14. Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adæquare. Jam vero[1] infame in omnem vitam ac probrosum superstitem[2] principi suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri[3], sua quoque fortia facta gloriæ ejus assignare præcipuum sacramentum est; principes pro victoria pugnant, comites pro principe. Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat[4], plerique nobilium adolescentium petunt ultro[5] eas nationes, quæ tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata[6] genti quies et facilius inter ancipitia[7] clarescunt magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare[8]. Exigunt[9] enim principis sui liberalitate illum[10] bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam; nam[11] epulæ et quanquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. Materia munificentiæ per bella et raptus. Nec arare terram, aut exspectare annum[12] tam facile persuaseris[13] quam vocare hostem et vulnera mereri. Pigrum quin imo et iners videtur sudore acquirere quod possis sanguine[14] parare.
15. Quoties bella non ineunt, non multum venatibus[1], plus per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus[2] quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium[3] et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent, mira diversitate[4] naturæ, cum iidem homines sic ament inertiam et oderint quietem. Mos est[5] civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum[6] vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. Gaudent præcipue finitimarum gentium donis, quæ non modo a singulis, sed et[7] publice mittuntur, electi equi, magna arma, phaleræ torquesque[8]. Jam et pecuniam accipere docuimus.
16. Nullas Germanorum populis[1] urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi[2], ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant non in[3] nostrum morem connexis et cohærentibus ædificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium[4], sive inscitia ædificandi. Ne cæmentorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia[5] ad omnia utuntur informi et citra[6] speciem aut delectationem. Quædam loca[7] diligentius illinunt terra ita pura ac splendente, ut picturam[8] ac lineamenta colorum imitetur. Solent et[9] subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium[10] hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum ejusmodi loci molliunt, et si quando hostis advenit[11], aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt, quod quærenda sunt[12].
17. Tegumen omnibus sagum[1] fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti[2] totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur non fluitante[3], sicut Sarmatæ ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripæ[4] negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus[5] nullus per commercia cultus. Eligunt[6] feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque[7] belluarum, quas exterior Oceanus[8] atque ignotum mare gignit. Nec alius feminis quam viris habitus[9], nisi quod feminæ sæpius lineis amictibus velantur eosque purpura[10] variant, partemque vestitus superioris in manicas[11] non extendunt, nudæ brachia ac lacertos[12]; sed et[13] proxima pars pectoris patet.
18. Quanquam[1] severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli barbarorum singulis[2] uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine[3], sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus[4] offert. Intersunt parentes et propinqui ac munera probant, non ad delicias muliebres[5] quæsita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In[6] hæc munera uxor accipitur, atque invicem ipsa armorum aliquid[7] viro affert. Hoc maximum vinculum, hæc arcana sacra, hos conjugales deos arbitrantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem[8] in pace, idem in prœlio passuram ausuramque: hoc juncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant; sic vivendum[9], sic pereundum; accipere se quæ[10] liberis inviolata ac digna reddat, quæ nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.
19. Ergo sæpta pudicitia[1] agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptæ. Litterarum secreta[2] viri pariter ac feminæ ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum pœna præsens[3] et maritis permissa: accisis crinibus, nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit. Publicatæ enim pudicitiæ[4] nulla venia: non forma, non ætate, non opibus maritum invenerit. Nemo enim illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi sæculum[5] vocatur. Melius[6] quidem adhuc eæ civitates in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur[7]. Sic unum accipiunt maritum quomodo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra[8], ne longior cupiditas, ne tanquam maritum, sed tanquam matrimonium ament. Numerum liberorum finire[9] aut quemquam ex agnatis[10] necare flagitium[11] habetur, plusque ibi boni mores valent quam alibi[12] bonæ leges.