20. In omni[1] domo nudi ac sordidi in hos artus[2], in hæc corpora, quæ miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis aut nutricibus[3] delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis[4] dignoscas; inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec ætas separet[5] ingenuos, virtus agnoscat. Sera juvenum venus, eoque inexhausta pubertas[6]. Nec virgines festinantur[7]; eadem juventa, similis proceritas: pares validæque[8] miscentur, ac robora parentum liberi referunt. Sororum filiis idem apud avunculum qui[9] ad patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt[10], tanquam[11] et animum firmius et domum latius teneant. Heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum[12]. Si liberi non sunt, proximus gradus in possessione[13] fratres, patrui, avunculi. Quanto plus propinquorum[14], quanto major affinium numerus, tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.
21. Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est[1]. Nec[2] implacabiles durant: luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero[3] recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum[4], quia periculosiores sunt inimicitiæ juxta libertatem[5]. Convictibus et hospitiis[6] non alia gens effusius indulget. Quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro fortuna[7] quisque apparatis epulis excipit. Cum defecere[8], qui modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam domum non invitati adeunt. Nec interest: pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque quantum ad[9] jus hospitis nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere moris[10]; et poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus, sed nec data imputant[11] nec acceptis obligantur: vinculum inter hospites comitas.
22. Statim e[1] somno, quem plerumque in diem[2] extrahunt, lavantur[3], sæpius calida, ut apud quos[4] plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt; separatæ singulis sedes[5] et sua cuique mensa. Tum ad negotia nec minus sæpe ad convivia procedunt armati. Diem noctemque[6] continuare potando nulli probrum. Crebræ, ut inter vinolentos[7], rixæ raro conviciis[8], sæpius cæde et vulneribus transiguntur. Sed et de reconciliandis invicem[9] inimicis et jungendis affinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tanquam[10] nullo magis tempore aut ad simplices[11] cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat. Gens non astuta nec callida aperit adhuc[12] secreta pectoris licentia joci. Ergo detecta et nuda[13] omnium mens postera die retractatur[14], et salva utriusque temporis ratio est[15]: deliberant dum fingere nesciunt, constituunt dum errare non possunt.
23. Potui humor ex[1] hordeo aut frumento in quamdam similitudinem vini corruptus[2]; proximi ripæ[3] et vinum mercantur. Cibi simplices: agrestia poma[4], recens fera[5], aut lac concretum: sine apparatu, sine blandimentis[6] expellunt famem. Adversus sitim non eadem[7] temperantia: si indulseris[8] ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile[9] vitiis quam armis vincentur.
24. Genus spectaculorum unum atque in omni cœtu idem: nudi juvenes, quibus id ludicrum[1] est, inter gladios se atque infestas[2] frameas saltu jaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quæstum[3] tamen aut mercedem: quamvis[4] audacis lasciviæ pretium est voluptas spectantium. Aleam, quod mirere, sobrii inter seria[5] exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate[6], ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo[7] jactu de libertate ac de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire[8] patitur. Ea est[9] in re prava pervicacia; ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus per commercia[10] tradunt, ut se quoque[11] pudore victoriæ exsolvant.
25. Ceteris[1] servis non in nostrum morem[2] descriptis per familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum[3] dominus aut pecoris aut vestis ut colono injungit, et servus hactenus[4] paret. Cetera[5] domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere[6] coercere rarum: occidere solent, non disciplina et severitate[7], sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod[8] impune est. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum[9] in domo, nunquam in civitate[10], exceptis dumtaxat iis gentibus quæ regnantur[11]. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares libertini[12] libertatis argumentum sunt.
26. Fenus agitare[1] et in usuras extendere ignotum; ideoque magis servatur[2] quam si vetitum esset. Agri pro numero cultorum ab universis vicis[3] occupantur, quos mox inter se secundum dignationem[4] partiuntur. Facilitatem partiendi camporum spatia præbent. Arva[5] per annos mutant[6], et superest ager. Nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt[7], ut[8] pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terræ seges[9] imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem[10] digerunt species: hiems et ver et æstas intellectum[11] ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.