Capm. xxiiii.
Singula que dominus statuit sibi regna per orbem,
Que magis in Cristi nomine signa gerunt,1290
Diligo, set propriam super omnia diligo terram,
In qua principium duxit origo meum.
Quicquid agant alie terre, non subruor inde,
Dum tamen ipse foris sisto remotus eis;
Patria set iuuenem que me suscepit alumpnum,
Partibus in cuius semper adhero manens,
Hec si quid patitur, mea viscera compaciuntur,
Nec sine me dampna ferre valebit ea:
Eius in aduersis de pondere sum quasi versus;
Si perstet, persto, si cadat illa, cado.1300
Que magis ergo grauant presenti tempore, saltem
Vt dicunt alii, scismata plango michi.
Vna meo sensu res est, que pessima cunctis
Iam poterit dici fons et origo mali.
Heu! quia iusticia procul abcessit fugitiua,
Cessit et est alibi pax sociata sibi:
Pax, que iusticie dudum solet oscula ferre,
Nunc fugit a terra, ius perit ecce quia.
Plures iam nocui sumunt sibi regna magistri,
Vis iubet et velle, iura nec vlla videt:1310
Nunc vbi se vertit magnas, sine iure sequntur
Leges, set populus inde subibit onus:
Corpore sicque meo non tantum torqueor, immo
Sunt michi pro minimo res quibus vtar ego.
Non est de modicis quod adulterium modo ledit;
Que caro deposcit omnia namque licent.
In terris aliis Venus et si predominetur,
Exsoluunt meritis hoc aliunde suis;
Est ibi nam posita lex, que communis ad omnes
Iudicat, et causas terminat absque dolo:1320
Non status aut sexus, non dona, preces, timor aut quid
Possunt a minimo tollere iura viro:
Et sic iusticia redimit quodammodo culpam
Carnis, que fragili condicione cadit.
Set nos in patria non solum vincimur ista
Ex carnis stimulo, quo stimulatur homo;
Immo suas metas lex transit nescia iuris,
Sicque per obliquas patria nostra vias
Deuiat in tanto, quod, dicunt, amplius ordo
Non erit in nostris partibus: vnde deus1330
Visitat has partes vindicta, qualis ab euo
In nullo mundi tempore visa fuit.
Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna,
Set magis in nostra fit modo virga fera:
Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse;
Culpas tam patulas est reticere nephas:
Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse;
Stat mea nam grauibus patria plena malis.
Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti
Fatum, iam pressos sternit vbique reos.1340
Que fuerat tellus omni preciosa metallo,
Iam nequit ex plumbo pondus habere suum;
638
Dignior argento, fuluo quoque dignior auro,
Nobile que genuit, vix valet esse quadrans.
Nuper dixerunt quicumque venire solebant,
‘Venimus ad portus, vbera terra, tuos.’
Nunc tamen vt sterilis reputaris et es, quia mores
Nunc neque diuicie sunt aliquando tue.
Quo ferar, vnde petam mestis solacia rebus?
Anchora iam nostram non tenet vlla ratem.1350
Sic mea, que stabilis fuit, infirmatur iniquis
Patria iudiciis, iura negando viris:
Sic gentis domina, quasi iam viduata, tributa
Reddit peccato, statque remota deo.
Sic que morigera fuerat, nunc est viciosa;
Dudum legifera, nunc sine lege fera:
Sic ea que larga fuerat, nunc tollit egena;
Que fuerat sancta, fit Venus ipsa dea:
Est sale iam spersa, fuerat que fructibus ampla,
Et velut vrtica, que solet esse rosa:1360
Que fuerat pulcra, quasi monstrum stat reputata;
Fit caput in caudam, sic terit omnis eam.
Scandala feda parit nouiter transgressa nouerca,
Omnis que laudis mater et hospes erat:
Que fuit angelica nuper, nunc angulus extat,
Languet et in tenebris sorde repressa magis.
Patria, quam famam dicunt habuisse sororem,
Est magis infamis omnibus ipsa locis:
Que fuerat digne super omnes celsior orbe,
Nunc deus est alibi, subditur ipsa quasi:1370
Ordine retrogrado quicquid sibi laudis habebat
Cedit, et instabilis vndique spreta iacet.
Firma mouet, ruit alta, terit modo forcia discors
Error, et innumera spergit vbique mala:
Torpescunt proceres, clerus dissoluitur, vrbes
Discordant, leges sunt sine iure graues:
Murmurat indomitus vulgus, concrescit abvsus
Peccati solitus; sic dolet omnis humus.
Hinc puto quod seuit pes terreus in caput auri,
Et lupus agnorum cornua vana timet.
6391380
In meritis hominum solum deus aspicit orbem,
Et sua de facto tempora causat homo.
O sterilis terra morum, sani viduata
Consilii, lesa nec medicamen habens,
Dic vbi fortuna latitat modo, qua reputabas
Nuper in orbe tuum non habuisse parem.
Si Lachesis sortem tibi contulit esse dolosam,
Iam venit ipsa tui
reddere pacta doli:
640
Nunc palletque tuis nigris Aurora venenis,
Cuius lux aliis fulsit in orbe magis;1390
Nuncque iuuentutis flos que tibi creuit habunde
Aret, et a viciis inveterata peris;
Fedaque nunc volucris, venturi nuncia luctus,
Concinit in fatis bubo propheta tuis.
Scit deus hanc causam specialius esse notandam,
Qua locus iste modo distat honore suo:
Hoc scio, quod cunctis locus in prouerbia crescit,
Et quasi nunc speculum denotat omnis eum.
Talia per terras fatali lege geruntur,
Vt reputant, set ego non ita stare puto:1400
Non est fortuna, que talia causat habenda,
Nec sors, set merita nostra per acta mala.
Qui tamen hanc stare modo credit et hanc reuocare
Vult, purget crimen, sic reuocabit eam:
Gracia prompta dei querentibus inuenietur,
Nam sibi conuersis vertitur ipse deus.
Dum pia pro pace cecinit processio terre,
Firmaque iusticia fecerat acta sua,
Dumque fides steterat et amor
sine labe manebat,
641
Tunc, quia pax viguit, sors bona cuncta tulit.1410
Nunc igitur nostra
sit vita deo renouata,
642
Ne sors fortuita plus queat esse mala:
Vota vetusta precum redeant domino dominorum,
Vt redeat dominus cum pietate suis;
Per quem pax et honor et tempora sana redibunt,
Que pro peccato sunt fugitiua modo.
Prospera qui veteris vult temporis esse renata,
Reddat et emendet facta priora nouis.
Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis,
Sic valet ob meritum quisquis habere deum.1420
Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim
Ferre reis veniam, te miserante iuuet:
Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum
Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
Nam sine te nullum scis quod habemus opem:
Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus,
Nostra nec anterior sit tibi culpa memor:
Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris:
Est vbi nunc illa, que solet esse salus?1430
Nos peccatores sumus, et tu plus miserator,
Scit bonitasque tua nos opus esse tuum:
Si plus peccaret vir, plura remittere posses,
Materiam venie sors tibi nostra dedit.
Si quociens homines peccant, tua fulmina mittas,
Exiguo presens tempore mundus erit:
A te pendentem sic cum circumspicis orbem,
Auctor, pacificum fac opus esse tuum.
Nos, deus alme, tui serui, quamuis modo tardi,
Te, non fortunam, credimus esse deum:1440
Scimus te solum super omnes esse colendum;
Sic nostri solus tu miserere, deus!