Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

----

I. | II. | III. | IV. | V. | VI. | VII. | VIII. | IX. | X.

SATIRA I.
Qui fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
“O fortunati mercatores!” gravis annis
Miles ait multo jam fractus membra labore.5
Contra mercator, navem jactantibus Austris:
“Militia est potior. Quid enim, concurritur: horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.”
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.10
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, “En ego,” dicat,15
“Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus: Eia!
Quid statis?” nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas20
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem?
Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram (quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi25
Doctores, elementa velint ut discere prima);
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem30
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo,
Quem struit haud ignara ac non incauta futuri.35
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante
Quaesitis sapiens; quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.40
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
“Quod si comminuas vilem redigatur ad assem.”
At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenti tua triverit area centum,45
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum an50
Mille aret? “At suave est ex magno tollere acervo.”
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, “Magno de flumine malim55
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.” Eo fit
Plenior ut si quos delectet copia justo
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget quanto est opus is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.60
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
“Nil satis est,” inquit; “quia tanti quantum habeas sis.”
Quid facias illi? Jubeas miserum esse libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces65
Sic solitus: “Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi simul ac nummos contemplor in arca.”
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina.... Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis70
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.75
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
“At si condoluit tentatum frigore corpus,80
Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te
Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis.”
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.85
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet quem non merearis amorem?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas? ut si quis asellum90
In Campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, quumque habeas plus
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives95
Ut metiretur nummos; ita sordidus ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.100
“Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic
Ut Nomentanus?” Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego avarum
Quum veto te fieri vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaïn quiddam socerumque Visellî.105
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo, nemo ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber110
Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,
Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum115
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi120
Compilasse putes, verbum non amplius addam.
SATIRA II.
Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico5
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis,
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,10
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque
Quanto perditior quisque est tanto acrius urget;15
Nomina sectatur modo sumpta veste virili
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Juppiter! exclamat simul atque audivit? At in se
Pro quaestu sumptum facit hic. Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille Terenti20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit non se pejus cruciaverit atque hic.
Si quis nunc quaerat, Quo res haec pertinet? illuc:
Dum vitant stulti vitia in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui25
Inguen ad obscoenum subductis usque facetus;
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.
Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste;
Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.30
Quidam notus homo cum exiret fornice, “Macte
Virtute esto,” inquit sententia dia Catonis.
Nam simul ac venas inflavit tetra libido
Huc juvenes aequum est descendere, non alienas
Permolere uxores. “Nolim laudarier,” inquit,35
“Sic me,” mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.40
Hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis
Ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem45
Demeteret ferro. Jure omnes; Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dico, Sallustius in quas
Non minus insanit quam qui moechatur. At hic si
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste50
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat: “Matronam nullam ego tango.”
Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,55
Qui patrium mimae donat fundumque laremque,
“Nil fuerit mi,” inquit, “cum uxoribus unquam alienis.”
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud quidquid ubique60
Officit evitare? Bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter
Est in matrona, ancilla, peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, poenas dedit usque superque65
Quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
Exclusus fore cum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret haec animus: “Quid vis tibi? numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum70
Velatumque stola mea cum conferbuit ira?”
Quid responderet? “Magno patre nata puella est.”
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suae, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis75
Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas? Quare ne poeniteat te
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos80
(Sit licet hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.
Adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit, nec si quid honesti est
Jactat habetque palam, quaerit quo turpia celet.85
Regibus hic mos est: ubi equos mercantur opertos
Inspiciunt, ne si facies ut saepe decora
Molli fulta pede est emptorem inducat hiantem,
Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei90
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa
Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! Verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.95
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum), multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
Plurima quae invideant pure apparere tibi rem.100
Altera nil obstat: Cois tibi paene videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante
Quam mercem ostendi? “Leporem venator ut alta105
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,”
Cantat et apponit: “Meus est amor huic similis; nam
Transvolat in medio posita et fugientia captat.”
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque aestus curasque graves e pectore pelli?110
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num tibi cum fauces urit sitis aurea quaeris
Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter115
Pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num si
Ancilla aut verna est praesto puer impetus in quem
Continuo fiat malis tentigine rumpi?
Non ego: namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam, “Post paulo,” “Sed pluris,” “Si exierit vir,”120
Gallis, hanc Philodemus ait sibi quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum125
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
Nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,130
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam non5
Quidquam proficeret; si collibuisset ab ovo
Usque ad mala citaret, Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui10
Junonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo, “Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat.” Decies centena dedisses15
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi.—Nunc aliquis dicat mihi: “Quid tu?
Nullane habes vitia?” Immo alia et fortasse minora.20
Maenius absentem Novium cum carperet, “Heus tu,”
Quidam ait, “ignoras te, an ut ignotum dare nobis
Verba putas?” “Egomet mi ignosco,” Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,25
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis
Naribus horum hominum; rideri possit eo quod30
Rusticius tonso toga defluit et male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute num qua tibi vitiorum inseverit olim35
Natura, aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.40
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At pater ut gnati sic nos debemus amici
Si quod sit vitium non fastidire: strabonem
Appellat paetum pater, et pullum male parvus45
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus: hunc varum distortis cruribus; illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit, frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est, concinnus amicis50
Postulat ut videatur. At est truculentior atque
Plus aequo liber, simplex fortisque habeatur;
Caldior est, acres inter numeretur. Opinor
Haec res et jungit junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque55
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
Cum genus hoc inter vitae versetur ubi acris60
Invidia atque vigent ubi crimina, pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus,65
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis ut aequum est
Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce70
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat ignoscet verrucis illius; aequum est
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.75
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quaeque est ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum patinam qui tollere jussus80
Semesos pisces trepidumque ligurierit jus
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est: paullum deliquit amicus,
Quod nisi concedas habeare insuavis, acerbus:85
Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi cum tristes misero venere Kalendae
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus mensave catillum90
Evandri manibus tritum dejecit, ob hanc rem
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?95
Quis paria esse fere placuit peccata laborant
Cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter100
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis quae post fabricaverat usus,
Donec verba quibus voces sensusque notarent
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire et ponere leges,105
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.110
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque115
Qui teneros caules alieni fregerit horti
Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit
Regula peccatis quae poenas irroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula caedas meritum majora subire120
Verbera non vereor, cum dicas esse pares res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex,125
Cur optas quod habes? Non nosti quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. Qui?
Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni130
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces
Urgeris turba circum te stante miserque135
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent si quid peccaro stultus amici,140
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.
SATIRA IV.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poëtae,
Atque alii quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.5
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos
Ut magnum versus dictabat stans pede in uno.10
Cum flueret lutulentus erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat: “Accipe, si vis
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,15
Custodes; videamus uter plus scribere possit.”
“Di bene fecerunt inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,20
Ut mavis imitare.” Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba:25
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps30
Fertur uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.
“Foenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi non hic cuiquam parcet amico;35
Et quod cunque semel chartis illeverit omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque
Et pueros et anus.” Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum dederim quibus esse poëti
Excerpam numero: neque enim concludere versum40
Dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos
Sermoni propiora: putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam comoedia necne poëma45
Esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,50
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem55
Quo personatus pacto pater. His ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
Posterius facias, praeponens ultima primis,
Non ut si solvas “Postquam Discordia tetra60
Belli ferratos postes portasque refregit”
Invenias etiam disjecti membra poëtae.
Hactenus haec: alias justum sit necne poëma,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer65
Ambulat et Caprius rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me?70
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli;
Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta foro recitent sunt multi quique lavantes:75
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. “Laedere gaudes,”
Inquit, “et hoc studio pravus facis.” Unde petitum
Hoc in me jacis? Est auctor quis denique eorum80
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum;
Qui non defendit alio culpante; solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis;
Fingere qui non visa potest; commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.85
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,
E quibus unus amet quavis adspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,90
Infesto nigris. Ego si risi quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli
Te coram fuerit, defendas ut tuus est mos:95
“Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe;
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit.” Hic nigrae succus loliginis, haec est100
Aerugo mera. Quod vitium procul afore chartis
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,105
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
“Nonne vides Albi ut male vivat filius, utque
Barrus inops? Magnum documentum ne patriam rem110
Perdere quis velit.” A turpi meretricis amore
Cum deterreret: “Scetani dissimilis sis.”
Ne sequerer moechas concessa cum venere uti
Possem: “Deprensi non bella est fama Treboni,”
Aiebat. “Sapiens vitatu quidque petitu115
Sit melius causas reddet tibi: mi satis est si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum nabis sine cortice.” Sic me120
Formabat puerum dictis; et sive jubebat
Ut facerem quid: “Habes auctorem quo facias hoc;”
Unum ex judicibus selectis objiciebat;
Sive vetabat: “An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit addubites, flagret rumore malo cum125
Hic atque ille? Avidos vicinum funus et aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis.” Ex hoc ego sanus ab illis
Perniciem quaecunque ferunt, mediocribus et quis130
Ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim cum lectulus aut me
Porticus excepit desum mihi. “Rectius hoc est:
Hoc faciens vivam melius: Sic dulcis amicis135
Occurram: Hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile?” Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur oti
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis140
Multa poëtarum veniat manus auxilio quae
Sit mihi (nam multo plures sumus), ac veluti te
Judaei cogemus in hanc concedere turbam.
SATIRA V.
Egressum magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi,
Differtum nautis cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos5
Praecinctis unum; minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, coenantes haud animo aequo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras et caelo diffundere signa parabat;10
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere. Huc appelle! Trecentos inseris: ohe
Jam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices ranaeque palustres
Avertunt somnos, absentem ut cantat amicam15
Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem20
Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Milia tum pransi tria repimus atque subimus25
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus30
Illinere. Interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni non ut magis alter amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribae,35
Praetextam et latum clavum prunaeque batillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessae Virgiliusque40
Occurrunt, animae quales neque candidiores
Terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quae villula, tectum45
Praebuit, et parochi quae debent ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas, dormitum ego Virgiliusque;
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa50
Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirrhi,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his majoribus orti55
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: “Equi te
Esse feri similem dico.” Ridemus, et ipse
Messius “Accipio,” caput et movet. “O, tua cornu
Ni foret exsecto frons,” inquit, “quid faceres, cum
Sic mutilus miniteris?” At illi foeda cicatrix60
Setosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrhus ad haec: donasset jamne catenam65
Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
Nihilo deterius dominae jus esse. Rogabat
Denique cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret gracili sic tamque pusillo.
Prorsus jucunde coenam produximus illam.70
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Paene macros arsit dum turdos versat in igni:
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos coenam servosque timentes75
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
Nunquam erepsemus nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,80
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
Intentum veneri; tum immundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant ventremque supinum85
Quattuor hinc rapimur viginti et milia rhedis,
Mansuri oppidulo quod versu dicere non est,
Signis perfacile est: venit vilissima rerum
Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator;90
Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus utpote longum
Carpentes iter et factum corruptius imbri.95
Postera tempestas melior, via pejor ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis
Iratis exstructa dedit risusque jocosque,
Dum flamma sine thura liquescere limine sacro,
Persuadere cupit. Credat Judaeus Apella,100
Non ego; namque deos didici securum agere aevum,
Nec si quid miri faciat natura deos id
Tristes ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
SATIRA VI.
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit fines nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
Olim qui magnis legionibus imperitarent,
Ut plerique solent, naso suspendis adunco5
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas quali sit quisque parente
Natus dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos saepe viros nullis majoribus ortos10
Et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice quo nosti populo, qui stultus honores15
Saepe dat indignis et famae servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere a volgo longe longeque remotos?
Namque esto populus Laevino mallet honorem
Quam Decio mandare novo, censorque moveret20
Appius ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum fierique tribuno?25
Invidia accrevit privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus et latum demisit pectore clavum,
Audit continuo: “Quis homo hic est? quo patre natus?”
Ut si qui aegrotet quo morbo Barrus, haberi30
Ut cupiat formosus, eat quacunque puellis
Injiciat curam quaerendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
Sic qui promittit cives, urbem sibi curae,
Imperium fore et Italiam, delubra deorum,35
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare quaerere cogit.
“Tune Syri, Damae aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives aut tradere Cadmo?”
“At Novius collega gradu post me sedet uno;40
Namque est ille pater quod erat meus.” “Hoc tibi Paullus
Et Messalla videris? At hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera magna, sonabit
Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.”
Nunc ad me redeo libertino patre natum,45
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sum tibi, Maecenas, convictor; at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est; quia non ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis ita te quoque amicum,50
Praesertim cautum dignos assumere prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.55
Ut veni coram singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,
Sed quod eram narro. Respondes ut tuus est mos60
Pauca: abeo; et revocas nono post mense jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco
Quod placui tibi qui turpi secernis honestum,
Non patre praeclaro sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis65
Mendosa est natura alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos;
Si neque avaritiam neque sordes aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi, purus et insons
(Ut me collaudem) si et vivo carus amicis;70
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus aera;75
Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artes quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si quis vidisset, avita
Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.80
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa? Pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto verum opprobrio quoque turpi;
Nec timuit sibi ne vitio quis verteret olim,85
Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc nunc
Laus illi debetur et a me gratia major.
Nil me poeniteat sanum patris hujus, eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars90
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox et ratio: nam si natura juberet
A certis annis aevum remeare peractum
Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes95
Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
Judicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus haud unquam solitus portare molestum.
Nam mihi continuo major quaerenda foret res100
Atque salutandi plures, ducendus et unus
Et comes alter uti ne solus rusve peregreve
Exirem; plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,105
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos:
Objiciet nemo sordes mihi quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur
Te pueri lasanum portantes oenophorumque.
Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,110
Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus, percontor quanti olus ac far;
Fallacem Circum vespertinumque pererro
Saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum;115
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se120
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego, lecto
Aut scripto quod me tacitum juvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum125
Admonuit fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Haec est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
His me consolor victurum suavius ac si130
Quaestor avus, pater atque meus patruusque fuisset.
SATIRA VII.
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius his permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas,5
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens tumidusque, adeo sermonis amari
Sisennas Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit, (hoc etenim sunt omnes jure molesti10
Quo fortes quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque
Summa fuit; duo si discordia vexet inertes15
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro
Muneribus missis:) Bruto praetore tenente
Ditem Asiam Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius. In jus20
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem:
Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites excepto Rege: canem illum,25
Invisum agricolis sidus venisse; Ruebat
Flumen ut hibernum fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator30
Cessisset magna compellans voce cucullum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te
Oro qui reges consueris tollere, cur non
Hunc Regem jugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.
SATIRA VIII.
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse deum. Deus inde ego furum aviumque
Maxima formido: nam fures dextra coërcet
Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus;5
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum,10
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti:
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat: Heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes15
Albis informem spectabant ossibus agrum;
Cum mihi non tantum furesque feraeque, suëtae
Hunc vexare locum curae sunt atque labori,
Quantum carminibus quae versant atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum20
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem; pallor utrasque25
Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram
Unguibus et pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea: major30
Lanea, quae poenis compesceret inferiorem;
Cerea suppliciter stabat servilibus, ut quae
Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
Infernas errare canes, Lunamque rubentem35
Ne foret his testis post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius et fragilis Pediatia furque Voranus.
Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes40
Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum,
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris et imagine cerea
Largior arserit ignis, et ut non testis inultus
Horruerim voces Furiarum et facta duarum.45
Nam displosa sonat quantum vesica pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
Vincula cum magno risuque jocoque videres.50

SATIRA IX.
Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu, “Quid agis, dulcissime rerum?”
“Suaviter ut nunc est,” inquam, “et cupio omnia quae vis.”5
Cum assectaretur: “Num quid vis?” occupo. At ille,
“Noris nos,” inquit; “docti sumus.” Hic ego, “Pluris
Hoc,” inquam, “mihi eris.” Misere discedere quaerens
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos10
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri
Felicem! aiebam tacitus; cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi
Nil respondebam, “Misere cupis,” inquit, “abire;
Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;15
Persequar: hinc quo nunc iter est tibi?” “Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.”
“Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te.”
Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,20
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
“Si bene me novi non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.”25
Interpellandi locus hic erat: “Est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus?”—“Haud mihi quisquam.
Omnes composui.”—Felices! nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna:30
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces
Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas.
Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei35
Praeterita, et casu tunc respondere vadato
Debebat, quod ni fecisset perdere litem.
“Si me amas,” inquit, “paulum hic ades.” “Inteream si
Aut valeo stare aut novi civilia jura;
Et propero quo scis.” “Dubius sum quid faciam,” inquit,40
“Tene relinquam an rem.” “Me sodes.” “Non faciam” ille;
Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est
Cum victore sequor. “Maecenas quomodo tecum?”
Hinc repetit; “paucorum hominum et mentis bene sanae;
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes45
Magnum adjutorem posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni
Submosses omnes.” “Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est
Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam,50
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus.” “Magnum narras, vix credibile!” “Atqui
Sic habet.” “Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse.” “Velis tantummodo: quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque55
Difficiles aditus primos habet.” “Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non hodie si
Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.” Haec dum agit, ecce60
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et
Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus65
Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.
“Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum.” “Memini bene, sed meliore
Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu
Curtis Judaeis oppedere?” “Nulla mihi, inquam,70
Religio est.” “At mi; sum paulo infirmior, unus
Multorum; ignosces; alias loquar.” Huncine solem
Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me
Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi
Adversarius et: “Quo tu turpissime?” magna75
Inclamat voce; et “Licet antestari?” Ego vero
Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque;
Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
SATIRA X.
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est
Ut non hoc fateatur? At idem quod sale multo
Urbem defricuit charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic5
Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus).
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;10
Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.15
Illi scripta quibus comoedia prisca viris est
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
“At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis20
Miscuit.” O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? “At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.”
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?30
Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus cum somnia vera:
“In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.”35
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta40
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.45
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem50
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut majore reprensis?55
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos60
Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem65
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo70
Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?75
Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemtis aliis explosa Arbuscula dixit.
Men’ moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?80
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque85
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacunque,
Arridere velim, doliturus si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,90
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.