Talia de me scribis, Vir Erudite & Frater in Christi
charitate Dilectissime, qualia mihi nequaquàm usurpo: neque
enim me tali dignor honore; horreo potiùs hanc laudem, dùm
inter nugas, immò (parce Frater vera dicenti) inter insanias
5falsas memorata miscetur. Fit nihilominùs, ut vel in mediis
occupationibus tibi rescribere non differat tùm zelus meus
redamare debens atque morem gerere tibi, qui me diligere,
non dico simulas (seorsùm à te hæc fictio) sed verè demonstras
tùm prætereà spes, qua confido, te ei fidem non denegaturum,
10quem tantoperè commendaveris; tùm denique professio mea
debens erroribus & vitiis quantùm valet obniti, quæ jam effecit
ut sub involucro quodam nuper ediderim Gallico sermone,
quantùm diei cursus tulit, Orationem non contra insanum
amatorem; sed adversùs scripta verba, & picturas, ad illicitos
15amores amariores morte sollicitantes, stimulantes, & urgentes.
Porrò neque repetiturus sum, neque in Latinum versurus
eloquium, ea quæ ibidem disputata legisti. Illìc peroratum
satis arbitror, scripta verba, & picturas provocatrices libidinosæ
lasciviæ penitùs execrandas esse, & à Republica Christianæ
20Religionis exulandas: & hoc quidem apud omnem intellectum,
qui & Catholica Fide illustratus est, & nequaquàm vitiosa
passione corruptus; Apud illos verò qualis Oratio persuadere
sperabitur, qui suaderi nolunt, quibus suus error placet, quos
excæcavit malitia eorum, qui dati sunt in reprobum sensum,
25qui avertunt oculos suos ne videant in finem, qui denique illud
severissimum maledictionis genus incurrunt, ut mala consuetudine
delectentur, ut blandiatur mentiaturque iniquitas
sibi. Inter quales te numerare nec debeo, Frater Charissime,
& ut nunquam debiturus sum supplex oro.
30Proposui autem decerpere aliqua eorum, quæ scriptum
tuum hesterno sero monstratum corrigenda, delendaque continet.
Quid dico aliqua? cùm fere omnia (tecum loquor
Frater) sint in hoc, vel in illo culpanda. Proptereà scriptum
illud mox ut ipsum receperis, si quid in me est consilii, flamma
35rapax absumet, aut laceratum minutatim perget in oblivionem
sempiternam. In primis tamen te tuosque similes admonitos
velim, ne sapientiorum actorum ignorantiam habere vos concludat
tanta hujus actoris, vix inter mediocres numerandi,
tanquam hyperpobilica admiratio, quem multi superant, quantùm
40Delphinis Balena Britannica major, & quantùm inter
virgulta cupressi. Tu verò tibi nunc attende, quale præcipitium
paraverit attentata tractatio materiæ Theologicæ.
Dicis itaque, quòd puer biennis, aut triennis sit in
statu innocentiæ. Hæc est hæresis Pelagii, quam asserens pertinaciter,
45hæreticus est censendus. Ea insuper multa quæ ad
dissolutionem indissolubilis rationis agitasti, plùs & plùs te
circumligant nodis ejusdem hæresis, exemplo avium laqueatorum,
viscove suo se volutantium: adeò anxium, noxiumque
est obniti veritati! Legatur non ego, sed Augustinus in De
50Nuptiis & Concupiscentia, præsertim in secundo Libro; videbitur
quod dico. Putasti tamen, ut arbitror, quod putare non
debueras, puerum ideò esse in statu innocentiæ, vel quia
ignorans est, vel peccati actualis nondum reus: sed originalem
corruptelam morbidæ concupiscentiæ advertere mens tua
55debuerat, quæ ab ea ut omnes pessundantur. Dicis id quod
te scripsisse miror, si non pudet & pœnitet te. Amator, inquis,
insanus solus benè judicat de hujusmodi vitiosa, immò furiosa
passione. Alienus verò ab ea (qualem me esse tu dicis, non
ego dico) eam non nisi in speculo & ænigmate recognoscit;
60quasi videlicet oporteat omnes qui de vitiis rectè incorruptèque
judicaturi sunt, ut eisdem priùs vitiis corrumpantur. Longè
aliter est. Nullus de vitiosis operibus fert judicium perversius,
quàm ipsi talium febrili ægritudine, aut lætali morbo corrupti,
& qui abominabiles facti sunt in studiis suis. Ps. xiii. i. Exemplum,
65à sensualitate suppetunt multa. Malè verum examinat
omnis corruptus Judex, inquit Flaccus. Sed quod addis,
membra secreta mulierum sanctificata olim ex more fuisse,
nescio qualis te Biblia docuerit, nisi fortè tu aliam à nostra te
penes habueris. Aut si non movet te, seducitque illud Lucæ:
70II. 23. Omne masculinum adaperiens vulvam, Sanctum Domino
vocabitur. Quid, oro, Sanctum Domino vocabitur? Si siles,
Respondeo; primogenitus. Ceterum actor tuus, & penè Deus
tuus, plurima bona, inquis, scripsit, plurima valde suprà communem
Doctorum omnium intelligentiam, quorum lectio non
75nisi decies repetita cognoscitur. Quid si etiam mala plurima
nimis, & multò plùs plurima commiscuit bonis istis contraria?
Quid reliquum est dicere, nisi cum more insani amatoris insaniisse,
variasse, discordasse, & juxta Terentianum verbum,
voluisse cum ratione insanire. Proptereà opus illud Chaos
80informe rectè nominatur, & Babylonica confusio, & brodium
quoddam Alemanicum, & Protheus in omnes se formas mutans:
tale demum, cui dici possit illud pueris decantatum:
Convenit nulli qui secum dissidet ipse.
Sanè quod de Theologis introducitur, quos labi refers in
amorem quandoque insanum, quemadmodùm mihi ipsi comminaris,
85à quo malo me avertat non Cupido falsus, sed verus
dilectionis Deus. Istud positum mihi visum est magis ad
diffamationem Theologorum, quàm pertinenter ad rem; & ut
fortassis sub umbra culpæ majoris in Theologis, isti sua crimina
vel solarentur, vel absconderent, vel probarent: nam si Tullius
90cùm virum eloquentem describeret, dixit, esse eum virum
bonum dicendi peritum; multo ampliùs cùm Theologum
nomino, virum debeo intelligere bonum, sacris Literis eruditum.
Age rursùs si tuus actor non ex affectione inhonestè locutus est,
da rationem, quis eum impulerit ea introducere, ex quibus
95ratio tam obscœno illotoque sermone loqueretur. Ampliùs
verò culpatur actor tuus, non quòd introduxerit naturam de
Deo loquentem; sed quòd taliter loquentem de his mysteriis,
quæ sola revelatio gratuita & supernaturalis ministrarunt.
Et quia me in Opusculi mei impugnatione cùm insigni femina
100miscuisti, quæro, si virilis illa femina, cui tuus sermo dirigitur,
quamquam ita confuso ordine, ut nunc ab ea ad eloquentiam
Theologicam, nunc è converso raptim migret; si illa, inquam,
virago arguit erroneum hoc pro proverbio positum? Meliùs
est decipere quam decipi: nunquid non rectè redarguit. Ostendit
105evasionis tuæ tam anxia & ficta meditatio, quòd magno
rationis aculeo urgebat te mulier, quando ad hoc confugisti, ut
diceres in hac parte Librum additione subdola deturpatum,
quòd qua ratione scire potueris, nec dicis, nec video. Illud
subinde hæc mulier prudenter attulit, quòd ad lecturam actoris
110tui erubescerent Reginæ, erubescerent ingenia benè moderata,
ingenuoque pudore prædita, quale tuum esse etiam scriptura
tua (velis, nolis) ostendunt: nihil enim ibi obscœnum loqui
potuit bona indoles tua. Nullum quippe consequens est, eas
personas taliter agentes, se proptereà de criminibus suspectas
115ostendere, immo verò si erubescunt, magis salva res est, ut
Terentianus sermo dicit.
Non attingam omnia, alioquin linea ferè quælibet eliminanda
occurreret; ut cùm dicis, non esse naturalem appetitum
hominis conjungi matrimonialiter solum virum cum muliere
120unica, & solam cum unico: hoc enim & falsum est, & uni ex
dictis tuis inconsonum, dùm genium naturæ Deum defendis;
quia, inquis, de sola matrimoniali copula loquebatur. Similiter
quale est illud, quòd turpitudinem actoris hac pictura
celare putaveris, quod malum docuit ut cognitum vitaretur,
125quòd prætereà unus tibi notus philocaptus, remedium sibi ex
hoc melleo toxico, velut theriacam de veneno confecerit.
Omnia quippe talia frivola sunt. Illud quoque parum Catholice
allegatum est, dixisse quosdam, Cantica Canticorum ob
laudem Filiæ Pharaonis edita: nam qui dixit irreligiosè mentitus
130est. Illud verò magis subdolum videtur, dùm contendendo
vis inducere recursum ad Librum esse faciendum. Non
habet Liber, inquis, per omnia, sicut sonat ejus impugnatio.
Nolo contra niti, malo dare victas manus, malo succumbere,
quàm tam improba contagiosaque lectio repetatur. Porrò
135finis scripti tui notat, illos curvasse genua coram Baal, à quibus
Liber iste spretus viluit. Dicam liberè quod sentio, ista introductio
vel depravat sententiam, & vitiosa est, vel tanquam
scandalosa, injuriosa & falsa, hæresimque sapiens in Fide &
moribus radenda est. Denique si seriò dictum est, tu
140nunquam præconiis tuis tantundem extollere parvitatem
meam potueris, quantùm vituperas, dùm confingit tua fortè
libertas mecum loquendi, ea me scripsisse, quæ scripsi, quatenùs
homines, quos scimus niti in vetitum, flamma major
exureret, animaretque ad lecturam Libri hujus repetendam,
145quasi videlicet professionem meam commutaverim in mendacium,
& sit Officium meum fictè agere in doctrina morum, &
mihi ipsi, more actoris tui, immò Christianæ Religioni dissidere,
corde insuper & corde loqui. Moriar priusquam ista unquam
fictione palliatus inveniar: vide potiùs ne actorem tuum iste
150dolus infecerit. Dùm enim amoris carnalis inducit vituperia,
cujus laudes sæpiùs extollit, quidni secundùm tuam notitiam,
faciles ad illum animos proniores reddere studuerit? Quid
de protestatione illa actoris tui loquar, quam pro velamine
quodam suæ fœditati superinducere conatus est? Nihil, inquit,
155ipse de meo posui. Se ergo recitatorem, non actorem
profitetur. Quamobrem nolite, vos admiratores sui, laudem
ei tribuere si benè dixit; sicut non vult maledicta sua in probrum
ejus versa iri, si quædam arguenda transtulerit. Nolite
prætereà tanto contra nos odio excandescere, neque tam ampullosis
160verbis buccisque tumentibus in nos declamare, si
Liber iste pro sua parte culpatur; non enim personas, sed
scripta (quisquis illa confecerit) infamamus, nisi fortè ministrator
potionis toxicatæ, etiam ab alio compositæ, non inde culpa
carere judicandus æstimatur. Quale est iterùm, Deus optimè,
165protestari unum, & eodem contextu protestationi suæ obvium
iri. Istud certè non est excusare se, sed taliter agere, ut dicatur:
ex ore tuo te judico, serve nequam.—Matth. XIX, 22.
Tandem verò ego te nunquam, ô Christiana Curia, animo
læsi, neque verbo. Tu non omnia potes delicta corrigere,
170fateor. Alioquin quid divinæ justitiæ in futuro servaretur?
Sufficit in multis redargutio per Leges, & Edicta
communia, sicut contrà simoniam, furta, homicida, & adulteria;
ita contra hanc contagiosissimam malè loquendi, vel
scribendi licentiam, præsertim ubi publicus accusator
175invenitur nullus. Nihilominùs habitatores tuos Ecclesiasticos
multos, ego neque Libris multis Ovidii, neque super magicis
figmentis, neque nominatim super hoc Libro, & aliis conservatis
in multorum perniciem excusare propono.
Illos excuso, quos officium nullum ad damnandum constringebat,
180& qui pro sua parte verbo, vel scripto generaliter, aut
specialiter (ut ego nunc & multi pridem talia) reprobarunt.
Neque prætereundum censeo, quod scribunt Actus Apostolorum,
Act. XIX. 19, omnes conversos noviter ad Fidem, qui
fuerant curiosa sectati, combussisse Libros suos valoris denariorum
185quinquaginta millium. Ecce coram Deo, quia non
mentior. Et si quid in me est, cui fidem dare dignum ducis,
affirmo, si solus esset Liber actoris tui mihi proprius, valens
mille libras & ampliùs, ego priùs darem eum flammis rapacibus
exurendum, quàm venderem taliter publicandum. Vide
190quantùm afficiar, immò verò non afficiar, ipsum relegere, non
quidem ex ignorantia, sicut tu reputas, quamquàm in me
multa sit, sed pro mea & aliorum conscientia. Itaque memini,
me pridem gustasse jam ab adolescentia fontes illos omnes,
aut ferè omnes à quibus actoris tui dicta, velut
195rivuli quidam traducti prodierunt; Boëtium, Ovidium,
Terentium, Juvenalem, Alanum, & de Sancto Amore,
Abelardum cum suo Heloyde, Marcianum Capellam,
& si qui sunt alii. Scito prætereà, quod codicillum
unum, cujus titulus est; Itinerarium mentis in Deum, à Domino
200Bonaventura conscriptum (quem uno die perlegi) ego toti
Libro tuo, immò & decem talibus in profunditate scientiæ
opponere non dubitaverim. Et eum ad intelligendum hunc
librum nos adeò brutos & hebetes esse dijudicas. Attamen
pro hac commonitione tua, ut relegam & sic intelligam, ego vicem
205reddo. Lege Frater, & iterùm relege quartum Librum De
Doctrina Christiana. Ille enim aliquantò plùs affert difficultatis,
quàm Liber tuus in vulgari. Animadvertes (crede mihi)
non esse factam injuriam tyrannicam eloquentiæ, si eam
Theologiæ sociaverimus. Pudebit te forsan audaciæ allegandi
210ea, quæ non plenè perspexeris. Augustinus planè tibi reclamat,
tùm expressissimis verbis idem quarto De Doctrina
Christiana: in ipso operis vestibulo, tùm factis operum suorum
tantis eloquentiæ viribus elaboratorum; quamquàm temperatâ
modestiâ locutus sum, si adverteris, dùm eloquentiam
215Theologicam mediocri sermone loquentem esse introduxi, curiositatem
quasi mihi jamjam opponendam vigilanter excludens.
Postremò cessent joci Frater optime, & melioris causæ
patrocinio dignissime. Taceat interim libido vel vincendi, vel
garriendi: veniamus ad rem seriam religiosamque. Assero
220tibi; si scirem Germanum meum composuisse talem Librum,
atque publicasse, pœnitere autem super hoc præmonitus &
animadversus sufficienter, finaliter recusasse; ego non plus
pro eo in hac impœnitentia mortuo, quàm pro damnato preces
offerrem Domino nostro Jesu Christo. In quo benè vale,
225tradens te deinceps salubrioribus, castioribusque studiis, neque
dans occasionem scandali simplicibus. Et si quid asperius
dictum fortassis offenderit, da veniam meæ fidei multùm de
te præsumenti, quia multùm diligenti. Denique totum tùm
veritatis Catholicæ zelo, tùm desiderio ad salutem tuam deputatum
230habe. Et oremus pro invicem ut salvemur.