Hermannō Schottenniō Hessō auctōre. Ab eōdem nūper plūsquam trīgintā Convīviīs lepidissimīs auctae. Ad haec, quotīdiānī sermōnis fōrmulās commūniōrēs, ex doctissimīs quibusque Auctōribus dēcerptās, in puerōrum grātiam adjēcimus.
Lugdūnī, apud Antōnium Gryphium. 1566.
Cum nūper hāsce conderem nūgās puerīlēs, Candide lēctor, in eōrum ūsum quī sub meā agunt ferulā, īlicō exoriēbantur nōnnūllī (nesciō amōre an odiō ductī) quī dīcerent, sē satis admīrārī nōn posse, ēdendī Colloquia prōvinciam mē velle subīre post Erasmum illum Germāniae decus, et litterārum vērārum vindicem nostrā aetāte, cujus colloquia omnium juvenum palātīs satis facerent. Hōrum stomachō paucīs respondēre lubet. Admīror ego rūrsus ipsōs, quī crēdant nihil mē audēre dēbēre in cōnfābulātiōnibus novīs compōnendīs, ob Erasmī auctōritātem. Nōnne in litterāriō mūnere multōs in eandem harēnam dēscendisse legimus, neque absterritōs ob id, quod aliī albīs (ut ajunt) equīs praecesserint ? Nam, ut inquit Cicerō in ōrātōre ad Brūtum, in Poētīs Graecīs, nōn sōlī Homērō est locus, aut Archilochō, aut Sophoclī, aut Pindarō, sed hōrum vel secundīs, ut etiam īnfrā secundōs. Neque vērō in Philosophiā Aristotelem ā scrībendō dēterruit amplitūdō Platōnis. Nec ipse Aristotelēs admīrābilī scientiā et cōpiā cēterōrum studia restīnxit. Dēmosthenēs quamvīs Graecōrum ōrātōrum excellentissimus esset, multī tamen aliī eō tempore viguērunt, neque posteā dēfēcērunt. Quārē et ego sēmipāgānus, ac in litterīs Camēlus saltāns, ausus sum post Erasmum, Colloquia Tīrōnum litterātōrum cōnscrībere : quae sī nōn optima reddidī, contentus saltem ipsa vel optimīs proxima cēnsērī. Sōlum enim haec in meōrum discipulōrum ūsum composuī, et illōrum, quōrum ingenia humī rēpunt, ac Latīnum sermōnem nōndum neque ā līmine salūtārunt, neque prīmōribus labiīs attigērunt.
Platōnem quondam discipulī rogitārunt, ut ea quae ipsīs lēctiōnibus variīs trādidisset, in ūnum redigeret volūmen : quōrum precibus Philosophiae praeceptor ille dīvīnus facile cōnsēnsit, cōnscrībēns librōs complūrēs in Philosophiae cōnsecūtiōnem. Hujus ego excitātus exemplō, ut fīdus aestimārer ingeniōrum sagīnātor, Latīnās locūtiōnēs, quās hāctenus satis abundē tibi tuīsque commīlitōnibus litterāriīs dictāvī, in ūnum hunc cōnfābulātiōnum libellum congessī, quō tuam Minervam Latīnē loquendī cōpiā irrigārem, ut quandōque ēlīmātior reddita, patris tuī, virī prūdentissimī, mihi amīcissimī, expectātiōnī dē tē, tuīsque aliīs duōbus frātribus Jōanne et Matthīā, respondeat. Ā cujus vestīgiīs tē dē generāre turpissimum certē esset : hujus ut vōtīs auscultēs (fervidē scīlicet amplectendō litterās) aequissimum erit, tibique multō magis, quam ipsī condūcet. Et ut facilius ēmergās, tū cēterīque tuī frātrēs et sorōrēs, neque umquam egestāte obruāminī, ipse pater vester virtūtum vērum domicilium hujus inclutae urbis Agrippīnae dē albō, Senātōrum prūdentiā nūllī secundus, omnī cōnātū, omne movendō saxum, etiam et caelibem dūcendō vītam : id ūnicum agit, quō tē, tuōsque frātrēs et sorōrēs dītet, locuplētet, et vōbīs ut congerat reliquae vītae commeātum. Suīs igitur, Gīsberte discipule dīlēctissime, expectātiōnibus rogō respondeās : tunc autem respondēbis, sī scientiā et virtūte tē pulchrē ōrnāveris, Valē Gīsberte cārissime, ac cum tuīs commīlitōnibus aliīs mihi discipulīs strēnuē studeās. Animus mihi est, in litterātōs vōs ēvehere virōs, vōbīs animus sit velle prōficere. Faxit Deus, ut utrumque utrīque bene succēdat. Iterum valē.
Colōniae ex aedibus meīs, decimōnōnō Kalendās Mārtiās.