[362] "'Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum.' Quem 'fructum?' 'Confiteantur tibi populi omnes.' Terra erat, spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et misericordiæ, cœpit terra 'confiteri,' jam 'dat terra fructum suum.' Daret fructum suum, nisi ante compluerentur? Daret terra fructum suum, nisi misericordia Dei veniret desuper?—Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum, facta sunt quæ legimus in Evangelio; quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et prædicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum, et ista seges jam implevit orbem terrarum." Aug. ad Ps. 66, 6. §. 8.
[363] Distat tamen ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiæ, hæc scientiæ deputatur. Quamvis enim et illa quæ sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, "Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;" quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum erit præmium summum: tamen ubi dicit, "Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eundem Spiritum;" hæc utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem sancto viro loquente, "Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis est scientia." In hac differentia intelligendum est, ad contemplationem sapitentiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quæ Græce dicitur Θεοσέβεια. Nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus Græcis. Et quid est in æternis excellentius quam Deus, cujus solius immutabilis est natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et speramus nos esse visuros; et quantum proficimus 'videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem in manifestatione?' Aug. de Trin. l. xii. §. 22. add. §. 25. l. xiii. §. 1. de div. quæst. ad Simplic. l. ii. §. 3. et in Ps. 135. §. 8.
[364] Si discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem sacramenta, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque præcepta. Sacramenta non eadem, quia alia sunt sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta novi Testamenti dant salutem, sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quæris promittentia, habens jam Salvatorem? Mutata sunt sacramenta, facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, felicioria. Aug. in Ps. 73. §. 2.
[365] Nihil enim horum est, quod in hujus sæculi nocte non sit necessarium; quæ cum transierit, necessaria ista non erunt, ideo 'in potestatem noctis.' Aug. in Ps. 135. §. 8.
[366] Quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Aug. Serm. 38. c. 5.
[367] Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit, sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Aug. in Ps. 46. init.
[368] Et quia in Baptismo, quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt, ideo dictum est, "Firmavit terram super aquas." Aug. in Ps. 135. §. 8.
[369] Tertull. de Bapt. c. 1. Nos Pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Jesum Christum in aqua nascimur; nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus. Optat. cont. Parmen. l. iii. p. 62. Hic est Piscis qui in Baptismate per invocationem Frontalibus undis inseritur, ut quæ aqua fuerat, a Pisce etiam Piscina vocitetur. Cujus Piscis nomen, secundum Appellationem Græcam in uno nomine per singulas Literas turbam sanctorum nominum continet, ΙΧΘΥΣ quod est Latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator.
[370] Nulla vita est, quæ non sit ex Deo, quia Deus utique summa vita est, et ipse fons vitæ.—Vita ergo voluntario defectu deficiens ab eo, qui eam fecit, et cujus essentia fruebatur, et volens contra Dei legem frui corporibus, quibus eam Deus præfecit, vergit ad nihilum. Nam si ea quæ moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent: sed tantum moriuntur, quantum minus essentiæ participant. Aug. de vera Rel. c. 11.
[371] Et quod eis dictum est, Habete potestatem, &c.: salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritaliter; ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in fœdissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt, et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitæ æternæ, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et hæc est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti, et boni. Si autem non consentiunt, nihilo minus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiæ malæ. De quibus jam nobis præcipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, 'donec absorbeatur mors in victoriam.' Dicit enim Apostolus: 'qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis.' Aug. de Gen. c. Manich. l. i. c. 20.
[372] Illa est igitur plena satietas animorum, hæc est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid connectaris summo modo. Quæ tria unum Deum intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variæ superstitiones, ostendunt. de Vita Beata, §. 35.
[373] Vid. sup. §. 29. not. 369
[374] Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic et abundare quis non potest? Sed scire et abundare non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit. Aug. de Bonæ conjug. c. 21.
[375] Sane non est negligenter prætereundum quod dictum est, 'Et vidit Deus omnia quæcumque fecit, esse bona valde.' Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum, 'Vidit Deus quia bonum est;' cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere 'bona,' nisi adderetur et 'valde.' Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quæque genere constituta, quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quæ istis singulis in unum collectis, impletur! Omnis enim pulcritudo quæ partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, et cetera si pulcra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quæ singula pulcra sunt, conferunt pulcritudinem suam: ita ut manus pulcra, quæ etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et cetera sine illa inhonesta sint: tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quæ multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt et concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichæi considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostræ mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulcritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Aug. de Gen. c. Man. 1. i. c. 21.
[376] Manichæi. "Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur volunt esse authorem Deum." Aug. de Vera Relig. c. 9. vide sup. l. vii. c. 14 et 16.
[377] Manichæus duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam; bonam, quæ fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. Euod. de fide c. 49.
[378] Dicunt isti vaniloqui et mentis seductores in illa pugna, [vid. sup. vii. §. 3. et nott.] quando primus eorum homo tenebrarum gentem elementis fallacibus irritavit, utriusque sexus principibus ibidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in cœlestibus fabricis colligatos. Aug. c. Faust. vi. 8. Non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellæ testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis, quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. ib. 11. 5.
[379] Et videmus hæc, et si est in nobis Spiritus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur; non ut ad opera conversi, ab artifice avertamur; et faciem quodammodo ponentes ad ea quæ fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit. Aug. Tract. in Joann. §. 1. Vid. sup. l. iv. §. 18. p. 55. n. 83. et l. x. §. 53. p. 194. n. 282.
[380] "Non satis considerate dictum est; res enim in abdito est valde." Aug. Retr. ii. 6.
[381] Cf. de Gen. c. Manich. l. ii. c. 15.
[382] Seu forsan "concupiscendam," quem admodum fere Gen. 3, 16. interpretatur Aug. de Gen. c. Manich. l. ii. §. 15. Ad hujus rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro: ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est, in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animæ, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tamquam virilis ratio subjugatum.
[383] Pro, Ministris; ut servitia pro servis. Vocem hanc eodem sensu usurpat Aug. de vera Relig. §. 110. [Dub.]
[384] Cœlestem pacem, quæ vere ita pax est, ut rationalis duntaxat creaturæ sola pax habenda et dicenda sit, ordinatissima scilicet et concordissima societas fruendi Deo, et invicem in Deo; quo cum ventum fuerit, non erit vita mortalis, sed plane certeque vitalis; nec corpus animale, quod, dum corrumpitur. aggravat animam, sed spiritale, sine ulla indigentia, ex omni parte subditum voluntari. Aug. de Civ. Dei, l. ix. c. 17.
[385] Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus: ita recte Deus dicitur requiescere, cum ejus munere requiescimus. Aug. de Gen. ad lit. l. 4. c. 9.