[TR1] "excercebant" → "exercebant"
[TR2] "opera" → "opera."
[TR3] "verbun" → "verbum"

Odysseæ XVIII.—Ulyssis et Iri pugilatus.

ARGUMENT: THE FIGHT OF ULYSSES AND IRUS.

The beggar Irus insults Ulysses; the suitors promote the quarrel, in which Irus is worsted, and miserably handled. Penelope descends, and receives the presents of the suitors. The dialogue of Ulysses with Eurymachus.

TEXT:

1

Advenit autem mendicus publicus, qui per urbem

mendicabat Ithacæ; excellebat vero ventre voraci,

indesinenter ut-comederet et biberet; neque ei erat vis,

nec robur; specie autem valde magnus erat intuitu.

5

Arnæus vero ei nomen erat: hoc enim imposuerat alma mater

ab ortu: Irum autem juvenes vocabant omnes,

quoniam nuntios referebat vadens, quando alicubi quis juberet:

qui ubi-venerat, Ulyssem pellebat sua domo,

et ipsum objurgans verbis alatis allocutus-est:

10

Recede, senex, a-vestibulo, ne jam cito et pede traharis:

non sentis, quod jam mihi innuunt omnes,

trahereque te jubent? ego autem verecundor nihilominus.

Sed surge, ne cito nobis contentio etiam manibus fiat.

Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:

15

miser, neque aliquid tibi facio mali, nec dico,

neque aliquem invideo tibi dare, etiam multa si-sumserit.

Limen autem ambos hoc capiet: neque omnino te oportet

de-alienis invidere: videris autem mihi esse erro,

sicut ego; opulentiam vero dii solent præbere.

20

Manibus autem nequaquam valde provoca, ne mihi iram-moveas,

ne tibi, senex licet sim, pectus et labra fœdem

sanguine; quies vero mihi etiam magis adhuc esset

cras: nequaquam enim tum te reversurum puto

iterum in domum Laertiadæ Ulyssis.

25

Hunc autem iratus allocutus-est-Irus mendicus:

dii boni, ut hic vorax volubiliter loquitur,

vetulæ camino-assuetæ similis; cui mala molirer,

verberans ambabus manibus, humum autem omnes dentes

maxillis excuterem, suis sicut segetem-depascentis.

30

Accinge-te nunc, ut omnes cognoscant et hi nos

pugnantes: quomodo vero tu cum-juniori viro pugnaveris?

Sic hi quidem ante foras altas

limine in polito perquam-animose rixabantur.

Eos autem animadvertit sacra vis Antinoi,

35

suaviterque inde ridens allocutus-est procos:

O amici, haud quidem unquam aliud antea tale factum-est,

qualem nunc delectationem deus duxit in hanc domum.

Hospesque et Irus contendunt inter-se

adeo ut-manibus pugnaturi-sint: sed committamus eos ocyus.

40

Sic dixit: illi autem omnes surrexerunt ridentes,

circumque mendicos pannosos congregabantur.

Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:

Audite me, proci illustres, ut aliquid dicam:

ventres isti caprarum jacent in igne; quos in cœnam

45

deposuimus, pinguedine et sanguine impletos:

uter vero vicerit, superiorque altero fuerit,

eorum quem voluerit, surgens ipse eligat:

semperque deinceps inter-nos convivabitur; nec quenquam alium

mendicum intus misceri nobis sinemus petiturum.

50

Sic dixit Antinous: illis autem placebat sermo.

Hos vero dolos-meditans allocutus-est ingeniosus Ulysses:

O amici, nequaquam æquum est cum-juniori viro pugnare

virum senem, calamitate labefactum; sed me venter

instigat maleficus, ut plagis domer.

55

Sed age nunc mihi omnes jurate firmum jusjurandum,

ne-quis Iro gratificans me manu robusta

percutiat prævaricans, huic autem me violenter domet.

Sic dixit: illi autem omnes abjurabant, sicut jubebat.

[Ac postquam jurarant, peregerantque jusjurandum,]

60

Inter-eos vero rursus locuta-est sacra vis Telemachi:

Hospes, si te jubet cor et animus generosus

istum propellere, fac; ceterorum autem neminem Achivorum

time, quoniam cum-pluribus pugnabit, qui te percutiat.

Hospitum-exceptor quidem ego sum; comprobant vero reges

65

Antinousque et Eurymachus, prudentes ambo.

Sic dixit: hi autem omnes comprobarunt; atque Ulysses

cinxit quidem se pannis circum genitalia, ostendebat vero femora

pulcraque magnaque; nudati-sunt autem ei lati humeri

pectoraque, robustaque brachia: ac Minerva

70

prope astans membra auctavit pastori virorum.

Proci vero omnes vehementer admirati sunt:

sic autem aliquis dicebat, intuitus propinquum alium:

Certe cito Irus non-Irus accersitum malum habebit,

quod-talem ex pannis senex coxam ostendit.

75

Sic igitur dixere: Iro autem male commovebatur animus.

Sed et sic famuli ducebant cinctum vi,

timentem; carnes vero tremebant-circum mebra.

Antinous autem increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:

Nunc quidem neque sis, jactator, nec natus-fueris,

80

si profecto huncce tremis et times graviter,

virum senem, calamitate labefactum, quæ ipsum incessit.

Sed tibi edicam, hoc vero et perfectum erit:

si te hic vicerit, superiorque fuerit,

mittam te in-continentem, conjectum in navem nigram,

85

ad Echetum regem, hominum perniciem omnium,

qui nasum abscindat et aures sævo ære,

genitaliaque evulsa det canibus cruda discerpenda.

Sic dixit: ei vero adhuc magis tremor subiit membra:

in medium autem eum duxerunt: illi vero ambo manus elevarunt.

90

Tum vero deliberavit audens divinus Ulysses,

utrum feriret, adeo-ut ipsum anima linqueret illic lapsum;

an ipsum leviter feriret, extenderetque super terram.

Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse,

leviter ferire, ut ne ipsum cognoscerent Achivi.

95

Tunc vero manibus elevatis, percussit ei dextrum humerum

Irus; ille autem ei cervicem percussit sub aure, ossaque intus

fregit: statim autem venit per os ruber sanguis:

decidit vero is in pulveribus extensus, collisitque dentes,

calcitrans pedibus terram: at proci illustres

100

manibus sublatis risu emoriebantur. Verum Ulysses

eum trahebat per vestibulum, prehensum pede, donec veniret ad aulam

porticusque fores; et ipsum ad septum aulæ

statuit reclinatum; baculum autem ei injecit manui,

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

105

Hic nunc sede, canesque suesque abarcens;

neu tu-sane hospitum et mendicorum dominus esto,

vilis quum-sis; necubi qod malum etiam majus accipias.

Dixit, et circum humeros turpem sibi-jaciebat peram

crebris-locis laceram; cui tortile inerat lorum.

110

Retro autem ipse ad limen profectus desidebat; illi autem iverunt intro

suaviter ridentes, et eum blande-compellabant verbis:

Jupiter tibi det, hospes, et immortales dii alii,

quodcunque maxime vis, et tibi gratum est animo;

qui hunc insatiabilem a-mendicando cessare-fecisti

115

in populo: cito enim ipsum ducemus in-continentem

ad Echetum regem, hominum perniciem omnium.

Sic igitur dixere; gaudebat autem omine divinus Ulysses:

Antinous vero ei magnum ventrem apposuit

plenum pinguedineque et sanguine: Amphinomus vero

120

panes ex canistro duos apposuit elevatos,

et poculo aureo propinabat, dixitque:

Salve, pater o hospes, adsit tibi in posterum certe

felicitas; at nunc quidem malis teneris multis.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

125

Amphinome, certe valde mihi videris prudens esse;

tali enim etiam patre es; quippe famam bonam audiebam,

Nisum Dulichiensem bonumque esse divitemque;

ex-hoc te dicunt natum-esse: diserto autem viro similis-es.

Propterea tibi dicam; tu vero attende, et me audi:

130

nihil imbecillius terra nutrit homine

omnium, quæquæ super terram spirantque et serpunt.

Nunquam enim putat malum passurum-esse se in-posterum,

quamdiu felicitatem præbent dii, et genua vigent:

sed quando demum et mala dii beati perficiunt,

135

etiam hæc fert nolens patienti animo.

Talis enim mens est terrestrium hominum,

qualem diem adducat pater hominumque deûmque.[TR1]

Etenim ego quondam debebam inter homines beatus esse;

multa autem injusta feci, viribus et robori obsequens,

140

patreque meo fretus, et meis fratribus.

Quare ne-quis unquam omnino vir injustus sit,

sed ille silentio dona deorum habeat, quodcunque dent.

Qualia video procos injusta machinantes,

possessiones consumentes, et dedecorantes uxorem

145

viri, quem non-amplius puto ab-amicis et patria terra

diu abfuturum; valde vero prope esse. Sed te deus

domum subducat, neque occurras illi,

quando redierit dilectam in patriam terram.

Non enim sine-cruore utique diremtum-iri puto

150

procos et illum, postquam domum subierit.

Sic dixit: et libatione-facta bibit dulce vinum;

iterumque in manibus posuit poculum principi virorum.

Verum is ivit per domum caro afflictus corde,

nutans capite; jam enim malum ei augurabatur animus.

155

Sed neque sic fugit mortem; impedivit vero et hunc Minerva,

Telemachi sub manibus et hasta fortiter ut-domaretur.

Iterum vero resedit in solio, unde surrexerat.

Illi autem in mente posuit dea cæsiis-oculis Minerva,

filiæ Icarii, prudenti Penelopæ,

160

procis se-ostendere, ut diffunderet (exhilararet) maxime

animum procorum, et honorata fieret

magis viroque et filio, quam antea erat.

Inaniter autem risit, verbumque dixit et elocuta-est:

Eurynome, animus mihi cupit, nequaquam antea quidem,

165

procis me-ostendere, invisis licet omnino:

filio vero dicam verbum, quod utilius fuerit,

ne plane procis cum-superbis versetur,

qui bene quidem loquuntur, male autem pone cogitant.

Hanc autem rursus Eurynome œconoma his verbis allocuta-est:

170

næ jam hæc quidem omnia, filia, apposite dixisti.

Sed i, et tuo filio verbum dic, neu cela,

corpus quum-tibi-laveris, et unxeris genas:

neu sic lacrimis fœdata circa faciem

vade: quoniam malum est lugere infinite semper.

175

Etenim jam quidem tibi filius ea-ætate est, quem tu maxime

supplicabas immortalibus in-puberate videre.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

Eurynome, ne hæc suadeas, sollicita licet,

corpus ut-mihi-lavem, et me ungam unguento:

180

decorem enim mihi dii, qui Olympum habitant,

perdiderunt, ex quo ille abivit cavis in navibus.

Sed mihi Autonoenque et Hippodamiam jube

venire, ut mihi astent in ædibus:

sola vero non intrabo inter viros; verecundor enim.

185

Sic igitur dixit: vetula autem per domum transiens exivit,

nuntiatura hæc mulieribus, et hortatura ad-eundum.

Tum rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva:

filiæ Icarii dulcem somnum infudit.

Dormiebat vero ea reclinata; solutæque-sunt ei artus omnes

190

ibidem in lecto-repositorio: interim vero nobilissima dearum

immortalia dona dabat, ut ipsam admirarentur Achivi:

pulcritudine quidem ei primum vultus pulcros expolivit

divina, quali quidem pulcre-coronata Cytherea

ungitur, quum adit Gratiarum chorum amabilem;

195

et ipsam proceriorem et habitiorem reddidit aspectu;

candidiorem autem ipsam fecit secto ebore.

Atque ita quum-fecisset, abiit nobilissima dearum.

Venerunt autem famulæ candidis-ulnis ex domo,

cum-strepitu advenientes: hanc autem dulcis somnus dimisit;

200

et abstersit-sibi manibus genas, et locuta-est:

Certe me valde ærumnosam mollis sopor cooperuit:

utinam mihi sic mollem mortem daret Diana casta

statim nunc, ut ne-amplius lugens in animo

ævum corrumpam, mariti desiderans dilecti

205

omnigenam virtutem: quoniam præstantissimus erat Achivorum.

Sic locuta, descendebat e-cœnaculo splendido,

non sola; simul hanc et famulæ duæ comitabantur.

Ac quando demum ad-procos pervenerat divina mulierum,

stetit inde ad postem domus firmiter structæ

210

genis obtendens nitida redimicula:

ancilla autem ei proba utrinque astitit.

Horum vero illic solvebantur genua, amore autem animo deliniti-sunt;

omnesque optabant apud eam in-lectis recumbere.

Hæc inde Telemachum affata-est, suum carum filium:

215

Telemache, non-amplius tibi mens integra nec cogitatio:

puer adhuc quum-esses, etiam magis in mente prudentia versabas:

nunc autem, quum jam magnus es et ad-pubertatis mensuram pervenisti,

et aliquis diceret filium te esse beati viri,

magnitudinem et pulcritudinem intuens, alienus vir:

220

non amplius tibi mens est justa nec cogitatio.

Quale jam hoc facinus in ædibus factum-est per te,

qui hunc hospitem sivisti indigne-tractari ita.

Quomodo nunc? si quid hospes, in nostris ædibus

sedens, sic pateretur vexatione ex gravi,

225

tibi dedecus opprobriumque inter homines foret.

Hanc vero rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

mater mea, id quidem non indigne-fero, quod-tu irata-sis:

at ego animo intelligo et novi singula,

bonaque et pejora: antea autem adhuc infans eram:

230

verum enim non possum prudentia omnia advertere;

nam me obtundunt, assidentes aliunde alius,

hi mala cogitantes; mihi autem non sunt auxiliatores.

Nequaquam tamen hospitis quidem et Iri pugna facta-est

procorum consilio; viribus autem hic potentior erat.

235

Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,

ita nunc proci in nostris ædibus

nutarent capitibus, domiti, alii quidem in aula,

alii autem intra domum, solutaque-essent membra cujusque;

uti nunc Irus ille ad aulæ fores

240

sedet nutans capite, ebrio similis;

neque erectus stare potest pedibus, nec reverti

domum, qua ei reditus est, quoniam cara membra soluta-sunt.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

Eurymachus autem verbis allocutus-est Penelopen:

245

Filia Icarii, prudens Penelope,

si omnes te viderent per Iasium Argos Achivi,

plures proci in vestris ædibus

a-mane convivarentur; quoniam præstas mulieribus,

formaque, staturaque, et mente intus æqua.

250

Huic autem respondit deinde prudens Penelope:[TR2]

Eurymache, profecto meam virtutem, formamque, corpusque,

perdiderunt immortales, quando ad-Ilium ascendebant

Argivi; cum iis autem meus maritus ivit Ulysses.

Si ille utique reversus meam vitam tueretur,

255

major gloria esset mea et melior ita.

Nunc vero tristor: tot enim mihi immisit mala deus.

Certe quidem, quando ibat relicta patria terra,

dextra in carpo prehensa me manu allocutus-est:

O mulier: non enim puto bene-ocreatos Achivos

260

ex Troja bene omnes incolumes redituros:

etenim Trojanos aiunt bellatores esse viros,

tam jaculatores, quam missores sagittarum,

equorumque velocium vectores; qui citissime

decreverint magnam contentionem omnibus-æque-gravis belli.

265

Ideo nescio, utrum me remittat deus, an capiar

illic in Troja: tibi autem hic omnia curæ-sint.

Memor-sis patris et matris in ædibus,

sicut nunc, vel adhuc magis, me absente.

At postquam jam filium in-pubertate constitutum videris,

270

nube, cui volueris, tua domo relicta.

Ille sic dicebat; quæ sane nunc omnia perficientur.

Nox autem erit, quando demum odiosæ nuptiæ obvenient

perditæ mihi, cujus utique Jupiter felicitatem abstulit.

Sed hic gravis dolor cor et animum incessit,

275

procorum non hic mos olim fuit;

qui præstantemque mulierem et divitis viri filiam

ambire velint, et inter-se contendant:

hi ipsi adducunt boves et pingues oves,

puellæ propinquis convivium, et splendida dona dant:

280

at non alienum victum impune absumunt.

Sic dixit: gavisus-est autem audens divinus Ulysses,

quod eorum quidem dona attrahebat, mulcebat autem animum

blandis verbis; mens vero ei alia agitabat.

Illam autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:

285

filia Icarii, prudens Penelope,

dona quidem quicunque voluerit Achivorum huc ferre,

accipe: non enim bonum recusare donationem est:

nos vero neque ad opera prius quidem ibimus, neque usquam alio,

quam tu ei nupseris Achivorum, quicunque optimus.

290

Sic dixit Antinous; illis autem placebat sermo:

donaque proinde allaturum miserunt præconem quisque.

Antinoo quidem tulit præco magnum perpulcrum peplum,

varium; inerant autem fibulæ duodecim omnes

aureæ, ansis bene-inflexis aptatæ.

295

Monile vero Eurymacho multa-arte-elaboratum statim tulit,

aureum, electris consertum solis instar.

Inaures autem Eurydamanti duo servi tulerunt,

trinis-ocellis, ægre-elaboratas; gratia autem inde effulgebat multa.

A Pisandro vero Polyctoride rege

300

collare tulit servus, perpulcrum ornamentum.

Aliud autem alius donum Achivorum pulcrum tulit.

Ipsa quidem deinde ascendebat in cœnaculum, divina mulierum;

cum-ea autem simul famulæ ferebant perpulcra dona.

Illi vero ad saltationemque et desiderabilem cantum

305

conversi delectabant-se; manebantque, vesper dum-superveniret.

His autem se-delectantibus niger versper supervenit.

Statim lampadas tres statuerunt in ædibus,

ut lucerent: circum autem ligna arida posuerunt,

sicca dudum, facile-ardentes, recens fissa ære;

310

et faces immiscuerunt: alternatim vero succendebant

famulæ Ulyssis audentis-animi: at inter-eas

ipse generosus locutus-est ingeniosus Ulysses:[TR3]

Famulæ Ulyssis, diu absentis regis,

ite ad conclavia, ubi est veneranda regina:

315

apud eam vero pensa versate; et delectate ipsam,

sedentes in domo, vel lanas carpite manibus:

at ego his lumen omnibus præbebo.

Si enim velint etiam usque ad Auroram pulcro-solio manere,

nequaquam me domabunt; multorum-patiens vero valde sum.

320

Sic dixit: hæ autem riserunt, et se-invicem intuebantur.

Eum autem turpiter objurgabat Melantho pulcris-genis,

quam Dolius quidem genuit, fovit autem Penelope,

filiamque velut enutriebat, dabatque oblectamenta animo:

sed ne sic quidem retinuit dolorem Penelopes in animo:

325

sed ea cum-Eurymacho miscebatur, et eum amabat:

hæc utique Ulyssem objurgabat contumeliosis verbis:

Hospes miser, tu-sane aliquis mente exturbatus-es;

neque vis cubare, æream in domum profectus,

vel aliquo in diversorium; sed hic multa prædicas.

330

[confidenter multos inter viros; neque aliquid animo

times: certe utique tibi vinum occupat mentem, vel tibi semper

talis mens est: quare et vana loqueris.]

An exsultas, quod Irum vicisti, erronem?

cave ne-quis tibi cito Iro melior alius insurgat,

335

qui te circum caput contusum manibus robustis

domo emittat, fœdatum sanguine multo.

Hanc autem torve intuitus affatus-est ingeniosus Ulysses:

certe cito Telemacho dicam, canis, qualia loqueris,

illuc profectus, ut te ibi membratim concidat.

340

Sic locutus, verbis perterruit mulieres.

Profectæque-sunt ire per domum; solutaque-sunt subtus membra cujusque

timore: putabant enim ipsum vera dixisse.

At is apud lampadas prælucens accensas

stetit, omnes intuens: alia vero ei cor

345

agitabat mente sua, quæ quidem non irrita facta-sunt.

Procos autem strenuos non omnino sinebat Minerva

contumelia abstinere acerba, ut adhuc magis

subiret dolor cor Laertiadæ Ulyssis.

Inter-hos vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui,

350

incessens Ulyssem; risum vero sociis fecit:

Audite me, proci inclytæ reginæ,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

Non sine-deo hic vir Ulysseam in domum venit:

omnino mihi videtur facium splendor esse ipsius

355

et capitis: quoniam non ei insunt capilli ne pauci quidem.

Dixit, simulque allocutus-est Ulyssem urbium-vastatorem:[TR4]

hospes, nunquid vis mercede-servire, si te suscipiam,

agri in extremitate, (merces autem tibi sufficiens erit)

sepesque aggerens, et arbores proceras plantans?

360

Illic autem ego cibum quidem perennem tibi præberem,

vestimentaque induerem, pedibusque calceamenta darem.

Sed quandoquidem sane opera mala didicisti, non voles

opus adire, sed mendicare per populum

mavis, ut possis pascere tuum ventrem insatiabilem.

365

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

Eurymache, si enim nobis contentio de-opere fieret

tempore in verno, quando quidem dies longi sunt,

in herba, falcem quidem ego bene-flexam haberem,

et vero tu talem haberes, ut experiremur opus,

370

jejuni usque penitus ad-tenebras, herba autem adesset;

sive rursus et boves essent agendi, qui sunt optimi,

rutili, magni, ambo saturati herba,

æquales-ætate, par-onus-sustinentes, quorum robur non imbecille,

arvumque-quatuor-jugerum esset, cederetque subtus gleba aratro:

375

tunc me videres, an sulcum continuum proscinderem.

Si vero et bellum alicunde moveret Saturnius

hodie, ac mihi scutum esset, et duæ hastæ,

et galea tota-ærea, temporibus apta:

tunc me videres primis in pugnatoribus congressum,

380

nec mihi ventrem exprobrans loquereris.

Sed valde contumeliose-agis, et tibi animus est inclemens:

et quidam fere videris magnus esse et fortis,

quoniam cum paucis et non bonis versaris.

Sin autem Ulysses rediret et perveniret in patriam terram,

385

statim tibi hæ portæ, etiamsi latæ admodum sunt,

fugienti arctarentur per vestibulum foras.

Sic dixit; Eurymachus vero iratus-est in-corde magis,

et ipsum, torve intuitus, verbis alatis allocutus-est:

Ah miser, certe cito tibi perficiam malum, quod-talia dicis

390

confidenter multos inter viros, nec quicquam animo

times: certe utique tibi vinum mentem occupat, vel tibi semper

talis mens est; quare et vana loqueris.

[An exsultas, quod Irum vicisti, erronem?]

Sic igitur locutus, scabellum sumsit; at Ulysses

395

Amphinomi ad genua desidebat Dulichiensis,

Eurymachum veritus: hic autem pocillatorem percussit ad manum

dextram; gutturnium vero humi sonuit lapsum:

at ille ejulatu-dato cecidit supinus in pulveribus.

Proci vero tumultuati-sunt per ædes obscuras;

400

sic vero aliquis dicebat, intuitus in propinquum alium:

Utinam hic hospes errans alibi periisset,[TR5]

antequam venisset: ita neutiquam tantum tumultum intulisset.

Nunc autem de mendicis contendimus: neque ulla convivii

boni erit voluptas; quoniam pejora vincunt.

405

Inter-hos autem et locuta-est sacra vis Telemachi:

mirifici, insanitis, et non-amplius continetis animo

cibum neque potum: deorum certe aliquis vos concitat.

Sed bene epulati decumbite domum profecti,

quando animus jubet: pello vero neminem ego.

410

Sic dixit: illi autem omnes mordicus labris compressis,

Telemachum admirabantur, quod audaciter loquebatur.

Ipsis vero Amphinomus concionatus-est et dixit:

[Nisi splendidus filius, Aretiadæ regis:]

O amici, haud jam quisquam super dicto æquo

415

contrariis verbis carpens sæviat:

neu omnino hospitem pulsate, neu quenquam alium

famulorum, qui in ædibus sunt Ulyssis divini.

Sed agite, pocillator quidem auspicator poculis,

ut, postquam-libaverimus, decumbamus domum profecti:

420

hospitem vero sinamus in ædibus Ulyssis

Telemacho curæ-esse; hujus enim dilectam venit ad-domum.

Sic dixit: illis autem omnibus gratum sermonem dixit.

Ipsis vero craterem miscuit Mulius heros,

præco Dulichiensis; famulus autem erat Amphinomi:

425

distribuit vero inde omnibus astando; illi autem diis

ubi-libarant beatis, biberunt dulce vinum.

Ac postquam libarantque et biberant, quantum volebat animus,

abiverunt decubituri suas ad domos quisque.

[TR1] "deumque" → "deûmque"
[TR2] "Penelope." → "Penelope:"
[TR3] "Ulyses:" → "Ulysses:"
[TR4] "urbium-vastatorem." → "urbium-vastatorem:"
[TR5] "periiset" → "periisset"

Odysseæ XIX.—Ulyssis et Penelopæ colloquium. Agnitio per Eurycleam.[TR1]

ARGUMENT: THE DISCOVERY OF ULYSSES TO EURYCLEA.

Ulysses and his son remove the weapons out of the armoury. Ulysses, in conversation with Penelope, gives a fictitious account of his adventures; then assures her he had formerly entertained her husband in Crete; and describes exactly his person and dress; affirms to have heard of him in Phaeacia and Thesprotia, and that his return is certain, and within a month. He then goes to bathe, and is attended by Euryclea, who discovers him to be Ulysses by the scar upon his leg, which he formerly received in hunting the wild boar on Parnassus. The poet inserts a digression relating that accident, with all its particulars.

TEXT:

1

At in domo relinquebatur divinus Ulysses,

procis cædem cum Minerva meditans:

statim autem Telemachum verbis alatis allocutus-est:

Telemache, oportet arma Mavortia deponere intus

5

omnia prorsus; at procos blandis verbis

palpare, quando te percontentur arma desiderantes:

«ex fumo deposui; quoniam non-amplius illis similia-sunt,

qualia quondam ad-Trojam proficiscens reliquit Ulysses,

sed fœdata-sunt, quantum ignis attigit vapor.

10

Insuper autem et hoc majus in mentem injecit deus,

ne qua vino-gravati, contentione instituta inter vos,

vos-mutuo vulneretis, deturpetisque convivium,

et nuptiarum-ambitum; ipsum enim ferrum allicit virum.»

Sic dixit: Telemachus vero dilecto obedivit patri;

15

evocatamque allocutus-est nutricem Eurycleam:

Nutrix, age jam mihi contine in ædibus mulieres,

dum in thalamo deponam arma patris

pulcra, quæ mihi in domo neglecta fumus corrumpit,

patre absente; ego vero adhuc infans eram:

20

nunc autem ea volo deponere, ubi non ignis attinget vapor.

Hunc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea:

utinam enim jam tandem, fili, prudentiam susciperes,

domum ut-cures et possessiones omnes custodias.

Sed age, quænam tibi deinde, comitans, lumen portabit?

25

famulas vero non sinebas prodire, quæ præluceant.

Hanc vero rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

hospes hic; non enim otiosum tolerabo, qui meum sane

modium attingat, etiam longe qui-venerit.

Sic igitur dixit: huic vero non-evolans erat verbum (tacuit).

30

Clausit autem januas ædium habitantibus-commodarum.

Tum vero exsurgentes Ulysses et splendidus filius

intro-ferebant galeasque et scuta umbonibus-munita,

hastasque acutas; ante autem Pallas Minerva,

auream lucernam tenens, lumen perpulcrum faciebat.

35

Tunc vero Telemachus alloquebatur suum patrem subito:

O pater, profecto magnum miraculum hoc oculis video;

omnino mihi parietes ædium, pulcraque intercolumnia,

abiegnæque trabes, et columnæ in-altum erectæ,

lucent oculis, tanquam igne ardente.

40

Certe omnino aliquis deus est intus eorum qui cœlum latum tenent.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:

tace, et in tua mente retine, neu interroga:

hic sane mos est deorum, qui Olympum habitant.

Sed tu quidem cubitum-eas; ego vero relinquar hic,

45

ut adhuc magis famulas et matrem tuam provocem;

hæc vero me lamentans interrogabit de singulis.

Sic dixit: Telemachus vero per domum discessit

cubiturus in cubiculum, facibus illucentibus,

ubi antea cubabat, quando ipsi dulcis somnus advenit:

50

ubi etiam tum cubuit, et Auroram divinam exspectabat.

At in domo relinquebatur divinus Ulysses,

procis cædem cum Minerva meditans.

Atque egrediebatur e thalamo prudens Penelope,

Dianæ similis aut aureæ Veneri.

55

Cui juxta ignem sedem posuerunt, ubi insidere-solebat,

tornatam ebore et argento; quam olim faber

fecerat Icmalius, et subtus scabellum pedibus posuerat,

aptum ex ipsa, ubi magna injiciebatur pellis.

Illic desidebat deinde prudens Penelope.

60

Venerunt autem famulæ candidis-ulnis ex domo;

eæque panem quidem multum auferebant, et mensas,

et pocula, unde viri superbientes biberant:

ignem vero a foculis ad-terram jecerunt; aliaque super ipsos

cumularunt ligna multa, lumen ut esset et calor.

65

At Ulyssem increpabat Melantho secundo rursus:

Hospes, adhuc et nunc hic molestus-eris per noctem

versans in domo, observabisque mulieres?

Sed exi foras, miser, et convivio contentus-sis:

aut cito et titione percussus ibis foras.

70

Hanc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:

improba, cur in-me sic inveheris irato animo?

an quod non-niteo, mala autem corpore vestimenta indutus-sum,

mendicoque per populum? necessitas enim urget.

Tales mendici et errones viri sunt.

75

Etenim ego quondam domum inter homines habitabam

beatus divitem, et sæpe dabam erroni,

tali, qualiscunque esset, et cujuscunque rei indigens venisset

erant vero mihi servi valde plurimi, aliaque multa,

quibus bene vivunt homines, et divites vocantur.

80

Sed Jupiter hæc perdidit Saturnius (voluit enim fere):

ideo nunc cave ne-quando et tu, mulier, omnem amittas

decorem, quo nunc sane inter ancillas ornata-es;

ne forte tibi domina irata sæviat,

vel Ulysses venerit; adhuc enim et spei copia est.

85

Sin autem ille quidem ita periit, et non-amplius rediturus-est,

at jam filius talis adest, Apollinis quidem voluntate,

Telemachus; hunc autem nulla in ædibus mulierum

latet injurians: quoniam non-amplius tantillæ-ætatis est.

Sic dixit; eum vero audivit prudens Penelope;

90

ancillam autem objurgabat, verbumque dixit et elocuta-est:

Omnino, audax, canis intrepida, non me lates

perpetrans magnum facinus, quod tuo capite perlues.

Omnia bene nosti, quoniam ex me audivisti ipsa,

quod hunc hospitem eram in ædibus meis

95

de marito interrogatura; quoniam multum tristor.

Dixit, et Eurynomen œconomam sermone allocuta-est:

Eurynome, affer jam sedem, et pellem super ipsa:

ut sedens dicat verbum et audiat

hospes ex me; volo enim ipsum interrogare.

100

Sic dixit: illa vero valde festinanter deposuit ferens

sedem bene-politam, et ei pellem injiciebat;

illic consedit deinde audens divinus Ulysses.

Inter-eos autem sermones exorsa-est prudens Penelope:

Hospes, hoc quidem te primum ego percontabor ipsa,

105

quis et unde es virorum? ubinam tibi urbs et parentes?

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o mulier, nemo te hominum in immensa terra

vituperaret; certe enim tua gloria ad-cœlum latum pervenit,

sicut alicujus vel regis eximii, qui deo-similis

110

viris in multis et fortibus regnans,

justa-jura sustentet; ferat autem terra nigra

tritica et hordea, graventurque arbores fructu;

pariunt vero robustæ pecudes, ac mare præbet pisces,

ex prudenti-administratione; feliciterque degunt populi sub ipso.

115

Ideo me nunc cetera quidem percontare tua in domo;

ne-vero meum exquire genus et patriam terram,

ne mihi magis animum impleas doloribus

recordanti: valde enim sum ærumnosus. Neque omnino me oportet

domo in aliena flentemque et lugentem

120

sedere: quoniam malum est lugere infinite semper:

ne-qua mihi ancillarum succenseat, vel tu ipsa;

dicatque lacrimis-abundare gravatum me mentem vino.

Huic autem respondit deinde prudens Penelope:

hospes, nempe meam præstantiam formamque corpusque

125

perdiderunt immortales, quando ad-Ilium ascenderunt

Argivi, cum iisque meus maritus profectus-est Ulysses.

Si ille reversus meam vitam tueretur,

major gloria esset mea, et melior ita.

Nunc autem tristor: tot enim mihi immisit mala deus.

130

[Quotquot enim insulis dominantur optimi,

Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho,

quique ipsam Ithacam late-conspicuam incolunt,

hi me nolentem ambiunt, atteruntque domum.]

Ideo neque hospites curo, neque supplices,

135

neque omnino præcones, qui publici-ministri sunt:

sed Ulyssem desiderans,c aro contabesco corde.

Hi autem nuptias urgent; ego vero dolos struo.

Vestem mihi primum inspiravit in-mentem deus,

exorsa magnam telam, in ædibus ut-texerem,

140

subtilem et amplam: statim autem inter-illos dixi:

Juvenes, mei proci, quandoquidem mortuus-est divinus Ulysses,

manete urgentes meas nuptias, donec vestimentum

perfecero, (ne mihi vana fila pereant)

Laerti heroi sepulcrale, in illud tempus quando ipsum

145

fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis:

ne-qua mihi in populo Achivarum succenseat,

si sine vestimento jaceat, multa qui-possedit.

Sic dixi: illis autem persuasus-est animus generosus.

Tunc interdiu quidem texebam magnam telam,

150

noctu vero dissolvebam, postquam faces mihi-apposueram.

Sic triennium quidem latebam ego et persuadebam Achivis:

sed quum quartus venit annus, et advenerunt horæ,

[mensibus exeuntibus, ac dies multi circumacti-sunt,]

tum demum me, per famulas, canes non (nihil) curantes,

155

deprehenderunt proci supervenientes, et increpuere verbis.

Sic illud quidem perfeci, etiam nolens, ex necessitate.

Nunc vero neque effugere possum nuptias, neque ullum aliud

consilium amplius invenio; valde autem hortantur parentes

nubere; et ægre-fert filius victum devorantes,

160

cognoscens; jam enim vir est qui-valeat maxime

domum curare, cuique Jupiter gloriam præbeat.

Sed et sic mihi dic tuum genus, unde sis;

non enim a quercu es olim-fabulosa, neque a petra.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

165

o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

nondum desines meum genus interrogare?

Sed tibi enarrabo; certe quidem me doloribus dabis

pluribus, quam quibus teneor: hic enim mos est, quando a patria

sua absit vir tanto tempore, quanto ego nunc,

170

multas hominum per urbes errans, dolores patiens:

sed etiam sic dicam, quod me percontaris et interrogas.

Creta quædam terra est, medio in nigro ponto,

pulcra et pinguis, circumflua; in ea autem homines

sunt multi, innumeri, nonaginta urbes:

175

alia autem aliorum lingua mixta: insunt quidem Achivi,

insunt vero indigenæ-Cretenses magnanimi, insunt et Cydones,

Doriensesque trifariam-divisi, divinique Pelasgi.

Inter has autem (urbes) est Cnossus, magna urbs: ubi Minos

per-novem-annos regnabat, Jovis magni confabulator,

180

patris mei pater, magnanimi Deucalionis.

Deucalion vero me genuit et Idomeneum regem:

sed ille quidem in navibus incurvis-puppibus ad Ilium

abiit una-cum Atridis: mihi vero nomen inclytum Æthon,

sumque junior natu; ille etenim prior et melior.

185

Illic Ulyssem ego vidi, et hospitalia dedi.

Etenim eum ad-Cretam deduxerat vis venti,

euntem ad-Trojam, quum-abegisset eum a-Maleis:

statuit autem naves in Amniso, ubi specus est Lucinæ,

in portibus difficilibus: vix tamen evasit procellas.

190

Statim vero Idomeneum quærebat, ad-urbem ascendens:

hospitem enim ipsum dicebat dilectumque esse, reverendumque.

Huic autem jam decima vel undecima erat aurora

digresso cum navibus incurvis-puppibus Ilium versus.

Illum quidem ego ad ædes ducens bene hospitio-excepi,

195

cum-cura amice-tractas, e-multis in domo suppetentibus;

et ei, ceterisque sociis, qui una ipsum comitabantur,

de-publico farinas dedi, et nigrum vinum collectum,

et boves ad-sacrificandum, ut explerent-sibi animum.

Illuc per-duodecim quidem manebant dies divini Achivi:

200

coercebat enim eos Boreas ventus magnus, neque in terra

sinebat stare; infestus vero aliquis excitavit deus:

tertio-decimo autem ventus cecidit: illi vero avehebantur.

Ita fingebat, mendacia multa dicens, veris similia:

illi autem audienti fluebant lacrimæ, liquefiebatque cutis.

205

Sicut autem nix liquescit in summis montibus,

quam Eurus liquefecit, postquam Zephyrus defuderit;

liquescente autem ea fluvii implentur labentes:

sic ejus liquefiebant pulcræ genæ lacrimas-fundentis,

flentis suum virum assidentem. At Ulysses

210

animo quidem flentem suam miserabatur uxorem,

oculi autem tanquam cornua stabant, aut ferrum,

immoti in palpebris: dolo vero ille lacrimas occultabat.

Illa autem postquam satiata-est lacrimoso fletu,

iterum ipsum verbis respondens allocuta-est:

215

Nunc quidem demum te, hospes, puto me experturam,

an vere profecto illic cum divinis sociis

hospitio-exceperis in ædibus meum maritum, sicut dicis.

Dici mihi, qualia quædam circa corpus vestimenta indutus-erat

ipseque qualis erat; et dic socios, qui eum comitabantur.

220

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o mulier, difficile est, tanto tempore seorsum quum-absim,

dicere; jam enim ei vigesimus annus est,

ex quo illinc abiit, et a-mea discessit patria:

verum etiam sic dicam, sicut mihi imaginatur cor.

225

Lænam purpuream villosam habebat divinus Ulysses,

duplicem; at ei fibula auro facta-erat

calamis geminis: antrorsum vero opus variegatum erat:

in anterioribus pedibus canis tenebat varium hinnulum,

palpitantem intuens; hoc autem admirabantur omnes,

230

quod hi aurei quum-essent, hic quidem intuebatur hinnulum suffocans;

at ille, effugere cupiens, palpitabat pedibus.

Etiam tunicam animadverti circa corpus splendidam,

qualem cepa tunicam de arida:

ita quidem erat mollis; splendida autem erat, solis instar:

235

profecto quidem multæ ipsam admiratæ-sunt mulieres.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua:

nescio utrum hæc indutus-fuerit circa corpus domi Ulysses,

an aliquis sociorum dederit in navi eunti,

aut aliquis alicubi etiam hospes: quoniam multis Ulysses

240

erat carus; pauci enim Achivorum ei erant similes.

Et ei ego æreum ensem, et duplicem dedi vestem

pulcram, purpuream, et talarem tunicam:

honorate autem dimittebam bene-tabulata in navi.

Et quidem eum præco paulo major-natu ipso

245

comitabatur: etiam hunc tibi dicam, qualis erat:

gibbosus in humeris, nigra-cute, crispo-capite;

Eurybates vero ei nomen erat: honorabat autem eum supra ceteros

suos socios Ulysses, quod sibi animo congrua sentiret.

Sic dixit: illi autem adhuc magis desiderium excitavit fletus,

250

signa agnoscenti, quæ ei certa dixit Ulysses:

Ea autem postquam satiata-est lacrimoso fletu,

tunc ipsum verbis respondens allocuta-est:

Nunc quidem demum mihi, hospes, antea quum esses miserandus,

in ædibus meis carusque eris, honoratusque:

255

ipsa enim ei hæc vestimenta ego præbui, qualia dicis,

plicata ex thalamo; fibulamque imposui splendidam,

illi ornamento ut-esset; eum autem non suscipiam rursus,

domum reversum, dilectam in patriam terram.

Ita malo fato cava in navi Ulysses

260

abiit, visurus malium-Ilium non nominandum.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

ne-amplius nunc corpus pulcrum macera, neu quid animum

tabefac, maritum deflens; succenseo quidem nihil:

265

etenim quævis et aliusmodi luget virum amissum,

cui-virgo-nupserit, cui filios peperit amore mixta,

atque Ulyssem, quem aiunt diis similem esse.

Sed a-fletu quidem cessa, meum autem adverte sermonem:

vere enim tibi loquar, nec celabo,

270

quomodo jam Ulyssis ego de reditu audivi,

prope versantis Thesprotorum virorum in ubere populo,

vivi: atque vehit res-pretiosas multas et egregias,

petens per populum: at dilectos socios

perdidit, et navem cavam in nigro ponto,

275

Thrinacria ab insula veniens: irati-sunt enim ipsi

Jupiterque et Sol: hujus enim boves interfecerunt socii.

Illi quidem omnes perierunt fluctuoso in ponto:

hunc autem super carina navis ejecit unda in continentem,

Phæacum in terram, qui propinqui-diis sunt:

280

qui sane ipsum ex animo, deum veluti, honorabant,

et ei multa dederunt, deducereque eum volebant ipsi

domum incolumem. Et jam pridem hic Ulysses

esset; sed inde ei hoc utilius visum-est animo,

opes colligere multam super terram eunti:

285

adeo astutias multas præ mortalibus hominibus

novit Ulysses; nec quicquam cum-eo contenderet homo alius.

Sic mihi Thesprotorum rex dixit Phidon;

jurabat autem ad me ipsum, libans in domo,

navem ejus esse-deductam, et paratos esse socios,

290

qui jam ipsum deducent dilectam in patriam terram.

Sed me prius dimisit; contigit enim ut-iret navis

virorum Thesprotorum in Dulichium tritici-ferax.

Et mihi possessiones ostendit, quas collegerat Ulysses:

et sane in decimam generationem alium adhuc alerent:

295

tantæ ei res-pretiosæ jacebant in ædibus regis.

Ipsum autem in Dodonen dixit ivisse, ut dei

ex quercu alto-vertice Jovis consilium audiret,

quomodo rediret dilectam in patriam terram,

jam diu absens, utrum palam, an clam.

300

Sic ille quidem ita est salvus, et veniet jam

proxime; neque amplius longe ab-amicis et patria terra

diu aberit: omnino autem tibi jurajuranda dabo.

Sciat nunc Jupiter primum, deorum summus et optimus,

focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni:

305

certe quidem hæc omnia perficientur, sicut dico.

Hoc ipso anno veniet huc Ulysses,

hoc quidem exeunte mense, illo autem ineunte.

Hunc autem rursus allocutus-est prudens Penelope:

utinam enim hoc, hospes, verbum perfectu sit;

310

ita cito cognosceres amicitiamque multaque dona accipienda

ex me, adeo ut aliquis te occurrens beatum-diceret.

Sed mihi sic in animo aliquid præsagit, sicut erit videlicet:

neque Ulysses amplius domum veniet, nec tu deductione

potieris; quoniam non tales rectores sunt in domo,

315

qualis Ulysses erat inter viros, si unquam fuit,

ad-hospites venerandos dimittendos et excipiendos.

Sed ipsum, famulæ, lavate, deponiteque cubile,

strata, et lænas, et integumenta splendida,

ut bene calens ad Auroram aureo-solio perveniat.

320

Mane autem valde mature lavateque ungiteque,

ut intus apud Telemachum de-jentaculo cogitet

sedens in domo: ei autem gravius erit, qui illorum

hunc molestia-afficiet perniciosus: neque ullum negotium

hic amplius ei faciet, valde licet iratus graviter.

325

Quomodo enim de-me tu, hospes, scies, ecquid mulieribus

aliis præstem mente, et prudenti consilio,

si squalidus, mala vestimenta indutus, in ædibus

conviveris? homines autem brevis-ævi sunt.

Qui quidem crudelis ipse sit, et crudelia sentiat,

330

huic imprecantur omnes homines dolores in-posterum

vivo; at mortuum probris-insequuntur cuncti.

Qui autem bonus ipse sit, et bona sentiat,

hujus quidem gloriam latam hospites perferunt

omnes ad homines; multique eum eximium dicere-solent.

335

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

profecto mihi lænæ et integumenta splendida

odio-erant, quando primum Cretæ montes nivales

reliqui in navi proficiscens longis-remis instructa.

340

Cubabo autem, sicut antea quidem insomnes noctes ducebam.

Multas enim jam noctes sordido in cubili

requievi, et exspectavi pulcro-solio-insidentem Auroram divinam.

Neque omnino mihi lotio pedum grata animo

est; nec mulier pedem tanget nostrum

345

earum, quæ tibi in domo ministræ sunt,

nisi aliqua anus est antiqua, honesta sciens,

quæ toleraverit tanta mente, quanta ego:

hanc vero non ægre-tulerim pedes tangere meos.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

350

hospes dilecte: nondum enim quisquam vir prudens adeo

hospitum longinquorum carorum meam advenit domum:

adeo tu valde scite prudentia omnia dicis:

est autem mihi anus, cata mente consilia habens,

quæ illum infelicem bene nutriebat, et educebat,

355

susceptum manibus, quando ipsum primum peperit mater;

quæ tibi pedes lavabit, debilis quantumvis sit.

Verum age nunc surgens, prudens Euryclea,

lava tui domini æqualem: et fere Ulysses

jam talis est pedibus, talisque manibus;

360

cito enim in malo homines consenescunt.

Sic igitur dixit: vetula autem operuit manibus vultum,

lacrimasque emisit calidas, verbumque luctuosum dixit:

Hei mihi, quod ego tui, fili, servandi impotens! certe te Jupiter præ

hominibus odit, deûm reverente animo instructum.

365

Nondum enim quisquam mortalium tot Jovi fulmine-gaudenti

pinguia femora combussit, neque tot eximias hecatombas,

quot tu ei dedisti, precans ut pervenires

ad-senectutem placidam, nutriresque splendidum filium;

nunc autem tibi soli omnino abstulit reditus diem.

370

Sic fere etiam illum probris-insequantur mulieres

hospitum longinquorum, quando alicujus inclytas ad ædes pervenerit,

sicut te, senex, canes hæ probris-insequuntur cunctæ,

quarum nunc contumeliamque et opprobria multa vitans,

non sinis eas te lavare; me vero non invitam jussit

375

filia Icarii, prudens Penelope.

Ideo tibi pedes lavabo, simulque ipsius Penelopes

et tui gratia; quoniam mihi commovetur intus animus

doloribus. Verum age nunc adverte verbum, quod dicam:

multi sane hospites ærumnosi hunc venerunt,

380

sed nondum quemquam dico similem sic vidisse me,

sicut tu corpore voceque pedibusque Ulyssi similis-es.

Hanc autem respondens allocutus est-ingeniosus Ulysses:

o vetula, sic dicunt quicunque viderunt oculis

nos ambos, valde similes nobis-invicem

385

esse; sicut tu ipsa animum-advertens dicis.

Sic igitur dixit: vetula vero lebetem sumsit splendentem,

in-quo pedes abluebant: aquam autem infudit multam

frigidam; deinde vero calidam insuper-fudit. At Ulysses

sedebat ad focum, ad tenebras autem convertit-se cito;

390

statim enim in animo suspicatus-est, ne ipsum attrectans

cicatricem animadverteret et manifestæ res fierent.

Lavabat autem ea inde propius accedens dominum suum; statim vero agnovit

cicatricem, quam aliquando ei aper inflixit albo dente,

in-Parnassum profecto, ad Autolycumque et filios,

395

matris suæ patrem strenuum, qui hominibus præcellebat

furtoque jurandoque (se nihil abstulisse); deus vero ei ipse dedit

Mercurius: huic enim grata femora adolebat

agnorum et hædorum; hic autem eum lubens una comitabatur.

Autolycus vero quum-venisset Ithacæ in opulentum populum,

400

filium recens natum invenit filiæ suæ:

hunc ei Euryclea caris genibus imposuit,

desinenti a-cœna; verbumque dixit et elocuta-est:

Autolyce, ipse nunc nomen inveni, quod imponas

filiæ filio dilecto; exoptatissimus autem tibi est.

405

Huic vero rursus Autolycus respondit, dixitque:

gener meus, filiaque, imponite nomen, quod dixero:

multis enim ego indignatus huc venio

viris et mulieribus super terram almam:

huic autem Ulysses nomen esto inditum. At ego,

410

quando puber-factus maternam in magnam domum

venerit in-Parnassum, ubi fere mihi possessiones sunt:

ex-his illi ego dabo, et ipsum gaudentem dimittam.

Horum gratia ivit Ulysses, ut sibi is præberet splendida dona.

Hunc quidem deinde Autolycusque et filii Autolyci

415

manibusque datis salutabant, verbisque blandis:

mater autem Amphithea matris, circumplexa Ulyssem

osculata-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra.

Autolycus vero filios jussit gloriosos

cœnam parare: illi autem hortanti auscultarunt:

420

statim vero introduxerunt bovem masculam quinquennem,

eum excoriarunt, curaruntque, et ipsum diviserunt totum,

minutatimque-conciderunt scite, transfixerunt verubus,

assaruntque perite, diviseruntque portiones.

Sic tunc quidem per-totum diem ad solis occasum

425

epulabantur; nec quicquam animus indigebat convivio æquo.

Quando autem sol occidit, et tenebræ supervenere,

tunc demum decubuerunt, et somni donum ceperunt.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

profecti-sunt ire in venationem, et canes et etiam ipsi

430

filii Autolyci; cum his autem divinus Ulysses

ibat: altum vero montem ascenderunt indutum silva

Parnassi: cito autem pervenerunt ad-juga ventosa.

Sol quidem deinde recens percutiebat arva,

ex placide-fluente profundo Oceano.

435

Ipsi autem in vallem perveniebant, venatores; ante eos vero

vestigia scrutantes canes ibant; at pone

filii Autolyci: cum his autem divinus Ulysses

ibat prope canes, vibrans longæ-umbræ hastam.

Ibi vero in silva densa jacebat magnus aper;

440

quam quidem nec ventorum perflabat vis humidum spirantium,

neque ipsam Sol lucens radiis percutiebat,

neque imber penetrabat penitus: adeo quidem densa

erat: at foliorum inerat fusio affatim multa.

Hunc autem virorumque canumque strepitus circumsonuit-pedum,

445

ut venantes ingruebant: hic vero adversus ex arbusto,

erectis valde cervicis-setis, ignemque oculis spectans,

stetit prope ipsos: ac primus-omnium Ulysses

irruit, elevata longa hasta, manu robusta,

vulnerare cupiens: sed ipsum prævertens percussit aper

450

super genu; multum autem exhausit carnis dente

oblique adortus; nec-tamen ad-os pervenit viri.

Illum vero Ulysses vulneravit assecutus ad dextrum humerum;

penitus autem transiit splendidæ hastæ cuspis:

decidit vero is in pulveribus porrectus; avolavit autem animus.

455

Circa-hunc quidem deinde Autolyci filii dilecti occupabantur;

vulnus autem Ulyssis eximii, deo-paris,

ligaverunt scite; et incantatione sanguinem nigrum

cohibuere: statim autem pervenere cari ad ædes patris.

Illum quidem Autolycusque et filii Autolyci

460

bene postquam-sanarant, et splendida dona ei præbuerant,

cito gaudentem caram gaudentes dimiserunt

in Ithacam: eo quidem pater et veneranda mater

gaudebant reverso, et interrogabant singula

de-cicatrice, quid passus-esset: ille autem ipsis rite enarravit,

465

ut ipsum venantem percusserit aper albo dente,

ad-Parnassum profectum cum filiis Autolyci.

Hanc cicatricem anus manibus pronis prehensam,

agnovit attrectans; pedem autem dimisit ut-ei-excideret;

incidit vero lebeti tibia; resonuit autem æs,

470

retroque in-alteram-partem inclinatum-est; et in-terram effusa est aqua.

Ipsius vero simul gaudium et dolor invasit mentem; atque ei oculi

lacrimis impleti-sunt; clara vero ei hæsit vox.

Prehenso autem ejus mento, Ulyssem allocuta-est:

Profecto omnino Ulysses es, care fili: nec te ego

475

prius agnovi, quam plane herum meum contrectassem.

Dixit, et Penelopen intuita-est oculis,

indicare volens carum maritum intus esse.

Ea autem nec videre potuit e-regione, neque animadvertere;

ei enim Minerva mentem avertit; at Ulysses

480

manua admota guttur nutricis prehendit dextra;

altera vero ad-se propius traxit, dixitque:

Nutrix, cur me vis perdere? tu vero me nutrivisti ipsa

tuam ad mammam; nunc vero dolores multos perpessus

veni vigesimo anno in patriam terram.

485

Sed postquam animadvertisti, et tibi deus injecit animo,

tace, ne-quis alius in ædibus audiat.

Sic enim edico, hoc vero et perfectum erit:

si sub me deus domuerit procos illustres,

nec, nutrix licet-sis, a-te abstinebo, quando alias

490

famulas in ædibus meis interficiam mulieres.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Euryclea:

fili mi, quale tibi verbum fugit ex septo dentium!

Nosti quidem qualis meus animus firmus, nec cedens:

tenebo vero sicut aliquis solidus lapis, aut ferrum.

495

Aliud vero tibi dicam, tu autem in mente reconde tua:

si sub te deus domuerit procos illustres,

tum vero tibi recensebo in ædibus mulieres,

et quæ te parum-honorent, et quæ inculpatæ sint.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

500

nutrix, cur vero tu eas indicabis? neque omnino te oportet.

Bene utique et ipse ego observabo, et cognoscam unamquamque:

sed tene silentio verbum, committe vero rem diis.

Sic igitur dixit: anus autem per domum exivit,

allatura pedum-lavacra; priora enim effusa-erant omnia.

505

Ac postquam laveratque eum et unxerat pingui oleo,

iterum propius ad-ignem traxit-sibi sedile Ulysses

calefacturus-se, cicatricem autem pannis cooperuit.

His vero sermones exorsa-est prudens Penelope:

Hospes, paulum quidem te amplius ego percontabor ipsa:

510

etenima jam cubitus cito erit placidi hora ei quidem,

quemcunque somnus ceperit dulcis, etiam dolentem:

sed mihi etiam dolorem immensum præbuit deus:

per-diem etenim delector lamentans, flens,

et mea opera inspiciens et ancillarum in domo:

515

at postquam nox venit, cepitque lectus omnes,

jaceo in lecto, crebræque mihi circa densum cor

acutæ curæ lugentem lacessunt.

Sicut autem quando Pandarei filia, viridans Aedon (luscinia),

pulcre canit, vere recens ineunte,

520

arborum in foliis sedens densis,

quæ frequenter versans fundit multisonam vocem,

filium lugens Itylum carum, quem quondam ære

interfecit per insipientiam, filium Zethi regis;

sic et mihi bifariam animus movetur huc et illuc,

525

utrum maneam apud filium, et integra omnia servem,

possessionem meam, famulasque, et altam magnam domum

torumque reverens mariti, populique famam;

an jam una sequar Achivorum eum quicunque optimus

ambit me in ædibus, quum-præbuerit infinita sponsalia.

530

Filius autem meus, donec quidem fuit adhuc infans et animi-impotens,

nubere non me sinebat mariti domum reliquentem:

nunc vero quando jam adultus est et ad-pubertatis mensuram pervenit,

jam me optat retro abire e domo

ob-possessionem indignans, quam ei consumunt Achivi.

535

Sed age mihi hoc somnium declara, et audi.

Anseres mihi in domo viginti triticum edunt

ex aqua, atque ipsis lætor, inspiciens:

profecta vero ex monte magna aquila adunco-rostro

omnibus cervices confregit, et interfecit; hi autem fusi-sunt

540

conferti in ædibus: illa vero in ætherem divinum elevata-est.

At ego flebam et ejulabam, etiam in somnio;

circum autem me congregabantur pulcris-comis Achivæ

miserabiliter lugentem, quod mihi aquila interfecerat anseres.

Reversa autem desidebat in prominenti tecto;

545

voceque humana me compescebat, dixitque:

Confide, Icarii filia longe-lateque-inclyti;

non somnium hoc-est, sed visio vera, quæ utique perfecta erit.

Anseres quidem, proci sunt; ego autem aquila avis

eram antea; nunc demum tuus maritus veni,

550

qui omnibus procis sævam mortem inferam.

Sic dixit: at me dulcis somnus dimisit.

Circumspectans autem anseres in ædibus animadverti,

triticum comedentes apud pelvim, ubi antea quidem.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

555

o mulier, nequaquam licet declarare somnium,

alio deflectentem: quandoquidem sane tibi ipse Ulysses

dixit, quomodo perfecturus-sit: procis vero apparet exitium

omnibus prorsus; neque ullus mortem et fatum effugiet.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

560

hospes, profecto quidem somnia inscrutabilia, indiscriminatum-loquentia

sunt, neque plane perficiuntur hominibus.

Duæ etenim portæ debilium sunt somniorum:

nam altera quidem cornibus facta est; altera autem ebore:

horum quæ quidem venerint per sectum ebur,

565

hæc decipiunt, verba irrita ferentia;

quæ vero per polita cornua iverint foras,

hæc vera perficiunt, hominum quando aliquis viderit.

At mihi non hinc puto grave somnium

venisse: certe gratum mihi et filio foret.

570

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua:

hæc jam aurora adveniet infausta, quæ me Ulyssis

a-domo amovebit: nunc enim deponam certamen,

secures, quas ille in ædibus suis

statuebat ordine, navium-statumina veluti, duodecim omnes:

575

stans autem ille valde procul, per omnia foramina trajiciebat sagittam.

Nunc vero procis certamen hoc imponam:

qui autem facillime intenderit arcum in manibus,

et jaculatus-fuerit per-secures duodecim omnes,

hunc una sequar, relicta hac domo

580

juventutis meæ, perpulcra, plena victu;

cujus aliquando recordaturam me-puto, vel in somnio.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

ne-amplius nunc differ in ædibus hoc certamen;

585

ante etenim ingeniosus veniet huc Ulysses,

quam isti hunc arcum bene-politum contrectantes,

nervumque intenderint, jaculatique-fuerint per-ferrum.

Hunc autem rursus-allocuta-est prudens Penelope:

si velles mihi, hospes, assidens in ædibus

590

me delectare, haud mihi somnus in palpebras funderetur.

Verum enim nequaquam licet insomnes esse semper

homines; namque singulis sortem imposuerunt

immortales mortalibus super almam terram.

Sed sane ego, in-cœnaculum ubi-ascendero,

595

decumbam in lecto, qui mihi luctuosus factus-est,

semper lacrimis meis imbutus, ex quo Ulysses

abiit, visurus malum-Ilium non nominandum.

Illic cubuero: tu vero cuba hac in domo,

vel humi ubi-straveris, vel famuli cubilia deponunto.

600

Sic locuta ascendit in-cœnacula splendida,

non sola; cum ea et famulæ iverunt aliæ.

In-cœnacula autem ubi-ascenderat cum famulis mulieribus,

flebat deinde Ulyssem, carum maritum; donec ei somnum

dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.