, ut docte et commode. quae diuisiones inter se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis: quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero adminicula uel iuncturas earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes 28 partium nauis, non partes nauis dicuntur. quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num Ammonium (in Aristot. π. ἑρμ. p. 99a Br.), aequalem sibi scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes. Aristotelis (cf. Steinthal l. l. p. 257) sententiam Dio excoluit (VIII 11 p. 400) quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit. hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9 disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur, quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann l. l. p. 14) Varro locutus est, cum has ad quattuor partes generales non ad proxime antecedentes singulas referret.
20) Vt hoc melius intellegatur simulque aequabilitas librorum VIII et VIIII nec in editis exemplaribus nec in O. Muelleri dispositione satis conspicua oculis subiciatur, eos breuiter hic conposui. respondent sibi haec
| VIIII | VIII | |||
| 1-6 | praefatio | 1-24 | ||
| 7 | dispositio sequentium | 25 | ||
| 8-35 | consuetudo—ratio | |||
| 36-39 | A. pars generalis. 1. praefatio |
|||
| 40-44 | 2a de similitudine |
39-43 | ||
| 45 | 2b analogia ubique aut nusquam |
37-38 | ||
| 46. 47 | 2c de delectatione |
31. 32 | ||
| 29 | 48 | 2d de utilitate |
26-30 | |
| lacuna | 49-54 | 2e analogiae leges |
33-36 | |
| 55-62 | 3a declinatio sexus |
46. 47 | ||
| 63-69 | 3b decl. multitudinis |
48 | ||
| 70 lacuna |
3c decl. casualis (in uniu.) |
49 | ||
B pars specialis. dispositio |
44. 45 | |||
I uerba iungendi adminic. |
lacuna in fine libri | |||
| lacuna | II 1 articuli |
50. 51 | ||
2 pronomina |
lacuna in fine libri | |||
| lacuna | 71 | 3 uocabula. a. decl. nominandi |
52-62 | |
| 72. 73 | 3b decl. augendi |
75-78 | ||
| 74 | 3c decl. minuendi. |
79 | ||
| 75-88 | 3d decl. casualis (de sing.) |
63-74 | ||
| 89-94 | 4 nominum decl. |
80-84 | lacuna quae reliqua deuorauit |
|
| 95-110 | III uerba temporalia |
|||
Vides partem generalem (A) libri VIIII eidem in VIII ita respondere ut praemissis quibusdam de consuetudine et ratione reliqua inuerso ordine sequantur, sed disputationem de analogiae legibus (A 2e) libro VIIII grauiorem et pluribus tractandam ibi in fine huius partis positam esse. expositionem uero de sexu numero casu (A 3) in libro VIII principio partis alterius positam, in libro VIIII ubi lectores e libro octauo extremo nouerunt (cf. Mueller p. XXXXVI) praeter nomen et uerbum analogias non esse (cf. VIII 9 p. 398. X 79 p. 588) priori parti statim esse addita. Altera pars (B) ab eadem in libro VIII eo discedit ut quae minoris momenti sunt, aut praemittantur, ut particulae (I) et articulis adiecta pronomina II 2 (hoc autem factum esse apparet ex eo quod deinde nusquam memorantur) aut inter grauiora interponuntur, ut declinatio augendi et minuendi (II 3b. c). Lacunae autem, quas inter paragraphos 48 et 49, 70 et 71 subtili usus iudicio Mueller indagauit, in eodem codice ortae sunt, quo transpositio V13 p. 33 sq. facta est (cf. Spengel ztschr. f. alterthw. 1846 p. 142. ueb. d. kritik d. buech. de l. l. p. 10); in hoc enim quae leguntur VI-41 p. 40 quinque explebant folia, quorum singula circiter MMCCCXXXX litteras conplectebantur (Spengeli in hac re editione usus sum), quae uero leguntur IX 49 p. 490-70 p. 508 circiter IƆƆMDCCCC litteras conprehendunt, tribus igitur illius codicis foliis (MMCCC litterarum) scripta erant.
30 21) Hic enim scribendum esse cape unde accipe sed hoc in proximis libris (proximo libro F) retractandum mecum censebis, si hoc de libro octauo dici non potuisse Varronemque constanter ad ‘libros’ plurali numero lectores relegare et saepissime in his libris uocabulorum exitus corruptos esse reputaueris.
31 22) Laudat Plinius librum XI p. 131, 18. 141, 30 (cf. Schottmueller l. l. p. 41). p. 142, 21, librum XIII p. 105, 14. p. 139, 15, librum XXII p. 142, 20. praeterea e Plinio fluxit locus p. 106, 2 (cf. Schottmueller p. 43), quem in libri de l. l. octaui ea parte quae intercidit fuisse uidit O. Mueller praef. Varr. p. XXXXVII. ex eodem Plinio librum XI hausisse Romanus p. 80, 3 cl. Pompei p. 154 Char. p. 37, 13 uidetur. restant loci p. 58, 17 (de l. l. V 18 p. 131) 73, 10 ad Cic. V. (108 p. 111) 104, 13. 104, 28 ad Cic. VIII (54 p. 130) p. 105, 14 ad Cic. XIII quos Plinio Romanum debere demonstrari nequit.
35 23) Vno Plauti (mil. gl. 271) loco in codice Ambrosiano Philocomasii custos legitur, ubi tamen Ritschelius Philocomasio custos (cf. 1431) cum reliquis libris maluit; quem locum mihi significauit Carolus Zangemeister.
36 24) Etymologias in hoc Lactanti libello obuias cur non ad libros de l. l. rettulerim, quamuis cap. V libri ad Ciceronem laudentur, nunc accurate exponere longum est. uerbo moneo omnes ad hominum membra pertinere et cum artissime inter se cohaereant cum loco cap. 12 (cf. Censorin. de die nat. 6, 1) ad Tuberonem de origine humana (cf. Censorin. 9, 1. Ritschl de Varr. logist. p. XI) referendas esse.
39 25) Vsus est loco VI 20 p. 201 (roem. chronol. p. 235. p. 16) ubi in codice Vinalia rustica a. d. XII kal. Septembr. agi dicuntur, quod male correxit Augustinus in a. d. XIIII kal. Sept., qui in fastis correctis illi respondebat. idem quamquam intellexit L. Pontedera antiq. lat. graec. enarr. p. 317 nugis a uero abduci se passus est; nihilo minus praeclare eum rem demonstrasse iudicauit I. G. Schneider uita Varr. in script. rei rust. I 2 p. 230.
41 26) Maiore cum specie ueritatis sane inconstantiam terminorum doctrinaeque grammaticae incongruentiam protulisset, quae tamen nil demonstrant nisi parum definitam ac rudem illo tempore linguam latinam in rebus grammaticis fuisse et in diuersis librorum partibus diuersos auctores secutum esse Varronem securum de praeceptorum discrepantia.
43 27) Inpeditius est iudicium de sequentibus uerbis, quae nec cum reiectaneis nec cum antecedentibus coniunctione sic coniungi potuerunt, cum ne minima quidem similitudo inter illa et haec intercedat. praeterea suspitionem mouent praeterita, ut dixi, non nisi hoc loco obuia et iam ab Henrico Stephano Varrone indigna iudicata quasi quicunque metuit, etiam tremat. sed caue ne haec quoque praeter uerba tremuisti timuisti ab interpolatore orta existimes, nam ille suam doctrinam e Varrone hausit, talia autem nusquam leguntur, et non sunt ueriloquia a mente ducta, quae illum adamasse uidimus. uereor autem, ne interpositis illis nugis quaedam exciderint. cum enim transitus a reminisci comminisci uerbis ad tremorem nullo addito uerbo durior uideatur, quam quem in tali etiam scriptore feras, sic illud fortasse ad omissa quaedam spectauit et uerba cum sequentibus coniungenda sunt: sic quod frigidus timor, tremor dictum a similitudine uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet.
44 28) Nihil ex silentio in Ciceronis epistulis effici monuit L. Roth leben d. Varro p. 25.
45 29) Quod negauit O. Mueller praef. Festi p. XXX n. uid. contra eam disputantes Lachmannum l. l. Spengel l. l. p. 21. C. Lachmann Vitruui conmotus testimonio, existimauit statim post Varronis mortem opus, quod scriptor non prorsus perpolitum reliquisset, editum esse et hoc nixus fundamento singulari modo textum tractauit, de quo optime iudicat Spengel l. l. p. 21 sq.
30) Aliter placuit L. Mercklino in indice lect. Dorp. 1858 cui mirum inscripsit titulum ‘de tralaticio Varronis scribendi genere’ p. 9 sq.
46 31) Apud Ouidium nonnulla e Varrone translata inuestigasse sibi uisus est R. Merkel proleg. Ouid. fast. p. CVI.
47 32) Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad Horat. art. poet. 202. Rufin. l. s. s.) laudantur libri de lingua latina ad Marcellum, ad quem libros de sermone latino scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus de latino sermone, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6, 10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18. 205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur.
48 33) cf. I. C. Ernesti lex. technol. lat. rhet. p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic. orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3, 15 sq.
50 34) Quod caput non suo loco legi recte iudicauit L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285.
51 35) Serui uerba p. 526 § 6 sunt haec: ‘Est autem forma acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen. VIII 404) dictum ea uerba locutus et nobis mos est dicere uerba aliquem fecisse, cum omnem orationem uolumus intellegi’. quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: ‘uerba nunc generaliter accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311) uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur, alter in quo est una pars orationis lego scribo'.
52 36) Seruius § 16 p. 530: ‘Accentus proprie qualitas syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis inflexus. hi a graecis προσῳδίαι dicuntur. ergo in hoc cognoscere debes, quaenam (quoniam cod.) littera uocalis capit (facit cod.) accentum secundum ordinem syllabarum cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio.
37) Laert. Diog. VII 55. σῶμα δ᾽ ἐστὶν ἡ φωνὴ κατὰ τοὺς στωικους ὥς φησιν Ἀρχέδημός τε ἐν τῇ περὶ φωνῆς καὶ Διογένης καὶ Ἀντίπατρος καὶ Χρύσιππος ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν φυσικῶν. πᾶν γὰρ τὸ ποιοῦν σῶμά ἐστι, ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ τῶν φωνούντων. VII 135. σῶμα δ᾽ ἐστί, φησὶν Ἀπολλόδωρος ἐν τῇ φυσικῇ, τὸ τριχῆ διαστατόν, εἰς μῆκος εἰς πλάτος εἰς βάθος τοῦτο δὲ καὶ στερεὸν σῶμα καλεῖται cf. Stob. ecl. phys. I 15 p. 340. 350 Heer.
53 38) Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii buccinarum nec paullo inferius Vindobonensium cithara auditur quia idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533 tiuia (correctum ex uita) scribitur, in bis rebus ubique conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. μέση autem primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr. de l. l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn. R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter illa quae in illum qui mutaui; in archetypo enim e quo codex Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur, unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.
54 39) Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: ἡ προσῳδία οὖν φησι τάσις ἐστὶ φωνῆς ποιά, ἤγουν ποιότητά τινα ἔχουσα‧ ἢ γὰρ ἐπιτεταμένη ἐστὶν ἢ ἀνειμένη ἢ μέση, τουτέστιν ἢ ὀξύτονος ἢ περισπώμενος. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I p. 17 Gaisf.: οἱ γὰρ κύριοι τόνοι τῶν λέξεων δύο εἰσὶν ἥτε ὀξεῖα καὶ ἡ περισπωμένη‧ ἡ γὰρ βαρεῖα οὐκ ἔστι λέξεως τόνος ἀλλὰ συλλαβῆς.
55 40) Recte p. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49 (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere quam emendationem 56 periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est. uerba § 21 p. 530 in eadem opinione et Varro fuit ad Tyrannionis opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit, nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit intellego. manifestior alter locus est (ceterum Varro e. q. s.) de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de ipsa νήτη (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum est; νήτη in musica summus systematis sonus, in octachordo quam nos dicimus octave est cf. Westphal l. l. p. 84 sq.) Varronem agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de l’accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm. Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam prosodia scripsit, utrum eam νήτην an περισπωμένην nominauerit nihil refert, re uera flexa erat.—Ceterum cf. de Serui opusculo et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l. l. p. 5 sq. W. Corssen ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)