[TR1] "XX" → "XIX"
ARGUMENT:
While Ulysses lies in the vestibule of the palace, he is witness to the disorders of the women. Minerva comforts him, and casts him asleep. At his waking he desires a favourable sign from Jupiter, which is granted. The feast of Apollo is celebrated by the people, and the suitors banquet in the palace. Telemachus exerts his authority amongst them; notwithstanding which, Ulysses is insulted by Caesippus, and the rest continue in their excesses. Strange prodigies are seen by Theoclymenus, the augur, who explains them to the destruction of the wooers.
TEXT:
1
Atque in vestibulo cubabat divinus Ulysses:
sub se quidem crudam bubulam pellem stravit, at superne
pelles multas ovium, quas sacrificabant Achivi:
Eurynome vero deinde lænam injecit ad-somnum-composito.
5
Illic Ulysses procis mala meditans in animo,
jacebat vigilans: sed ex domo mulieres
iverunt, quæ cum-procis miscebantur pridem,
sibi-invicem risumque et hilaritatem præbentes.
Hujus autem commovebatur animus in pectoribus caris:
10
multum vero deliberabat in mente et in animo,
utrum adortus mortem pararet unicuique,
an adhuc sineret cum-procis superbis misceri
extremo et ultimo: cor autem ei intus latrabat.
Sicut vero canis tenellos circa catulos gradiens,
15
in-virorum ignotum latrat ardetque pugnare;
sic hujus intus latrabat cor ægre-ferentis mala opera;
pectus autem percutiens, cor increpuit sermone:
Tolera jam, cor; et pejus aliud aliquando tolerasti,
die illo, quando tibi robore invictus comedebat Cyclops
20
fortes socios; tu vero sustinebas, donec te sollertia
eduxit ex antro, quum-putares te moriturum.
Sic dixit, in pectoribus increpans carum cor:
ei autem plane ut navis in retinaculo cor manebat tolerans
continenter: at ipse volvebatur huc et illuc.
25
Sicut autem quando ventriculum vir, multo igne ardenti,
plenum pinguedineque et sanguine, huc et illuc
varie-versat, valdeque cito cupit assatum-esse:
sic ille huc et illuc volvebatur, deliberans,
quomodo demum procis impudentibus manus inferret,
30
solus quum-esset, multis. Prope vero eum venit Minerva
de-cœlo delapsa: corpore autem assimilata-erat mulieri:
stetitque ei supra caput, et ipsum sermone allocuta-est:
Cur iterum vigilas, præ omnibus infelix viris?
domus quidem tibi hæc est, uxor autem tibi hæc in domo,
35
et filius, qualem fere aliquis cuperet esse sibi filium.
Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
certe jam hæc omnia, dea, apposite dixisti;
sed nonnihil mihi hoc animus in mente cogitat,
quomodo demum procis impudentibus manus inferam,
40
solus quum-sim; hi autem semper frequentes intus sunt.
Insuper autem et hoc majus in mente cogito:
si enim eos interfecero, Jovisque tuaque voluntate,
quo subterfugiam? hoc te considerare jubeo.
Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
45
miser, et quidem aliquis etiam pejori confidit socio,
qui-quidem mortalisque sit et non tanta consilia noverit:
at ego dea sum, perpetuo quæ te custodio
in omnibus laboribus; dicam autem tibi aperte:
si-vel quinquaginta agmina articulate-loquentium hominum
50
nos circumstarent, interficere cupientia Marte,
etiam horum abigeres boves et pingues oves.
Sed capiat te et somnus: molestum est etiam excubare
tota-nocte vigilantem; e-malis vero emerges jam-nunc.
Sic dixit; et inde ei somnum palpebris infudit:
55
ipsa autem retro in Olympum abiit nobilissima dearum,
quando hunc somnus capiebat, solvens curas animi,
membrorum-relaxator. Uxor vero experrecta-est honesta sciens:
flebatque inde in lectis sedens mollibus.
Ac postquam flens satiarat-se suo in animo,
60
Dianæ primum supplicavit divina mulierum:
Diana, veneranda dea, filia Jovis, utinam mihi jam
sagitta pectoribus immissa animum eximeres
statim nunc; vel postea me raptam procella
iverit portans per aereas vias,
65
et fluentis injiciat reflui Oceani.
Sicut autem quando Pandari filias sustulerunt procellæ;
quibus parentes quidem perdiderant dii; ipsæ autem relictæ-erant
orbæ in ædibus, curavit vero divina Venus
caseo, et melle dulci, et suavi vino:
70
Juno autem ipsis præ omnibus dedit mulieribus
speciem et prudentiam; proceritatem vero præbuit Diana casta;
opera autem Minerva docuit inclyta operari.
Quando Venus divina adiit magnum Olympum,
puellis petitura perfectionem floridarum nuptiarum,
75
ad Jovem gaudentem-fulmine (ille etenim bene scit omnia,
fortunamque infortuniumque mortalium hominum):
interea tamen puellas Harpyiæ abripuerunt,
et dederunt odiosis Erinnybus servituras:
sic me deleant Olympias domos habentes,
80
vel me pulcris-comis-prædita feriat Diana: ut Ulyssem
ob-oculos-habens, etiam terram odiosam subeam,
neu omnino pejoris viri lætificem mentem.
Sed hoc quidem et tolerabile habet malum, quando aliquis
per-dies quidem flet, perpetuo dolens corde,
85
per-noctes vero somnus eum habet (hic etenim oblivisci-facit omnium
bonorum et malorum, ubi palpebras obtexerit:)
at mihi et insomnia immittere-solet mala deus.
Hac enim rursus mihi nocte accubuit similis ipsi,
talis, qualis ivit cum exercitu; at meum cor
90
gaudebat, quoniam non putabam somnium esse, sed jam visionem-veram.
Sic dixit; statim vero in-aureo-solio venit Aurora.
Ilius autem flentis vocem intellexit divinus Ulysses:
cogitabatque deinde: visa vero est ei in animo
jam ipsum cognoscens astare capiti.
95
Lænam quidem ubi-collegerat et pelles, in-quibus cubabat,
in domum deposuit in sella: extra vero bubulam pellem
posuit foras ferens: Jovi autem supplicabat manibus sublatis:
Jupiter pater, sic me volentes super siccumque et humidum
duxistis meam in terram, postquam me malis-affecistis valde,
100
omen aliquis mihi emittat expergefactorum hominum
intus; extra autem Jovis portentum aliud ostendatur.
Sic dixit precans: eum vero exaudivit providus Jupiter;
statimque tonuit a splendido Olympo
ab-alto e nubibus; gavisus-est autem divinus Ulysses:
105
Omen vero e domo mulier emisit molitrix
prope, ubi quidem ei molæ erant, pastori virorum:
hi autem duodecim omnes sedulo-incumbebant mulieres,
farinas-hordeaceas conficientes et triticeas, medullam virorum.
Ceteræ quidem dormiebant, postquam triticum moluerant;
110
una vero nondum cessabat; debilissima autem erat:
quæ sane molam ubi-stiterat, verbum dixit, signum regi:
Jupiter pater, qui diis et hominibus imperas,
certe valde tonuisti a cœlo stellato,
neque usquam nubes est; portentum utique alicui hoc ostendis.
115
Perfice nunc et mihi miseræ verbum, quod dicam:
proci postremumque et ultimum die hoc
in ædibus Ulysses capiant convivium desiderabile;
qui jam mihi labore tristi genua solverunt,
farinas conficienti; nunc ultimo cœnent.
120
Sic igitur dixit: gaudebat autem omine divinus Ulysses
Jovisque tonitru: putabat enim se ulturum noxios.
Ceteræ vero famulæ in ædibus pulcris Ulyssis
congregatæ accendebant in foco indefessum ignem.
Telemachus autem e-lecto surrexit, deo-par vir,
125
vestes sibi-induens: atque ensem acutum suspendit-ab humero;
pedibusque sub nitidis ligavit pulcros calceos;
sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære;
stetit autem super limen gradiens, et Eurycleam allocutus-est:
Nutrix dilecta, hospitem honorastis in domo
130
lecto et cibo? an sic jacet neglectus?
Talis enim mihi mater, prudens licet sit:
insane alterum honorat articulate-loquentium hominum,
deteriorem, alterum vero meliorem inhonoratum dimittit.
Hunc autem rursus allocuta-est prudens Euryclea:
135
ne illam nunc, fili, insontem accuses.
Vinum enim bibebat ille sedens, quamdiu volebat ipse:
cibum autem non-amplius dixit se appetere; interrogabat enim ipsum.
Sed quando demum cubitus et somni meminerat,
illa quidem cubilia jussit ei substernere ancillas:
140
at is, tanquam aliquis ærumnosus et infortunatus,
non voluit in lectis et in stragulis dormire,
sed in cruda bubula pelle, et pellibus ovium
dormivit in vestibulo: lænam vero injecimus nos.
Sic dixit: Telemachus vero per domum transiens egressus-est,
145
hastam habens; una eum canes pedibus veloces sequebantur.
Profectus-est autem ire in concionem ad bene-ocreatos Achivos.
At ancillas inde hortabatur divina mulierum,
Euryclea, Opis filia Pisenoridæ:
Agite, aliæ quidem domum verrite festinantes,
150
aspergiteque; et in sedilibus fabrefactis tapetas
injicite purpureos: aliæ vero spongiis mensas
omnes abstergite, purgate autem crateras
et pocula duplicia fabrefacta: aliæ vero petituræ aquam
ite ad-fontem, et afferte cito euntes:
155
non enim diu proci aberunt a-domo;
sed valde mane venient; quoniam et omnibus est festus-dies.
Sic dixit: illæ autem ei perquam auscultarunt et paruerunt.
Viginti quidem iverunt ad-fontem nigris-aquis;
aliæ vero illic in ædibus scite operabantur.[TR1]
160
Ingressi-sunt autem famuli Achivorum: hi quidem deinde
bene et scite findebant ligna; sed mulieres
venerunt a fonte; illisque supervenit subulcus,
tres porcos deducens, qui erant inter omnes optimi.
Et hos quidem sivit per septa pulcra pasci,
165
ipse vero jam Ulyssem allocutus-est blandis verbis:
Hospes, jamne te magis Achivi respiciunt,
an te ignominia-afficiunt in ædibus, sicut antea quidem?
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
utinam enim jam, Eumæe, dii ulciscerentur contumeliam,
170
qua isti insultantes indigna machinantur
domo in aliena, nec pudoris portionem æquam habent.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Prope autem ipsos venit Melanthius, custos caprarum,
capras agens, quæ inter-omnes excellebant greges,
175
cœnam procis; duo autem una comitabantur pastores.
Et has quidem religavit sub porticu sonora;
ipse vero jam Ulyssem allocutus-est conviciis:
Hospes, adhuc etiam nunc hic molestus-eris in domo
a-viris petens? at non exibis foras?
180
omnino non-amplius nos diremtum-iri puto,
priusquam manus invicem gustaverimus; quia tute non decenter
petis: sunt autem et alia convivia Achivorum.
Sic dixit: hunc autem nihil allocutus-est ingeniosus Ulysses,
sed tacite movit caput, mala profunde-cogitans.
185
His autem tertius supervenit Philœtius, princeps virorum,
bovem sterilem procis agens, et pingues capras:
(portitores vero hos trajecerunt, qui etiam alios
homines deducunt, quicunque ipsis advenerit)
et has quidem bene religavit sub porticu sonora:
190
ipse autem jam interrogabat subulcum, prope astans:
Quis jam hic hospes nuper venit, subulce,
nostram ad domum? ex quibus vero se profitetur esse
viris? ubinam autem ei genus et patria terra?
infelix; certe similis-est corpore regi domino.
195
Sed dii malis-mergunt multivagos homines,
quando etiam regibus destinabunt ærumnam.
Dixit, et dextra complectebatur manu astans;
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Salve, pater o hospes! adsit tibi in posterum saltem
200
felicitas; at nunc quidem malis teneris multis.
Jupiter pater, nullus te deorum crudelior alius:
non parcis viros, postquam jam eos generasti ipse,
miscere malo et doloribus exitiosis.
Sudavi, ut animadverti, lacrimisque-oppleti-sunt mihi oculi
205
recordanti Ulyssis; quoniam et illum puto
tales pannos habentem inter homines vagari,
sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis.
Sin vero jam mortuus-est, et in Orci ædibus,
hei mihi inde ob-Ulyssem eximium; qui me bobus
210
præfecit, adhuc parvulum, Cephallenorum in populo.
Nunc autem hæ quidem fiunt innumeræ, neque aliter (melius)
cuipiam viro succresceret boum genus latis-frontibus:
has vero alii me jubent ducere sibi ipsis
ad-edendum; neque omnino filium in ædibus curant,
215
nec vindictam timent deorum; cupiunt enim jamdudum
possessiones dividere diu absentis regis.
At mihi hoc animus in pectoribus caris
multum volvit: valde quidem malum, filius quum-exstet,
aliorum populum adire, euntem cum-ipsis bobus,
220
viros ad alienos; hoc vero durius, hic manentem
bobus alienis assidentem dolores pati.
Et jam olim ad-alium magnanimorum regum
exivissem fugiens, quoniam non-amplius tolerabilia hæc sunt:
sed adhuc illum infelicem exspecto, sicunde reversus
225
virorum procorum dispersionem per ædes faciat.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
bubulce, quia nec malo neque insipienti viro similis-es,
(cognosco vero et ipse, quod tibi prudentia mentem intravit)
ideo tibi dicam et insuper magnum jusjurando jurabo:[TR2]
230
sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa,
focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni,
certe, te hic præsente, veniet domum Ulysses;
tuisque oculis videbis, si volueris,
interfici[TR3] procos, qui hic dominantur.
235
Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir,
utinam enim hoc, hospes, verbum perficeret Saturnius!
cognosceres, qualis mea potentia et quales me manus comitentur.
Sic autem pariter Eumæus supplicavit omnibus diis,
ut-rediret Ulysses prudens suam domum.
240
Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Proci autem Telemacho mortemque interitumque
struebant: at iis sinistra venit avis,
aquila altivolans, tenebat vero timidam columbam.
Illis autem Amphinomus concionatus-est, et dixit:
245
O amici, haud nobis continget hoc sane consilium,
Telemachi cædes: sed meminerimus convivii.
Sic dixit Amphinomus, illis vero placebat sermo.
Intrantes autem in ædes Ulyssis divini,
lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque;
250
ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras;
mactabant etiam sues porcos, et bovem armentalem;
viscera vero assata distribuebant: ac vinum in
crateribus miscebant: pocula autem distribuit subulcus.
Panem vero ipsis distribuit Philœtius, princeps virorum,
255
pulcris in canistris; vinumque-fundebat Melantheus.
Illi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant.
Telemachus autem Ulyssem sedere-fecit, astutias versans,[TR4]
intra bene-fundatam domum, apud lapideum limen,
sella turpi posita, parvaque mensa:
260
apposuit vero ei viscerum partes, et vinum infudit
in poculo aureo, et ipsum sermone allocutus-est:
Illic nunc sede inter viros vinum-bibens:
convicia vero tibi ipse ego et manus abarcebo
omnium procerum; quoniam nequaquam publica est
265
domus hæc, sed Ulyssis, mihi autem acquisivit ille.
Vos vero, proci, continete animum a-convicio,
et manibus violentis; ut ne qua lis et contentio oriatur.
Sic dixit: illi autem omnes mordicus labris compressis
Telemachum admirabantur, quod audacter loquebatur.
270
In-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:
Et molestus quantumvis sit, accipiamus sermonem, Achivi,
Telemachi; valde autem nobis minatus loquitur.
Non enim Jupiter sivit Saturnius: alioquin ipsum jam
compescuissemus in ædibus, argutus licet sit concionator.
275
Sic dixit Antinous; ille vero non curabat verba.
Præcones autem per urbem deorum sacram hecatomben
ducebant: congregabantur autem capite-comantes Achivi
luco sub umbroso longe-jaculantis Apollinis.
Hi autem postquam assarant carnes superiores, et igni extraxerant,
280
partibus divisis, convivabantur celebri convivio.
Inde Ulyssi partem apposuerunt ii qui ministrabant,
æqualem, sicut ipsi sortiebantur: sic enim jussit
Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini.
Procos autem illustres non omnino sinebat Minerva
285
contumelia abstinere acerba; ut adhuc magis
subiret dolor cor Laertiadæ Ulyssis.
Erat vero quidam inter procos vir, nefario animo,
Ctesippus autem nomen erat, in Sameque domos habitabat;
qui scilicet possessionibus fretus immensis
290
ambiebat Ulyssis diu absentis uxorem.
Is quidem tunc inter procos superbos dixit:
Audite me, proci illustres, ut aliquid dicam;
partem quidem jam hospes habet dudum, sicut decet,
æqualem; non enim honestum est privare, nec justum,
295
hospites Telemachi, quicunque ad-has ædes pervenerit.
Sed age, ei et ego dem hospitale donum: ut et ipse
vel balneatori det munus, vel alicui alii
famulorum, qui sunt in ædibus Ulyssis divini.
Sic locutus, projecit bovis pedem manu robusta,
300
jacentem, ex canistro sumtum: sed evitavit eum Ulysses,
leniter declinato capite; subrisit autem animo
Sardanium omnino risum talem: ille tamen bene-ædificatum feriit murum.
Ctesippum vero Telemachus increpuit sermone:
Ctesippe, certe omnino tibi hoc utilius fuit animo:
305
non percussisti hospitem; evitavit enim telum ipse.
Certe enim te medium percussissem hasta acuta,
et tibi pro nuptiis pater exsequias celebrasset
hic. Ideo ne quis mihi insolentias in domo
prodat: jam enim intelligo et novi singula,
310
bonaque, et quæ-sunt pejora: antea vero adhuc infans eram.
Sed tamen hæc quidem et toleramus inspicientes,
ovibus mactatis, vinoque potato,
et pane consumto: difficile enim cohibere unum multos.
Sed age, ne-amplius mihi mala facite infensi:
315
sin autem jam me ipsum interficere cupitis ære,
etiam hoc vellem, et multo satius esset
mori, quam hæc semper indigna opera videre,
hospitesque pulsatos, famulasque mulieres
vos violantes indigne per ædes pulcras.
320
Sic dixit: illi vero omnes muti facti-sunt silentio:
sero autem tandem inter-eos locutus-est Damastorides Agelaus:
O amici, haud jam quisquam super dicto æquo
contrariis verbis carpens sæviat:
neu amplius hunc hospitem pulsate, neu quenquam alium
325
famulorum, qui in ædibus sunt Ulyssis divini.
Telemacho autem verbum ego et matri dixerim
mite, si ipsis corde placeat ambobus.
Quamdiu quidem vobis animus in pectoribus sperabat
rediturum Ulyssem prudentem suam domum,
330
tamdiu minime indignum manereque erat et detinere
procos in ædibus; quoniam hoc satius erat,
si rediisset Ulysses, et redux venisset domum:
nunc vero jam hoc manifestum, quod non-amplius reditus-compos est.
Sed age, tuæ hæc matri assidens nuntia,
335
ut-nubat ei, quicunque optimus vir, et qui plurima præbuerit:
ut tu quidem gaudens paterna omnia possideas,
edens et bibens; illa vero alius domum curet.
Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
non per Jovem, Agelae, et dolores patris mei,
340
qui alicubi longe-ab Ithaca vel periit vel vagatur,
nequaquam remoror matris nuptias; sed jubeo eam
nubere, cuicunque velit, atque insuper multa dona dabo:
vereor autem invitam a domo pellere
verbo violento; ne istud deus perfecerit.
345
Sic dixit Telemachus: procis vero Pallas Minerva
inextinctum risum movit, errareque-fecit intellectum.
Hi autem jam maxillis ridebant alienis;
cruentatasque carnes comedebant; oculi vero ipsorum
lacrimis implebantur; fletumque præsagiebat animus.
350
Inter-hos autem et locutus-est Theoclymenus deo-similis:
Ah miseri, quod malum hoc patimini? nocte quidem vestra
obvoluta-sunt capitaque, faciesque, subtusque genua.
Ululatus autem exarsit, lacrimisque-oppletæ-sunt genæ:
sanguine vero conspersi-sunt parietes pulcraque intercolumnia;
355
simulacris autem plenum est vestibulum, plenaque et aula,
properantibus in-Erebum sub tenebras; sol vero
ex-cœlo deperiit; malaque incessit caligo.
Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter riserunt.
His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui:
360
Desipit hospes nuper aliunde huc advectus.
Sed ipsum statim, juvenes, domo emittite foras,
in forum ut-eat; quoniam hæc nocti assimilat.
Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis:
Eurymache, nequaquam te jubeo mihi comites præbere;
365
sunt mihi oculique et aures et pedes ambo,
et mens in pectoribus facta nequaquam incongrua.
Horum-ope exibo foras, quoniam sentio malum vobis
ingruens, quod nemo subterfugere-possit neque evitare
procorum, qui per domum deo-paris Ulyssis
370
viros contumelia-afficientes injusta machinamini.
Sic locuta, exivit ædibus ad-habitandum-commodis:
ivit autem ad Piræum, qui ipsum lubens suscepit.
Proci vero omnes in se-invicem intuentes,
Telemachum irritabant, de hospitibus ridentes:
375
sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:
Telemache, nemo te pejorum-hospitum-exceptor alius;
qualem quidem quendam hunc habes mendicum erronem,
panis et vini indigentem, nec quicquam operum
scientem, nec fortitudinis, sed incassum pondus terræ.
380
Alius autem demum quidam hic surrexit ad-vaticinandum.
Sed si mihi parueris, quod multo satius fuerit:
illos hospites in navem multis-transtris-instructam conjectos
ad Siculos mittamus, unde quis dignum pretium-referat.
Sic dixerunt proci: ille vero non curabat verba;
385
sed tacite patrem intuebatur, exspectans semper,
quando demum procis impudentibus manus inferret.
At e-regione autem ubi-posuerat perpulcram sellam
filia Icarii, prudens Penelope,
virorum in ædibus uniuscujusque sermonem audiebat.
390
Prandium etenim illi ridentes fecerat,
suaveque et gratum, quippe valde multa mactarant:
cœna vero nequaquam injucundior alia fieri-possit,
qualem sane mox erant dea et fortis vir
facturi: priores enim proci indigna machinabantur.
[TR1] "operabantur" → "operabantur."
[TR2] "jurabo:]" → "jurabo:"
[TR3] "interfeci" → "interfici"
[TR4] "versans." → "versans,"
ARGUMENT: THE BENDING OF ULYSSES' BOW.
Penelope, to put an end to the solicitation of the suitors, proposes to marry the person who shall first bend the bow of Ulysses, and shoot through the ringlets. After their attempts have proved ineffectual, Ulysses, taking Eumaeus and Philaetius apart, discovers himself to them; then returning, desires leave to try his strength at the bow, which, though refused with indignation by the suitors, Penelope and Telemachus cause it to be delivered to his hands. He bends it immediately, and shoots through all the rings. Jupiter at the same instant thunders from heaven; Ulysses accepts the omen, and gives a sign to Telemachus, who stands ready armed at his side.
TEXT:
1
Huic autem in mente-posuit dea cæsiis-oculis Minerva,
filiæ Icarii, prudenti Penelopæ,
arcum procis ponere, canumque ferrum,
in ædibus Ulyssis, certamina et cædis principium.
5
Scalam vero altam ascendit suæ domus;
sumsitque clavam bene-flexam manu crassa
pulcram, æream; manubrium autem eboris inerat.
Profectaque-est ire in-thalamum, cum famulis mulieribus,
intimum; illic vero ei thesauri jacebant regis,
10
æsque, aurumque, valdeque-elaboratum ferrum:
Ibique arcus jacebat reflexus, et pharetra
sagittifera, multæque inerant luctuosæ sagittæ:
dona, quæ ei hospes Lacedæmone dedit obvius-factus,
Iphitus Eurytides, similis immortalibus.
15
Hi vero in Messena occurrerunt sibi-invicem,
in domo Orsilochi prudentis: nempe Ulysses
ivit ad-quærendum debitum, quod ei totus populus debebat:
oves enim ex Ithaca Messenii viri sustulerant
navibus multa-transtra-habentibus trecentas, et pastores.
20
Horum gratia in-legationem multam viam obiit Ulysses,
adolescens quum-esset: misit enim pater, aliique senes.
Iphitus autem venerat equas quærens, quæ ei perierant,
duodecim feminæ, sub iisque mulæ patientes-operum;
quæ sane ei et postea cædes et fatum factæ-sunt,
25
postquam ad-Jovis filium pervenit magnanimum
virum, Herculem, magnorum scientem operum;
qui ipsum, hospes quum-esset, interfecit sua in domo:
iniquus, nec deorum vindictam reveritus-est nec mensam,
quam ille jam ei apposuerat: postea autem occidit etiam ipsum:
30
equas vero ipse habuit solidis-ungulis in ædibus.
Has quærens Ulyssi obvius-factus-est; dedit autem arcum,
quem antea quidem gestabat magnus Eurytus; at is filio
eum reliquit moriens in ædibus excelsis.
Illi vero Ulysses ensem acutum et validam hastam dedit,[TR1]
35
principium hospitii necessarii: nec mensa
cogniti-sunt inter-se: prius enim Jovis filius interfecit
Iphitum Eurytiden, similem immortalibus,
qui ei arcum dedit. Hunc autem neutiquam divinus Ulysses,
proficiscens ad-bellum nigris in navibus,
40
capiebat; sed illic monumentum hospitis dilecti
jacebat in ædibus; gestabat vero is ipsum sua in terra.
Quando autem jam ad-thalamum hunc pervenit divina mulierum,
limenque quernum ascenderat, quod olim faber
polivit scite, et ad-perpendiculum exegit;
45
in eo vero postes aptavit, foresque apposuit splendidas:
statim deinde illa lorum cito resolvit annuli,
et clavem immisit, foriumque repulit pessulos,
ex-adverso eos aptans: hæ autem resonuerunt, velut taurus
pascens in-prato; tantum sonuerunt pulcræ fores,
50
pulsæ clavi, apertæque-sunt ei cito.
Ipsa vero altum tabulatum ascendit, ubi quidem arcæ
stabant; in his vero odoriferæ vestes jacebant.
Illinc manu-porrecta, a clavo cepit arcum
cum-ipsa theca, quæ ei circumdata-erat splendida.
55
Sedensque ibidem, caris genibus eum impositum-tenens,
flebat admodum stridule; eduxitque arcum regis.
Hæc autem postquam satiata-est lacrimoso fletu,
profecta-est ire in-domum ad procos illustres
arcum tenens in manu reflexum, ac pharetram
60
sagittiferam; multæ vero inerant luctuosæ sagittæ.
Cum-ea autem simul ancillæ portabant cistam; ubi ferrum
jacebat multum et æs, certamina regis.
Sed quando demum ad-procos pervenit divina mulierum,
stetit ad postem domus firmiter structæ,
65
genis obtendens nitida redimicula.
[ancilla vero ei proba utrinque astitit.]
Statim autem ea inter-procos locuta-est, et dixit sermonem:
Audite me, proci illustres, qui in-hanc domum
ingruistis ad-comedendum et bibendum assidue semper,
70
viro absente multo tempore; neque ullum alium
hujus rei facere prætextum potuistis,[TR2]
nisi me cupientes ducere, facereque uxorem.
Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen;
deponam enim magnum arcum Ulyssis divini:
75
qui autem facillime intenderit arcum in manibus,
et sagittam-miserit per-secures duodecim omnes,
hunc una secuta-fuero, relicta hac domo
juventutis meæ, perpulcra, plena victu,
cujus aliquando recordaturam me puto, vel in somnio.
80
Sic dixit; et Eumæum jussit, divinum subulcum,
arcum procis deponere, canumque ferrum.
Lacrimans vero Eumæus eum accepit et deposuit;
flebat autem bubulcus ex-altera-parte, postquam vidit arcum regis.
Antinous vero eos increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
85
Stulti rustici, quæ-in-diem-sunt cogitantes;
ah miseri, cur jam lacrimas funditis, et mulieri
animum in pectoribus commovetis? cui etiam alioqui
jacet in doloribus animus, postquam carum perdidit maritum.
Sed tacite epulamini sedentes; vel foras
90
flete egressi, hic arcum relinquentes,
procis certamen difficile; non enim puto
facile hunc arcum bene-politum tensum-iri.
Non enim quisquam adest talis vir inter hosce omnes,
qualis Ulysses erat; ego vero eum ipse vidi
95
(etenim memor sum), puer autem adhuc infans eram.
Sic dixit: ipsi vero animus in pectoribus sperabat
nervum se tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum.
Nempe sagittam quidem primus gustaturus erat
ex manibus Ulyssis eximii, quem olim contumelia-afficiebat
100
sedens in ædibus, incitabatque omnes socios.
Inter-hos vero et locuta-est sacra vis Telemachi.
Dii boni, certe valde me Jupiter dementem reddidit Saturnius:
mater quidem mea dicit cara, prudens quamvis sit,
alium una secuturam se, relicta hac domo;
105
at ego rideo, et delector vecordi animo.
Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen de tali,
qualis nunc non est mulier per Achaicam terram,
nec Pyli sacræ, neque Argis, nec Mycenis;
[neque in-ipsa Ithaca, neque in-continente nigra;]
110
et vero ipsi hoc scitis; quid me oportet matrem laudare?
Sed agite, ne prætextibus rem protrahite, neu amplius arcus
diu aversamini tensionem, ut videamus.
Et vero ipse ego arcum experiar:
si autem tendero, sagittamque-misero per-ferrum,
115
non mihi dolenti has ædes veneranda mater
liquerit, una cum-alio profecta, quum ego pone relinquar,
valens jam patris certamina pulcra reportare.
Dixit, et ab humeris lænam deposuit purpuream,
erectus exsurgens; atque ensem acutum deposuit ab-humeris.
120
Primum quidem secures statuit, vallo perfosso
omnibus uno longo, et ad amussim direxit;
circumque terram ingessit: stupor vero cepit omnes, videntes
quam accurate statuit; antea autem nunquam viderat.
Stetit vero deinde ad limen profectus, et arcum tentabat.
125
Ter quidem ipsum pepulit, trahere cupiens;
ter autem destitit ab-impetu, sperans hoc animo,
nervum se tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum.
Et jam demum tetendisset, vi quartum attrahens:
sed Ulysses nutu-prohibebat, et coercuit, cupientem licet.
130
Inter-hos autem rursus locuta-est sacra vis Telemachi:
Dii boni! certe vel etiam postea malusque ero et imbecillis,
vel junior sum, et nondum manibus confido,
virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit.
Sed agite, qui-quidem me viribus præstantiores estis,
135
arcum tentate, et perficiamus certamen.
Sic locutus, arcum quidem a se deposuit humi,
acclinatum conglutinatis bene-politis[TR3] tabulis;
ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo:
iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat.
140
Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:[TR4]
Surgite ordine a-dextra omnes socii,
exorsi ab-eo loco, unde quidem vinum-fundit aliquis.
Sic dixit Antinous: illis vero placebat sermo.
Liodes autem primus surrexit, Œnopis filius,
145
qui ipsis haruspex erat; juxta craterem vero pulcrum
sedebat intimus semper; improbitates autem ei soli
invisæ erant, omnibusque succensebat procis.
Qui tunc primus arcum cepit et telum velox.
Stetit autem inde ad limen profectus, et arcum tentabat;
150
neque ipsum tetendit: prius enim fatigatus-est manibus attrahens,
haud-tritis, mollibus: inter procos vero dixit:
O amici, non quidem ego tendo; capiat vero et alius.
Multos enim hic arcus optimates privabit
animo et mente: quoniam multo melius est
155
mori quam vivos excidere ea re, cujus gratia semper
hic versamur, exspectantes dies omnes.
Nunc quidem aliquis et sperat in mente, et cupit
ducere Penelopen, Ulyssis uxorem:
at postquam arcum tentaverit et viderit,
160
aliam demum aliquam postea Achivarum pulcris-peplis-indutarum
ambiat sponsalibus petens: hæc autem deinde
nubat ei, qui plurima dederit, et fatalis venerit.
Sic igitur dixit; et a se arcum deposuit,
acclinatum conglutinatis bene-politis tabulis:
165
ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo:
iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat.
Antinous autem eum increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Liodes, quale tibi verbum fugit ex septo dentium,
graveque molestumque! indignor etenim audiens:
170
si demum hic arcus optimates privabit
animo et mente, quoniam non potes tu tendere.
Nequaquam enim te talem genuit alma mater,
qui tractator arcusque esses et sagittarum:
sed alii tendunt cito proci illustres.
175
Sic dixit; et jussit Melanthium, custodem caprarum:
Age jam, inquiens, ignem accende in ædibus, Melantheu,
juxta autem pone sellamque magnam et pellem super ipsa,
effer autem sevi magnum orbem, de eo quod-intus est,
ut juvenes calefacientes, inungentes unguine,
180
arcum tentemus, et perficiamus certamen.
Sic dixit: statim autem accendit Melanthius indefessum ignem;
juxtaque ferens sellam posuit et pellem super ipsa,
extulitque sevi magnum orbem, de eo quod-intus erat;
quo sane juvenes, calefacientes, tentabant: nec poterant
185
tendere, multum autem robore defecti erant.
Antinous vero adhuc abstinebat, et Eurymachus deo-similis,
principes procorum; viribus autem erant longe principes.
Illi autem e domo exivere una-profecti simul ambo
bubulcus et subulcus Ulyssis divini;
190
exivit autem ipse post illos domo divinus Ulysses.
Sed quando jam extra fores erant atque aulam,
locutus ipsos verbis affabatur blandis:
Bubulce, et tu, subulce, verbumne aliquod dicam,
an ipse celem? dicere autem me animus jubet.
195
Quales essetis Ulyssi auxiliando, sicunde veniret
huc valde derepente, et aliquis deus ipsum afferret?
utrum procis auxiliaremini, and Ulyssi?
dicite, quomodo vos cor animusque jubet.
Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir:
200
Jupiter pater, utinam enim hoc perficeres votum,
ut veniret quidem ille vir, adduceretque ipsum deus:
cognosceres, qualis mea potentia sit et quales me manus comitentur.
Sic autem pariter Eumæus supplicabat omnibus diis,
ut-rediret Ulysses prudens suam domum.
205
Ac postquam horum ingenium verum cognovit,
iterum ipsos verbis respondens allocutus-est:
Intus quidem demum hic ipse ego, mala multa perpessus,
veni vigesimo anno in patriam terram.
Cognosco autem, quod vobis cupientibus venio,
210
solis servorum: ceterorum vero haud quenquam audivi
vota-facientem me iterum reducem domum venire.
Vobis autem, sicut erit quidem, veritatem dicam.
Si sub me deus domuerit procos illustres,
deducam ambobus uxores, et possessiones præbebo,
215
domosque prope me ædificatas; et mihi postea
Telemachi sociique fratresque eritis.
Eia age, jam et signum manifestum aliud quoddam ostendam,
ut me bene cognoscatis, fidatisque in animo;
cicatricem, quam quondam mihi sus inflixit albo dente,
220
ad-Parnassum profecto, cum filiis Autolyci.
Sic locutus, pannos magna diduxit a-cicatrice.
Illi autem postquam inspexerant, beneque cognorant singula,
flebant deinde, circa Ulyssem prudentem manibus conjectis,
et osculabantur amplectentes caputque et humeros.
225
Sic autem pariter Ulysses capita et manus osculatus-est.
Et jam lamentantibus occidisset lumen solis,
nisi Ulysses ipse eos cohibuisset, locutusque-fuisset:
Cessate a-ploratu fletuque; ne quis videat
egressus domo, at dicat et intus.
230
Sed alius-post-alium intrate, neu simul omnes:
primus ego, post autem vos; at hoc signum fiat.
Alii etenim omnes, quotquot sunt proci illustres,
non sinent mihi dari arcum et pharetram;
sed tu, divine Eumæe, ferens per ædes arcum,
235
manibus mihi impone; dicito autem mulieribus,
ut-claudant domus fores firmiter aptatas:
si vero aliqua vel gemitum vel strepitum intus audiat
virorum nostris in septis, nequaquam foras
prodeat, sed ibidem quite sit ad opus.
240
Tibi vero, Philœtie divine, fores mando aulæ
ut-claudas clavi, citoque vinculum indas.
Sic locutus, intravit domos habitantibus-commodas;
sedit deinde in sella, accedens, unde surrexerat:
ingressi-sunt autem deinde famuli divini Ulyssis.
245
Eurymachus vero jam arcum in manibus versabat,
calefaciens huc et illuc splendore ignis: sed ipsum neque sic
tendere potuit; valde autem gemebat glorioso corde:
ingemiscensque fatus-est, verbumque dixit et elocutus-est:
Dii boni! certe mihi dolor deque me ipso et de omnibus;
250
nequaquam nuptias tantum lugeo, dolens licet:
sunt et aliæ multæ Achivæ, tum in ipsa
circumflua Ithaca, tum aliis in-urbibus:
sed si demum tantopere viribus defecti sumus
præ-deo-pari Ulysse, ut non possimus tendere
255
arcum: probrosum vero hoc est et posteris auditu.
Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:
Eurymache, non ita erit: intelligis vero etiam ipse.
Nunc etenim in populo festum est dei
sanctum; quis autem arcum tenderet? sed quieti
260
deponite: at secures etiamsi sinamus omnes
stare, bene erit; haud etenim quenquam sublaturum puto,
ingressum domum Laertiadæ Ulyssis.
Sed agite, pocillator quidem incipiat poculis,
ut libatione-facta deponamus curvos arcus.
265
Mane vero jubete Melanthium, custodem caprarum,
capras adducere, quæ in-omnibus longe præstantissimæ sint gregibus;
ut femoribus impositis in honorem Apollinis inclyti-arcu,
arcum tentemus, et perficiamus certamen.
Sic dixit Antinous: illis autem placebat sermo.
270
Ipsis vero præcones quidem aquam in manus fuderunt,
juvenes autem crateras coronarunt potu;
distribueruntque omnibus, auspicantes poculis.
Illi autem ut libarant biberantque, quantum volebat animus,
inter-eos dolos-meditans locutus-est ingeniosus Ulysses:
275
Audite me, proci inclytæ reginæ;
[ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet:]
Eurymachum autem maxime et Antinoum deo-similem
oro, quoniam et hunc sermonem apposite dixit:
nunc quidem dimittite arcum; et committite rem diis,
280
mane vero deus dabit robur, cui voluerit.
Sed[TR5] age, mihi date arcum bene-politum, ut inter vos
manus et robur experiar, si mihi adhuc sit
vis, qualis antea erat in flexilibus membris;
an jam mihi eam perdiderit vagatioque et curationis-defectus.
285
Sic dixit: illi vero omnes supra-modum indignati-sunt,
veriti, ne arcum bene-politum tenderet.
Antinous autem eum increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Ah[TR6] miser hospitum, inest tibi mens ne exigua quidem:
non contentus-es, quod quietus superbos inter nos
290
epularis? neque omnino convivio privaris, atque audis
sermones nostros et colloquium? nec quisquam alius
nostros sermones hospes et pauper audit.
Vinum te sauciat dulce, quod-quidem et alios
lædit, quicunque ipsum avide ceperit, nec decenter biberit.
295
Vinum etiam Centaurum, inclytum Eurytionem,
læsit in domo magnanimi Pirithoi,
ad Lapithas profectum: is vero postquam mentem læserat vino,
insaniens mala patravit per domum Pirithoi:
heroas vero dolor cepit; per vestibulum autem foras
300
pertraxerunt in eum insurgentes, aures sævo ære
naresque amputantes: ille autem mente sua læsus,
ibat suum damnum portans dementi animo.
Ex quo Centauris et viris contentio facta-est,
sibique ipsi primo malum invenit is, vino gravatus.
305
Sic et tibi magnum damnum denuntio, si arcum
tenderis: non enim cujusquam favorem invenies
nostro in populo; statim vero te navi nigra
ad Echetum regem, hominum perniciem omnium,
mittemus: inde autem nequaquam salvus-evades: sed quietus
310
bibeque, neu contende cum viris junioribus.
Hunc autem rurus allocuta-est prudens Penelope:
Antinoe, non quidem honestum conviciari, neque justum
hospites Telemachi, quicunque ad has ædes pervenerit.
Putasne, si hic hospes Ulyssis magnum arcum
315
tetenderit, manibusque viribusque suis fretus,
domum eum me ducturum, et suam facturum uxorem?
Neque ipse, opinor, hoc in pectoribus sperat;
nec quisquam vestrum hujus gratia animo dolens
hic convivetur; quoniam nequaquam quidem decet.
320
Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-est:
filia Icarii, prudens Penelope,
neutiquam te hunc ducturum putamus; neque decet:
sed verentes rumorem virorum et mulierum,
ne quando aliquis dicat deterior alius Achivorum:
325
Certe multo pejores viri eximii viri uxorem
ambiunt: quippe neque omnino arcum bene-politum tendunt;
sed alius quidam, pauper vir errans, qui-advenerat,
facile tetendit arcum, et sagittam misit per-ferrum.
Sic dicent; nobis vero probra hæc fierent.
330
Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:
Eurymache, non-potest fieri-ut bonæ-famæ per populum
sint ii, qui domum dedecorantes consumunt
viri optimi: cur vero probra hæc facitis?
hic autem hospes, valde quidem magnus et firmo-corpore est,
335
patreque ex bono genere se-profitetur esse filium:
verum age, ei date arcum bene-politum, ut videamus.
Sic enim edico, hoc vero et perfectum erit:
si eum tetenderit, dederitque ipsi gloriam Apollo,
induam eum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris;
340
daboque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum,
et ensem ancipitem; dabo vero et sub pedibus calceamenta,
deducendumque-curabo, quo ipsum cor animusque jubet.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
mater mea, arcum quidem Achivorum nullus me
345
potentior, cui velim, dandique et negandi;
nec quotquot in aspera Ithaca dominantur,
nec quotquot in insulis prope Elidem equos-pascentem,
horum nullus mihi invito vim-afferet, si velim
semel hospiti dare hunc arcum ferendum.
350
Sed in conclave profecta, tua ipsius opera cura,
telamque columque, et ancillas jube
opus obire: arcus autem viris curæ-erit
omnibus, maxime vero mihi; hujus enim imperium est in domo.
Illa quidem attonita, retro in conclave ivit;
355
filii enim sermonem prudentem posuit-in animo.
In cœnaculum autem quum-ascendisset cum famulis mulieribus,
flebat deinde Ulyssem, dilectum maritum, donec ipsi somnum
dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.
Atque arcum sumtum ferebat curvum divinus subulcus;
360
proci autem proinde omnes increpabant in ædibus:
sic vero aliquis dicebat juvenum superbientium:
Quonam demum curvum arcum fers, nihili subulce,
demens? cito tandem te apud sues canes veloces comedent
seorsum ab hominibus, quos (canes) nutrivisti; si Apollo
365
nobis propitius-sit, et immortales dii alii.
Sic dixerunt: at ille posuit ferens ipso in loco,
veritus, quoniam multi increpabant in ædibus.
Telemachus autem ex-altera-parte minatus clamabat:
Heus, ulterius fer arcum: cito non bene omnibus obedies;
370
ne te, et junior licet sim, in-agrum pellam,
percutiens saxis; viribus autem præstantior sum.
Utinam enim omnibus tantum, quotquot in ædibus sunt,
ita procis manibusque viribusque præstantior essem:
tunc statim graviter aliquem ego dimitterem ut-abeat
375
nostra ex domo, quoniam mala machinantur.
Sic dixit: atque omnes super ipso suaviter riserunt
proci; et jam remiserunt a-gravi ira
in-Telemachum: sed arcum ferens per domum subulcus
manibus Ulyssi prudenti imposuit astans.
380
Evocatam autem allocutus-est nutricem Eurycleam:
Telemachus jubet te, prudens Euryclea,
claudere domus fores firmiter aptatas;
si autem aliqua ancillarum vel gemitum vel strepitum intus audiat
virorum nostris in septis, nequaquam foras
385
prodeat; sed ibidem quiete sit apud opus.
Sic igitur dixit: illi autem non-avolabat verbum.
Clausit vero fores ædium habitantibus-commodarum.
Tacite autem ex domo Philœtius prosiliit foras,
clausitque deinde fores bene-munitæ aulæ.
390
Jacebat autem sub porticu funis navis utrinque-recurvæ
byblinus, quo quidem illigavit januas; et ingressus-est ipse;
sedebatque inde in sella, accedens, unde surrexerat,
inspiciens Ulyssem. Hic autem jam arcum tractabat,
omni-ex-parte versans, tentans huc et illuc,
395
veritus ne cornua vermes edissent, absente domino.
Sic vero aliquis dicebat, intuitus in propinquum alium:
Sane hic aliquis peritus et callidus est arcuum;
aut jam fere tales etiam ipsi domi jacent,
aut ille molitur facere: ita in manibus eum
400
versat huc et illuc malorum expertus erro.
Alius autem rursus dicebat juvenum superbientium:
utinam enim jam tantum utilitatis particeps-fieret,
sicut hic unquam hunc poterit tendere.
Sic igitur dixerunt proci: at ingeniosus Ulysses
405
statim postquam magnum arcum ponderavit, et vidit undique,
sicut quando vir citharæ peritus et cantus
facile extendit novo in clavo chordam,
ubi-nexuerit utrinque bene-tortum intestinum ovis;
sic utique sine nisu tetendit magnum arcum Ulysses.
410
Dextera autem inde manu prehensum tentavit nervum;
hic vero subtus clare sonuit, hirundini similis voce.
Procis autem inde dolor factus-est magnus, omnibusque color
mutatus-est; Jupiter vero valde tonuit, signa ostendens:
gavisus-est autem deinde audens divinus Ulysses,
415
quod jam sibi ostentum misisset Saturni filius versuti.
Sumsit vero velocem sagittam, quæ ei adjecebat mensæ
nuda; ceteræ autem cavam intra pharetram
jacebant, quas cito erant Achivi experturi.
Hanc inde ad-arcus-medium tenens, trahebat nervum crenasque,
420
indidem ex sella, sedens; misit autem sagittam
ex-adverso collimans: a-securibus vero non-aberravit omnibus,
a-primo-foramine ad ultimum, penitusque transivit foras
sagitta ære-gravis; ipse vero Telemachum allocutus-est:[TR7]
Telemache, non te hospes in ædibus dedecorat
425
sedens; neque omnino a-scopo aberravi, neque arcum
diu laboravi tendens; adhuc mihi robur integrum est;
non uti me proci ignominia-afficientes vituperant.
Nunc autem hora est et cœnam Achivis parandi
in luce; at postea et aliter delectandi-se
430
cantu et cithara; hæc etenim sunt ornamenta convivii.
Dixit, et superciliis innuit; ac circumposuit-sibi ensem acutum
Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini;
ac manum caram circumdedit hastæ: prope vero ipsum
juxta sellam stetit, armatus splendido ære.